Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plauto - Truculentus - 04 02

Brano visualizzato 2162 volte
IV.ii
ASTAPHIVM Lepide efficiam meum ego officium: vide intus modo ut tu tuom
item efficias.
ama, id quod decet, rem tuam: istum exinani.
nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei ~ secundas
prome venustatem amanti tuam, ut gaudeat cum perdis.
ego hic interim restitans praesidebo, 715
istic dum sic faciat domum ad te exagogam;
nec quemquam interim istoc ad vos, qui sit odio,
intro mittam: tu perge, ut lubet, ludo in istoc.
DIN. Quis istest, Astaphium, indica, qui perit? AST. Amabo, hicin tu eras?
DIN. Molestusne sum? AST. Nunc magis quam fuisti, 720
nam si quid nobis usust nobis molestus~
sed obsecro, da mi operam, ut narrem quae volo.
DIN. Nam quid est? num mea refert? AST. Non mussito.
intus bolos quos dat! DIN. Quid? amator novos quispiam?
AST. Integrum et plenum adortast thensaurum. DIN. Quis est? 725
AST. Eloquar, sed tu taceto. nostin tu hunc Strabacem? DIN. Quidni?
AST. Solus summam <nunc> habet hic apud nos, nunc is est fundus nobis.
animo bono male <rem> gerit. DIN. Perit hercle, ego idem ***
bona perdidi, mala repperi, factus sum extimus a vobis.
AST. Stultus es, qui facta infecta facere verbis postules. 730
Thetis quoque etiam lamentando pausam fecit filio.
DIN. Non ego nunc intro ad vos mittar? AST. Quidum quam miles magis?
DIN. Quia enim plus dedi. AST. Plus enim es intro missus, quom dabas:
sine vicissim qui dant [operam] ob illud quod dant operis utier.
litteras didicisti: quando scis, sine alios discere. 735
DIN. Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
AST. Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?
volt [interim] illa itidem commentari. D. Quid? A. Rem accipere identidem.
DIN. Dedi equidem hodie: <iussi> ei quinque argenti deferri minas,
praeterea una mina obsonatum. AST. Idem istuc delatum scio. 740
de eo nunc bene sunt tua virtute. DIN. Ei, meane [ut] inimici mei
bona istic caedent? mortuom hercle me quam ut id patiar mavelim.
AST. ~Stultus quid est aperire. DIN. Quid iam? AST. Quia pol mavelim 746
mihi inimicos invidere, quam med inimicis meis; 743
nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.
qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.
DIN. Non <mei> licet obsoni me participem fieri? 747
AST. Si volebas participari, auferres dimidium domum.
nam item ut Acherunti hic <apud nos> ratio accepti scribitur:
intro accipitur; quando acceptumst, non potest ferri foras. 750
bene vale. D. Resiste. A. Omitte. D. A, mitte intro. A. Ad te quidem.
DIN. Immo istoc ad vos <volo> ire. AST. Non potest, nimium petis.
DIN. Experiri [sine] -- AST. Immo opperire. vis est experirier.
DIN. Dic me adesse. AST. Abi, occupatast. res itast, ne frustra sis.
D. Redin an non redis? A. Vocat me quae in me potest plus quam potes. 755
D. Vno verbo -- A. Eloquere. D. Mittin me intro? A. Mendax es, abi.
unum aiebas, tria iam dixti verba, atque <ea> mendacia.--
DIN. Abiit intro, exclusit. egon ut haec mihi patiar fieri?
iam hercle ego tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,
quae adversum legem accepisti a plurimis pecuniam; 760
iam hercle apud novos omnis magistratus faxo erit nomen tuom,
post id ego te manum iniciam quadrupuli, venefica,
suppostrix puerum. ego edepol iam tua probra aperibo omnia.
nihil me <prohibet,> perdidi omne quod fuit: fio impudens,
nec mi adeost tantillum pensi iam, quos capiam calceos. 765
sed quid ego hic clamo? quid si me iubeat intromittier?
conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.
nugae sunt. si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.
de nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.
sed quid hoc est? pro di immortales, Calliclem video senem, 770
meus qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,
alteram tonstricem huius, alteram ancillam suam.
pertimui: postquam una cura cor meum movit modo,
timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile