Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plauto - Truculentus - 05 01

Brano visualizzato 2125 volte
ACTVS V

V.i
STRATOPHANES Ego minam auri fero supplicium ~ damnis ad amicam meam:
ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.
sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi. 895
quid hic vos agitis? PH. Ne me appella <quaeso>. S. <Aha> nimium saeviter.
PH. Potine ut mihi molestus ne sis? ST. Ecquid, Astaphium, litiumst?
A. Merito ecastor tibi succenset. PH. Egon, atque isti etiam parum
male volo. STRAT. Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius,
supplicium ad te hanc minam fero auri. si minus credis, respice. 900
PRHON. Manus vetat prius quam penes sese habeat quicquam credere.
puero opust cibo, opus est matri autem, <opus est> quae puerum lavit,
opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter
ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus,
fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis, 905
oleo <opust>, opus est farina, porro opus est totum diem:
numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;
non enim possunt militares pueri ~ etauio exducier.
STRAT. Respice ergo, accipe hoc, qui istuc efficias opus.
PRHON. Cedo, quamquam parum est. STRAT. Addam etiam unam minam istuc 910
post. PRHON. Parumst
STRAT. Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium.
PH. Mitte me, inquam, odiosu's. ST. Nil fit, non amor, teritur dies.
plus decem pondo ~ moris pauxillisper perdidi.
PRHON. Accipe hoc atque auferto intro. STRABAX Vbi mea amicast gentium?
neque ruri neque hic operis quicquam facio, corrumpor situ, 915
ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
sed eccam video. heus amica, quid agis? [mille]. STRAT. Quis illic <est> homo?
PRHON. Quem ego ecastor mage amo quam te. *** STRAT. Quam me? quo modo?
PRHON. Hoc modo, ut molestus ne sis. STRAT. Iam<ne> abis, postquam aurum habes?
PRHON. Condidi intro quod dedisti. STRAB. Ades, amica, te adloquor. 920
PRHON. At ego ad te ibam, mea delicia. STRAB. Hercle vero serio,
quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;
nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo.
PH. Vin te amplectar, savium dem? STRAB. Quidvis face <qui> gaudeam.
STRAT. Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier? 925
mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum,
nisi si te mea manu ~ ui in machaera et hunc vis mori.
PRHON. Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas;
auro, hau ferro deterrere potes, <hunc> ne amem, Stratophanes.
STRAT. Qui, malum, bella aut faceta es, quae ames hominem isti modi? 930
PH. Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:
omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt.
STRAT. Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?
PH. Quamquam hic squalet, quam<quam> hic horret, scitus <et> bellust mihi.
STRAT. Dedin ego aurum -- PRHON. Mihi? dedisti filio cibaria. 935
nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina.
STRAB. Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum.
STRAT. Quid isti debes? PRHON. Tria. STRAT. Quae tria nam? PRHON.
Vnguenta, noctem, savium.
STRAT. Par pari respondet. verum nunc saltem, <et>si <istunc> amas,
dan tu mihi de tuis deliciis ~ sum quicquid pauxillulum? 940
PRHON. Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri~
~capas dicit auaui consultam istuc mihi homo~
cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.
STRAB. Volgo ad se omnis intromittit. STRAT. Abstine istac tu manum.
STRAB. Iam hercle cum magno <malo> tu vapula vir strenuos. 945
STRAT. Dedi ego huic aurum. STRAB. At ego argentum. STRAT. ~eat apale puram.
STRAB. At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.
meliust te minis certare mecum quam minaciis.
PRHON. Lepidu's ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro.
AST. Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus. 950
STRAT. Age prior prompta aliquid. STRAB. Immo tu prior perde et peri.
STRAT. Em tibi talentum argenti. ~Philippices est, tene tibi.
PRHON. Tanto melior, noster esto -- sed de vostro vivito.
STRAT. Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times?
STRAB. Tu peregrinu's, hic <ego> habito: non cum zona ego ambulo: 955
pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.
quid dedi! ut discinxi hominem. STRAB. Immo ego vero, qui dedi.
PRHON. I intro, amabo, i, tu eris mecum; <tum> tu eris mecum quidem.
STRAT. Quid tu? quid ais? cum hocin <eris>? ego <ero> posterior, qui dedi?
PRHON. Tu dedisti iam, <hic> daturust: ictuc habeo, hoc expeto. 960
verum utrique mos geratur amborum ex sententia.
STRAT. Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur.
STRAB. Meum quidem te lectum certe occupare non sinam.
PRHON. Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia,
meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram: 965
~romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam.
Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula.
spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile