Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plauto - Stichus - 01 02

Brano visualizzato 3185 volte
I.ii
ANTIPHO Qui manet ut moneatur semper servos homo officium suom
nec voluntate id facere meminit, servos is habitu hau probust.
vos meministis quot kalendis petere demensum cibum: 60
qui minus meministis quod opus sit facto facere in aedibus?
iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi situm supellectilis,
quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
non homines habitare mecum mi hic videntur, sed sues.
facite sultis, nitidae ut aedes meae sint, quom redeam domum. 65
iam ego domi adero: ad meam maiorem filiam inviso modo;
siquis me quaeret, inde vocatote aliqui; aut iam egomet hic ero.
SOR. Quid agimus, soror, si offirmabit pater adversum nos? PAN. Pati
nos oportet quod ille faciat, cuius potestas plus potest.
exorando, haud adversando sumendam operam censeo: 70
gratiam per si petimus, spero ab eo impetrassere;
adversari sine dedecore et scelere summo haud possumus,
neque equidem id factura neque tu ut facias consilium dabo,
verum ut exoremus. novi ego nostros: exorabilest.
ANT. Principium ego quo pacto cum illis occipiam, id ratiocinor: 75
utrum ego perplexim lacessam oratione ad hunc modum,
quasi numquam quicquam in eas simulem, quasi nil indaudiverim
eas in se meruisse culpam, an potius temptem saeviter,
[an minaciter. scio litis fore, ego meas novi optume.]
si manere hic sese malint potius quam alio nubere. 80
non faciam. quid mi opust decurso aetatis spatio cum meis
gerere bellum, quom nil, quam ob rem id faciam, meruisse arbitror?
minime, nolo turbas, sed hoc mihi optumum factu arbitror:
[sic faciam: adsimulabo quasi quam culpam in sese admiserint.]
perplexabiliter earum hodie perpavefaciam pectora; 85
post id [agam] igitur deinde, ut animus meus erit, faciam palam.
multa scio faciunda verba. ibo intro. sed apertast foris.
SOR. Certo enim mihi paternae vocis sonitus auris accidit.
PAN. Is est ecastor. ferre advorsum homini occupemus osculum.
SOR. Salve, mi pater. ANT. Et vos ambae. ilico agite assidite. 90
SOR. Osculum -- ANT. Sat est osculi mihi vostri. PAN. Qui, amabo, pater?
ANT. Quia ita meae animae salsura evenit. SOR. Asside hic, pater.
ANT. Non sedeo istic, vos sedete; ego sedero in subsellio.
PAN. Mane pulvinum. ANT. Bene procuras. mihi satis sic fultumst. sede.
SOR. Sine, pater. ANT. Quid opust? PAN. Opust. ANT. Morem tibi 95
geram. atque hoc est satis.
SOR. Numquam enim nimis curare possunt suom parentem filiae.
quem aequiust nos potiorem habere quam te? postidea, pater,
viros nostros, quibus tu voluisti esse nos matres familias.
ANT. Bonas ut aequomst facere facitis, quom tamen apsentis viros
proinde habetis quasi praesentes sint. SOR. Pudicitiast, pater, 100
eos nos magnificare, qui nos socias sumpserunt sibi.
ANT. Num quis hic est alienus nostris dictis auceps auribus?
PAN. Nullus praeter nosque teque. ANT. Vostrum animum adhiberi volo;
nam ego ad vos nunc imperitus rerum et morum mulierum,
discipulus venio ad magistras: quibus matronas moribus, 105
quae optumae sunt, esse oportet? sed utraque ut dicat mihi.
SOR. Quid istuc est quod huc exquaesitum mulierum mores venis?
ANT. Pol ego uxorem quaero, postquam vostra mater mortuast.
SOR. Facile invenies et peiorem et peius moratam, pater,
quam illa fuit: meliorem neque tu reperies neque sol videt. 110
ANT. At ego ex te exquaero atque ex istac tua sorore. SOR. Edepol pater,
scio ut oportet esse: si sint -- ita ut ego aequom censeo.
A. Volo scire ergo, ut aequom censes. S. Vt, per urbem quom ambulent,
omnibus os opturent, ne quis merito male dicat sibi.
ANT. Dic vicissim nunciam tu. PAN. Quid vis tibi dicam, pater? 115
ANT. Vbi facillime spectatur mulier, quae ingenio est bono?
PAN. Quoi male faciundi est potestas, quae ne id faciat temperat.
[ANT. Hau male istuc. age tu altera, utra sit condicio pensior,
virginemne an viduam habere? SOR. Quanta mea sapientiast,
ex malis multis malum quod minimumst, id minimest malum.] 120
ANT. Qui potest mulier vitare vitiis? SOR. Vt cottidie
pridie caveat ne faciat quod pigeat postridie.
ANT. Quae tibi mulier videtur multo sapientissuma?
PAN. Quae tamen, cum res secundae sunt, se poterit noscere,
et illa quae aequo animo patietur sibi esse peius quam fuit. 125
ANT. Edepol vos lepide temptavi vostrumque ingenium ingeni.
sed hoc est quod ad vos venio quodque esse ambas conventas volo:
mi auctores ita sunt amici, ut vos hinc abducam domum.
SOR. At enim nos, quarum res agitur, aliter auctores sumus.
nam aut olim, nisi tibi placebant, non datas oportuit, 130
aut nunc non aequomst abduci, pater, illisce apsentibus.
ANT. Vosne ego patiar cum mendicis nuptas me vivo viris?
SOR. Placet ille meus mihi mendicus: suos rex reginae placet.
idem animust in paupertate qui olim in divitiis fuit:
[ANT. Vosne latrones et mendicos homines magni penditis? 135
SOR.] non tu me argento dedisti, opinor, nuptum, sed viro.
ANT. Quid illos exspectatis, qui abhinc iam abierunt triennium?
quin vos capitis condicionem ex pessuma primariam?
PAN. Stultitiast, pater, venatum ducere invitas canes.
hostis est uxor, invita quae viro nuptum datur. 140
ANT. Certumne est neutram vostrarum persequi imperium patris?
PAN. Persequimur, nam quo dedisti nuptum, abire nolumus.
ANT. Bene valete. ibo atque amicis vostra consilia eloquar.
PAN. Probiores credo arbitrabunt, si probis narraveris.
ANT. Curate igitur familiarem rem ut potestis. PAN. Optume, 145
nunc places, quom recte monstras; nunc tibi auscultabimus.
nunc, soror, abeamus intro. SOR. Immo intervisam domum.
si a viro tibi forte veniet nuntius, facito ut sciam. --
PAN. Neque ego te celabo, neque tu me celassis quod scias.
eho, Crocotium, i, parasitum Gelasimum huc arcessito, 150
tecum adduce; nam illum ecastor mittere ad portum volo,
si quae forte ex Asia navis heri aut hodie venerit.
nam dies totos apud portum servos unus assidet;
sed tamen volo intervisi. propera atque actutum redi. --


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile