banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Sextus - 1

Brano visualizzato 2275 volte
[1] Etiamsi, iudices, in hac asperrima condicione fragilitatis humanae, in qua nemo prope mortalium impune vivit, haec omnibus natura est, ut sua cuique calamitas praecipue misera atque intoleranda videatur, inter omnes tamen hoc constet necesse est, infelicitatem meam tantum ceteras supergressam, ut prorsus haec sit, quae fleri debeat usque ad caecitatem: quid enim passus sum tam leve, ut non comparatio mei felices aliorum etiam miserias faciat? grave est a piratis alligari, magis dicat hoc, qui sciat, quam cito capti moriantur: alligatus sum, sed tamen miser magis queror, quod solutus sum. indigna est impietas in suos: quae quanta versetur in hoc iudicio, videtis. sed mihi hoc quoque querendum est, quod me et uxor nimium dilexit et filius. quid ego putarem in rerum natura posse reperiri, quod orbitate acerbius videretur? non contingit mihi, quod ceteris miserrimum est, filium efferre. parum est, quod iuveni singularis exempli causa mortis fui, et, tam pretiosa redemptus anima, senex ominosus morte filii mei vivo, parum est, quod mihi luctum meum fluctus nuntiarunt, et aliud agenti patri subito ad litus orbitas appulsa est, quod miserum iuvenem toto iactatum mari, etiam si nemo interpellasset, sero sepelirem: adhuc supremo prohibeor officio, et, ne quid solacii contingat, perdo etiam maris misericordiam. inicit errantem corpori manum mulier et piratis et tempestate crudelior, atque, ut accedat dolori meo cumulus, quae hoc facit, uxor mea est!

Oggi hai visualizzato 9.0 brani. Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 6 brani

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!