banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Quintiliano - Declamationes Maiores - Declamatio Maior Quinta

Liberi parentes in egestate aut alant aut vinciantur. Quidam duos filio habebat, frugi et luxuriosum. peregre profecti sunt capti a piratis. luxuriosus languere coepit. ambo de redemptione scripserunt. pater universis bonis in <n>ummum redactis profectus est. dixerunt illi praedones non attulisse illum nisi unius pretium, et eligeret utrum vellet. aegrum redemit. qui, dum revertitur, mortuus est. alter ruptis vinculis fugit. alimenta poscitur. contradicit.

[1] Quamvis, iudices, in tanta malorum continuatione iam poteram nihil ex accidentium meorum novitate mirari, nullumque mihi reliquerint inpatientiae genus adversa, quae de solaciis remediisque creverunt, confiteor tamen hoc solum me prospicere nullo metu, nulla tristium recordatione potuisse, ut post piratas, orbitatem, famem hinc quoque calamitatibus nostris pondus accederet, quod reversus est filius meus. vivebam miser, ut hunc viderem, solaque superstitis expectatione suspensus avidissimam moriendi cupiditatem contentiosa mendicitate fallebam. pudet persuasionis! redisse se iuvenis adfirmat, ut vindicaretur morte fratris, ut patris orbitate gauderet, nec intellegit maiorem se factis meis auctoritatem hac indignatione conferre; nunc magis sentio, quantum facinus fuerit aegrum non redimere: queritur se relictum, qui potuit evadere. utcumque igitur, iudices, poteram redemptionis illius reddere de praesenti iuvenis impietate rationem, et mihi crudelitas ista praestabat, ut filium viderer elegisse meliorem, non utor tamen occasionis huius invidia, nec quicquid miserae pietatis inpatientia feci, querela malo defendere. ego vero tunc non mores liberorum mentesque tractavi, nec mihi in illa tristissima condicione succurrit de conparatione consilium. sola, quid facerem, necessitas, sola iuvenum meorum adversa suaserunt. ex duobus liberis neutrum magis amat, qui redimit aegrum.

[2] Illud plane, iudices, ultra omnem malorum meorum fateor esse tristitiam, quod hac asperitate iuvenis, hoc inopiae squalorisque despectu famam optimi fratris incessit. hominem, qui piraticum carcerem, qui praedonum vincla discusserat, decuerat, ne voluisset aliter reverti. ex quo se nobis tanto virium labore restituit, poterat eius quoque admirationem mereri, qui pretio paulo ante cessisset. dii immortales, quam laudem, quem gloriae favorem inpleverat, si pasceret patrem, <qui> redemerat fratrem!

Relaturus vobis, iudices, ordinem hic malorum meorum <et> eventum, quem nemo tam crudelis, nemo tam saevus audiet, ut me non pascat, hunc ante omnia, qui se queritur in fratris comparatione damnatum, secreti doloris indignatione convenio. quid agis, impotens, superbe? tu nescis, utrum fuerim redempturus ex duobus sanis, ex duobus aegris? habui enim, iudices, filios diversissima mentium corporumque qualitate compositos, et, sicut mox probavit saeva captivitas, in totam dissimilitudinem vitae quoque genere diductos.

[3] hic namque robustus ac patiens, non molliri prosperis facile, non accidentibus frangi, et quem de voluptatium gaudiorumque contemptu scires parem quandoque fortuitis; traxerat ex firmitate mentis magnam protinus et in membra constantiam. ille vero pariter in laetitiam metusque resolutus, alienus a curis, sollicitudinibus impar, delicatus, impatiens, et iam similis aegro. sed apud patris affectus haec ipsa liberos dissimilitudo iungebat, et erat quaedam in inaequalitate caritatis aequalitas, quod hunc ~serie~ laudatumque semper, illum iam quadam miseratione diligerem. quid profuit individua pietas? erat etiam me nolente manifestum, utrius magis colloquiis, magis laetarer aspectu. velit nolit, iudices, ipsa quoque querela iuvenis, quid de patris fateatur animo, probat: irasci quod non sit fratri praelatus aegro, impatientia est hominis, qui magis ametur. accipite, iudices, maiorem pietatis aequae probationem: filium nec peregre dimissurus elegi; iunxi fratrum artavique comitatum, et utroque patris latere nudato visus sum mihi magis habiturus utrumque mecum, si pariter essent. hanc apud me iuvenum aequalitatem etiam in calamitatibus fortuna servavit: uterque captus est, ambo de redemptione scripserunt. dissimules licet, iterum tamen et inter adversa persuasionem carioris invenio: in captivitate communi, puto, minus speravit ille de patre, qui languere coepit.

[4] Tu mihi nunc, impotentissime iuvenis, tu, quaeso, responde, quid aliud facere debuerit pater duos redempturus. cunctas facultates in pretia collegi; rus, servulos, penates et omnia viliora properantius, festinatione perdentis addixi, et, ultra quam non potest excogitare summus adfectus, nihil senectuti meae, nihil dubiis casibus (pro inconsulta pietas!) nihil neque illis reservavi, quos redemissem. quantum, iudices, ad piratas tulerim, scire potestis ex hac fame: fuerit pretium licet exiguum parvumque, dum totum. fingite quamlibet divitem, quamlibet pauperem patrem: nemo umquam plus pro liberis dedit, quam qui sibi nihil reliquit.

Utrumne igitur, iudices, nemo mortalium habet pretium plurium liberorum, an piraticae feritatis ingenium est in captivorum taxatione solos aestimare redimentes? dii immortales, quam arrogans me pirata, quam superbus excepit! 'parum,' inquit, 'attulisti, senex; languet alter.' quid ego a diis hominibusque merui, quod mihi non redditurus utrumque non ipse potius elegit? saevus et humani doloris artifex negavit a me duos posse redimi, deinde, ut hoc tristius, ut difficilius esset, redditurum se dixit, utrum maluissem. vides, iuvenis, quamtum pietati meae testimonium reddiderit ipsa crudelitas: condicio non ponitur nisi duos redempturo.

Expectatis, certum habeo, iudices, ut in tristissimae necessitatis positus abrupto ad aegrum continuo properaverim. quis non putet audita condicione vincula me statim detraxisse languenti? oderitis licet confessionem meam, deliberavi. tenuit inter illos inexplicabiles doloris aestus, quam longum tenuit pietas misera consilium, et, quod numquam satis manibus filii, numquam satis excusabo conscientiae meae, non statim mihi ille deficiens unicus fuit.

[5] dissimules licet, orbitas, ego mihi plurimum morbis, plurimum videor adiecisse languori cunctationis mora, et sensit infelix, quid in electionis huius necessitate fuerim neutro languente facturus. tandem, quod solum habebat ambitus genus, desperatione praevaluit: accepi, fateor, illum, qui solutus quoque non sequebatur, quem non gaudium redemptionis, non laetitia praelati, non hortantis erexit patris amplexus. si esset in rebus humanis ulla clementia, merueram etiam de piratis, ut mihi duo redderentur.

Utinam, iudices, iuvenis illius vita praestaret, ut videretur non periculi miseratione sed caritate praelatus! me infelicem, quod bonam habeo causam! explicuit iustitiam comparationis, qui decessit etiam redemptus, et in perituro filio nihil aliud electum est. in quo fui miser famae periculo! filius meus languore defunctus est; tamen pater occiderat aegrum, si reliquisset. videram continuo, iudices, in carcere illo, quantum promitteret constantia hominis, quem non captivitas, non expectatio patris, non fratris fregisset infirmitas, nec inmerito cuncta de fortissimo iuvene speravi, si fuisset ad omnes conatus explicato languente liberior. tandem miseros fortuna respexit, et, puto, contra praedonum commota feritatem ipsa consensit, ut nobis quem negaverant, non abstulissent.

[6] non quidem mihi, iudices, arrogo temporis illius providentiam; nihil me fateor fecisse consilio. potest tamen utriusque iuvenis exitus necessitatibus meis adsignare rationem: periit quem redemi, reversus est quem reliqui.

Invenisse te putas, iuvenis, patrem cibos et alimenta poscentem? quaerebam pretium tuum. testor clementiam mitissimae civitatis: hae preces, hic rogantis ambitus fuit: 'miseremini, date stipes, indulgete, conferte! repetendus est ille, qui redimi maluit fratrem.' sed et hac te decebat reversum proclamare voce: 'erige vultus, pater, attolle tristitiam: vindicati de saevissimis praedonibus sumus; duos redemisti'.

Alimenta posco -- poteram non adicere filium pater, sed mendicus hominem, sed iuvenem senex. quis enim magis ex ipsis rerum naturae sacris venerandisque primordiis descendit affectus? quid etiam <non> inter liberos ac parentes tam commune, tam publicum, quam ut alicuius famem proximus quisque depellat? voluit nos ille mortalitatis artifex deus in commune succurrere et per mutuas auxiliorum vices in altero quemque, quod pro se timeret, asserere. nondum hoc caritas est, nec personis impensa reverentia, sed similium accidentium providi metus et communium fortuitorum religiosus horror. in aliena fame sui quisque miseretur. sic cibos obsidio partitur, sic inopiam pariter navigantium frequenter unius alimenta paverunt. hinc et ille venit affectus, quod ignotis cadaveribus humum <in>gerimus, et insepultum quodlibet corpus nulla festinatio tam rapida transcurrit, ut non quantulocumque veneretur aggestu.

[7] Parentibus vero liberi non praestatis alimenta, sed redditis. quanto, dii deaeque, breviora, quanto minora pro tot infantiae, tot pueritiae sumptibus, tam variis vel abstinentissimae iuventutis impendiis! si mehercules hoc quoque officii genus natura permitteret, bene pro deficientibus aliquid et vita vestra dependeret, iterumque ex illa, quam traxistis, anima portio brevis in suum rediret auctorem. vultis scire, quantus nomini nostro debeatur affectus, quanta veneratio? non est beneficium quod pascitis, sed est facinus quod negatis.

Liberi parentes alant. pudet sacrorum nominum, pudet religionis humanae: hoc ergo lex erit? quid imprecer homini, qui primus fecit, ut pietate<m> iuberemus! liberi parentes alant. o crudele factum, o numquam tristior fames! ita pascit ille, qui cogitur? 'non meruisti,' inquit, 'accipere.' discede, pietas, quiesce paulisper, infirmitas. ~remuneranda sit. primum lex severissima est, ut fortius alimenta poscantur. perdiderunt pulchritudinem sanctitatemque naturae, qui putant illis parentibus iura succurrere, quibus apud liberos salva est de mutua caritate reverentia; collisis prospexere pignoribus, et inter tam venerabiles affectus hoc quoque dignum providentia fuit, ut aliquid et odia praestarent. quereris, irasceris, et ideo iuberis. expectandum est videlicet, ut liberorum parentumque concordiam perferant totius merita vitae, et ut pietas, natura, sanguis accipiant cotidie tamquam amicitiae nexum, et, nisi vos promeruerimus obsequiis, adulatione, patientia, natales ortus et pignora prima perierunt?

[8] Si vultis, iudices, ut huic nomini salva sit in omni personarum diversitate veneratio: bonum patrem filius alat, lex malum. non faciam hanc rerum naturae, non faciam contumeliam legi, ut excusem vel pessimum patrem, ut sacro nomini temptem gratiam petere de venia. sim licet crudelis ac saevus, filium tamen diutius amavi. clauserim paternos penates, de testamento, de spe successionis expulerim, oneraverim vinculis manus, foedaverim membra verberibus; persolvi gratia non potest nec malo patri. arrogans, impotens sum? nolo cotidie mereri, quicquid mihi deberi coepit primo die. 'facilis, mitis, indulgens' vocabula sunt ista minoris affectus; propter haec aleretur amicus, pasceretur extraneus. vestrum quin immo crimen est, quod interdum aliud sumus, et, unde manifestum est diversitatem nostram venire de moribus liberorum, non invenias asperum patrem nisi iam peccantis aetatis. quid ais? rigidus, immitis sum? ideo pasce tantum, pasce, non ultra. malo pro reverentia nominis nostri quicquid praestatis inviti, et cum alitur pater, quem quereris indignum, accipere mihi videntur omnes parentes. si vis, affectum debes, sin minus, necessitate servitutem, patientiam. non tamquam pater alitur, qui tamquam bonus amatur.

[9] Sepone, iuvenis, differ querelas; tunc irasceris, tunc obicies mihi, cum prosperitatium, cum secundorum officia deposcam. non talis ad tua genua provolvor, ut aestimandus sim. nulli malus est pater, cum esse coepit infelix: aspicis collapsum et ex omni calamitatium genere miserum et, ultra quod accidentium mensura non exit, in orbitate mendicum. riget squalidi capitis concreta canities, vigor pristini vultus vacuis luminibus intabuit, et per obstantium crinium inluviem tenuis arentium iactus oculorum. haeret adstricta nudatis ossibus cutis, et, in fame sua homine consumpto, iam membra sine corpore. iterum bonus sum, in pristinam religionem de calamitatium honore restituor. adeone non habent haec ipsa supplicia poenas, quod posco, quod rogo, quod mendicus sum filii mei? et quanta, dii deaeque, non possunt pro nobis impetrare leges! quanto plura sunt, quae negantur, cum praestant inviti! non exigo, ut tuis manibus porrigas cibos, ut consoleris, ut foveas; proice, quod rapiam, abice, quod colligam. genus ultionis est pascere nec misereri.

Si tamen, iudices, fas est impietatis huius ullas accipere causas, et filium, qui non alit, putatis reddere posse rationem, aestimate per fidem, quod sit facinus illud, cuius ultionem debeat exigere aliquis de fame patris. 'captum me,' inquit, 'non redemisti.' quis non putet queri de filio patrem? quemquamne dicentem feram: 'nihil tibi debeo, quia mihi vitae lucisque beneficium semel praestitisti, quia hunc spiritum, hoc corpus non ex indulgentia tua rursus accepi'?

[10] iniquissima magnorum condicio meritorum est, si, quicquid non fuerit adiectum, de prioribus perit, et pessimo exemplo gratiam praeteritis auferunt reliqua cessantia. non redemi? non tamen ideo minus est, quod in hunc te divinorum humanorumque conspectum de nostra protulimus anima. maria terrasque, infatigabiles siderum cursus et cta sacro fulgore lucentia nos, ut fruereris, ostendimus; has, quas subtrahis manus, haec verba, quae negant, de meo spiritu, de meis visceribus hausisti. gaude potius, exulta, quod tibi patris asperitas praestat boni filii iactationem; solus habet, quod imputet patri, qui queritur et pascit.

Quam multa, iudices, huic querelae respondere poteram, propter quae filium salva pietate non redemissem! quis non acciperet excusationem, si dicerem: 'impediit quamvis properantem senectus, inopia, languor. pretium non tam festinanter inveni. explicare non potui navigationem iuvenibus quoque fratribusque difficilem; solus ac senex non illa, qua speraveram, prosperitate direxi. per quos metus, per quae peregrinationis incerta properavi!' remove, iuvenis, indignationem; nihil plus pro filio factum est, quem recepi. non fortunam tibi debeo sed affectum, non exitum sed voluntatem. pro duobus pretia contraxi, pro duobus maria conscendi, pro duobus genua tenui. rogo, uter magis amaretur, si mihi piratae duos reddidissent?

[11] Age tu nunc, iuvenis, ad faciendam inopiae patris invidiam, si videtur, exclama: 'famem obtendis, ad quam luxuria prodigarumque voluptatium continuatione venisti. exhausisti senex census in pretia meretricum.' quamquam et huic iubetur necessitati pietas vestra succurrere, et lex, quae inopem, quae patrem nominare contenta est, filium non remisit ad causas. quid vero, si in educationem, in discursus, in pretia vacuatus sum? excedit omnem scelerum comparationem patrem mendicum facere nec pascere.

Temptat, iudices, hoc, quod non est redemptus, ampliare alia iuvenis invidia: 'fratrem,' inquit, 'mihi praetulisti.' fateamur paulisper hoc crimen, agnoscamus hoc nefas: impudentissime generis humani, tu non feres, ut frater tuus vel magis ametur? vides enim, praelatus est tibi nescio quis affectus, possident caritatis tuae locum pignora de minoribus sumpta nominibus; ille nempe, cuius aeque spiritus de visceribus his trahebat ortum, qui patrem vel solus impleret. pessimus est mortalium, qui amari fratrem suum sine sui caritate putat. tu custodies, utrum frequentius osculer, utrum stringam magis artiore complexu? non est hoc <caritatis> impatientia, nec circa patris adfectus sacra de pietatis contentione rixa; eum tantum fratrem putes amari magis, quem non ames.

Falleris, iuvenis, longeque te ab intellectu rerum naturae seposuit prava persuasio, qui putas ex paternis affectibus filio perire quicquid in altero de necessitate praeponderat.

[12] par est in omnes liberos eademque pietas, sed habet in aliquo plerumque proprias indulgentiae causas, et salva caritatis aequalitate est quiddam, per quod tacito mentis instinctu singulos rursus tamquam unicos amemus: hunc primus nascendi locus, illum gratiorem propior fecit infantia; alium laetior vultus et blandior osculis amplexibusque facies; quosdam magis severitas probitasque commendat; in quibusdam diliguntur impatientius calamitates, et damna corporum debilitatesque membrorum notabilius miseratione complectimur. salva est tamen universitas, cum, quicquid in ali<qu>o cessare creditur, in altero restituit alter affectus. securus sis: non intercidunt ista, non pereunt, sed invicem vincunt, praevalent, cedunt. filio non potest praeferri nisi <miser> filius.

Blandiar, iudices, paulisper calamitatibus meis, et sic agam, tamquam apud piratas invenerim utrumque sanum. attuli sine dubio pretium duorum, sed utrumque praedo non reddit: offert electionem. suadete, quid faciam; quid dicitis? ita pietas est abire, discedere, irasci scilicet, queri et invidiam facere piratis? vos interrogo, liberi, vos, parentes: non ergo facinus est ideo neutrum redimere, quia utrumque non possis? egregia pietas aequare liberos iustitia desperationis, et ex hoc, quod succurrere non contingit duobus, orbitatem facere totam! tu vero, senectus, accipe quicquid datur, accipe quicquid offertur, dum hoc saltem feritati libet, antequam inpatientia tam saeva crudescat immanitas. interim multa possunt afferre casus: sperare licet, <fili>, repeteris, sperare <licet>, pater, fortassis evadat. quaecumque explicari coacervatione non possunt, per partes vicesque servantur, et facilius est divisa subtrahere, quorum magnitudo laborat in solido.

[13] Quantum intellego, iudices, filius, cui profuturum non erat, ut <non> eligerem, hoc solum ferre non potest, quod redemptus est frater. quis hanc, iudices, impudentiam ferat? obicit mihi, quod ullum de liberis meis potuerim facere discrimen, deinde queritur non se potius electum, et, cum fratri praeter eiusdem nominis par ac simile consortium reverentia quoque languoris accesserit, indignatur apud affectus patris non eam praevaluisse partem, in qua tantum filius erat. non invenio, iudices, quemadmodum effugere potuerim criminis huius invidiam, si hunc potius recepissem. patri, cui utrumque pirata reddere nolebat, redimendus fuit aut aeger aut neuter.

'Quid, quod,' inquit, 'etiam luxuriosum praetulisti?' parce, iuvenis, maledictis, parce conviciis; reliquistis haec nomina. domi erunt ista vitia, domi erunt istae virtutes, sed, dum fueritis reversi, interim nihil aliud estis quam fratres, quam liberi mei, duo captivi, ambo miseri, et diversitas vestra de calamitatium societate consumpta est. vides, quam nefas sit alterum ex vobis mihi esse viliorem; piratarum non interest, uter eligatur. dic nunc: 'luxuriosum redemisti.'

Comparatione vestra, iuvenis, <si> circa patrimonium honoresve contenderes, et ego proclamabo: vicisses. sed ventum est illuc, ubi non probitas, non mores aestimantur, et de corporibus sola taxatio est. unde tristes toleraret casus, ferret sordes vinculorum, piraticam famem iuvenis, quem torquere solebat nostra frugalitas? unde et in illa solitudine carceris dur<ar>et animus convictibus semper comitatibusque laetatus? expecta tu, quem decet honesta patientia, laudabilis labor, qui tibi difficultatium reddis ipse rationem. tu differris, luxuriosus relinquitur.

Quid ais? praetuli illum, de quo soli tibi querebar, quem cum vellem castigare, reprehendere, te solebam laudare, mirari?

[14] exaggera, quantum voles, vitia fratris, luxuriosum, perditum voca, dum scias te sic magis probare non animum fuisse patris, sed de calamitate rationem. ille eligit, qui recipit ante meliorem. sed parce, quaeso, iuvenis, adversorum interpretationi. non est electio alterum recipere, cum pretium attuleris duorum; discrimen illud <inter vos> non ego sed pirata commentus est. quicquid [inter vos] in alterutro fecero, affectus est, quo duos amo, et homo, apud quem filius sola praevaluit gratia calamitatis, non fratrem tibi praetuli, sed quod in te fratri praetulissem. consilium hoc putas fuisse patris? fortunae est, qua capti pariter estis, qua decubuit alter, qua non convaluit redemptus. cum propter duos venerim, quod altero mihi pirata cessit, idem est ac si mihi neutrum reddidisset.

Sed quousque facti mei dissimulabo rationem? Aeger electus est. responde[te] nunc, si videtur: 'luxuriosus, perditus fuit.' parcamus, quaeso, memoriae, revereamur suprema cineris; paeniteret me fortasse, si viveret. iterum ac saepius, iudices, necesse est ipsa criminis mei voce defendar: aegrum redemi. non habent profecto, non habent discrimen liberi nisi de calamitate, et inter homines, quos natura pietatis aequavit, differentiam nisi de dolore non explices. non cum usu nunc vestro, non cum moribus loquor: ille anhelat, illius sunt lassa suspiria, ad illum serius veni. excogitasti rursus, fortuna, quod supercresceret caritati, quod posset sacris nominibus accedere; hic solus maior affectus est quam filios amare: filii misereri.

[15] Me quidem, iudices, si quis interroget, condicio illa non fuit vera, non simplex, habuitque piraticae feritatis ingenium: aegrum mihi non licuit relinquere, licuit eligere. an fas fuisse credis, ut iuxta moriturum tu reddereris, et homines eius immanitatis, ut possent liberos cum patre partiri, paterentur eum sibi relinqui, quem periturum ex hoc probabant, quod illum pater non eligebat? temptata est misera pietas, et placuit hoc quoque addi calamitatibus nostris, ut onerarer pudore condicionis partes non habentis. cum in comparatione sani aeger offertur, ideo ponitur, ut eligatur.

Superest, nisi fallor, iudices, ut, cum sibi praelatum fratrem queratur, aestimetis, utri tunc magis debuerit pietas nostra succurrere. est quidem, iudices, humanae infirmitatis ista natura, ut ex omnibus accidentibus gravissimum putet quisque quod patitur; et, cum aliena cogitationibus, nostra dolore tractentur, necesse est apud impatientiam sua[m] vel minora praevaleant. languor est tamen, languor, cui merito cesserint cunctae calamitates, in cuius comparatione consolari se potest genus omne miserorum. stringat licet manus saeva captivitas, profunda carceris nocte membra claudantur, datur tamen collidere catenas, artus extrahere nexibus, et habet aliquid aequanimitatis cum poena sua posse rixari. saeviunt regna tormentis, bella vulneribus, sed levius adficit quicquid viribus feras, et, cum in plenum adhuc sanguinem adversa ceciderunt, repugnantis roboris colluctatione vincuntur. quos cruciatus compares, quem dolorem, cum penitus visceribus immissa tabes cotidie aliquid ex homine praemittit in mortem, cum cibos, haustus et omnia blandimenta vitae fames fastidit et poscit? desiderare assidentium officia, dehinc ferre non posse; gravari quos appetieris attactus; per totum cubile corpus velut super ardentes exagitare flammas; lux fatigatis luminibus gravis, vox sola de gemitu. cum ex duobus capitivis languet alter, una est inaequalitas patris eligere sanum.

[16] Retuli, iudices, usque adhuc in penatibus suis, iuxta parentes propinquosque languentem. o carcer, o morbi, quem vos non <con>ficitis aegrum? et non ille carcer, quem severitas legum, quem potestatum iustitia commenta est. non possunt humani metus, humanarum cogitationum ingenia satis habundeque concipere quae vidi. iacet sub immensae rupis abrupto tristis et ultra naturalem <modum> profundae caliginis nocte[m] mersus piraticis artibus specus, quem tota circumfusi vastitas maris et undique minantibus scopulis illisa tempestas terrore ruiturae molis everberat. Horrent cuncta crucibus, squalent circumiecta naufragiis, nullus nisi in supplicia mortesque prospectus, et ad infelicium captivorum metum praemissus de simili exitu dolor. spiritus solus intus, quem vinctorum trahunt redduntque gemitus, quem tot contulere languentes. hoc erat, ubi iacebat aeger, illud tot annorum, ex quo coepit pirata grassari, idem cubile. corpus, quod gravaretur assidentium sedulas manus, iacet inter vincula, quibus instrinxerat adhuc recentem pirata captivum, et quamvis tenuata de nexibus membra labantur, rursus in modum stringentium tenent, quae nullo suspensa nisu velut victo homine sederunt. qualis erat ille sub ferro, cuius exsangues manus vix levia velamenta transferrent? quis inter complorationes gemitusque somnus, quem vix silentia sollicita praestarent? ad quae colloquia tristitia respiraret? undique pares similesque miseri, et veteribus capitivis adiectus cotidie novus aliquis impatiens. compara, si videtur, huic aegro captivitatem tantum tuam: tu quereris, quod cibos pirata non praestet; ille remittit oblatos.

[17] te nuda humus, nudum cubile frangit; ille ad singulos ardentis corporis motus vi sua supra vincla versatur, et quocumque membra lassata dolore transtulerit, in supplicium redit renovata patientia. breviter saevissimi languoris definienda mensura est: non potest ex illo sanari nec quem redemerit pater.

Insta nunc, si videtur, ac subinde, iuvenis, interroga, cur aegrum potius elegerim, reddi a me posse rationem, cur hoc fecerim, putas? ego vero non possem, nec si te redemissem. quid enim, si respondere iubeas orbitatem, cur in exequias totos egerat census, quid sibi velit ille funebrium longus ordo pomparum, cur super flagrantes iaceant rogos, cur ardenti non divellantur amplexu? et ego dico, proclamo, fateor: error istud, dementiae furor est, cum feceris. 'hoc est ergo,' inquit, 'quod de te praecipue queror: moriturum mihi praetulisti.' quaeso, iuvenis, ne nobis putes tantum inesse feritatis, ut illum potuerimus aestimare moriturum. vis non sperem victurum filium, quem tunc primum aspicio, complector aegrum, quem pirata non recusat sibi relinqui? si persuasionem patris interroges, quicquid est, quo[d] miser torquetur, afficitur, non languorem credo, sed impatientiam, desiderium, dolorem. hominis, qui apud piratas languet, unum remedium putes, ut redimatur, sed non est, quaeso, iuvenis, quod hoc patrocinium de tam calamitosa pietate concipiam, ut dicam: victurum putavi.

[18] exaggero quin immo invidiam criminis mei: redemi, fateor, illum, qui dilationes, qui moras ferre non poterat, in quo mihi pirata vendebat brevia oscula, paucos dies. si mehercules uterque fuisset aeger, illum redemissem, qui prior languere coepisset. si duos pariter naufragia raperent, illi porrigerem manum, quem iam membrorum contentione lassatum fluctus hauriret. si vulneribus confectos remisisset acies, properantius ei clauderem plagas, per quas animam largior sanguis egereret. ignoscite, dii pariter atque homines: non possum de liberis, possum eligere de miseris. gratias quin immo fortunae, gratias ago, quod adhuc aeger sentit, intellegit. alioquin cadaver acceperam et pretia duorum pro funere tantum supremisque persolveram. nescis. quantum pudori, quantum adiciat affectibus meis inter tam impares aequata condicio. aeger, qui tantundem est piratis, plus est patri. velis tamen nolis, infelix senectus, fatendum est quod merito, quod summa pietate factum est, quam difficile fecerimus. quae tunc mihi cogitationes, quis temporis illius animus fuit, cum inter duos liberos incerta miser electione discurrerem! hunc diutius osculabar; illum putabam desperatione moriturum. lacrimas ad languentem gemitusque transtuleram: et tu mihi videbaris futurus aeger. quotiens catenas tuas soluturus invasi! sed mihi commendabat relictum quod <in> te praetulissem. quam frequenter iam laxata misero vincula rursus imposui, dum mihi tua potius sanitas placet! dissimulare non possum condicionis illius secretas difficultates: redimi debebat aeger, ego te volebam.

[19] Ponere vos, iudices, velut in illa necessitatis meae praesentia volo. ecce infelix ad primum aspectum patris conatus assurgere illas squalentes sordibus manus paululum tamquam amplexus daturus erexit, nec usque in cervices meas spiritu iam deficiente perlatas in suum miser iterum cubile deiecit. totus ille circa nos carceris populus obticuit, et, ne colloquiis nostris terribilis catenarum stridor obstreperet, lassatos artus in sua tenuere patientia. ego serius, gravis hinc, si videtur, incipiam: 'luxuriose, meruisti'? ignorat profecto paterni doloris aestus, quisquis solacium putat, ut de languente filio queratur, ut moribus mentique maledicat. abite, virtutes, ignosce, probitas, <potior> est ex liberis ille, qui moritur. mihi vero fateor hinc aliqua languente filio venisse solacia, quod vixit infelix quemadmodum voluit, quod fuit hilaris ac laeta brevis aetas. crede, iuvenis: et pro te iam maluissem, ut luxuriosus esses, cui tu tempori, cui dolori rigorem ultionis, frontem castigantis iniungis! impatientissima res est perdere filium, cui videaris irasci. corruptum me precibus putatis ambituque lacrimarum? hoc vicit aeger, quod non rogabat. assidebam misero; demittebat oculos, interroganti responsum de lacrimis tantum gemituque reddebat.

[20] agebat me deliberante iam victum, cum repente miseras manus velut recidentis amplexus posuit in sinu meo, et cum lassa suspiria per ardentis anhelitus egesta saepe visceribus, cum diu collatis uterque singultibus miscuissemus lapsas sine voce lacrimas, tandem spiritu vix in paucissima verba collecto 'tibi quidem', inquit, 'gratias ago, pater, quod redempturus utrumque venisti; non adeo tamen sensus meos languor hebetavit, ut exitum condicionis huius ignorem. ego luxuriosus, ego perditus; nunc vero super infamiam nominis huius emorior. utinam hoc saltem misero fata praestarent, ut residuum laborantis animae in tuo poneremus amplexu; sed si mora est longior properantibus expectare pereuntem, ite superstites, ite felices, has tantum reliquias commendate piratis, ne mersus profundo, proiectus in fluctus exitum faciam hominis, ad quem non venerit pater. unde enim sperare possum, ut revertaris, ut facis . . .' tunc super abrupta verba tota defectione conticuit, strictisque vitalibus circa dolorem suum membra riguerunt. exclamavi, fateor: 'quid agis, infelix? cur desperatione conlaberis? attolle paulisper oculos, confirma, dura; te frater elegit.' visa est per hanc vocem meam peracta condicio: continuo pirata detraxit catenas, vincla laxavit. vultis elegisse me negem, vultis in lucem diemque productus carceri suo reddatur aeger? ego vero non habui verba, quibus me deliberare, quibus nolle contenderem. vultis scire, quid pater, quid pirata praestiterit? ego duos redemi, sed alterum accepi.

'Ut scias,' inquit, 'aegrum redimi non debuisse, defunctus est.' crudelissime generis humani, qui nos putas pretium tuum perdidisse, audi, quam multa nobis in morituro filio pirata reddiderit: frater tuus ille inter vincula catenasque deficiens respiravit aliquid in toro tandemque liberas vinculis manus per totius lectuli spatia iactavit; post impias carceris sordes illum cum ferali veste squalorem exuit paulisper aeger, vidit propinquos, allocutus est amicos, mandavit, exegit, et quamvis suprema sorte conlabens prius tamen luce caeli libera satiatus est.

[21] contulit mihi grande, velit nolit, fortuna in orbitate solacium: filium, qui relictus mea fuit moriturus invidia, non occidi, sed perdidi. quid ais, iuvenis? ita, si moriturum filium redimere non debui, non sufficit haec tibi de me poena, quod ille decessit? irasci patri tunc fortasse fas esset, si viveret frater; tunc alimenta quaerenti respondere posses: 'posce praelatum.' quantum intellego, qui de mendicitate patris vindicaris, aegri es redempti, iuvenis, inimicus, nescis, quid sit invidiam facere, patri; melior erat tua causa, si mei miserereris.

At quanto, dii deaeque, alius fuit ille infelicissimi iuvenis affectus! nuntio enim te audiente et tota civitate teste proclamo: tibi gratias agebat ille, dum moreretur. credo mehercules hoc miserum dolore consumptum, quod sibi videbatur pretium suum mihi perdidisse. non aliter igitur quam si te praesente deficeret 'per illud,' inquit, 'frater optime, natalium nostrorum sacrum venerandumque consortium, per socias peregrinationes, per adversa communia, per hoc, quod et tu languere potuisti, si te vel tua quandoque virtus vel satietas secura praedonum piratico carcere emiserit, commendo tibi senem, quem facimus uterque mendicum. testor immortalia numina et infernarum sedum deos: pascerem patrem, si te redemisset.'

'Ego tamen,' inquit, 'mihi debeo, quod reversus sum.' non quidem quicquam velim, iuvenis, de virtutum tuarum admiratione dectractum; audias tamen necesse est in hac <im>pietate verum. evasisse te putas? ingrate, dimissus es! mea pietas istud, mea fecit electio. unde enim evenit, quicquid ante captivitas tua praestare non potuit? iacta, quantum voles, effractum carcerem, ruptas catenas; vis scire, quid neglegentes fecerit securosque piratas? acceperant pretium duorum.

[22] Intellegit, iudices, et ipse iuvenis non esse se calamitatium nostrarum iustitiae parem, [et] <si> sic agit, tamquam alere non debeat, itaque transfert in hoc defensionem, ut posse se neget. quid dicitis, iudices? feretis hoc dicentem iuvenem corpore atque aetate robustum? non habes opes, sed membra, sed vires. nam neque ego laborem nec difficiles posco conatus: contentus sum, iuvenis, ut velis. cibos me poscere putas? humeros, quibus incumbam, manus, quas eliso pectori apponam, sinus, in quos egeram exhaustarum reliquias lacrimarum, ut sepelias, ut haec cum miseri illius membris ossa conponas. non alimenta quaero, sed filium. quid, quod nec grave longumque supremae pietatis exigimus officium? non diu viverem, etiamsi me duo pasceretis. securus sis: brevi te gemitus mei liberabunt, assiduis planctibus everberata vitalia. quid me remittis ad turbam? Quid facis rursus omnibus gravem? consumpsi fletus, clementiam civitatis exhausi. non alit populus hominem, quem pascere filius debet. quid sibi vult haec aliena calamitatibus nostris, aliena virtutibus tuis, iuvenis, asperitas? abstulisti mihi malorum quoque meorum verecundiam: quicquid faciebam, mendicitas est, ex quo reversus es.

Durat in suscepto rigore iuvenis, et ad misericordiam non memoria fratris, non patris contemplatione deflectitur.

[23] exclamaret alius hoc loco: '<l>ex, tuam fidem!' dignus quidem eras, impotentissime generis humani, quem in tormenta mea doloremque redeuntem vincla rursus ac poena carceris exciperet; et insultes huic confessioni licet, alligare non possum. quid mihi miseras ultiones, quid triste monstratis auxilium? faceret hoc pater, qui redimere noluisset.

Age nunc, vivacissima senectus, redeamus ad preces; quod solum ius paternae pietatis agnoscit, hic quoque rogemus. per ego te, iuvenis, illos meos, de quibus nunc quereris, annos, per expertos tibi notosque humanorum accidentium casus, per infelicis illius manes, cui nec hoc saltem contigit, ut te reverso, te praesente moreretur, pasce nunc, quod te redimere volui, pasce, quod fratrem tuum redemi. non ego lassitudinem tuam posco, numquam otium meum, nec, ut ipse securus quietusque transigam diem, tuas operibus manus, tuum laboribus assigno sudorem. iungamus mutuae pietatis officia par flebile, par omnibus aetatibus nominibusque reverendum. est. nobis negotium cum civitate mitissima. quanto libentius dabunt, cum viderint pariter unaque miseros mutua sustentatione conexos! et ego quidem rogabo, qui soleo, sed in tuos sinus populus congerat stipes. quicquid preces, quicquid impetraverint lacrimae meae, accipe, tuere, dispensa. pro tua fama, pro tua sum pietate sollicitus. ego mendicabo, tu pasces.