Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plauto - Poenulus

PERSONAE

AGORASTOCLES ADULESCENS
MILPHIO SERVVS
ADELPHASIVM PUELLA
ANTERASTILIS PUELLA
LYCVS LENO
ANTAMONIDES MILES
ADVOCATI
COLLYBISCVS VILICVS
SYNCERASTVS SERVVS
HANNO POENVS
GIDDENIS NUTRIX
PVER

ARGVMENTVM

Puer septuennis surripitur Carthagine.
Osor mulierum emptum adoptat hunc senex
Et facit heredem. deinde eius cognatae duae
Nutrixque earum raptae. mercatur Lycus,
Vexatque amantem. at ille cum auro vilicum
Lenoni obtrudit, itaque eum furto alligat.
Venit Hanno Poenus, gnatum hunc fratris repperit
Suasque adgnoscit quas perdiderat filias.



PROLOGVS

Achillem Aristarchi mihi commentari lubet: Pl.Poen.1
inde mihi principium capiam, ex ea tragoedia.
'sileteque et tacete atque animum advortite,
audire iubet vos imperator' -- histricus,
bonoque ut animo sedeate in subselliis, 5
et qui esurientes et qui saturi venerint:
qui edistis, multo fecistis sapientius,
qui non edistis, saturi fite fabulis;
nam cui paratumst quod edit, nostra gratia
nimia est stultitia sessum impransum incedere. 10
Exsurge, praeco, fac populo audientiam;
iam dudum exspecto, si tuom officium scias:
exerce vocem, quam per vivisque et ~ colis.
nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames.
age nunc reside, duplicem ut mercedem feras. 15
* * * 15a
Bonum factum esse, edicta ut servetis mea.
scortum exoletum ne quis in proscaenio
sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant,
neu dissignator praeter os obambulet
neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet. 20
diu qui domi otiosi dormierunt, decet
animo aequo nunc stent, vel dormire temperent.
servi ne obsideant, liberis ut sit locus,
vel aes pro capite dent; si id facere non queunt,
domum abeant, vitent ancipiti infortunio, 25
ne et hic varientur virgis et loris domi,
si minus curassint, quom eri reveniant domum.
nutrices pueros infantis minutulos
domi ut procurent neu quae spectatum adferat,
ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame 30
neve esurientes hic quasi haedi obvagiant.
matronae tacitae spectent, tacitae rideant,
canora hic voce sua tinnire temperent,
domum sermones fabulandi conferant,
ne et hic viris sint et domi molestiae. 35
Quodque ad ludorum curatores attinet,
ne palma detur quoiquam artifici iniuria
neve ambitionis causa extrudantur foras,
quo deteriores anteponantur bonis.
et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui: 40
dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,
inruptionem facite; nunc dum occasio est,
nunc dum scriblitae aestuant, occurrite.
Haec quae imperata sunt pro imperio histrico,
bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit. 45
Ad argumentum nunc vicissatim volo
remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.
eius nunc regiones, limites, confinia
determinabo: ei rei ego finitor factus sum.
sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo 50
comoediai; sin odiost, dicam tamen,
siquidem licebit per illos quibus est in manu.
Carchedonius vocatur haec comoedia,
* * * 53a
latine Plautus Patruus Pultiphagonides.
nomen iam habetis. nunc rationes ceteras
accipite; nam argumentum hoc hic censebitur:
locus argumentost suom sibi proscaenium,
vos iuratores estis. quaeso, operam date.
Carthaginienses fratres patrueles duo
fuere, summo genere et summis ditiis; 60
eorum alter vivit, alter est emortuos.
propterea apud vos dico confidentius,
quia mihi pollictor dixit qui eum pollinxerat.
sed illi seni qui mortuost, <ei> filius,
unicus qui fuerat, ab divitiis a patre 65
puer septuennis surripitur Carthagine,
sexennio prius quidem quam moritur pater.
Quoniam periisse sibi videt gnatum unicum,
conicitur ipse in morbum ex aegritudine:
facit illum heredem fratrem patruelem suom, 70
ipse abit ad Acheruntem sine viatico.
ille qui surripuit puerum Calydonem avehit,
vendit eum domino hic diviti quoidam seni,
cupienti liberorum, osori mulierum.
emit hospitalem is filium imprudens senex 75
puerum illum eumque adoptat sibi pro filio
eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
is illic adulescens habitat in illisce aedibus.
Revertor rursus denuo Carthaginem:
si quid mandare voltis aut curarier, 80
argentum nisi qui dederit, nugas egerit;
[verum] qui dederit, magis maiores nugas egerit.
Sed illi patruo huius, qui vivit senex,
Carthaginiensi duae fuere filiae,
altera quinquennis, altera quadrimula: 85
cum nutrice una periere a Magaribus.
eas qui surripuit, in Anactorium devehit,
vendit eas omnis, et nutricem et virgines,
praesenti argento homini, si leno est homo,
quantum hominum terra sustinet sacerrumo. 90
vosmet nunc facite coniecturam ceterum,
quid id sit hominis, cui Lyco nomen siet.
is ex Anactorio, ubi prius habitaverat,
huc commigravit in Calydonem hau diu,
sui quaesti causa. is in illis habitat aedibus. 95
Earum hic adulescens alteram efflictim perit,
suam sibi cognatam, imprudens, neque scit quae siet
neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat:
[neque quicquam cum ea fecit etiamnum stupri
neque duxit umquam, neque ille voluit mittere] 100
quia amare cernit, tangere hominem volt bolo.
illam minorem in concubinatum sibi
volt emere miles quidam, qui illam deperit.
Sed pater illarum Poenus, postquam eas perdidit,
mari te<rraque> usquequaque quaeritat. 105
ubi quamque in urbem est ingressus, ilico
omnes meretrices, ubi quisque habitant, invenit;
dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi
unde sit, quoiatis, captane an surrupta sit,
quo genere gnata, qui parentes fuerint. 110
ita docte atque astu filias quaerit suas.
et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens
se scire: Poenus plane est. quid verbis opust?
Is heri huc in portum navi venit vesperi,
pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est: 115
iamne hoc tenetis? si tenetis, ducite;
cave dirumpatis, quaeso, sinite transigi.
ehem, paene oblitus sum relicuom dicere.
ille qui adoptavit hunc sibi pro filio,
is illi Poeno huius patruo hospes fuit. 120
is hodie huc veniet reperietque hic filias
et hunc sui fratris filium, ut quidem didici ego.
Ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite.
hic qui hodie veniet, reperiet suas filias
et hunc sui fratris filium. dehinc ceterum 125
valete, adeste. ibo, alius nunc fieri volo:
quod restat, restant alii qui faciant palam.
valete atque adiuvate, ut vos servet Salus.

ACTVS I

I.i
AGORASTOCLES Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio,
dubias, egenas, inopiosas consili, 130
quas tu sapienter, docte et cordate et cate
mihi reddidisti opiparas opera tua.
quibus pro bene factis fateor deberi tibi
et libertatem et multas grates gratias.
MILPHIO Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus. 135
nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,
gerrae germanae, sai de lollurai lurai.
nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo
tris facile corios contrivisti bubulos.
AGOR. Amans per amorem si quid feci, Milphio, 140
ignoscere id te mi aequom est. MIL. Haud vidi magis.
em, nunc ego amore pereo. sine te verberem,
item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:
post id locorum tu mihi amanti ignoscito.
AGOR. Si tibi lubido est aut voluptati, sino: 145
suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino.
MIL. Si auctoritatem postea defugeris,
ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.
AGOR. Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?
quin si feriri video te, extemplo dolet. 150
MIL. Mihi quidem hercle. AG. Immo mihi. MIL. Istuc mavelim.
sed quid nunc tibi vis? AGOR. Cur ego apud te mentiar?
amo immodeste. MIL. Meae istuc scapulae sentiunt.
AGOR. At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam,
lenonis huius meretricem maiusculam. 155
MIL. Iam pridem equidem istuc ex te audivi. AGOR. Differor
cupidine eius. sed lenone istoc Lyco,
illius domino, non lutumst lutulentius.
MIL. Vin tu illi nequam dare nunc? AGOR. Cupio. MIL. Em me dato.
AGOR. Abi dierectus. MIL. Dic mihi vero serio: 160
vin dare malum illi? AGOR. Cupio. MIL. Em, eundem me dato:
utrumque faxo habebit, et nequam et malum.
AGOR. Iocare. MIL. Vin tu illam hodie sine [damno et] dispendio
tuo tuam libertam facere? AGOR. Cupio, Milphio.
MIL. Ego faciam ut facias. sunt tibi intus aurei 165
trecenti nummi Philippi? AGOR. Sescenti quoque.
MIL. Satis sunt trecenti. AGOR. Quid iis facturu's? MIL. Tace.
totum lenonem tibi cum tota familia
dabo hodie dono. AGOR. Qui id facturu's? MIL. Iam scies.
tuos Collybiscus nunc in urbest vilicus; 170
eum hic non novit leno. satin intellegis?
AGOR. Intellego hercle, sed quo evadas nescio.
MIL. Non scis? AGOR. Non hercle. MIL. At ego iam faxo scies.
ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat
dicatque se peregrinum esse, ex alio oppido: 175
se amare velle atque obsequi animo suo;
locum sibi velle liberum praeberier,
ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.
leno ad se accipiet auri cupidus ilico:
celabit hominem et aurum. AGOR. Consilium placet. 180
MIL. Rogato, servos veneritne ad eum tuos.
ille me censebit quaeri: continuo tibi
negabit. quid tu dubitas, quin extempulo
dupli tibi auri et hominis fur leno siet?
neque id unde efficiat habet: ubi in ius venerit, 185
addicet praetor familiam totam tibi.
ita decipiemus fovea lenonem Lycum.
AGOR. Placet consilium. MIL. Immo etiam, ubi expolivero,
magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.
AGOR. Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio. 190
Aphrodisia hodie sunt. MIL. Scio. AGOR. Oculos volo
meos delectare munditiis meretriciis.
MIL. Hoc primum agamus quod consilium cepimus.
abeamus intro, ut Collybiscum vilicum
hanc perdoceamus ut ferat fallaciam. 195
AGOR. Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen
tibi auscultabo.-- MIL. Faciam ut facto gaudeas.
inest amoris macula huic homini in pectore,
sine damno magno quae elui ne utiquam potest.
itaque hic scelestus est homo leno Lycus, 200
quoi iam infortuni intenta ballistast probe,
quam ego haud multo post mittam e ballistario.
sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.
haec est prior, quae meum erum dementem facit.
sed evocabo. heus, i foras, Agorastocles, 205
si vis videre ludos iucundissimos.
AGORASTOCLES Quid istuc tumultist, Milphio? MIL. Em amores tuos,
si vis spectare. AGOR. O multa tibi di dent bona,
quom hoc mi optulisti tam lepidum spectaculum.

I.ii
ADELPHASIVM Negoti sibi qui volet vim parare, 210
navem et mulierem, haec duo comparato.
nam nullae magis res duae plus negoti
habent, forte si occeperis exornare,
[neque umquam satis hae duae res ornantur]
neque eis ulla ornandi satis satietas est. 215
atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.
nam nos usque ab aurora ad hoc quod diei est,
[postquam aurora inluxit, numquam concessamus]
ex industria ambae numquam concessamus
lavari aut fricari aut tergeri aut ornari, 220
poliri expoliri, pingi fingi; et una
binae singulis quae datae nobis ancillae,
eae nos lavando eluendo operam dederunt,
aggerundaque aqua sunt viri duo defessi.
apage sis, negoti quantum in muliere una est. 225
sed vero duae, sat scio, maxumo uni
poplo cuilubet plus satis dare potis sunt,
quae noctes diesque omni in aetate semper
ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.
postremo modus muliebris nullust: numquam 230
lavando et fricando scimus facere finem.
[nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.]
ANTERASTILIS Miror equidem, soror, te istaec sic fabulari,
quae tam callida et docta sis et faceta.
nam quom sedulo munditer nos habemus, 235
vix aegreque amatorculos invenimus.
AD. Ita est. verum hoc unum tamen cogitato:
modus omnibus rebus, soror, optimus est habitu.
nimia omnia nimium exhibent negoti hominibus ex se.
ANT. Soror, cogita, amabo, item nos perhiberi 240
quam si salsa muriatica esse autumantur:
[sine omni lepore et sine suavitate]
nisi multa aqua usque et diu macerantur,
olent, salsa sunt, tangere ut non velis.
item nos sumus 245
[eius seminis mulieres sunt] 245a
insulsae admodum atque invenustae
sine munditia et sumptu.
MIL. Coqua est haec quidem, Agorastocles, ut ego opinor:
scit, muriatica ut maceret. AGOR. Quid molestu's?
AD. Soror, parce, amabo: sat est istuc alios 250
dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.
ANT. Quiesco. AD. Ergo amo te. sed hoc nunc responde
mihi: sunt hic omnia,
quae ad deum pacem oportet adesse? ANT. Omnia accuravi.
AGOR. Diem pulchrum et celebrem et venustatis plenum, 255
dignum Venere pol, quoi sunt Aphrodisia hodie.
MIL. Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?
iam num me decet donari
cado vini veteris? dic dare. nil respondes?
lingua huic excidit, ut ego opinor. 260
quid hic, malum, astans opstipuisti? AGOR. Sine amem, ne opturba ac tace.
MIL. Taceo. AGOR. Si tacuisses, iam istuc taceo non gnatum foret.
ANT. Eamus, mea soror. AD. Eho amabo, quid illo nunc properas? ANT. Rogas?
quia erus nos apud aedem Veneris mantat. AD. Maneat pol. mane.
turba est nunc apud aram. an te ibi vis inter istas versarier 265
prosedas, pistorum amicas, reliquias alicarias,
miseras schoeno delibutas servolicolas sordidas,
quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,
quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,
servolorum sordidulorum scorta diobolaria? 270
MIL. I in malam crucem. tun audes etiam servos spernere,
propudium? quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,
monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat,
quoius ego nebulai cyatho septem noctes non emam.
AGOR. Di immortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius? 275
quid habetis qui mage immortales vos credam esse quam ego siem,
qui haec tanta oculis bona concipio? nam Venus non est Venus:
hanc equidem Venerem venerabor, me ut amet posthac propitia.
Milphio, heus, ubi es? MIL. Assum apud te, eccum. AGOR. At ego elixus sis volo.
MIL. Enim vero, ere, facis delicias. AGOR. De tequidem haec didici omnia. 280
MIL. Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? AGOR. Nihil id quidemst:
deos quoque edepol et amo et metuo, quibus tamen abstineo manus.
ANT. Eu ecastor, quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet
exornatae ut simus. AD. Immo vero sane commode;
nam pro erili et nostro quaestu satis bene ornatae sumus. 285
non enim potis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,
et tamen quaestus non consistet, si eum sumptus superat, soror.
eo illud satiust, satis quod habitu, <haud satis est quod> plus quam sat est.
AGOR. Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.
nam illa mulier lapidem silicem subigere, ut se amet, potest. 290
MIL. Pol id quidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior,
qui hanc ames. AGOR. At vide sis, cum illac numquam limavi caput.
MIL. Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.
AGOR. Quid eo opust? MIL. Ego dicam: ut illi et tibi limem caput.
AGOR. I in malam rem. MIL. Ibi sum equidem. AGOR. Perdis. MIL. 295
Taceo. AGOR. At perpetuo volo.
MIL. Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.
ANT. Satis nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;
sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi
erit cordolium, si quam ornatam melius forte aspexeris.
AD. Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror. 300
bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:
aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.
[bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.]
meretricem pudorem gerere magis decet quam purpuram:
[magisque meretricem pudorem quam aurum gerere condecet.] 305
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,
lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.
AGOR. Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? MIL. Volo.
AGOR. Potesne mi auscultare? MIL. Possum. AGOR. Abi domum ac suspende te.
MIL. Quam ob rem? AGOR. Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia. 310
quid tibi opust vixisse? ausculta mihi modo ac suspende te.
MIL. Siquidem tu es mecum futurus pro uva passa pensilis.
AGOR. At ego amo hanc. MIL. At ego esse et bibere. AD. Eho tu, quid ais?
ANT. Quid rogas?
AD. Viden tu? pleni oculi sorderum qui erant, iam splendent mihi.
ANT. Immo etiam in medio oculo paullum sordest. AD. Cedo sis dexteram. 315
AGOR. Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
ANT. Nimia nos socordia hodie tenuit. AD. Qua de re, obsecro?
ANT. Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,
primae ut inferremus ignem in aram. AD. Aha, non factost opus:
quae habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant. 320
prius quam Venus expergiscatur, prius deproperant sedulo
sacruficare; nam vigilante Venere si veniant eae,
ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.
AGOR. Milphio. MIL. Edepol Milphionem miserum. quid nunc vis tibi?
AGOR. Opsecro hercle, ut mulsa loquitur. MIL. Nil nisi laterculos, 325
sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces.
AG. Ecquid amare videor? M. Damnum, quod Mercurius minime amat.
AGOR. Namque edepol lucrum amare nullum amatorem addecet.
ANT. Eamus, mea germana. AD. Age sis, ut lubet. ANT. Sequere hac. AD.
Sequor.
MIL. Eunt hae. AGOR. Quid si adeamus? MIL. Adeas. AGOR. Primum 330
prima salva sis,
et secunda tu secundo salve in pretio; tertia
salve extra pretium. ANC. Tum pol ego et oleum et operam perdidi.
AGOR. Quo te agis? AD. Egone? in aedem Veneris. AGOR. Quid eo? AD. Vt
Venerem propitiem.
AGOR. Eho, an irata est? propitia hercle est. vel ego pro illa spondeo.
quid tu ais? AD. Quid mihi molestu's, opsecro? AGOR. Aha, tam saeviter. 335
AD. Mitte, amabo. AGOR. Quid festinas? turba nunc illi est. AD. Scio.
sunt illi aliae quas spectare ego, et me spectari volo.
AGOR. Qui lubet spectare turpes, pulchram spectandam dare?
AD. Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:
eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo. 340
AGOR. Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:
proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in abstruso sitast.
quid ais tu? quando illi apud me mecum caput et corpus copulas? ~
AD. Quo die Orcus Acherunte mortuos amiserit.
AGOR. Sunt mihi intus nescio quot nummi aurei lymphatici. 345
AD. Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.
MIL. Bellula hercle. AGOR. I dierecte in maxumam malam crucem.
MIL. Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.
AD. Segrega sermonem. taedet. AGOR. Age, sustolle hoc amiculum.
AD. Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles. 350
AGOR. Quid agam nunc? AD. Si sapias, curam hanc facere compendi potes.
AG. Quid? ego non te curem? quid ais, Milphio? M. Ecce odium meum.
quid me vis? AG. Cur mi haec irata est? M. Cur haec irata est tibi?
cur ego id curem? namque istaec magis meast curatio. ~
AGOR. Iam hercle tu periisti, nisi illam mihi tam tranquillam facis 355
quam mare olimst, quom ibi alcedo pullos educit suos.
MIL. Quid faciam? AGOR. Exora, blandire, expalpa. MIL. Faciam sedulo.
sed vide sis, ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.
AGOR. Non faciam. AD. Non aequos in me es, sed morare et male facis.
bene promittis multa ex multis: omnia in cassum cadunt. 360
liberare iuravisti me haud semel, sed centiens:
dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam
neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus.
i, soror. apscede tu a me. AGOR. Perii. ecquid agis, Milphio?
MIL. Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, 365
meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium,
meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus--
AGOR. Mene ego illaec patiar praesente dici? discrucior miser,
nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnificem rapi.
MIL. Noli, amabo, suscensere ero meo, causa mea. 370
ego faxo, si non irata es, ninnium pro te dabit
atque te faciet ut sis civis Attica atque libera.
quin adire sinis? quin tibi qui bene volunt, bene vis item?
si ante quid mentitust, nunciam dehinc erit verax tibi.
sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium. 375
AD. Apscede hinc sis, sycophanta par ero. MIL. At scin quo modo?
iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,
atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio,
male formido: novi ego huius mores morosi malos.
quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier. 380
AGOR. Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae
exturbo oculos atque dentes. em voluptatem tibi,
em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium.
MIL. Impias, ere, te: oratorem verberas. AGOR. Iam istoc magis:
[etiam ocellum addam et labellum et linguam. MIL. Ecquid facies modi? 385
AG.] sicine ego te orare iussi? MIL. Quo modo ergo orem? AG. Rogas?
sic enim diceres, sceleste: huius voluptas, te opsecro,
huius mel, huius cor, huius labellum, huius lingua, huius savium,
huius delicia, huius salus amoena, huius festivitas:
[huius colustra, huius dulciculus caseus, mastigia, 390
huius cor, huius studium, huius savium, mastigia] 390a
omnia illa, quae dicebas tua, esse ea memorares mea.
MIL. Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum,
huius amica mammeata, mea inimica et malevola,
oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum,
ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, 395
capias restim ac te suspendas cum ero et vostra familia.
nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo,
itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito
propter amorem vestrum. AD. Amabo, men prohibere postulas
ne te verberet magis quam ne mendax me advorsum siet? 400
ANT. Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus
nobis sit. nam detinet nos de nostro negotio.
AD. Verum. etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles.
non sum irata. AGOR. Non es? AD. Non sum. AGOR. Da ergo, ut credam, savium.
AD. Mox dabo, quom ab re divina rediero. AGOR. I ergo strenue. 405
AD. Sequere me, soror. AGOR. Atque audin etiam? Veneri dicito
multam meis verbis salutem. AD. Dicam. AG. Atque hoc audi. AD. Quid est?
AGOR. Paucis verbis rem divinam facito. atque audin? respice.
respexit. idem edepol Venerem credo facturam tibi.

I.iii
quid nunc mi es auctor, Milphio? MIL. Vt me verberes 410
atque auctionem facias: nam impunissume
tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet.
AGOR. Quid iam? MIL. Maiorem partem in ore habitas meo.
AGOR. Supersede istis verbis. MIL. Quid nunc vis tibi?
AGOR. Trecentos Philippos Collybisco vilico 415
dedi dudum, prius quam me evocavisti foras.
nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram
perque hanc sororem laevam perque oculos tuos
[perque meos amores perque Adelphasium meam]
perque tuam libertatem-- MIL. Em nunc nihil opsecras. 420
AGOR. Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,
fac quod facturum te esse promisti mihi,
ut ego hunc lenonem perdam. MIL. Perfacile id quidemst.
i, adduce testis tecum; ego intus interim
iam et ornamentis meis et sycophantiis 425
tuom exornabo vilicum. propera atque abi.
AGOR. Fugio. MIL. Meum est istuc magis officium quam tuom.
AGOR. Egone egone, si istuc lepide ecfexis-- MIL. I modo.
AGOR. Vt non ego te hodie-- MIL. Abi modo. AGOR. Emittam manu--
MIL. I modo. AG. Non hercle meream. MIL. Oh-- AG. Vah-- MIL. Abi modo. 430
AGOR. Quantum Acheruntest mortuorum. MIL. Etiamne abis?
AGOR. Neque quantum aquaist in mari. MIL. Abiturun es?
AGOR. Neque nubes omnes quantumst. MIL. Pergin pergere?
AGOR. Neque stellae in caelo. MIL. Pergin auris tundere?
AGOR. Neque hoc neque illud neque-- enim vero serio-- 435
neque-- hercle vero-- quid opust verbis? quippini?
quod uno verbo-- dicere hic quidvis licet,
neque-- hercle vero serio, scin quomodo?
ita me di amabunt, vin bona dicam fide,
quod hic inter nos liceat? ita me Iuppiter, 440
scin quam videtur? credin quod ego fabuler?
MIL. Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;
nam isti quidem hercle orationi Oedipo
opust coniectore, qui Sphingi interpres fuit.--
AGOR. Illic hinc iratus abiit. nunc mihi cautio est, 445
ne meamet culpa meo amori obiexim moram.
ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet
me oboedientem esse servo liberum.--

ACTVS II

II.i
LYCVS Di illum infelicent omnes, qui post hunc diem
leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam 450
quive ullum turis granum sacruficaverit.
nam ego hodie infelix dis meis iratissumis
sex immolavi agnos, nec potui tamen
propitiam Venerem facere uti esset mihi.
quoniam litare nequeo, abii illim ilico 455
iratus, votui exta prosicarier;
[neque ea poricere volui, quoniam non bona 457a
haruspex dixit: deam esse indignam credidi.] 457b
eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.
quando id quod sat erat satis habere noluit,
ego pausam feci. sic ago, sic me decet.
ego faxo posthac di deaeque ceteri 460
contentiores mage erunt atque avidi minus,
quom scibunt, Veneri ut adierit leno manum.
condigne haruspex, non homo trioboli,
omnibus in extis aibat portendi mihi
malum damnumque et deos esse iratos mihi. 465
quid ei divini aut humani aequomst credere?
mina mihi argenti dono postilla datast.
sed quaeso, ubi nam illic restitit miles modo,
qui hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium?
sed eccum incedit. ANTAMONIDES Ita ut occepi dicere, 470
lenulle, de illa pugna Pentetronica,
quom sexaginta milia hominum uno die
volaticorum manibus occidi meis.
LYC. Volaticorum hominum? ANTAM. Ita dico quidem.
LYC. An, opsecro, usquam sunt homines volatici? 475
ANTAM. Fuere. verum ego interfeci. LYC. Quo modo
potuisti? ANTAM. Dicam. viscum legioni dedi
fundasque; eo praesternebant folia farferi.
LYC. Quoi rei? ANTAM. Ad fundas viscus ne adhaeresceret.
LYC. Perge. optume hercle perieras. quid postea? 480
ANTAM. In fundas visci indebant grandiculos globos,
eo illos volantis iussi funditarier.
quid multa verba? quemquem visco offenderant,
tam crebri ad terram accidebant quam pira. 484-485
ut quisque acciderat, eum necabam ilico 486
per cerebrum pinna sua sibi, quasi turturem.
LYC. Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter
faciat ut semper sacruficem nec umquam litem.
A. An mi haec non credis? L. Credo, ut mi aequomst credier. 490
age eamus intro. LYC. Dum exta referuntur, volo
narrare tibi etiam unam pugnam. LYC. Nil moror.
A. Ausculta. L. Non hercle auscultabo. A. Quo modo?
colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput,
nisi aut auscultas aut is in malam crucem. 495
LYC. Malam crucem ibo potius. ANTAM. Certumnest tibi?
LYC. Certum. ANTAM. Tum tu igitur die bono Aphrodisiis
addice tuam mihi meretricem minusculam.
LYC. Ita res divina mihi fuit: res serias
omnis extollo ex hoc die in alium diem. 500
ANTAM. Profestos festos habeam decretum est mihi.
LYC. Nunc hinc eamus intro. sequere hac me.-- ANTAM. Seqor.
in hunc diem iam tuos sum mercennarius.--

ACTVS III

III.i
AGORASTOCLES Ita me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius,
praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia. 505
sicut ego hos duco advocatos, homines spissigradissimos,
tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari.
atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes:
scibam aetate tardiores, metui meo amori moram.
nequiquam hos procos mi elegi loripedis, tardissimos. 510
quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem.
sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum?
nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario,
nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu.
ADVOCATI Heus tu, quamquam nos videmur tibi plebeii et pauperes, 515
si nec recte dicis nobis, dives de summo loco,
divitem audacter solemus mactare infortunio.
nec tibi nos obnoxii [sumus] istuc, quid tu ames aut oderis:
quom argentum pro capite dedimus, nostrum dedimus, non tuom;
liberos nos esse oportet. nos te nihili pendimus, 520
ne tuo nos amori servos [tuos] esse addictos censeas.
liberos homines per urbem modico magis par est gradu
ire, servile esse duco festinantem currere.
praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus
non decet tumultuari. sed si properabas magis, 525
pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit.
ne tu opinere, haud quisquam hodie nostrum curret per vias,
neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus.
AGOR. At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere,
vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu; 530
nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere,
podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine.
ADV. An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter
ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim,
quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis? 535
sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi,
est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras.
quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst,
neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat.
tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites. 540
AGOR. Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum.
ADV. Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus.
[AGOR. Obsecro hercle, operam celocem hanc mihi, ne corbitam date;
attrepidate saltem, nam vos adproperare haud postulo.
ADV. Si quid tu placide otioseque agere vis, operam damus; 545
si properas, cursores meliust te advocatos ducere.]
AGOR. Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet,
de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu,
ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo.
ADV. Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant; 550
horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula:
hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant.
nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul
didicimus tecum una, ut respondere possemus tibi.
AGOR. Ita profecto est. sed agite igitur, ut sciam vos scire rem, 555
expedite [et] mihi quae vobis dudum dixi dicite.
ADV. Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos ratu's,
quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico
dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom,
[isque] se ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido? 560
ubi is detulerit, tu eo quaesitum servom advenies tuom
cum pecunia. AGOR. Meministis memoriter, servastis me.
ADV. Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom;
id duplicabit omne furtum. leno addicetur tibi.
ad eam rem nos esse testis vis tibi. AGOR. Tenetis rem. 565
ADV. Vix quidem hercle, ita pauxilla est, digitulis primoribus.
AGOR. [Hoc cito et cursim est agendum. propera iam quantum potest.
ADV. Bene vale igitur. te advocatos meliust celeris ducere;
tardi sumus nos. AGOR. Optime itis, pessime hercle dicitis.
quin etiam deciderint vobis femina in talos velim. 570
ADV. At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum.
AGOR. Heia, hau vostrumst iracundos esse, quod dixi ioco.
ADV. Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui.
AGOR. Mittite istaec. quid velim vos, scitis. ADV. Callemus probe:
lenonem ut periurum perdas, id studes. AGOR. Tenetis rem.] 575
euge, opportune egrediuntur Milphio una et vilicus.
basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam.

III.ii
MILPHIO Iam tenes praecepta in corde? COLLYBISCVS Pulchre. MIL. Vide
sis calleas.
COLL. Quid opust verbis? callum aprugnum callere aeque non sinam.
MIL. Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam. 580
COLL. Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici.
MIL. Probus homost. AGOR. Adeamus propius. MIL. Adsunt testes? AGOR.
Tot quidem.
MIL. Non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos.
nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri;
ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius. 585
hodie iuris coctiores non sunt qui lites creant,
quam hi sunt, qui si nihil est quicum litigent, lites emunt.
ADV. Di te perdant. M. Vos quidem hercle-- cum eo cum quiqui tamen
et bene et benigne facitis, quom ero amanti operam datis.
sed isti iam sciunt, negoti quid sit? AGOR. Omne in ordine. 590
MIL. Tum vos animum advortite igitur. hunc vos lenonem Lycum
novistis? ADV. Facile. COLL. At pol ego eum, qua sit facie, nescio.
eum mihi volo demonstretis hominem. ADV. Nos curabimus.
satis praeceptumst. AGOR. Hic trecentos nummos numeratos habet.
ADV. Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles, 595
ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio.
COLL. Agite, inspicite. ADV. Aurum est profecto hoc, spectatores, comicum:
macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves;
verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus.
COLL. Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus. ADV. Scilicet, 600
et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris,
liberum ut commostraremus tibi locum et voluptarium,
ubi ames, potes, pergraecere. COLL. Eu, edepol mortales malos.
AGOR. Ego enim docui. MIL. Quis te porro? COLL. Agite intro abite,
Agorastocles,
ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae 605
praepedimentum obiciatur. ADV. Hic homo sapienter sapit.
facite quod iubet. AGOR. Abeamus. sed vos-- ADV. Satis dictumst. abi.
AGOR. Abeo. ADV. Quaeso, di immortales, quin abis? AGOR. Abeo.-- ADV.
Sapis.
COLL. St, 608a
tace. ADV. Quid est? COLL. Fores hae fecerunt magnum flagitium modo.
ADV. Quid <id> est flagiti? COLL. Crepuerunt clare. ADV. Di te perduint.
pone nos recede. COLL. Fiat. ADV. Nos priores ibimus.
COLL. Faciunt scurrae quod consuerunt: pone sese homines locant.
ADV. Illic homo est, qui egreditur, leno. C. Bonus est, nam similis malist.
iam nunc ego illi egredienti sanguinem exsugam procul.

III.iii
LYCVS Iam ego istuc revortar, miles: convivas volo 615
reperire nobis commodos, qui una sient;
interibi attulerint exta, atque eadem mulieres
iam ab re divina credo apparebunt domi.
sed quid huc tantum hominum incedunt? ecquidnam adferunt?
et ille chlamydatus quisnam est, qui sequitur procul? 620
ADV. Aetoli cives te salutamus, Lyce,
quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi.
LYC. Fortunati omnes sitis, quod certo scio
nec fore nec fortunam id situram fieri.
ADV. Istic est thensaurus stultis in lingua situs, 625
ut quaestui habeant male loqui melioribus.
LYC. Viam qui nescit, qua deveniat ad mare,
eum oportet amnem quaerere comitem sibi.
ego male loquendi vobis nescivi viam:
nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi: 630
si bene dicetis, vostra ripa vos sequar,
si male dicetis, vostro gradiar limite.
ADV. Malo bene facere tantundemst periculum
quantum bono male facere. LYC. Qui vero? ADV. Scies.
malo si quid bene facias, [id] beneficium interit; 635
bono si quid male facias, aetatem expetit.
LYC. Facete dictum. sed quid istuc ad me attinet?
ADV. Quia nos honoris tui causa ad te venimus,
quamquam bene volumus leniter lenonibus.
LYC. Si quid boni adportatis, habeo gratiam. 640
ADV. Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus
neque pollicemur, neque adeo volumus datum.
LYC. Credo hercle vobis: ita vestra est benignitas.
sed quid nunc voltis? ADV. Hunc chlamydatum quem vides,
ei Mars iratust. COLL. Capiti vestro istuc quidem. 645
ADV. Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus.
COLL. Cum praeda hic hodie incedet venator domum:
canes compellunt in plagas lepide lupum.
LYC. Quis hic est? ADV. Nescimus nos quidem istum qui siet;
nisi dudum mane ut ad portum processimus, 650
atque istum e navi exeuntem oneraria
videmus. adiit ad nos extemplo exiens;
salutat, respondemus. COLL. Mortalis malos,
ut ingrediuntur docte in sycophantiam.
LYC. Quid deinde? ADV. Sermonem ibi nobiscum copulat. 655
ait se peregrinum esse huius ignarum oppidi;
locum sibi velle liberum praeberier,
ubi nequam faciat. nos hominem ad te adduximus.
tu si te di amant, agere tuam rem occasiost.
LYC. Itane? ADV. Ille est cupiens, aurum habet. LYC. Praeda haec meast. 660
ADV. Potare, amare volt. LYC. Locum lepidum dabo.
ADV. At enim hic clam furtim esse volt, ne quis sciat
neve arbiter sit. nam hic latro in Sparta fuit,
ut quidem ipse nobis dixit, apud regem Attalum;
inde huc aufugit, quoniam capitur oppidum. 665
COLL. Nimis lepide de latrone, de Sparta optume.
LYC. Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi
et bene praecipitis et bonam praedam datis.
ADV. Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis,
trecentos nummos Philippos portat praesidi. 670
LYC. Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem adlexero.
ADV. Quin hic quidem tuos est. LYC. Opsecro hercle hortamini,
ut devortatur ad me in hospitium optumum.
ADV. Neque nos hortari neque dehortari decet
hominem peregrinum: tuam rem tu ages, si sapis. 675
nos tibi palumbem ad aream usque adduximus:
nunc te illum meliust capere, si captum esse vis.
COLL. Iamne itis? quid quod vobis mandavi, hospites?
ADV. Cum illoc te meliust tuam rem, adulescens, loqui:
illic est ad istas res probus, quas quaeritas. 680
COLL. Videre equidem vos vellem, quom huic aurum darem.
ADV. Illinc procul nos istuc inspectabimus.
COLL. Bonam dedistis mihi operam. LYC. It ad me lucrum.
COLL. Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus.
LYC. Blande hominem compellabo. hospes hospitem 685
salutat. salvom te advenire gaudeo.
COLL. Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis.
LYC. Hospitium te aiunt quaeritare. COLL. Quaerito.
LYC. Ita illi dixerunt, qui hinc a me abierunt modo,
te quaeritare a muscis. COLL. Minime gentium. 690
LYC. Quid ita? COLL. Quia <a> muscis si mi hospitium quaererem,
adveniens irem in carcerem recta via.
ego id quaero hospitium, ubi ego curer mollius,
quam regi Antiocho oculi curari solent.
LYC. Edepol ne tibi illud possum festivom dare, 695
siquidem potes esse te pati in lepido loco,
in lecto lepide strato lepidam mulierem
complexum contrectare. COLL. Is, leno, viam.
LYC. Vbi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio,
vetustate vino edentulo aetatem inriges; 700
ibi ego te replebo usque unguentum geumatis,
quid multa verba? faciam, ubi tu laveris,
ibi ut balneator faciat unguentariam.
sed haec latrocinantur, quae ego dixi, omnia.
COLL. Quid ita? LYC. Quia aurum poscunt praesentarium. 705
COLL. Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare.
ADV. Quid si evocemus huc foras Agorastoclem,
ut ipsus testis sit sibi certissumus?
heus tu, qui furem captas, egredere ocius,
ut tute inspectes aurum lenoni dari. 710

III.iv
AGORASTOCLES Quid est? quid voltis, testes? ADV. Specta ad dexteram.
tuos servos aurum ipsi lenoni dabit.
COLL. Age, accipe hoc sis: hic sunt numerati aurei
trecenti nummi, qui vocantur Philippei.
hinc me procura; propere hosce apsumi volo. 715
LYC. Edepol fecisti prodigum promum tibi.
age, eamus intro. COLL. Te sequor. LYC. Age, age, ambula,
ibi, quae reliqua, alia fabulabimur.
COLL. Eadem narrabo tibi res Spartiaticas.
L. Quin sequere me ergo.-- C. Abduc intro. addictum tenes.-- 720
AGOR. Quid nunc mi auctores estis? ADV. Vt frugi sies.
AGOR. Quid si animus esse non sinit? ADV. Esto ut sinit.
AGOR. Vidistis, leno quom aurum accepit? ADV. Vidimus.
AGOR. Eum vos meum esse servom scitis? ADV. Scivimus.
AGOR. Rem adversus populi saepe leges? ADV. Scivimus. 725
AGOR. Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,
mox quom ad praetorem usus veniet. ADV. Meminimus.
AGOR. Quid si recenti re aedis pultem? ADV. Censeo.
AGOR. Si pultem, non recludet? ADV. Panem frangito.
AGOR. Si exierit leno, quid tum? hominem interrogem, 730
meus servos ad eum veneritne? ADV. Quippini?
[AGOR. Cum auri ducentis nummis Philippis? ADV. Quippini?
AG. Ibi extemplo leno errabit. AD. Qua de re? AG. Rogas?
quia centum nummis minus dicetur. ADV. Bene putas.
AGOR. Alium censebit quaeritari. ADV. Scilicet.] 735
AGOR. Extemplo denegabit. ADV. Iuratus quidem.
AG. Homo furti sese adstringet. AD. Hau dubium id quidemst.
AGOR. Quantum quantum ad eum erit delatum. ADV. Quippini?
AGOR. Diespiter vos perduit. ADV. Te quippini?
AGOR. Ibo et pultabo ianuam iam. ADV. Quippini? 740
AGOR. Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.
foras egrediri video lenonem Lycum.
adeste quaeso. ADV. Quippini? ~ si voles
operire capita, ne nos leno noverit,
qui illi malae rei tantae fuimus inlices. 745

III.v
LYCVS Suspendant omnes nunciam se haruspices,
quam ego illis posthac quod loquantur creduam,
qui in re divina dudum dicebant mihi
malum damnumque maximum portendier:
is explicavi meam rem postilla lucro. 750
AGOR. Salvos sis, leno. LYC. Di te ament, Agorastocles.
AGOR. Magis me benigne nunc salutas quam antidhac.
LYC. Tranquillitas evenit, quasi navi in mari:
utquomque est ventus, exim velum vortitur.
AGOR. Valeant apud te quos volo; atque haud te volo. 755
LYC. Valent ut postulatumst, verum non tibi.
AGOR. Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam,
die festo celebri nobilique Aphrodisiis.
LYC. Calidum prandisti prandium hodie? dic mihi.
AGOR. Quid iam? LYC. Quia os nunc frigefactas, quom rogas. 760
AGOR. Hoc age sis, leno. servom esse audivi meum
apud te. LYC. Apud me? numquam factum reperies.
AGOR. Mentire. nam ad te venit aurumque attulit.
ita mihi renuntiatumst, quibus credo satis.
LYC. Malus es, captatum me advenis cum testibus. 765
tuorum apud me nemost nec quicquam tui.
AGOR. Mementote illud, advocati. ADV. Meminimus.
LYC. Hahahae, iam teneo quid sit, perspexi modo.
hi qui illum dudum conciliaverunt mihi
peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur, 770
me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.
nunc hunc inimicum quia esse sciverunt mihi,
eum adlegarunt, suom qui servom diceret
cum auro esse apud me; compositast fallacia,
ut eo me privent atque inter se dividant. 775
lupo agnum eripere postulant. nugas agunt.
AGOR. Negasne apud te esse aurum, nec servom meum?
LYC. Nego: et negando, si quid refert, ravio.
ADV. Periisti, leno. nam istest huius vilicus
quem tibi nos esse Spartiatam diximus, 780
qui ad te trecentos Philippeos modo detulit.
idque in istoc adeo aurum inest marsuppio.
LYC. Vae vostrae aetati. ADV. Id quidem <in> mundo est tuae.
AGOR. Age omitte actutum, furcifer, marsuppium:
manifesto fur es mihi. quaeso hercle, operam date, 785
dum me videatis servom ab hoc abducere.--
LYC. Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario.
consulto hoc factum est, mihi ut insidiae fierent.
sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem,
prius quam hinc optorto collo ad praetorem trahor? 790
eheu, quom ego habui hariolos haruspices;
qui si quid bene promittunt, perspisso evenit,
id quod mali promittunt, praesentarium est.
nunc ibo, amicos consulam, quo me modo
suspendere aequom censeant potissimum.-- 795

III.vi
AGORASTOCLES Age tu progredere, ut [testes] videant te ire istinc foras.
estne hic meus servos? COLLYBISCVS Sum hercle vero, Agorastocles.
AGOR. Quid nunc, sceleste leno? ADV. Quicum litigas
apscessit. AGOR. Vtinam hinc abierit malam crucem.
ADV. Ita nos velle aequom est. AGOR. Cras subscribam homini dicam. 800
COLL. Numquid me? AGOR. Apscedas, sumas ornatum tuom.
COLL. Non sum nequiquam miles factus; paululum
praedae intus feci: dum lenonis familia
dormitat, extis sum satur factus probe.
abscedam hinc intro.-- AGOR. Factum a vobis comiter. 805
bonam dedistis, advocati, operam mihi.
cras mane, quaeso, in comitio estote obviam.
tu sequere me intro. vos valete.-- ADV. Et tu vale.
iniuriam illic insignite postulat:
nostro servire nos sibi censet cibo. 810
verum ita sunt *** isti nostri divites:
si quid bene facias, levior pluma est gratia,
si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt.
domos abeamus nostras, sultis, nunciam,
quando id, quoi rei operam dedimus, impetravimus, 815
ut perderemus corruptorem civium.--

ACTVS IV

IV.i
MILPHIO Exspecto quo pacto meae techinae processurae sient.
studeo hunc lenonem perdere, qui meum erum miserum macerat,
is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus:
servire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret. 820
attat, e fano recipere video se Syncerastum,
lenonis servom; quid habeat sermonis auscultabo.

IV.ii
SYNCERASTVS Satis spectatum est, deos atque homines eius neglegere gratiam,
quoi homini erus est consimilis velut ego habeo hunc huius modi.
neque periurior neque peior alter usquam est gentium, 825
quam erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus.
ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim
agere aetatem praepeditus latere forti ferreo,
quam apud lenonem hunc servitutem colere. quid illuc est genus,
quae illic hominum corruptelae fiunt. di vostram fidem, 830
quodvis genus ibi hominum videas, quasi Acheruntem veneris,
equitem peditem, libertinum, furem an fugitivom velis,
verberatum, vinctum, addictum: qui habet quod det, <ut>ut homo est,
omnia genera recipiuntur; itaque in totis aedibus
tenebrae latebrae, bibitur estur quasi in popina, hau secus. 835
ibi tu videas litteratas fictiles epistulas,
pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:
ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.
MIL. Omnia edepol mira sunt, nisi erus hunc heredem facit,
nam id quidem, illi, uti meditatur, verba faciet mortuo. 840
et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.
SYNC. Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis,
apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.
sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.
MIL. Proinde habet orationem, quasi ipse sit frugi bonae, 845
qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.
SYNC. Nunc domum haec ab aede Veneris refero vasa, ubi hostiis
erus nequivit propitiare Venerem suo festo die.
MIL. Lepidam Venerem. SYNC. Nam meretrices nostrae primis hostiis
Venerem placavere extemplo. MIL. O lepidam Venerem denuo. 850
SYNC. Nunc domum ibo. MIL. Heus, Synceraste. SYNC. Syncerastum qui vocat?
M. Tuos amicus. S. Haud amice facis, qui cum onere offers moram.
MIL. At ob hanc moram tibi reddam operam ubi voles, ubi iusseris.
habe rem pactam. S. Si futurumst, do tibi operam hanc. M. Quo modo?
SYNC. Vt enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas. 855
apage, nescio quid viri sis. MIL. Malus sum. SYNC. Tibi sis. MIL. Te volo.
SYNC. At onus urget. MIL. At tu appone et respice ad me. SYNC. Fecero,
quamquam haud otiumst. MIL. Salvos sis, Synceraste. SYNC. O Milphio,
di omnes deaeque ament. MIL. Quemnam hominem? SYNC. Nec te nec me,
Milphio:
neque erum meum adeo. MIL. Quem ament igitur? SYNC. Aliquem, dignus 860
qui siet.
nam nostrorum nemo dignust. MIL. Lepide loquere. SYNC. Me decet.
MIL. Quid agis? SYNC. Facio quod manufesti moechi hau ferme solent.
MIL. Quid id est? SYNC. Refero vasa salva. MIL. Di te et tuom erum perduint.
SYNC. Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim,
meum erum ut perdant, ni mihi metuam, Milphio. MIL. Quid id est? cedo. 865
SYNC. Malus es? MIL. Malus sum. SYNC. Male mihi est. MIL. Memora, num
esse aliter decet?
quid est, quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis quod ames adfatim,
neque triobolum ullum amicae das et ductas gratiis?
SYNC. Diespiter me sic amabit, MIL. Vt quidem edepol dignus es.
SYNC. Vt ego hanc familiam interire cupio. MIL. Adde operam, si cupis. 870
SYNC. Sine pennis volare hau facilest: meae alae pennas non habent.
MIL. Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus
volucres tibi erunt tuae hirquinae. S. I in malam rem. M. I tu atque erus.
SYNC. Verum. enim qui homo eum norit, norit. cito homo pervorti potest.
MIL. Quid iam? SYNC. Quasi tu tacitum habere quicquam potis sis. MIL. Rectius 875
tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.
SYNC. Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim.
MIL. Crede audacter meo periclo. SYNC. Male credam, et credam tamen.
MIL. Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem? SYNC. Scio.
MIL. Propter amorem-- SYNC. Omnem operam perdis. MIL. Quid iam? 880
SYNC. Quia doctum doces.
MIL. Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meus quid possiet
facere faciat male, eius merito? tum autem si quid tu adiuvas,
eo facilius facere poterit. SYNC. At ego hoc metuo, Milphio.
M. Quid est quod metuas? S. Dum ero insidias paritem, ne me perduim.
si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat, 885
continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit.
MIL. Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,
nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet
id esse facinus ex ted ortum. SYNC. Male credam, et credam tamen.
sed hoc tu tecum tacitum habeto. MIL. Fide non melius creditur. 890
loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus.
SY. Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet. MI. Qui id potest?
SYNC. Facile. MIL. Fac ergo id facile noscam ego, ut ille possit noscere.
S. Quia Adelphasium, quam erus deamat tuos, ingenuast. M. Quo modo?
SYNC. Eodem quo soror illius altera Anterastilis. 895
MIL. Cedo qui id credam. SYNC. Quia illas emit in Anactorio parvolas
de praedone Siculo. MIL. Quanti? SYNC. Duodeviginti minis,
duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.
et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere:
ingenuas Carthagine aibat esse. MIL. Di vostram fidem, 900
nimium lepidum memoras facinus. nam erus meus Agorastocles
ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi
qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.
is in divitias homo adoptavit hunc, quom diem obiit suom.
SYNC. Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat 905
suas popularis liberali causa. MIL. Tacitus tace modo.
SYNC. Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.
MIL. Quin prius disperibit faxo, quam unam calcem civerit.
ita paratumst. SYNC. Ita di faxint, ne apud lenonem hunc serviam.
MIL. Hercle qui meus conlibertus faxo eris, si di volent. 910
SYNC. Ita di faxint. numquid aliud me morare, Milphio?
MIL. Valeas beneque ut tibi sit. SYNC. Pol istuc tibi et tuost ero in manu.
vale et haec cura clanculum ut sint dicta. MIL. Non dictumst. vale.
S. At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur. M. Lepidu's, quom mones.
et ita hoc fiet. SYNC. Proba materies data est, si probum adhibes fabrum. 915
MIL. Potin ut taceas? SYNC. Taceo atque abeo.-- MIL. Mihi commoditatem creas.
illic hinc abiit. di immortales meum erum servatum volunt
et hunc disperditum lenonem: tantum eum instat exiti.
satine prius quam unumst iniectum telum, iam instat alterum?
ibo intro, haec ut meo ero memorem. nam huc si ante aedes evocem, 920
quae audivistis modo, nunc si eadem hic iterum iterem, inscitiast.
[ero] uni potius intus ero odio, quam hic sim vobis omnibus.
[di immortales, quanta turba, quanta adventat calamitas
hodie ad hunc lenonem. sed ego nunc est cum me commoror.
ita negotium institutumst, non datur cessatio; 925
nam et hoc docte consulendum, quod modo concreditumst,
et illud autem inserviendumst consilium vernaculum.
remora si sit, qui malam rem mihi det merito fecerit.
nunc intro ibo: dum erus adveniat a foro, opperiar domi.--]

ACTVS V

V.i
HANNO Yth alonim ualonuth sicorathi symacom syth 930
chy mlachthi in ythmum ysthyalm ych-ibarcu mysehi
li pho caneth yth bynuthi uad edin byn ui
bymarob syllohom alonim ubymysyrthohom
byth limmoth ynnocho thuulech-antidamas chon
ys sidobrim chi fel yth chyl is chon chen liful 935
yth binim ys dybur ch-innocho-tnu agorastocles
yth emanethi hy chirs aelichot sithi nasot
bynu yid ch-illuch ily gubulim lasibithim
bodi aly thera ynnynu yslym min cho-th iusim
Ythalonimualoniuthsicorathiisthymhimihymacomsyth 940
combaepumamitalmetlotiambeat
iulecantheconaalonimbalumbar dechor
bats . . . . hunesobinesubicsillimbalim
esseantidamossonalemuedubertefet
donobun.huneccilthumucommucroluful 945
altanimauosduberithemhuarcharistolem
sittesedanecnasotersahelicot
alemusdubertimurmucopsuistiti
aoccaaneclictorbodesiussilimlimmimcolus
deos deasque veneror, qui hanc urbem colunt, 950
ut quod de mea re huc veni rite venerim,
measque hic ut gnatas et mei fratris filium
reperire me siritis, di vostram fidem.
[quae mihi surruptae sunt et fratris filium.]
sed hic mihi antehac hospes Antidamas fuit; 955
eum fecisse aiunt, sibi quod faciundum fuit.
eius filium esse hic praedicant Agorastoclem:
ad eum hospitalem hanc tesseram mecum fero;
is in hisce habitare monstratust regionibus.
hos percontabor qui hinc egrediuntur foras. 960

V.ii
AGORASTOCLES Ain tu tibi dixe Syncerastum, Milphio,
eas esse ingenuas ambas surrupticias
Carthaginiensis? MILPHIO Aio, et, si frugi esse vis,
eas liberali iam adseres causa manu.
nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati 965
servire ante oculos, domi quae fuerint liberae.
HAN. Pro di immortales, opsecro vostram fidem,
quam orationem hanc aures dulcem devorant.
creta est profecto horum hominum oratio,
ut mi apsterserunt omnem sorditudinem. 970
AGOR. Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.
MIL. Quid tu mihi testis? quin tu insistis fortiter?
aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.
AGOR. Incipere multost quam impetrare facilius.
MIL. Sed quae illaec avis est, quae huc cum tunicis advenit? 975
numnam in balineis circumductust pallio?
AGOR. Facies quidem edepol Punicast. MIL. Guggast homo.
servos quidem edepol veteres antiquosque habet.
AGOR. Qui scis? MIL. Viden homines sarcinatos consequi?
~ atque ut opinor digitos in manibus non habent. 980
AGOR. Quid iam? MIL. Quia incedunt cum anulatis auribus.
HAN. Adibo hosce atque appellabo Punice.
si respondebunt, Punice pergam loqui;
si non, tum ad horum mores linguam vertero.
MIL. Quid ais tu? ecquid commeministi Punice? 985
AGOR. Nihil edepol. nam qui scire potui, dic mihi,
qui illim sexennis perierim Carthagine?
HAN. Pro di immortales, plurumi ad illum modum
periere pueri liberi Carthagine.
MIL. Quid ais tu? AGOR. Quid vis? MIL. Vin appellem hunc Punice? 990
AGOR. An scis? MIL. Nullus me est hodie Poenus Poenior.
AGOR. Adi atque appella, quid velit, quid venerit,
qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.
MIL. Avo. quoiates estis aut quo ex oppido?
HAN. Anno byn mytthymballe udradait annech. 995
AGOR. Quid ait? MIL. Hannonem se esse ait Carthagine,
Carthaginiensis Mytthumbalis filium.
HAN. Avo. MIL. Salutat. HAN. Donni. MIL. Doni volt tibi
dare hic nescio quid. audin pollicitarier?
AGOR. Saluta hunc rursus Punice verbis meis. 1000
MIL. Avo donni inquit hic tibi verbis suis.
HAN. Me har bocca. MIL. Istuc tibi sit potius quam mihi.
AGOR. Quid ait? MIL. Miseram esse praedicat buccam sibi.
fortasse medicos nos esse arbitrarier.
AGOR. Si <ita> est, nega esse; nolo ego errare hospitem. 1005
MIL. Audin tu? HAN. Rufeyn nyccho issam. AGOR. Sic volo
profecto vera cuncta huic expedirier.
roga numquid opus sit. MIL. Tu qui zonam non habes,
quid in hanc venistis urbem aut quid quaeritis?
H. Muphursa. A. Quid ait? H. Miuulec hianna. A. Quid venit? 1010
MIL. Non audis? mures Africanos praedicat
in pompam ludis dare se velle aedilibus.
HAN. Lech lachanna nilimniichto. AGOR. Quid nunc ait?
MIL. Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces:
nunc orat, operam ut des sibi, ut ea veneant. 1015
AGOR. Mercator credo est. HAN. Assam. MIL. Arvinam quidem.
HAN. Palu mirga detha. AGOR. Milphio, quid nunc ait?
MIL. Palas vendundas sibi ait et mergas datas,
ad messim credo, nisi quid tu aliud sapis.
[ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.] 1020
AGOR. Quid istuc ad me? MIL. Certiorem te esse volt,
ne quid clam furtim se accepisse censeas.
HAN. Mufonnim siccoratim. MIL. Hem, cave sis feceris
quod hic te orat. AGOR. Quid ait aut quid orat? expedi.
MIL. Sub cratim ut iubeas se supponi atque eo 1025
lapides imponi multos, ut sese neces.
HAN. Gunebbal samem lyryla. AGOR. Narra, quid est?
quid ait? MIL. Non hercle nunc quidem quicquam scio.
HANN. At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.
servom hercle te esse oportet et nequam et malum, 1030
hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.
MIL. At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,
qui huc advenisti nos captatum, migdilix,
bisulci lingua quasi proserpens bestia.
AGOR. Maledicta hinc aufer, linguam compescas face. 1035
maledicere huic tu temperabis, si sapis.
meis consanguineis nolo te iniuste loqui.
Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.
HAN. O mi popularis, salve. AGOR. Et tu edepol, quisquis es.
et si quid opus est, quaeso, dic atque impera 1040
popularitatis causa. HAN. Habeo gratiam.
[verum ego hic hospitium habeo: Antidamae filium
quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.]
sed ecquem adulescentem tu hic novisti Agorastoclem?
AGOR. Siquidem Antidamai quaeris adoptaticium, 1045
ego sum ipsus quem tu quaeris. HAN. Hem, quid ego audio?
AGOR. Antidamae gnatum me esse. HAN. Si itast, tesseram
conferre si vis hospitalem, eccam attuli.
AGOR. Agedum huc ostende. est par probe, quam habeo domi.
HAN. O mi hospes, salve multum. nam mihi tuos pater 1050
patritus ~ ergo hospes Antidamas fuit.
haec mi hospitalis tessera cum illo fuit.
AGOR. Ergo hic apud me hospitium tibi praebebitur.
nam haud repudio hospitium neque Carthaginem,
unde sum oriundus. HAN. Di dent tibi omnes quae velis. 1055
quid ais? qui potuit fieri, ut Carthagini
gnatus sis? hic autem habuisti Aetolum patrem.
AGOR. Surruptus sum illinc. hic me Antidama hospes tuos
emit, et is me sibi adoptavit filium.
HAN. Demarcho item ipse fuit adoptaticius. 1060
sed mitto de illoc, ad te redeo. dic mihi,
ecquid meministi tuom parentum nomina,
patris atque matris? AGOR. Memini. HAN. Memoradum mihi,
si novi forte aut si sunt cognati mihi.
AGOR. Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater. 1065
HAN. Patrem atque matrem viverent vellem tibi.
AGOR. An mortui sunt? HAN. Factum, quod aegre tuli. ~
nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;
pater tuos, is erat frater patruelis meus,
et is me heredem fecit, quom suom obiit diem, 1070
quo me privatum aegre patior mortuo.
sed si ita est, ut tu sis Iahonis filius,
signum esse oportet in manu laeva tibi,
ludenti puero quod memordit simia.
ostende, inspiciam. <AGOR. Em ostendo.> HAN. Aperi. audi atque ades: 1075
* * * 1075a
AGOR. Mi patrue, salve. HAN. Et tu salve, Agorastocles.
iterum mihi gnatus videor, quom te repperi.
MIL. Pol istam rem vobis bene evenisse gaudeo.
sed te moneri num nevis? HAN. Sane volo.
MIL. Paterna oportet filio reddi bona. 1080
aequomst habere hunc bona quae possedit pater.
HAN. Haud postulo aliter: restituentur omnia;
suam sibi rem salvam sistam, si illo advenerit.
MIL. Facito sis reddas, etsi hic habitabit, tamen.
HAN. Quin mea quoque iste habebit, si quid me fuat. 1085
MIL. Festivom facinus venit mi in mentem modo.
HAN. Quid id est? MIL. Tua opus est opera. HAN. Dic mihi quid lubet:
profecto uteris, ut voles, operam meam.
quid est negoti? MIL. Potin tu fieri subdolus?
HAN. Inimico possum, amico insipientia est. 1090
MIL. Inimicus hercle est huius. HAN. Male faxim lubens.
MIL. Amat ab lenone hic. HAN. Facere sapienter puto.
MIL. Leno hic habitat vicinus. HAN. Male faxim lubens.
MIL. Ei duae puellae sunt meretrices servolae
sorores: earum hic alteram efflictim perit, 1095
neque eam incestavit umquam. HAN. Acerba amatiost.
MIL. Hunc leno ludificatur. HAN. Suom quaestum colit.
MIL. Hic illi malam rem dare volt. HAN. Frugist, si id facit.
MIL. Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam apparo,
ut te allegemus, filias dicas tuas 1100
surruptasque esse parvolas Carthagine ***
manu liberali causa ambas adseras,
quasi filiae tuae sint. iamne intellegis?
HAN. Intellego hercle. nam mihi item gnatae duae
cum nutrice una sunt surruptae parvolae. 1105
MIL. Lepide hercle adsimulas. iam in principio id mihi placet.
HAN. Pol magis quam vellem. MIL. Eu hercle mortalem catum,
*** malum crudumque, estolidum et subdolum.
ut adflet, quo illud gestu faciat facilius.
me quoque dolis iam superat architectonem. 1110
HAN. Sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi.
MIL. Statura hau magna, corpore aquilost. HAN. Ipsa east.
MIL. Specie venusta, ore atque oculis pernigris.
HAN. Formam quidem hercle verbis depinxti probe.
MIL. Vin eam videre? HAN. Filias malo meas. 1115
sed i atque evoca illam; si eae meae sunt filiae,
si illarum est nutrix, me continuo noverit.
MIL. Heus, ecquis hic est? nuntiate ut prodeat
foras Giddeneni. est qui illam conventam esse volt.

V.iii
GIDDENES Quis pultat? MIL. Qui te proximust. GIDD. Quid vis? MIL. Eho, 1120
novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?
GIDD. Nam quem ego aspicio? pro supreme Iuppiter,
erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater,
Hanno Carthaginiensis. MIL. Ecce autem mala.
[praestrigiator hic quidem Poenus probust, 1125
perduxit omnis ad suam sententiam.]
GIDD. O mi ere, salve, Hanno, insperatissume
mihi tuisque filiis, salve atque-- eho,
mirari noli neque me contemplarier.
cognoscin Giddenenem ancillam tuam? 1130
HAN. Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto.
GIDD. Apud aedem Veneris. HAN. Quid ibi faciunt? dic mihi.
GIDD. Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:
oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.
MIL. Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest. 1135
AGOR. Eho an huius sunt illae filiae? GIDD. Ita ut praedicas.
tua pietas nobis plane auxilio fuit,
quom huc advenisti hodie in ipso tempore;
namque hodie earum mutarentur nomina
facerentque indignum genere quaestum corpore. 1140
PVER Auamma illi. GIDD. Hauon bane silli in mustine.
Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim.
AGOR. Quid illi locuti sunt inter se? dic mihi.
HAN. Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.
tace atque parce muliebri supellectili. 1145
AGOR. Quae east supellex? HAN. Clarus clamor. AGOR. Sine modo.
HAN. Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul
iube hanc abire hinc ad te. AGOR. Fac quod imperat.
MIL. Sed quis illas tibi monstrabit? AGOR. Ego doctissume.
MIL. Abeo igitur. AGOR. Facias modo quam memores mavelim. 1150
patruo advenienti cena curetur volo.
MIL. Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas,
inde porro ad puteum atque ad robustum codicem.
ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis.--
AGOR. Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges: 1155
tuam mihi maiorem filiam despondeas.
HAN. Pactam rem habeto. AGOR. Spondesne igitur? HAN. Spondeo.
AGOR. Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus.
nunc demum ego cum illa fabulabor libere.
nunc, patrue, si vis tuas videre filias, 1160
me sequere. HAN. Iamdudum equidem cupio, et te sequor.
[AGOR. Quid si eamus illis obviam? HAN. At ne intervias
praeterbitamus metuo. magne Iuppiter,
restitue certas mi ex incertis nunc opes.
AGOR. ~ Ego quidem meos amores mecum confido fore.] 1165
sed eccas video ipsas. HAN. Haecine meae sunt filiae?
quantae e quantillis iam sunt factae. AGOR. Scin quid est?
tragicae sunt: in calones sustolli solent.
[MIL. Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,
id eventurum esse et severum et serium, 1170
ut haec inveniantur hodie esse huius filiae.
AGOR. Pol istuc quidem iam certum est. tu istos, Milphio,
abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.]

V.iv
ADELPHASIVM Fuit hodie operae pretium cuivis qui amabilitati animum adiceret,
oculis epulas dare, delubrum qui hodie ornatum eo visere venit. 1175
deamavi ecastor illi hodie lepidissima munera meretricum,
digna dea venustissima Venere, neque contempsi eius opes hodie.
tanta ibi copia venustatum aderat, in suo quique loco sita munde.
aras tus, murrinus, omnis odor
complebat. haud sordere visust
festus dies, Venus, nec tuom fanum: 1180
tantus ibi clientarum erat numerus,
quae ad Calydoniam venerant Venerem.
ANTERASTILIS Certo enim, quod quidem ad nos duas
attinuit, praepotentes pulchre
pacisque potentes, soror, fuimus,
neque ab iuventute inibi inridiculo
habitae, quod pol,
soror, ceteris omnibus factumst.
AD. Malim istuc aliis videatur, quam uti tu te, soror, conlaudes.
ANT. Spero equidem. AD. Et pol ego, quom, ingeniis quibus sumus 1185
atque aliae, gnosco;
eo sumus gnatae genere, ut deceat nos esse a culpa castas.
HAN. Iuppiter, qui genus colis alisque hominum, per quem vivimus vitalem aevom,
quem penes spes vitae sunt hominum omnium, da diem hunc sospitem quaeso,
~ rebus meis agundis, ut quibus annos multos carui quasque <e> patria
perdidi parvas ~ redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati. 1190
AGOR. Omnia faciet Iuppiter faxo,
nam mi est obnoxius et me
metuit. HAN. Tace quaeso.
AGOR. Ne lacruma, patrue. 1191a
ANT. Vt volup est homini, mea soror, si quod agit cluet victoria;
sicut nos hodie inter alias praestitimus pulchritudine.
AD. Stulta, soror, magis es quam volo. an tu eo pulchra videre, obsecro,
si tibi illi non os oblitumst fuligine? 1195
AGOR. O patrue, o patrue mi. HAN. Quid est,
fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi.
AGOR. At enim hoc volo agas. HAN. At enim ago istuc.
AGOR. <O> patrue mi patruissime.
HAN. Quid est? AGOR. Est lepida et lauta. ut sapit.
HAN. Ingenium patris habet quod sapit.
AG. Quae res? iam diu edepol sapientiam tuam haec quidem abusast.
nunc hinc sapit, hinc sentit, quidquid sapit, ex meo amore. 1200
AD. Non eo genere sumus prognatae, tam etsi sumus servae, soror,
ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.
multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst,
quom sibi nimis placent minusque addunt operam, uti placeant viris.
ANT. Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror, 1205
quodque haruspex de ambabus dixit. AGOR. Velim de me aliquid dixerit.
ANT. Nos fore invito domino nostro diebus paucis liberas.
id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.
AGOR. Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,
libertatem, quia me amare hanc scit. AD. Soror, sequere hac. AN. Sequor. 1210
HAN. Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite.
AD. Quis revocat? AG. Qui bene volt vobis facere. AD. Facere occasiost.
sed quis homost? AG. Amicus vobis. AD. Qui quidem inimicus non siet.
AG. Bonus est hic homo, mea voluptas. AD. Pol istum malim quam malum.
AGOR. Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast. AD. Hau precor. 1215
AGOR. Multa bona volt vobis facere. AD. Bonus bonis bene feceris.
[HAN. Gaudio ero vobis. AD. At edepol nos voluptati tibi.
HAN. Libertatique. AD. Istoc pretio tuas nos facile feceris.]
AGOR. Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter,
iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras. 1220
ut pudice verba fecit, cogitate et commode,
ut modeste orationem praebuit. HAN. Certo haec meast.
sed ut astu sum adgressus ad eas. AGOR. Lepide hercle atque commode.
HAN. Pergo etiam temptare? AGOR. In pauca confer: sitiunt qui sedent.
HAN. Quid istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco. 1225
AGOR. Nunc, patrue, tu frugi bonae es. tene. vin ego hanc adprendam?
AD. An patruos est, Agorastocles, tuos hic? AGOR. Iam faxo scibis.
nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo-- mea eris sponsa.
HAN. Ite in ius, ne moramini. antestare me atque duce.
AGOR. Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor. 1230
sed illud quidem volui dicere-- immo hercle dixi quod volebam.
HAN. Moramini. in ius vos voco, nisi honestiust prehendi.
AD. Quid in ius vocas nos? quid tibi debemus? AGOR. Dicet illi.
AD. Etiam me meae latrant canes? AGOR. At tu hercle adludiato:
dato mihi pro offa savium, pro osse linguam obicito. 1235
ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.
HAN. Ite si itis. AD. Quid nos fecimus tibi? HAN. Fures estis ambae.
AD. Nosne tibi? HAN. Vos inquam. AGOR. Atque ego scio. AD. Quid id furtist?
AGOR. Hunc rogato.
HAN. Quia annos multos filias meas celavistis clam me,
atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas. 1240
AD. Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.
AGOR. Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det.
AD. Nil tecum ago, apscede opsecro. AG. Atque hercle mecum agendum est.
nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;
et praedicabo quo modo [vos] furta faciatis multa 1245
quoque modo huius filias apud vos habeatis servas,
quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis.
AD. Vbi sunt eae? aut quas, opsecro? AG. Satis iam sunt maceratae.
H. Quid si eloquamur? AG. Censeo hercle, patrue. AD. Misera timeo,
quid hoc sit negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto. 1250
HAN. Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit,
ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem;
nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri,
eas dis est aequom gratias nos agere sempiternas,
quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales. 1255
vos meae estis ambae filiae et hic est cognatus vester,
huiusce fratris filius, Agorastocles. AD. Amabo,
num hi falso oblectant gaudio nos? AGOR. At ita me di servent,
ut hic pater est vester. date manus. AD. Salve, insperate nobis
pater, te complecti nos sine. ANT. Cupite atque exspectate 1260
pater, salve. AD. Ambae filiae sumus. ANT. Amplectamur ambae.
AGOR. Quis me amplectetur postea? HAN. Nunc ego sum fortunatus,
multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo.
AD. Vix hoc videmur credere. HAN. Magis qui credatis dicam.
nam vostra nutrix ~ primum me cognovit. AD. Vbi ea, amabo, est? 1265
HAN. Apud hunc est. AGOR. Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?
omitte saltem tu altera. nolo ego istuc. AD. Enicas me.
* * * 1267a
prius quam tibi desponderit. AGOR. Mitto. AD. Sperate, salve.
HAN. Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem.
quibus nunc in terra melius est? AGOR. Eveniunt digna dignis. 1270
HAN. Tandem huic cupitum contigit. AG. O Apella, o Zeuxis pictor,
cur numero estis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?
nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.
HAN. Di deaeque omnes, vobis habeo merito magnas gratias,
quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis, 1275
ut meae gnatae ad me redirent in potestatem meam.
[AD. Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit.
AGOR. Patrue, facito in memoria habeas, tuam maiorem filiam
mihi te despondisse. HAN. Memini. AGOR. Et dotis quid promiseris.]

V.v
ANTAMONIDES Si ego minam non ultus fuero probe, quam lenoni dedi, 1280
tum profecto me sibi habento scurrae ludificatui.
is etiam me ad prandium ad se abduxit ignavissimus,
ipse abiit foras, me reliquit pro atriensi in aedibus,
ubi nec leno neque illae redeunt, nec quod edim quicquam datur.
pro maiore parte prandi pignus cepi, abii foras; 1285
sic dedero: aere militari tetigero lenunculum.
nanctus est hominem, mina quem argenti circumduceret.
sed mea amica nunc mihi irato obviam veniat velim:
iam pol ego illam pugnis totam faciam uti sit merulea,
ita replebo atritate, atrior multo ut siet, 1290
quam Aegyptini, qui cortinam ludis per circum ferunt.
ANTER. Tene sis me arte, mea voluptas; male ego metuo miluos,
mala illa bestia est, ne forte me auferat pullum tuom.
AD. Vt nequeo te satis complecti, mi pater. ANTAM. Ego me moror.
propemodum hoc opsonare prandium potero mihi. 1295
sed quid hoc est? quid est? quid hoc est? quid ego video? quo modo?
quid hoc est conduplicationis? quae haec est congeminatio?
quis hic homo est cum tunicis longis quasi puer cauponius?
satin ego oculis cerno? estne illaec mea amica Anterastilis?
et ea est certo. iam pridem ego me sensi nihili pendier. 1300
non pudet puellam amplexari baiolum in media via?
iam hercle ego illum excruciandum totum carnufici dabo.
sane genus hoc mulierosumst tunicis demissiciis.
sed adire certum est hanc amatricem Africam.
heus tu, tibi dico, mulier, ecquid te pudet? 1305
quid tibi negoti est autem cum istac? dic mihi.
HAN. Adulescens, salve. ANTAM. Nolo, nihil ad te attinet.
quid tibi hanc digito tactio est? HAN. Quia mihi lubet.
ANT. Lubet? HAN. Ita dico. ANT. Ligula, i in malam crucem.
tune hic amator audes esse, hallex viri, 1310
aut contrectare quod mares homines amant?
deglupta mena, sarrapis, sementium,
manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior
ali ulpicique quam Romani remiges.
AGOR. Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt, 1315
qui huic es molestus, an malam rem quaeritas?
ANTAM. Quin adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum?
nam te cinaedum esse arbitror magis quam virum.
AGOR. Scin quam cinaedus sum? ite istinc, servi, foras,
ecferte fustis. ANTAM. Heus tu, si quid per iocum 1320
dixi, nolito in serium convertere.
ANTER. Qui tibi lubido est, opsecro, Antamonides,
loqui inclementer nostro cognato et patri?
nam hic noster pater est; hic nos cognovit modo
et hunc sui fratris filium. ANTAM. Ita me Iuppiter 1325
bene amet, bene factum. gaudeo et volup est mihi,
si quid lenoni optigit magni mali.
[quomque e virtute vobis fortuna optigit.
ANTER. Credibile ecastor dicit. crede huic, mi pater.
HAN. Credo. AGOR. Et ego credo. sed eccum lenonem Lycum.] 1330-1331
AGOR. Bonum virum eccum video, se recipit domum; 1332
[HAN. Quis hic est? AGOR. Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.
in servitute hic filias habuit tuas
et mi auri fur est. HAN. Bellum hominem, quem noveris.] 1335
rapiamus in ius. HAN. Minime. AG. Quapropter? HAN. Quia
~iniuriarum multo induci satius est.

V.vi
LYCVS Decipitur nemo, mea quidem sententia,
qui suis amicis narrat recte res suas;
nam omnibus amicis meis idem unum convenit, 1340
ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.
AG. Leno, eamus in ius. LYC. Opsecro te, Agorastocles,
suspendere ut me liceat. HAN. In ius te voco.
LYC. Quid tibi mecum autem? HAN. Quia hasce aio liberas
ingenuasque esse filias ambas meas; 1345
eae sunt surruptae cum nutrice parvolae.
LYC. Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui,
neminem venire qui istas adsereret manu.
[meae quidem profecto non sunt. ANTAM. Leno, in ius eas.
LYC. De prandio tu dicis. debetur, dabo.] 1350
AG. Duplum pro furto mi opus est. LYC. Sume hinc quid lubet.
HAN. Et mihi suppliciis multis. LYC. Sume hinc quid lubet:
[ANTAM. Et mihi quidem mina argenti. LY. Sume hinc quid lubet.]
collo rem solvam iam omnibus, quasi baiolus.
[AG. Numquid recusas contra me? LYC. Haud verbum quidem. 1355
AG. Ite igitur intro, mulieres. sed patrue mi,
tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam.
HAN. Haud aliter ausim. ANTAM. Bene vale. AG. Et tu bene vale.
ANTAM. Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero.--
LYC. Perii hercle. AG. Immo haud multo post, si in ius veneris. 1360
LYC. Quin egomet tibi me addico. quid praetore opust?
verum obsecro te, ut liceat simplum solvere,
trecentos Philippos; credo conradi potest:
cras auctionem faciam. AG. Tantisper quidem
ut sis apud me lignea in custodia. 1365
LYC. Fiat. AG. Sequere intro, patrue mi, ut hunc festum diem
habeamus hilare, huius malo et nostro bono.
multum valete. multa verba fecimus;
malum postremo omne ad lenonem reccidit.
nunc, quod postremum est condimentum fabulae, 1370
si placuit, plausum postulat comoedia.--]

V.vii
AGOR. Quam rem agis, miles? qui lubet patruo meo
loqui inclementer? ne mirere, mulieres
quod eum secuntur: modo cognovit filias
suas esse hasce ambas. LYCVS Hem, quod verbum aures meas 1375
tetigit? nunc perii. ANTAM. Vnde haec perierunt domo?
AG. Carthaginienses sunt. LYC. At ego sum perditus.
illuc ego metui semper, ne cognosceret
eas aliquis, quod nunc factumst. vae misero mihi,
periere, opinor, duodeviginti minae, 1380
qui hasce emi. AGOR. Et tute ipse periisti, Lyce.
HAN. Quis hic est? AGOR. Vtrumvis est, vel leno vel Lycus.
in servitute hic filias habuit tuas,
et mi auri fur est. HAN. Bellum hominem, quem noveris.
ANTAM. Leno, rapacem te esse semper credidi, 1385
verum etiam furacem qui norunt magis.
LYC. Accedam. per ego tua te genua obsecro
et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:
quando boni estis, ut bonos facere addecet
faciatis, vestro subveniatis supplici. 1390
iam pridem equidem istas scivi esse liberas
et exspectabam, si qui eas assereret manu.
nam non meae sunt prosum. tum autem aurum tuom
reddam, quod apud me est, et iusiurandum dabo,
me malitiose nil fecisse, Agorastocles. 1395
AGOR. Quid mihi par facere sit, ego mecum consulam.
omitte genua. LYC. Mitto, si ita sententia est.
ANTAM. Heus tu leno. LYC. Quid lenonem vis inter negotium?
ANTAM. Vt minam mi argenti reddas, prius quam in nervom abducere.
LYC. Di meliora faxint. ANTAM. Sic est: hodie cenabis toris. 1400
aurum argentum collum, leno, tris res nunc debes simul.
HAN. Quid me <in> hac re facere deceat, egomet mecum cogito.
si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido,
quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient.
ADELPH. Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei sit pessumo, obsecro. 1405
ANTER. Ausculta sorori. abi, diiunge inimicitias cum improbo.
HAN. Hoc age sis, leno. quamquam ego te meruisse ut pereas scio,
non experiar tecum. AGOR. Neque ego; si aurum mihi reddes meum,
leno, quando ex nervo emissu's-- compingare in carcerem.
LYC. Iamne autem ut soles? ANTAM. Ego, Poene, tibi me purgatum volo. 1410
si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam,
id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias,
ita me di ament <ut> mihi volup est. HAN. Ignosco et credo tibi.
ANTAM. Leno, tu autem amicam mihi des facito aut [auri] mihi reddas minam.
LYC. Vin tibicinam meam habere? ANTAM. Nil moror tibicinam; 1415
nescias, utrum ei maiores buccaene an mammae sient.
LYC. Dabo quae placeat. ANTAM. Cura. LYC. Aurum cras ad te referam tuom.
AGOR. Facito in memoria habeas. LYC. Miles, sequere me.-- ANTAM. Ego
vero sequor.--
AGOR. Quid ais, patrue? quando hinc ire cogitas Carthaginem?
nam tecum mi una ire certum est. HAN. Vbi primum potero, ilico. 1420
AGOR. Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies.
HAN. Faciam ita ut vis. AGOR. Age sis, eamus, nos curemus. plaudite.

Modalità mobile