banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sextus - 6

Brano visualizzato 914 volte
[6] non dignum illud spectaculum latronibus erat, cum pater filiusque de vinculis contenderent, et sibi quisque carcerem vindicaret: ego iam usu defendebam meum et in his annis iam maturam mortem asserebam; at ille contra: 'ego te in calamitate deseram? ego alligatum relinquam? Et quomodo ad matrem redibo, quae misera desiderio tui dies noctesque fletibus iungit, quae vivere sine te non potest?' non dicebat tamen omnia, et cum adsiduos planctus et inrequietas diceret lacrimas, adiciebat: 'iam paene caeca est. fortasse, si redieris, videbit. in summa: non recedo; fas est mihi etiam invitis parentibus pie facere. non recedo; si perseveras, demus piratis lucrum: aut vicarius ero, aut comes.' quantum inter haec flevit, quamdiu cecidit oculos suos! si perseverassem, duos excaecaveram. obstupuerunt pietate tanta etiam latrones, et per immobiles ante vultus fletus cucurrit. non tenuissent fortasse iuvenem, nisi redempturos parentes talem filium credidissent. ipse in se transtulit ferreos nexus, et hilarior alligatus est filius, quam solutus est pater. supremum tamen et (nefas!) in aeternum me iam catenatis manibus amplexus, postquam mei cura discesserat, 'matrem', inquit, 'tibi per haec merita commendo: tu illam tuere, defende, ama, ne relinque. sic paria faciemus: illic tu eris vicarius meus. si haec feceris, non irascetur mihi fortasse mater, quod ab illa recessi.'

Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 15 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!