Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plauto - Trinummus

PERSONAE

LVXVRIA cum INOPIA PROLOGUS
MEGARONIDES SENEX
CALLICLES SENEX
LYSITELES ADVLESCENS
PHILTO SENEX
LESBONICVS ADVLESCENS
STASIMVS SERVVS
CHARMIDES SENEX
SYCOPHANTA

ARGVMENTVM

Thensaurum abstrusum abiens peregre Charmides,
Remque omnem amico Callicli mandat suo.
Istoc absente male rem perdit filius;
Nam et aedis vendit: has mercatur Callicles.
Virgo indotata soror istius poscitur;
Minus quo cum invidia ei det dotem Callicles,
Mandat qui dicat aurum ferre se a patre.
Vt venit ad aedis, hunc deludit Charmides
Senex, ut rediit; quoius nubunt liberi.


PROLOGVS

LVXVRIA Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom.
INOPIA Sequor, sed finem fore quem dicam nescio.
LVX. Adest. em illae sunt aedes, i intro nunciam.--
nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam
deducam, si quidem operam dare promittitis. 5
nunc igitur primum quae ego sim et quae illaec siet,
huc quae abiit intro, dicam, si animum advortitis.
primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit;
tum hanc mihi gnatam esse voluit Inopiam.
sed ea huc quid introierit impulsu meo 10
accipite et date vocivas aures dum eloquor.
adulescens quidam est, qui in hisce habitat aedibus;
is rem paternam me adiutrice perdidit.
quoniam ei, qui me aleret, nil video esse relicui,
dedi ei meam gnatam, quicum aetatem exigat. 15
sed de argumento ne exspectetis fabulae:
senes qui huc venient, ei rem vobis aperient.
huic Graece nomen est Thensauro fabulae:
Philemo scripsit, Plautus vertit barbare,
nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat 20
ut liceat possidere hanc nomen fabulam.
tantum est. valete, adeste cum silentio.--

ACTVS I

I.i
MEGARONIDES Amicum castigare ob meritam noxiam
immoene est facinus, verum in aetate utile
et conducibile. nam ego amicum hodie meum 25
concastigabo pro commerita noxia,
invitus, ni id me invitet ut faciam fides.
nam hic nimium morbus mores invasit bonos;
ita plerique omnes iam sunt intermortui.
sed dum illi aegrotant, interim mores mali 30
quasi herba inrigua succrevere uberrime:
eorum licet iam metere messem maxumam,
neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali.
nimioque hic pluris pauciorum gratiam
faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus. 35
ita vincunt illud conducibile gratiae,
quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt
remoramque faciunt rei privatae et publicae.

I.ii
CALLICLES Larem corona nostrum decorari volo.
uxor, venerare ut nobis haec habitatio 40
bona fausta felix fortunataque evenat--
teque ut quam primum possim videam emortuam.
MEG. Hic ille est, senecta aetate qui factust puer,
qui admisit in se culpam castigabilem.
adgrediar hominem. CAL. Quoia hic vox prope me sonat? 45
MEG. Tui benevolentis, si ita es ut ego te volo,
sin aliter es, inimici atque irati tibi.
CAL. O amice, salve, atque aequalis. ut vales,
Megaronides? MEG. Et tu edepol salve, Callicles.
CAL. Valen? valuistin? MEG. Valeo, et valui rectius. 50
CAL. Quid tua agit uxor? ut valet? MEG. Plus quam ego volo.
CAL. Bene hercle est illam tibi valere et vivere.
MEG. Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est.
CAL. Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.
MEG. Eho tu, tua uxor quid agit? CAL. Immortalis est, 55
vivit victuraque est. MEG. Bene hercle nuntias,
deosque oro ut vitae tuae superstes suppetat.
CAL. Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.
MEG. Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?
faxo haud tantillum dederis verborum mihi. 60
CAL. Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris.
MEG. Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris.
CAL. Habeas ut nanctu's: nota mala res optumast.
nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.
MEG. Edepol proinde ut diu vivitur, bene vivitur. 65
sed hoc animum advorte atque aufer ridicularia;
nam ego dedita opera huc ad te advenio. CAL. Quid venis?
MEG. Malis te ut verbis multis multum obiurigem.
CAL. Men? MEG. Numquis est hic alius praeter me atque te?
CAL. Nemost. MEG. Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem? 70
nisi tu me mihimet censes dicturum male.
nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,
[sin immutare vis ingenium moribus] 72a
[aut si demutant mores ingenium tuom
neque eos antiquos servas, ast captas novos]
omnibus amicis morbum tu incuties gravem, 75
ut te videre audireque aegroti sient.
CAL. Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere?
MEG. Quia omnis bonos bonasque adcurare addecet,
suspicionem et culpam ut ab se segregent.
CAL. Non potest utrumque fieri. MEG. Quapropter? CAL. Rogas? 80
ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori:
suspicio est in pectore alieno sita.
nam nunc ego si te surrupuisse suspicer
Iovi coronam de capite ex Capitolio,
qui in columine astat summo: si id non feceris 85
atque id tamen mihi lubeat suspicarier,
qui tu id prohibere me potes ne suspicer?
sed istuc negoti cupio scire quid siet.
MEG. Haben tu amicum aut familiarem quempiam,
quoi pectus sapiat? CAL. Edepol haud dicam dolo: 90
sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor,
sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere,
ad amici partem an ad inimici pervenant;
sed tu ex amicis mi es certis certissimus.
si quid scis me fecisse inscite aut improbe, 95
~si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es. MEG. Scio;
et, si alia huc causa ad te adveni, aequom postulas.
CAL. Expecto si quid dicas. MEG. Primumdum omnium,
male dictitatur tibi volgo in sermonibus:
turpilucricupidum te vocant cives tui; 100
tum autem sunt alii, qui te volturium vocant:
hostisne an civis comedis, parvi pendere.
haec cum audio in te dici, discrucior miser.
CAL. Est atque non est mi in manu, Megaronides:
quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est. 105
MEG. Fuitne hic tibi amicus Charmides? CAL. Est et fuit.
id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo.
nam postquam hic eius rem confregit filius
videtque ipse ad paupertatem protractum esse se
suamque filiam esse adultam virginem, 110
simul eius matrem suamque uxorem mortuam,
quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam,
mihi conmendavit virginem gnatam suam
et rem suam omnem et illum corruptum filium.
haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet. 115
MEG. Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides,
qui tuae mandatus est fide et fiduciae,
quin eum restituis, quin ad frugem conrigis?
ei rei operam dare te fuerat aliquanto aequius,
si qui probiorem facere posses, non uti 120
in eandem tute accederes infamiam
malumque ut eius cum tuo misceres malo.
C. Quid feci? M. Quod homo nequam. C. Non istuc meumst.
MEG. Emistin de adulescente has aedes (quid taces?)
ubi nunc tute habitas? CAL. Emi atque argentum dedi, 125
minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum.
MEG. Dedistin argentum? CAL. Factum, neque facti piget.
MEG. Edepol fide adulescentem mandatum malae.
dedistine hoc facto ei gladium, qui se occideret?
quid secus est aut quid interest dare te in manus 130
argentum amanti homini adulescenti, animi impoti,
qui exaedificaret suam incohatam ignaviam?
CAL. Non ego illi argentum redderem? MEG. Non redderes,
neque de illo quicquam neque emeres neque venderes,
nec qui deterior esset faceres copiam. 135
inconciliastin eum qui mandatust tibi,
ille qui mandavit, eum exturbasti ex aedibus?
edepol mandatum pulchre et curatum probe;
crede huic tutelam: suam melius rem gesserit.
CAL. Subigis maledictis me tuis, Megaronides, 140
novo modo adeo, ut quod meae concreditumst
taciturnitati clam, fide et fiduciae,
ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam,
ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.
MEG. Mihi quod credideris sumes ubi posiveris. 145
CAL. Circumspicedum te, ne quis adsit arbiter
nobis, et quaeso identidem circumspice.
MEG. Ausculto si quid dicas. CAL. Si taceas, loquar.
quoniam hinc est profecturus peregre Charmides,
thensaurum demonstravit mihi in hisce aedibus, 150
hic in conclavi quodam -- sed circumspice.
MEG. Nemost. CAL. Nummorum Philippeum ad tria milia.
id solus solum per amicitiam et per fidem
flens me obsecravit suo ne gnato crederem
neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere. 155
nunc si ille huc salvos revenit, reddam suom sibi;
si quid eo fuerit, certe illius filiae,
quae mihi mandatast, habeo dotem unde dem,
ut eam in se dignam condicionem conlocem.
MEG. Pro di immortales, verbis paucis quam cito 160
alium fecisti me, alius ad te veneram.
sed ut occepisti, perge porro proloqui.
CAL. Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam
et meam fidelitatem et celata omnia
paene ille ignavos funditus pessum dedit. 165
MEG. Quidum? CAL. Quia, ruri dum sum ego unos sex dies,
me apsente atque insciente, inconsultu meo,
aedis venalis hasce inscripsit litteris.
MEG. Adesurivit magis et inhiavit acrius
lupus, observavit dum dormitarent canes: 170
gregem universum voluit totum avortere.
CAL. Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes.
sed nunc rogare ego vicissim te volo:
quid fuit officium meum me facere? face sciam;
utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit, 175
adversum quam eius me opsecravisset pater,
an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus?
qui emisset, eius essetne ea pecunia?
emi egomet potius aedis, argentum dedi
thensauri causa, ut salvom amico traderem. 180
neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae:
illi redemi rusum, a me argentum dedi.
haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt,
ego me fecisse confiteor, Megaronides.
em mea malefacta, em meam avaritiam tibi; 185
hascine propter res maledicas famas ferunt.
MEG. Pausai, vicisti castigatorem tuom:
occlusti linguam, nihil est quod respondeam.
CAL. Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves
communicesque hanc mecum meam provinciam. 190
MEG. Polliceor operam. CAL. Ergo ubi eris paulo post? MEG. Domi.
CAL. Numquid vis? MEG. Cures tuam fidem. CAL. Fiet sedulo.
ME. Sed quid ais? CA. Quid vis? ME. Vbi nunc adulescens habet?
CAL. Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit.
MEG. Istuc volebam scire. i sane nunciam. 195
sed quid ais? quid nunc virgo? nempe apud te est? CAL. Itast,
iuxtaque eam curo cum mea. MEG. Recte facis.
CAL. Numquid, prius quam abeo, me rogaturu's? -- MEG. Vale.
nihil est profecto stultius neque stolidius
neque mendaciloquius neque argutum magis, 200
neque confidentiloquius neque peiurius,
quam urbani assidui cives, quos scurras vocant.
atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho,
qui illorum verbis falsis acceptor fui,
qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt. 205
quod quisque in animo habet aut habiturust sciunt,
sciunt id quod in aurem rex reginae dixerit,
sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove;
quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt.
falson an vero laudent, culpent quem velint, 210
non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant.
omnes mortales hunc aiebant Calliclem
indignum civitate hac esse et vivere,
bonis qui hunc adulescentem evortisset suis.
ego de eorum verbis famigeratorum insciens 215
prosilui amicum castigatum innoxium.
quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas,
unde quidquid auditum dicant, nisi id appareat,
famigeratori res sit cum damno et malo,
hoc ita si fiat, publico fiat bono, 220
pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt,
occlusioremque habeant stultiloquentiam.--

ACTVS II

II.i
LYSITELES Multas res simitu in meo corde vorso,
multum in cogitando dolorem indipiscor:
egomet me coquo et macero et defetigo, 225
magister mihi exercitor animus nunc est.
sed hoc non liquet neque satis cogitatumst,
utram potius harum mihi artem expetessam,
utram aetati agundae arbitrer firmiorem:
amorin med an rei opsequi potius par sit, 230
utra in parte plus sit voluptatis vitae
ad aetatem agundam.
de hac re mihi satis hau liquet; nisi hoc sic faciam, opinor,
ut utramque rem simul exputem, iudex sim reusque ad eam rem.
ita faciam, ita placet; omnium primum 235
Amoris artis eloquar quem ad modum expediant.
numquam Amor quemquam nisi cupidum hominem
postulat se in plagas conicere:
eos cupit, eos consectatur; 238a
subdole [blanditur] ab re consulit,
blandiloquentulus, harpago, mendax, 239a
cuppes, avarus, elegans, despoliator,
latebricolarum hominum corruptor, 240a
[blandus] inops celatum indagator.
nam qui amat quod amat quom extemplo 241a
saviis sagittatis perculsust,
ilico res foras labitur, liquitur.
'da mihi hoc, mel meum, si me amas, si audes'.
ibi ille cuculus: 'ocelle mi, fiat: 245
et istuc et si amplius vis dari, dabitur.'
ibi illa pendentem ferit: iam amplius orat;
non satis id est mali, ni amplius etiam,
quod ecbibit, quod comest, quod facit sumpti.
nox datur: ducitur familia tota, 250
vestiplica, unctor, auri custos, flabelliferae, sandaligerulae,
cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii,
raptores panis et peni;
fit ipse, dum illis comis est, inops amator.
haec ego quom ago cum meo animo et recolo, 255
ubi qui eget, quam preti sit parvi:
apage te, Amor, non places nil te utor;
quamquam illud est dulce, esse et bibere,
Amor amara dat tamen, satis quod aegre sit:
fugit forum, fugitat suos cognatos, 260
fugat ipsus se ab suo contutu,
neque eum sibi amicum volunt dici.
mille modis, Amor, ignorandu's,
procul abhibendu's atque abstandu's,
nam qui in amorem praecipitavit, 265
peius perit quasi saxo saliat:
apage te, Amor, tuas res tibi habeto,
Amor, mihi amicus ne fuas umquam;
sunt tamen quos miseros maleque habeas,
quos tibi obnoxios fecisti. 270
certumst ad frugem adplicare animum,
quamquam ibi labos grandis capitur.
boni sibi haec expetunt, rem, fidem, honorem,
gloriam et gratiam: hoc probis pretiumst.
eo mihi magis lubet cum probis potius 275
quam cum improbis vivere vanidicis. 275a

II.ii
PHILTO Quo illic homo foras se penetravit ex
aedibus? LYS. Pater, adsum, impera quidvis,
neque tibi ero in mora neque latebrose
me abs tuo conspectu occultabo.
PH. Feceris par tuis ceteris factis, 280
patrem tuom si percoles per pietatem.
nolo ego cum improbis te viris, gnate mi,
neque in via, neque in foro necullum sermonem exsequi
novi ego hoc saeculum moribus quibus siet:
malus bonum malum esse volt, ut sit sui similis; 285
turbant, miscent mores mali: rapax avarus invidus
sacrum profanum, publicum privatum habent, hiulca gens.
haec ego doleo, haec sunt quae me excruciant, haec dies
noctesque tibi canto ut caveas.
quod manu non queunt tangere tantum fas habent quo manus abstineant, 290
cetera: rape trahe, fuge late -- lacrumas
haec mihi quom video eliciunt,
quia ego ad hoc genus hominum duravi.
quin prius me ad plures penetravi?
nam hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos conlaudant. 295
hisce ego de artibus gratiam facio, ne colas neve imbuas ingenium.
meo modo et moribus vivito antiquis,
quae ego tibi praecipio, ea facito.
nihil ego istos moror faeceos mores, turbidos, quibus boni dedecorant se.
haec tibi si mea imperia capesses, multa bona in pectore consident. 300
LYS. Semper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia
tuis servivi servitutem imperiis [et] praeceptis, pater.
pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo
meum animum tibi servitutem servire aequom censui.
PHIL. Qui homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo, 305
utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat,
an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:
si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi;
si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet.
tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas. 310
nimio satiust, ut opust te ita esse, quam ut animo lubet:
qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent.
LYS. Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae;
ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum
neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri 315
neu tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo:
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
PHIL. Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;
mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime.
is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae; 320
qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:
[qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.]
bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.
LYS. Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo
ego me abs te exorare. PHIL. Quid id est? dare iam veniam gestio. 325
LYS. Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo,
minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,
bene volo ego illi facere, si tu non nevis. PHIL. Nempe de tuo?
LYS. De meo: nam quod tuomst meumst, omne meumst autem tuom.
PHIL. Quid is? egetne? LYS. Eget. PHIL. Habuitne rem? LYS. 330
Habuit. PHIL. Qui eam perdidit?
publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?
L. Nihil istorum. P. Quid igitur? L. Per comitatem edepol, pater;
praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.
PHIL. Edepol hominem praemandatum ferme familiariter, 335
qui quidem nusquam per virtutem rem confregit, atque eget;
nil moror eum tibi esse amicum cum eius modi virtutibus.
LYS. Quia sine omni malitiast, tolerare eius egestatem volo.
PHIL. De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;
nam et illud quod dat perdit et illi prodit vitam ad miseriam. 340
non eo haec dico, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:
sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,
ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.
LYS. Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.
PHIL. Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris. 345
LYS. Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua
multa bona bene parta habemus, bene si amico feceris
ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.
PHIL. De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?
LYS. Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet? 350
'quod habes ne habeas et illuc quod non habes habeas, malum,
quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.'
PHIL. Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,
is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.
LYS. Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater, 355
et aliis qui comitati simus benevolentibus.
PHIL. Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.
cui egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.
LYS. Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,
qui illic habitat. PHIL. Quin comedit quod fuit, quod non fuit? 360
LYS. Ne opprobra, pater; multa eveniunt homini quae volt, quae nevolt.
PHIL. Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.
nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:
eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
LYS. Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum 365
vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.
PHIL. Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;
sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust.
agedum eloquere, quid dare illi nunc vis? LYS. Nil quicquam, pater;
tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi. 370
PHIL. An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?
L. Eo, pater. P. Pol ego istam volo me rationem edoceas. L. Licet.
scin tu illum quo genere natus sit? PHIL. Scio, adprime probo.
LYS. Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater,
ducere uxorem sine dote. PHIL. Sine dote uxorem? LYS. Ita; 375
tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam,
neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.
PHIL. Egone indotatam te uxorem ut patiar? LYS. Patiundumst, pater;
et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.
PHIL. Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui, 380
historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;
verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum
video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:
tibi permitto; posce, duce. LYS. Di te servassint mihi.
sed adde ad istam gratiam unum. P. Quid id est autem unum? L. Eloquar. 385
tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. PHIL. Eccere.
LYS. Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.
gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.
PHIL. Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.
dabitur opera. LYS. Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet; 390
Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.--

II.iii
PHIL. Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo;
verum meliora sunt quam quae deterruma.
sed hoc me unum consolatur atque animum meum,
quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet 395
consulit advorsum filium, nugas agit:
miser ex animo fit, factius nihilo facit.
suae senectuti is acriorem hiemem parat,
quom illam importunam tempestatem conciet.
sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum 400
ipse exit Lesbonicus cum servo foras.

II.iv
LESBONICVS Minus quindecim dies sunt, quom pro hisce aedibus
minas quadraginta accepisti a Callicle.
estne hoc quod dico, Stasime? STASIMVS Quom considero,
meminisse videor fieri. LESB. Quid factumst eo? 405
STAS. Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,
piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,
holitores, myropolae, aucupes: confit cito;
non hercle minus divorse distrahitur cito,
quam si tu obicias formicis papaverem. 410
LESB. Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
STAS. Quid quod dedisti scortis? LESB. Ibidem una traho.
STAS. Quid quod ego defrudavi? LESB. Em, istaec ratio maxumast.
STAS. Non tibi illud apparere, si sumas, potest;
nisi tu immortale rere esse argentum tibi. 415
PHIL. Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,
postquam comedit rem, post rationem putat.
LESB. Nequaquam argenti ratio comparet tamen.
STAS. Ratio quidem hercle apparet: argentum oixetai.
minas quadraginta accepisti a Callicle, 420
et ille aedis mancipio abs te accepit? LESB. Admodum.
PHIL. Pol opino adfinis noster aedis vendidit;
pater quom peregre veniet, in portast locus,
nisi forte in ventrem filio conrepserit.
STAS. Trapezitae mille drachumarum Olympico, 425
quas de ratione dehibuisti, redditae?
LESB. Nempe quas spopondi. STAS. Immo 'quas dependi' inquito
[~qua sponsione pronuper tu exactus es] 427a
pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.
L. Factum. S. Vt quidem illud perierit. L. Factum id quoque est.
nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst. 430
STAS. Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.
PHIL. Tempust adeundi. LESB. Estne hic Philto qui advenit?
is herclest ipsus. STAS. Edepol ne ego istum velim
meum fieri servom cum suo peculio.
PHIL. Erum atque servom plurumum Philto iubet 435
salvere, Lesbonicum et Stasimum. LESB. Di duint
tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?
PHIL. Bene volt tibi. LESB. Edepol mutuom mecum facit.
STAS. Nequam illud verbumst 'bene volt', nisi qui bene facit.
ego quoque volo esse liber: nequiquam volo; 440
hic postulet frugi esse: nugas postulet.
PHIL. Meus gnatus me ad te misit, inter te atque nos
adfinitatem ut conciliarem et gratiam.
tuam volt sororem ducere uxorem; et mihi
sententia eademst et volo. LESB. Hau nosco tuom: 445
bonis tuis rebus meas res inrides malas.
PHIL. Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,
neque te derisum advenio neque dignum puto.
verum hoc quod dixi: meus me oravit filius,
ut tuam sororem poscerem uxorem sibi. 450
LESB. Mearum me rerum novisse aequomst ordinem.
cum vostra nostra non est aequa factio.
adfinitatem vobis aliam quaerite.
STAS. Satin tu es sanus mentis aut animi tui,
qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi 455
ferentarium esse amicum inventum intellego.
LESB. Abin hinc dierecte? STAS. Si hercle ire occipiam, votes.
LESB. Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
PHIL. Benigniorem, Lesbonice, te mihi,
quam nunc experior esse, confido fore; 460
nam et stulte facere et stulte fabularier,
utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.
STAS. Verum hercle hic dicit. LESB. Oculum ego ecfodiam tibi,
si verbum addideris. STAS. Hercle qui dicam tamen;
nam si sic non licebit, luscus dixero. 465
PHIL. Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles
vostras cum nostris factiones atque opes?
LESB. Dico. PHIL. Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris
atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit
(adposita cena sit, popularem quam vocant), 470
si illi congestae sint epulae a cluentibus:
si quid tibi placeat quod illi congestum siet,
edisne an incenatus cum opulento accubes?
LESB. Edim, nisi si ille votet. STAS. At pol ego etsi votet
edim, atque ambabus malis expletis vorem, 475
et quod illi placeat praeripiam potissimum,
neque illi concedam quicquam de vita mea.
verecundari neminem apud mensam decet,
nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
PHIL. Rem fabulare. STAS. Non tibi dicam dolo: 480
decedam ego illi de via, de semita,
de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,
non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
cena hac annona est sine sacris hereditas.
PHIL. Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites, 485
id optumum esse, tute uti sis optumus;
si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.
nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,
dare atque accipere, Lesbonice, te volo.
di divites sunt, deos decent opulentiae 490
et factiones, verum nos homunculi,
satillum animai qui quom extemplo emisimus,
aequo mendicus atque ille opulentissimus
censetur censu ad Acheruntem mortuos.
STAS. Mirum quin tu illo tecum divitias feras. 495
ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
PHIL. Nunc ut scias hic factiones atque opes
non esse neque nos tuam neglegere gratiam,
sine dote posco tuam sororem filio.
quae res bene vortat -- habeon pactam? quid taces? 500
STAS. Pro di immortales, condicionem quoius modi.
PHIL. Quin fabulare 'di bene vortant, spondeo'?
STAS. Eheu ubi usus nil erat dicto, spondeo
dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
LESB. Quom adfinitate vostra me arbitramini 505
dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,
Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo
dotem sorori; nam is de divitiis meis
solus superfit praeter vitam relicuos. 510
PHIL. Profecto dotem nil moror. LESB. Certumst dare.
STAS. Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat,
abalienare a nobis? cave sis feceris.
quid edemus nosmet postea? LESB. Etiam tu taces?
tibi ego rationem reddam? STAS. Plane periimus, 515
nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo.
P. Si quid vis, Stasime. S. Huc concede aliquantum. P. Licet.
STAS. Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat
neve alius quisquam. PHIL. Crede audacter quidlubet.
STAS. Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum 520
tuom siris umquam fieri neque gnati tui.
ei rei argumenta dicam. PHIL. Audire edepol lubet.
STAS. Primum omnium olim terra cum proscinditur,
in quinto quoque sulco moriuntur boves.
PHIL. Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro. 525
STAS. Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.
LESB. Consuadet homini, credo. etsi scelestus est,
at mi infidelis non est. STAS. Audi cetera.
post id, frumenti quom alibi messis maximast,
tribus tantis illi minus redit quam opseveris. 530
PHIL. Em istic oportet opseri mores malos,
si in opserendo possint interfieri.
STAS. Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit,
quin pessume ei res vorterit: quoium fuit,
alii exulatum abierunt, alii emortui, 535
alii se suspendere. em nunc hic quoius est,
ut ad incitas redactust. PHIL. Apage a me istum agrum.
STAS. Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris.
nam fulguritae sunt alternae arbores;
sues moriuntur angina acerrume; 540
oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.
tum autem Surorum, genus quod patientissumumst
hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit:
ita cuncti solstitiali morbo decidunt.
PHIL. Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus 545
multo Surorum iam antidit patientia.
sed istest ager profecto, ut te audivi loqui,
malos in quem omnes publice mitti decet,
sicut fortunatorum memorant insulas,
quo cuncti qui aetatem egerint caste suam 550
conveniant; contra istoc detrudi maleficos
aequom videtur, qui quidem istius sit modi.
STAS. Hospitium est calamitatis: quid verbis opust?
quamvis malam rem quaeras, illic reperias.
PHIL. At tu hercle et illi et alibi. STAS. Cave sis dixeris 555
me tibi dixisse hoc. PHIL. Dixisti arcano satis.
STAS. Quin hic quidem cupit illum ab se abalienarier,
si quem reperire possit cui os sublinat.
PHIL. Meus quidem hercle numquam fiet. STAS. Si sapies quidem.
lepide hercle de agro ego hunc senem deterrui; 560
nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit.
PHIL. Redeo ad te, Lesbonice. LESB. Dic sodes mihi,
quid hic est locutus tecum? PHIL. Quid censes? homost:
volt fieri liber, verum quod det non habet.
LESB. Et ego esse locuples, verum nequiquam volo. 565
STAS. Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.
LESB. Quid tecum, Stasime? STAS. De istoc quod dixti modo:
si ante voluisses, esses; nunc sero cupis.
PHIL. De dote mecum convenire nil potest:
quid tibi lubet tute agito cum nato meo. 570
nunc tuam sororem filio posco meo.
quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis?
LESB. Quid istic? quando ita vis: di bene vortant. spondeo.
STAS. Numquam edepol quoiquam <tam> expectatus filius
natus quam illuc est spondeo natum mihi. 575
di fortunabunt vostra consilia. PHIL. Ita volo.
LESB. Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,
dic hoc negoti quo modo actumst. STAS. Ibitur.
LESB. Et gratulator meae sorori. STAS. Scilicet.
PHIL. I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis 580
dies constituatur; eadem haec confirmabimus.--
LESB. [Tu istuc cura quod iussi. ego iam hic ero.--]
dic Callicli, me ut convenat. STAS. Quin tu i modo.
LESB. De dote ut videat quid opus sit facto. STAS. I modo.
LESB. Nam certumst sine dote haud dare. STAS. Quin tu i modo. 585
LESB. Neque enim illi damno umquam esse patiar STAS. Abi modo.
LESB. Meam neglegentiam. STAS. I modo. LESB. <Nullo modo>
aequom videtur quin quod peccarim STAS. I modo.
LESB. Potissimum mi id obsit. STAS. I modo. LESB. O pater,
enumquam aspiciam te? -- STAS. I modo, i modo, i modo. 590
tandem impetravi abiret. di vestram fidem,
edepol re gesta pessume gestam probe,
si quidem ager nobis salvos est; etsi admodum
in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat.
sed id si alienatur, actumst de collo meo, 595
gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:
effugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae,
ibit istac, aliquo, in maximam malam crucem,
latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam.
ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum, 600
postquam exturbavit hic nos ex nostris aedibus.--

ACTVS III

III.i
CALLICLES Quo modo tu istuc, Stasime, dixti? STASIMVS Nostrum erilem
filium
Lesbonicum suam sororem despondisse. em hoc modo.
CALL. Cui homini despondit? STAS. Lysiteli Philtonis filio,
sine dote. CALL. Sine dote ille illam in tantas divitias dabit? 605
non credibile dicis. STAS. At tu edepol nullus creduas.
si hoc non credis, ego credidero -- C. Quid? S. Me nihili pendere.
CALL. Quam dudum istuc aut ubi actumst? STAS. Ilico hic ante ostium,
tam modo, inquit Praenestinus. CALL. Tanton in re perdita,
quam in re salva Lesbonicus factus est frugalior? 610
STAS. Atque equidem ipsus ultro venit Philto oratum filio.
CALL. Flagitium quidem hercle fiet, nisi dos dabitur virgini.
postremo edepol ego istam rem ad me attinere intellego.
ibo ad meum castigatorem atque ab eo consilium petam.--
STAS. Propemodum quid illic festinet sentio et subolet mihi: 615
ut agro evortat Lesbonicum, quando evortit aedibus.
o ere Charmides, quam apsenti hic tua res distrahitur tibi!
utinam te rediisse salvom videam, ut inimicos tuos
ulciscare, ut mihi, ut erga te fui et sum, referas gratiam.
nimium difficilest reperiri amicum ita ut nomen cluet, 620
quoi tuam quom rem credideris, sine omni cura dormias.
sed generum nostrum ire eccillum video cum adfini suo.
nescio quid non satis inter eos convenit: celeri gradu
eunt uterque, ille reprehendit hunc priorem pallio.
haud ineuscheme astiterunt. huc aliquantum apscessero: 625
est lubido orationem audire duorum adfinium.

III.ii
LYSITELES Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi.
LESBONICVS Potin ut me ire quo profectus sum sinas? LYS. Si in rem tuam,
Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam.
LESB. Quod est facillumum, facis. LYS. Quid id est? LESB. Amico iniuriam. 630
LY. Neque meumst neque facere didici. LE. Indoctus quam docte facis.
quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi?
[qui] bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis.
LYS. Egone? LESB. Tune. LYS. Quid male facio? LESB. Quod ego nolo, id cum facis.
LYS. Tuae rei bene consulere cupio. LESB. Tu [mihi] es melior quam 635
egomet mihi?
sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.
LYS. An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies?
LESB. Nullum beneficium esse duco id quod quoi facias non placet.
scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat,
nec tuis depellar dictis quin rumori serviam. 640
LYS. Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres:
itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui,
ut virtute eorum anteparta per flagitium perderes?
atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres,
tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam 645
ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret,
culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.
praeoptavisti, amorem tuom uti virtuti praeponeres.
nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast:
cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo: 650
in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.
atque ego istum agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto,
ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam
cives obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes.
LESB. Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero, 655
ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:
scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;
ita vi Veneris vinctus, otio captus in fraudem incidi.
et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.
LYS. At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere ~ 660
perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;
et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,
tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,
in occulto iacebis cum te maxume clarum voles.
pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum; 665
scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi
pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias.
ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat;
atque is mores hominum moros et morosos efficit:
minus placet magis quod suadetur, quod dissuadetur placet; 670
quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non velis;
[ille qui aspellit is compellit, ille qui consuadet vetat.]
insanum [et] malumst in hospitium devorti ad Cupidinem.
sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas.
si istuc, ut conare, facis ~ indicium tuom incendes genus; 675
tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom,
atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati--
ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
LESB. Facilest inventu: datur ignis, tametsi ab inimico petas.
sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in viam. 680
meam [vis] sororem tibi dem suades sine dote. aha, non convenit
me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis
esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.
numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem.
sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius. 685
LYS. Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi
atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia?
LESB. Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leves,
sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,
me germanam meam sororem in concubinatum tibi, 690
si sine dote <dem>, dedisse magis quam in matrimonium.
quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio
te honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
LYS. Quid? te dictatorem censes fore, si aps te agrum acceperim? 695
LESB. Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen
is est honos homini pudico, meminisse officium suom.
LYS. Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:
id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris
atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas, 700
effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres,
cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:
mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.
id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris.
STAS. Non enim possum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, palin. 705
facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.
hic agit magis ex argumento et versus melioris facit.
etiam ob stultitiam tuam te ~ curis multabo mina.
LESB. Quid tibi interpellatio aut in consilium huc accessio est?
S. Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero. LE. I hac mecum domum, 710
Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur.
LYS. Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar:
si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,
sine dote, neque tu hinc abituru's, quod meum erit id erit tuom;
sin aliter animatus es, bene quod agas eveniat tibi, 715
ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.--
STAS. Abiit [hercle] ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te volo.
hic quoque hinc abiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam,
nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,
fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest. 720
video caculam militarem me futurum haud longius:
ad aliquem regem in saginam erus sese coniciet meus;
credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore
et capturum spolia ibi illum qui [meo] ero adversus venerit.
egomet autem quom extemplo arcum [mihi] et pharetram et sagittas sumpsero, 725
cassidem in caput, dormibo placide in tabernaculo.
ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom
dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, viaticum.--

III.iii
MEGARONIDES Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo
potest fieri prosus quin dos detur virgini. 730
CALLICLES Namque hercle honeste fieri ferme non potest,
ut eam perpetiar ire in matrimonium
sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.
MEG. Parata dos domist; nisi expectare vis,
ut eam sine dote frater nuptum conlocet. 735
post adeas tute Philtonem et dotem dare
te ei dicas, facere id eius ob amicitiam patris.
verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio
te in crimen populo ponat atque infamiam;
non temere dicant te benignum virgini: 740
datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,
ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data
columem te sistere illi, et detraxe autument.
nunc si opperiri vis adventum Charmidi,
perlongumst: huic ducendi interea abscesserit 745
lubido; atque ea condicio huic vel primaria est.
CALL. Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi.
vide si hoc utibile magis atque in rem deputas,
ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.
sed ut ego nunc adulescenti thensaurum indicem 750
indomito, pleno amoris ac lasciviae?
minime, minime hercle vero. nam certo scio,
locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit;
quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat
neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim. 755
MEG. Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?
CALL. Dum occasio ei <rei> reperiatur, interim
ab amico alicunde mutuom argentum rogem.
MEG. Potin est ab amico alicunde exorari? CALL. Potest.
MEG. Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris: 760
'mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.'
CALL. Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom.
MEG. Sed vide consilium, si placet. CALL. Quid consilist?
MEG. Scitum, ut ego opinor, consilium inveni. CALL. Quid est?
MEG. Homo conducatur aliquis iam, quantum potest, 765
[quasi sit peregrinus. CALL. Quid is scit facere postea?]
ignota facie, quae <hic> non visitata sit; 768
mendacilocum aliquem [CALL. Quid is scit facere postea?]
falsidicum, confidentem. CALL. Quid tum postea?
MEG. Is homo exornetur graphice in peregrinum modum; 767
quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia 771
veniat, salutem ei nuntiet verbis patris:
illum bene gerere rem et valere et vivere,
et eum rediturum actutum; ferat epistulas
duas, eas nos consignemus, quasi sint a patre: 775
det alteram illi, alteram dicat tibi
dare sese velle. CALL. Perge porro dicere.
MEG. Seque aurum ferre virgini dotem a patre
dicat patremque id iussisse aurum tibi dare.
tenes iam? CALL. Propemodo, atque ausculto perlubens. 780
MEG. Tum tu igitur demum adulescenti aurum dabis,
ubi erit locata virgo in matrimonium.
CALL. Scite hercle sane. MEG. Hoc, ubi thensaurum effoderis,
suspicionem ab adulescente amoveris:
censebit aurum esse a patre allatum tibi, 785
tu de thensauro sumes. CALL. Satis scite et probe;
quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet.
sed epistulas quando opsignatas adferet,
[sed quom opsignatas attulerit epistulas] 788a
nonne arbitraris eum adulescentem anuli
paterni signum novisse? MEG. Etiam tu taces?
sescentae ad eam rem causae possunt conligi:
illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom.~
iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,
apud portitorem eas resignatas sibi
inspectasque esse. in huius modi negotio 795
diem sermone terere segnities merast:
quam vis sermones possunt longi texier.
abi ad thensaurum iam confestim clanculum,
servos ancillas amove. atque audin? CALL. Quid est?
MEG. Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face, 800
nam pol tacere numquam quicquamst quod queat.
quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves?
aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,
continuo operito denuo; sed clanculum,
sicut praecepi; cunctos exturba aedibus. 805
CALL. Ita faciam. MEG. At enim nimis longo sermone utimur,
diem conficimus quod iam properatost opus.
nihil est de signo quod vereare; me vide:
lepida est illa causa, ut commemoravi, dicere
apud portitores esse inspectas. denique 810
diei tempus non vides? quid illum putas,
natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust.
quidvis probare poterit; tum, quod maxumumst,
adferre, non petere hinc se dicet. CALL. Iam sat est.
MEG. Ego sycophantam iam conduco de foro 815
epistulasque iam consignabo duas,
eumque huc <ad> adulescentem meditatum probe
mittam. CALL. Eo ego igitur intro ad officium meum.
tu istuc age. -- MEG. Actum reddam nugacissume.--

ACTVS IV

IV.i
CHARMIDES Salsipotenti et mulsipotenti Iovis fratri et Nerei Neptuno 820
laetus lubens laudes ago et grates gratiasque habeo et fluctibus salsis,
quos penes mei <fuit saepe> potestas, bonis meis quid foret et meae vitae,
quom suis med ex locis in patriam suavissumam reducem faciunt.
atque ego, Neptune, tibi ante alios deos gratias ago atque habeo summas;
nam te omnes saevomque severumque atque avidis moribus commemorant, 825
spurcificum, immanem, intolerandum, vesanum: contra opera expertus,
nam pol placido te et clementi meo usque modo, ut volui, usus sum in alto.
atque hanc tuam gloriam iam ante auribus acceperam, et nobilest apud homines,
pauperibus te parcere solitum, dites damnare atque domare.
abi, laudo, scis ordine, ut aequomst, tractare homines; hoc dis dignumst. 830
[semper mendicis modesti sint.]
fidus fuisti: infidum esse iterant; nam apsque foret te, sat scio in alto
distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede
bonaque omnia <mea> item una mecum passim caeruleos per campos:
ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti, 835
imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum,
ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
apage a me sis, dehinc iam certumst otio dare me; satis partum habeo
quibus aerumnis deluctavi, filio dum divitias quaero.
sed quis hic est, qui in plateam ingreditur 840
cum novo ornatu specieque simul?
pol quamquam domi cupio, opperiar,
quam hic rem agat animum advortam. 842a

IV.ii
SYCOPHANTA Huic ego die nomen Trinummo faciam: nam ego operam meam
tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias.
advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia, 845
quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.
viden egestas quid negoti dat homini misero mali,
quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas
dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio
neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio. 850
CHARM. Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.
Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
SYC. Ille qui me conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,
quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius,
quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius, 855
eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.
ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,
dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat. 860
CHARM. Quam magis specto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt,
ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo. 865
SYC. Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;
apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
fores pultabo. CHARM. Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam.
hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.
SYC. Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his foribus tutelam gerit? 870
CH. Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas? S. Heus senex,
census cum <sum>, iuratori recte rationem dedi.
* * * 872a
Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus
ubi habitet, et item alterum ad istanc capitis albitudinem:
Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas. 875
CHARM. Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum,
cui ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.
SYC. Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater.
CHARM. Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis?
SYC. Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum. 880
si unum quidquid singillatim et placide percontabere,
et meum nomen et mea facta et itinera ego faxo scias.
CHARM. Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi.
SYC. Magnum facinus incipissis petere. CH. Quid ita? SYC. Quia, pater,
si ante lucem ire occipias a meo primo nomine, 885
concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris.
CHARM. Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas.
SYC. Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.
CHARM. Quid est tibi nomen, adulescens? SYC. Pax, id est nomen mihi.
hoc cotidianumst. CHARM. Edepol nomen nugatorium, 890
quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax++periisse ilico.
hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens? SYC. Quid est?
CHARM. Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas?
SYC. Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas,
Lesbonici. is mi est amicus. CHARM. Teneo hunc manifestarium. 895
me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe.
SYC. Ita ut occepi, si animum advortas, dicam. CHARM. Dabo operam tibi.
SYC. Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam,
et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.
CHARM. Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet. 900
[ubi ipse erat? SY. Bene rem gerebat. CH. Ergo ubi? SY. In Seleucia.
CH.] Ab ipson istas accepisti? SYC. E manibus dedit mi ipse in manus.
CH. Qua facie est homo? S. Sesquipede quiddamst quam tu longior.
CHARM. Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior.
novistin hominem? SYC. Ridicule rogitas, quicum una cibum 905
capere soleo. CH. Quid est ei nomen? SYC. Quod edepol homini probo.
CHARM. Lubet audire. SYC. Illi edepol -- illi -- illi -- vae misero mihi.
CHARM. Quid est negoti? SYC. Devoravi nomen imprudens modo.
CHARM. Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.
SYC. Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus. 910
CHARM. Temperi huic hodie anteveni. SYC. Teneor manifesto miser.
CHARM. Iam recommentatu's nomen? SYC. Deum hercle me atque hominum pudet.
CH. Vide modo ut hominem noveris. S. Tam quam me. fieri istuc solet,
quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.
litteris recomminiscar. <C> est principium nomini. 915
CH. Callias? S. Non est. CH. Callippus? S. Non est. CH. Callidemides?
S. Non est. CH. Callinicus? S. Non est. CH. Callimarchus? S. Nil agis.
neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.
CHARM. At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris
dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas. 920
quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.
SYC. Ad hoc exemplum est -- CHARM. An Chares? an Charmides? SYC. Enim
Charmides.
em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi:
* * * 923a
CHARM. Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male.
SYC. Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?
CH. Ne male loquere apsenti amico. SYC. Quid ergo ille ignavissumus
mihi latitabat? CHARM. Si appellasses, respondisset, nomine.
sed ipse ubi est? S. Pol illum reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.~
CH. Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem?
sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo? 930
quos locos adiisti? SYC. Nimium mirimodis mirabiles.
CHARM. Lubet audire, nisi molestumst. SYC. Quin discupio dicere.
omnium primum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.
CH. Eho an etiam Arabiast in Ponto? S. Est: non illa ubi tus gignitur,
sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea. 935
CHARM. Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior,
qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;
nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.
sed quid ais? quo inde isti porro? SYC. Si animum advortes, eloquar.
ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis. 940
CH. Sub solio Iovis? S. Ita dico. CH. E caelo? S. Atque <e> medio quidem.
CH. Eho an etiam in caelum escendisti? S. Immo horiola advecti sumus,
usque aqua advorsa per amnem. CHARM. Eho an tu etiam vidisti Iovem?
SYC. Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
deinde porro -- CHARM. Deinde porro nolo quicquam praedices. 945
SYC. <Sed -- CHA. Abe>o hercle, si es molestus. nam pudicum neminem,
<Pax, refe>rre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.
SYC. <Facia>m ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi,
quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.
CHARM. Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, 950
illum quem tibi istas dedisse commemoras epistulas,
norisne hominem? SYC. Ne tu me edepol arbitrare beluam,
qui quidem non novisse possim quicum aetatem exegerim.
an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet
Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom 955
atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?
mihi concrederet, nisi me ille et ego illum nossem approbe?
CHARM. Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo,
si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere,
quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio 960
neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem,
quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?
adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo.
SYC. Vel trecentis. CHARM. Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?
SYC. Atque etiam Philippum, numeratum illius in mensa manu, 965
mille nummum. CHARM. Nempe ab ipso id accepisti Charmide?
SYC. Mirum quin ab avo eius aut proavo acciperem, qui sunt mortui.
CH. Adulescens, cedo dum istuc aurum mi. S. Quod ego aurum dem tibi?
CH. Quod a me te accepisse fassu's. S. Aps te accepisse? CH. Ita loquor.
S. Quis tu homo es? CH. Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides. 970
SYC. Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.
abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.
CH. Charmides ego sum. S. Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.
nimis argute obrepsisti in eapse occasiuncula:
postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu's Charmides; 975
prius tu non eras, quam auri feci mentionem. nihil agis;
proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida.
CHARM. Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum? SYC. Quid id ad
me attinet?
dum ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea causa qui lubet.
prius non is eras qui eras: nunc is factu's qui tum non eras. 980
CHARM. Age si quid agis. SYC. Quid ego agam? CHARM. Aurum redde. SYC.
Dormitas, senex.
CHARM. Fassu's Charmidem dedisse aurum tibi. SYC. Scriptum quidem.
CHARM. Properas an non properas ire actutum ab his regionibus,
dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?
SYC. Quam ob rem? CHARM. Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus 985
Charmides,
quem tibi epistulas dedisse aiebas. SYC. Eho, quaeso, an tu is es?
CHARM. Is enim vero sum. SYC. Ain tu tandem? is ipsusne es? CHARM. Aio.
SYC. Ipsus es?
C. Ipsus, inquam, Charmides sum. S. Ergo ipsusne es? C. Ipsissimus.
abin hinc ab oculis? SYC. Enim vero serio, quoniam advenis--
vapulabis meo arbitratu et novorum aedilium. 990
CHARM. At etiam maledicis? SYC. Immo, salvos quandoquidem advenis--
di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.
ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:
ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.
ibo, ad illum renuntiabo qui mihi tris nummos dedit, 995
ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale.
qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.--
CHARM. Postquam illic hinc abiit, post loquendi libere
videtur tempus venisse atque occasio.
iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus, 1000
quid illi negoti fuerit ante aedis meas.
nam epistula illa mihi concenturiat metum
in corde et illud mille nummum quam rem agat.
numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet. 1005
sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit?
lubet observare quid agat: huc concessero.

IV.iii
STASIMVS Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,
ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua.
adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo. 1010
cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent,
si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere.
ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio
condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
recipe te et recurre petere <re> recenti. CHARM. Huic, quisquis est, 1015
gurguliost exercitor: is hunc hominem cursuram docet.
STAS. Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis
memoriam esse oblitum? an vero, quia cum frugi hominibus
ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?
Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus, 1020
oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae:
inter eosne homines condalium te redipisci postulas?
quorum eorum unus surrupuit currenti cursori solum.
CH. Ita me di ament, graphicum furem. S. Quid ego quod periit petam?
nisi etiam laborem ad damnum apponam epithecam insuper. 1025
quin tu quod periit periisse ducis? cape vorsoriam,
recipe te ad erum. CHARM. Non fugitivost hic homo, commeminit domi.
STAS. Vtinam veteres homin<um mor>es, veteres parsimoniae
potius <in> maiore honore hic essent quam mores mali.
CHARM. Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. 1030
vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.
STAS. Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet:
ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;
scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:
petere honorem pro flagitio more fit. CHARM. Morem improbum. 1035
STAS. Strenuiores praeterire more fit. CHARM. Nequam quidem.
STAS. Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,
magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius. 1040
CHARM. Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.
STAS. Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
CHARM. Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari. 1045
S. Nonne hoc publice animum advorti? nam id genus hominum omnibus
univorsis est advorsum atque omni populo male facit:
male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem,
qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.
hoc qui in mentem venerit mihi? re ipsa modo commonitus sum. 1050
si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:
quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.
si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.
CH. Meus est hic quidem Stasimus servos. S. Nam ego talentum mutuom 1055
quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.
sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis
potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.
eo domum. CH. Heus tu, asta ilico. audi. S. Heus tu, non sto. CH. Te volo.
ST. Quid si ego me te velle nolo? CH. Aha nimium, Stasime, saeviter. 1060
S. Emere meliust cui imperes. CH. Pol ego emi atque argentum dedi;
sed si non dicto audiens est, quid ago? STAS. Da magnum malum.
CHARM. Bene mones, ita facere certumst. STAS. Nisi quidem es obnoxius.
CHARM. Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes.
STAS. Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis? 1065
CHARM. Quia boni malique in ea re pars tibi est. STAS. Partem alteram
tibi permitto; illam alteram apud me, quod bonist, apponito.
CHARM. Si eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides.
STAS. Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?
CHARM. Ipsus homo optumus. STAS. Mare terra caelum, di vestram fidem, 1070
satin ego oculis plane video? estne ipsus an non est? is est,
certe is est, is est profecto. o mi ere exoptatissime,
salve. CH. Salve, Stasime. S. Salvom te -- CH. Scio et credo tibi.
sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,
quos reliqui hic filium atque filiam? STAS. Vivont, valent. 1075
CH. Nempe uterque? S. Vterque. CH. Di me salvom et servatum volunt.
cetera intus otiose percontabor quae volo.
eamus intro, sequere. S. Quo tu te agis? CH. Quonam nisi domum?
STAS. Hicine nos habitare censes? CHARM. Vbinam ego alibi censeam?
S. Iam -- CH. Quid iam? S. Non sunt nostrae aedis istae. CH. Quid 1080
ego ex te audio?
STAS. Vendidit tuos natus aedis. CHARM. Perii. STAS. Praesentariis
argenti minis numeratis -- CH. Quot? S. Quadraginta. CH. Occidi.
quis eas emit? STAS. Callicles, cui tuam rem commendaveras;
is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.
CHARM. Vbi nunc filius meus habitat? STAS. Hic in hoc posticulo. 1085
CHARM. Male disperii. STAS. Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.
CHARM. Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma
vectus, capitali periclo per praedones plurimos
me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser,
propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus. 1090
adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. STAS. Visne aquam
tibi petam? CH. Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.

IV.iv
CALLICLES Quid hoc hic clamoris audio ante aedis meas?
CHARM. O Callicles, o Callicles, o Callicles,
qualine amico mea commendavi bona? 1095
CALL. Probo et fideli et fido et cum magna fide.
et salve et salvom te advenisse gaudeo.
CHARM. Credo, omnia istaec si ita sunt ut praedicas.
sed quis iste est tuos ornatus? CALL. Ego dicam tibi.
thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae 1100
tuae quae daretur. sed intus narrabo tibi
et hoc et alia. sequere. CH. Stasime. ST. Hem. CH. Strenue
curre in Piraeum, atque unum curriculum face.
videbis iam illic navem qua advecti sumus.
iubeto Sangarionem quae imperaverim 1105
curare ut efferantur, et tu ito simul.
solutumst portitori iam portorium:
nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi.
STAS. Illic sum atque hic sum. CALL. Sequere tu hac me intro.CHARM.
Sequor.
STAS. Hic meo ero amicus solus firmus restitit, 1110
neque demutavit animum de firma fide,
quamquam labores multos
sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem.
~ ob rem laborem eum ego cepisse censeo.--

ACTVS V

V.i
LYSITELES Hic homost omnium hominum praecipuos, 1115
voluptatibus gaudiisque antepotens:
ita commoda quae cupio eveniunt,
quod ago adsequitur, subest, subsequitur,
ita gaudiis gaudium suppeditat.
modo me Stasimus Lesbonici servos convenit <domi>; 1120
is mihi dixit, suom erum peregre huc advenisse Charmidem.
nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio
egi, ei rei fundus pater sit potior. eo <quantum potest>.
sed fores hae sonitu suo mihi moram obiciunt incommode.

V.ii
CHARMIDES Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra 1125
arbitror,
quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.
CALLICLES Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,
non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.
[nam beneficium, homini proprium quod datur, ~ prosumpserit, 1130
quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.]
CHARM. Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,
eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.
CALL. Lysiteli quidem Philtonis filio. LYS. Enim me nominat.
CHARM. Familiam optumam occupavit. LYS. Quid ego cesso hos conloqui? 1135
sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.
CH. Vah. CALL. Quid est? CH. Oblitus intus dudum tibi sum dicere:
modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,
nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum
meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo; 1140
quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius.
sed quid rides? CALL. Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi
ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius
tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet
neu qui rem ipsam posset intellegere, [et] thensaurum tuom 1145
me esse penes, atque eum [a] me lege populi patrium posceret.
CHARM. Scite edepol. CALL. Megaronides communis hoc meus et tuos
benevolens commentust. CHARM. Quin conlaudo consilium et probo.
LYS. Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,
solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar. 1150
CH. Quis hic est, qui huc ad nos incedit? L. Charmidem socerum suom
Lysiteles salutat. CHARM. Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.
CALL. Non ego sum salute dignus? LYS. Immo salve, Callicles;
hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.
CALL. Deos volo consilia vostra <vobis> recte vortere. 1155
CHARM. Filiam meam tibi desponsam esse audio. LYS. Nisi tu nevis.
CH. Immo haud nolo. L. Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?
CHARM. Spondeo, et mille auri Philippum dotis. LYS. Dotem nil moror.
CHARM. Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.
postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres. 1160
CALL. Ius hic orat. LYS. Impetrabit te advocato atque arbitro.
istac lege filiam tuam sponden mi uxorem dari?
CH. Spondeo. C. Et ego spondeo idem hoc. L. Oh salvete, adfines mei.
CHARM. Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.
LYS. Quid ego feci? CHARM. Meum corrumpi quia perpessu's filium. 1165
LYS. Si id mea voluntate factumst, <est> quod mihi suscenseas.
sed sine me hoc aps te impetrare quod volo. CH. Quid id est? L. Scies.
si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.
quid quassas caput? CH. Cruciatur cor mi, et metuo. L. Quidnam id est?
CHARM. Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi 1170
denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
non gravabor. faciam ita ut vis. LYS. Probus es. eo, ut illum evocem.
CHARM. Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.
LYS. Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,
[foras] evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo. 1175
LESBONICVS Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit [subito] foras?
LYS. Benevolens tuos atque amicus. LESB. Satine salve? dic mihi.
LYS. Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo.
LE. Quis id ait? LY. Ego. LE. Tun vidisti? LY. Et tute item videas licet.
LESB. O pater, pater mi, salve. CHARM. Salve multum, gnate mi. 1180
LESB. Si quid tibi, pater, laboris -- CHARM. Nihil evenit, ne time:
bene re gesta salvos redeo -- si tu modo frugi esse vis.
haec tibi pactast Callicli <huius> filia. LESB. Ego ducam, pater,
et eam et si quam aliam iubebis. CHARM. Quamquam tibi suscensui,
miseria <una> uni quidem hominist adfatim. CALL. Immo huic parumst, 1185
nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst.
LESB. At iam posthac temperabo. CHARM. Dicis, si facies modo.
LYS. Numquid causaest quin uxorem cras domum ducam? CHARM. [optimumst.]
Licet.
tu in perendinum paratus sis ut ducas. V. Plaudite.

Modalità mobile