banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sextus - 10

Brano visualizzato 969 volte
[10] si perseverat esse filii sui noverca, ut hac crudelitate videatur digna, quae orbitatem suam intellegat, si ultra hostium adfectum, qui caesos acie saepe tumularunt, ultra tyrannos, ultra latrones parum habet non sepelire, nisi aliorum quoque officia praeciderit, et tantum quod non petita ex fluctibus aqua restinguit ignem, si adeo non genuit filium sed effudit, et illo infelici partu ingratum uteri pondus exposuit, licet inputet nobis, ut volet, quod tueri non potest, singulare mariti desiderium, dicam tamen quod sentio: excusatius odisset virum quam filium. quamquam in hoc mutuae caritatis affectu paria fecimus: illa oculos propter matrimonium neglexit, ego filium; vicem caecitatis orbitate persolvi. tamen, quod inter haec quoque mala privatim doleam necesse est, omnem illam, quam contraxerat, perdit opinionem: iam inimici triumphant, iam passim locuntur: 'illa exempli mulier, illa saeculi decus; virum redimi noluit nec filium sepeliri.'

Equidem, iudices, ut sentio, neminem non mortalium favere hominis sepulturae convenit, quia haec una res est, cuius exemplum ad omnes pertineat, ideoque non nisi ab ultimo parricidio exigitur poena trans hominem. etiam si qua sunt iura, quae obstent, si tamen angustus saltem detur accessus, per quem intrare humanitas possit, vera clementia occasione contenta est.

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!