Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plauto - Vidularia

PERSONAE

ASPASIVS SERVVS
NICODEMVS ADVLESCENS
GORGINES PISCATOR
DINIA SENEX
CACISTVS PISCATOR
SOTERIS VIRGO
ADVLESCENS
MVLIER
LENO

PROLOGVS

*** hanc rem vetere nomine
*** g *** estitit
potentiam inimi<co>rum s::tisitio
laudatus ia::s *** gra<ti>as
::ius sc *** g *** f *** nro 5
Sc<h>edia *** uo *** g<r>ae::::c ***
<p>oeta ha<nc> noster f<ecit> V<idularia>m.
isqu::t:r:o:::ciuntm ego fa<x>o s<cibi>tis.
prius noscite <alia: sane> scitis, ipsus <e>s<t>;
credo argumentum velle vos <pern>os<cer>e; 10
int<elle>g<etis poti>us q<uid a>g<an>t quand<o a>gent.
a *** uos in loco monitum::petro
di::::q *** s:commodiu:::tas:
ina *** b meam
magis qu *** abeo::::ortis nunciam 15
uos ill *** e::nox pro hoc ***
*** s::s:us *** 16a
Hominem, semel quem usurpavit servitus

* * * 17a

<NICODEMVS adulescens GORGINES senex>

Prisc. GL 2.300K
NIC. Eiusdem Bacchae fecerunt nostram navem Pentheum. 17b

Prisc. GL 2.235K
inopiam, luctum, maerorem, paupertatem, algum, famem. 17c

Prisc. GL 2.152K
GORG. Paupera haec res est. 17d

Porph. in Hor. Carm. 1.38.7
haec myrtus Veneris est. 17e

<DINIA senex NICODEMVS adulescens>

est quo *** neq:::::us censeo ***
NIC. Quid ais? licet<ne? DIN. M>axum<e, si>quid est opus.
sed quid est negoti? NIC. Te ego audi<vi di>cere, 20
operarium te velle ru<s condu>c<ere>.
DIN. Re<ct>e audivisti. NIC. Quid vis operis <fie>ri?
DIN. Qu<id t>u istuc curas? an mihi tutor additu's?
NIC. Dare possum, opinor, satis bonum operarium.
DIN. Est tibi in mercede servus quem des quispia<m>? 25
NIC. Inopia servum i::e::::::o me loc ***
DIN. Quid? tu locas te? no<n, ut opinor, serio,>
nam equidem te m<ercennarium haud esse arb>itror.
NIC. Non sum, siquidem tu n<on vis mercedem dare,>
verum, si pretium das, du<ces te>cum simul. 30
DIN. Laboriosa, adulescens, vita est rustica.
NIC. Vrbana egestas edepol aliquanto magis.
DIN. Talis iactandis tuae sunt consuetae manus.
NIC. At qualis exercendas nunc intellego.
DIN. Mollitia urbana atque umbra corpus candidumst. 35
NIC. Sol est ad eam rem pictor: atrum fecerit.
DIN. Heus tu, a me<is> illic estur <satis duru>s c<ibus>.
NIC. Misero male esse <fuerit> con<senta>ne<um>.
quod abs te:::c p::t quaesso ut m<ih>i impertias.
si tibi pudico <homine> est opus et non malo, 40
qui fidei plenior sit quam servi tui
cibique minimi maxumaque industria,
minime mendace, em me licet conducere.
DIN. Non edepol equidem credo, mercennarium
te esse. <NIC. An> non credis? non :::: <co>ndu<ci> arbit<ror> 45
n *** st dicat simul
*** operarium
iam *** unde conducam mihi
multum labor<et, p>aullum mereat, paullum edi<t>.
NIC. Minus operis nihilo faciam quam qui plurumum, 50
nec mihi nisi unum prandium quicquam duis,
praeter mercedem. DIN. Quid merendam? NIC. Ne duis,
neque cenam. DIN. Non cenabis? NIC. Immo ibo domum.
DIN. Vbi habitas? NIC. Hic apud piscatorem Gorginem.
DIN. Vicinus igitur es mihi, ut tu praedicas. *** 55

<GORGINES CACISTVS ASPASIVS>

Prisc. GL 2.224K
GORG. Animum advortite ambo sultis. vidulum hic apponite; 55a
ego servabo, quasi sequestro detis; neutri reddibo, 55b
donicum res iudicata erit haec. 55c

Prisc. GL 2.224K
ASP. Haud fugio sequestrum *** 55d

(CAC.) ibo et quaeram, si quem possim sociorum nanciscier
seu quem norim, qui advocatus adsit. iam hunc novi locum.
hicine vos habitatis? GORG. Hisc in aedibus: huc adducito.
at ego vidulum intro condam in arcam atque occludam probe.
tu si quem vis invenire tibi patronum, quaerita; 60
perfidiose numquam quicquam hic agere decretu<m>st mihi.
CAC. Qur, malum, patronum quaeram, postquam litem perdidi?
ne <ego> homo miser e<t scelestus dudum at>que infelix fui,
vidulum q<ui> ubi v<id>i, non me circumspexi centiens;
verbero illic inter mu<rtos> latuit, insidias dedit. 65
tam scio quam med hic stare: captam praedam perdidi,
nisi quid ego mei simile aliquid contra consilium paro.
hic astabo atque observabo, si quem amicum conspicer.

DINIA NICODEMVS CACISTVS

DIN. Ne tu edepol hodie miserias multas tuas
mihi narravisti, eoque ab opere maxume 70
te abire iussi, quia me miserebat tui.
CAC. Illic est adulescens, quem tempe<st>as immin ***
::fic:::t:s atque arg::en::m *** rom ***
et iam ego audivi d::m r *** m mut ***
in opus ut sese collocavit quam <cit>o; 75
<po>l haut cessavit, postquam t<erra>m attigi<t>.
mirum est si a::::: tuam v:::::squa ***
nosuos parenti:::dare possu *** tus fu ***
rem mihi na<rravit;> ede<po>li simul ***
pueri::s hi *** isp *** gis 80
egentiorem *** minen:::m neminem ***
neque esse c<redo neque fuisse> neque f<o>re.
DIN. Cave tu istuc dixis. immo etiam argenti minam,
quam med oravisti ut darem tibi faenore,
iam ego adferam ad te. faenus mihi nullum duis. 85
NIC. Di tibi illum faxint filium salvum tuum,
qum mihi qui vivam copiam inopi facis.
sed quin accedat faenus, id non postulo.
DIN. Defaenerare hominem egentem hau decet.
quam ad redditurum te mihi dices diem, 90
cave demutassis. NIC. Vsque donec solvero,

Non. 123M
CAC. Ibi ut piscabar, fuscina ici vidulum.

Prisc. GL 2.123K
Nescio qui servos e myrteta prosilit.

Non. 468M
Quid multa verba? plurimum luctavimus.

Prisc. GL 2.528K
Nunc apud sequestrum vidulum posivimus. 95

Prisc. GL 2.165K
Opposita est calcendix. NIC. At ego signi dicam quid siet.

Fulg. serm. antiq. 53; 15
A. Iuben hunc insui in culleo
atque in altum deportari, suis ut annonam bonam
piscibus concinnet? B. Malo hunc adligari ad horiam,
ut semper piscetur, etsi sit tempestas maxima. 100

Non. 258M
Signum recte comparebat; huius contendi anulum.

Non. 138M
Malim moriri meos quam mendicarier:
boni miserantur illum, hunc inrident mali.

Non. 104M
Nunc servos argentum a patre expalpabitur.

Prisc. GL 2.317K
(NIC.) *** immo id quod haec nostra est patria et quod hic meus pater, 105
illic autem Soterinis est pater.

Philarg. Verg. Ecl. 2.63
Nam audivi feminam ego leonem semel parire ***

Non. 220M
Vbi quamque pedem viderat, subfurabatur omnis.

Non. 332M
Sed leno egreditur foras;
hinc ex occulto sermonem eius sublegam.

Modalità mobile