Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Plauto - Captivi

PERSONAE

ERGASILVS PARASITVS
HEGIO SENEX
LORARIVS
PHILOCRATES ADVLESCENS
TYNDARVS SERVVS
ARISTOPHONTES ADVLESCENS
PVER
PHILOPOLEMVS ADVLESCENS
STALAGMVS SERVVS


ARGVMENTVM


Captust in pugna Hegionis filius;
Alium quadrimum fugiens servus vendidit.
Pater captivos commercatur Aleos,
Tantum studens ut natum captum recuperet;
Et inibi emit olim amissum filium.
Is suo cum domino veste versa ac nomine
Vt amittatur fecit: ipsus plectitur;
Et is reduxit captum, et fugitavum simul,
Indicio cuius alium agnoscit filium.


PROLOGVS

Hos quos videtis stare hic captivos duos,
~illi qui astant, hi stant ambo, non sedent;
hoc vos mihi testes estis me verum loqui.
senex qui hic habitat Hegio est huius pater.
sed is quo pacto serviat suo sibi patri, 5
id ego hic apud vos proloquar, si operam datis.
seni huic fuerunt filii nati duo;
alterum quadrimum puerum servos surpuit
eumque hinc profugiens vendidit in Alide
patri huius. iam hoc tenetis? *** optume est. 10
negat hercle ille ultimus. accedito.
si non ubi sedeas locus est, est ubi ambules,
quando histrionem cogis mendicarier.
ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum.
vos qui potestis ope vestra censerier, 15
accipite relicuom: alieno uti nil moror.
fugitivos ille, ut dixeram ante, huius patri
domo quem profugiens dominum abstulerat vendidit.
is postquam hunc emit, dedit eum huic gnato suo
peculiarem, quia quasi una aetas erat. 20
hic nunc domi servit suo patri, nec scit pater;
enim vero di nos quasi pilas homines habent.
rationem habetis, quo modo unum amiserit.
postquam belligerant Aetoli cum Aleis,
ut fit in bello, capitur alter filius: 25
medicus Menarchus emit ibidem in Alide.
coepit captivos commercari hic Aleos,
si quem reperire possit qui mutet suom,
illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist.
et quoniam heri indaudivit, de summo loco 30
summoque genere captum esse equitem Aleum,
nil pretio parsit, filio dum parceret:
reconciliare ut facilius posset domum,
emit hosce e praeda ambos de quaestoribus.
hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum, 35
quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum.
itaque inter se commutant vestem et nomina;
illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus:
huius illic, hic illius hodie fert imaginem.
et hic hodie expediet hanc docte fallaciam, 40
et suom erum faciet libertatis compotem,
eodemque pacto fratrem servabit suom
reducemque faciet liberum in patriam ad patrem,
imprudens: itidem ut saepe iam in multis locis
plus insciens quis fecit quam prudens boni. 45
sed inscientes sua sibi fallacia
ita compararunt et confinxerunt dolum
itaque hi commenti, de sua sententia
ut in servitute hic ad suom maneat patrem:
ita nunc ignorans suo sibi servit patri; 50
homunculi quanti sunt, quom recogito!
haec res agetur nobis, vobis fabula.
sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim.
profecto expediet fabulae huic operam dare.
non pertractate facta est neque item ut ceterae: 55
neque spurcidici insunt versus, immemorabiles;
hic neque periurus leno est nec meretrix mala
neque miles gloriosus; ne vereamini,
quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis:
foris illic extra scaenam fient proelia. 60
nam hoc paene iniquomst, comico choragio
conari desubito agere nos tragoediam.
proin si quis pugnam expectat, litis contrahat:
valentiorem nactus adversarium
si erit, ego faciam ut pugnam inspectet non bonam, 65
adeo ut spectare postea omnis oderit.
abeo. valete, iudices iustissimi
domi duellique duellatores optumi.

ACTVS I

I.i
ERGASILVS Iuventus nomen indidit Scorto mihi,
eo quia invocatus soleo esse in convivio. 70
scio absurde dictum hoc derisores dicere,
at ego aio recte. nam scortum in convivio
sibi amator, talos quom iacit, scortum invocat.
estne invocatum an non <est? est > planissume;
verum hercle vero nos parasiti planius, 75
quos numquam quisquam neque vocat neque invocat.
quasi mures semper edimus alienum cibum;
ubi res prolatae sunt, quom rus homines eunt,
simul prolatae res sunt nostris dentibus.
quasi, cum caletur, cocleae in occulto latent, 80
suo sibi suco vivont, ros si non cadit,
item parasiti rebus prolatis latent
in occulto miseri, victitant suco suo,
dum ruri rurant homines quos ligurriant.
prolatis rebus parasiti venatici 85
sumus, quando res redierunt, molossici
odiosicique et multum incommodestici.
et hic quidem hercle, nisi qui colaphos perpeti
potest parasitus frangique aulas in caput,
[vel] ire extra portam Trigeminam ad saccum licet. 90
quod mihi ne eveniat, non nullum periculum est.
nam postquam meus rex est potitus hostium--
ita nunc belligerant Aetoli cum Aleis;
nam Aetolia haec est, illic est captus in Alide,
Philopolemus, huius Hegionis filius 95
senis, qui hic habitat, quae aedes lamentariae
mihi sunt, quas quotienscumque conspicio fleo;
nunc hic occepit quaestum hunc fili gratia
inhonestum et maxime alienum ingenio suo:
homines captivos commercatur, si queat 100
aliquem invenire, suom qui mutet filium.
quod quidem ego nimis quam cupio *** ut impetret;
nam ni illum recipit, nihil est quo me recipiam.
<nam> nulla est spes iuventutis, sese omnis amant;
ille demum antiquis est adulescens moribus, 105
cuius numquam voltum tranquillavi gratiis.
condigne pater est eius moratus moribus.
nunc ad eum pergam. sed aperitur ostium,
unde saturitate saepe ego exii ebrius.

I.ii
HEGIO Advorte animum sis tu: istos captivos duos, 110
heri quos emi de praeda a quaestoribus,
eis indito catenas singularias
istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;
sinito ambulare, si foris si intus volent,
sed uti adserventur magna diligentia. 115
liber captivos avis ferae consimilis est:
semel fugiendi si data est occasio,
satis est, numquam postilla possis prendere.
LORARIVS Omnes profecto liberi lubentius
sumus quam servimus. HEG. Non videre ita tu quidem. 120
LOR. Si non est quod dem, mene vis dem ipse -- in pedes?
HEG. Si dederis, erit extemplo mihi quod dem tibi.
LOR. Avis me ferae consimilem faciam, ut praedicas.
HEG. Ita ut dicis: nam si faxis, te in caveam dabo.
sed satis verborumst. cura quae iussi atque abi. 125
ego ibo ad fratrem ad alios captivos meos,
visam ne nocte hac quippiam turbaverint.
inde me continuo recipiam rursum domum.
ERG. Aegre est mi, hunc facere quaestum carcerarium
propter sui gnati miseriam miserum senem. 130
sed si ullo pacto ille huc conciliari potest,
vel carnificinam hunc facere possum perpeti.
HEG. Quis hic loquitur? ERG. Ego, qui tuo maerore maceror,
macesco, consenesco et tabesco miser;
ossa atque pellis sum miser a macritudine; 135
neque umquam quicquam me iuvat quod edo domi:
foris aliquantillum etiam quod gusto, id beat.
HEG. Ergasile, salve. ERG. Di te bene ament, Hegio.
HEG. Ne fle. ERG. Egone illum non fleam? egon non defleam
Talem adulescentem? HEG. Semper sensi, filio 140
meo te esse amicum, et illum intellexi tibi.
ERG. Tum denique homines nostra intellegimus bona,
quom quae in potestate habuimus, ea amisimus.
ego, postquam gnatus tuos potitust hostium,
expertus quanti fuerit nunc desidero. 145
HEG. Alienus cum eius incommodum tam aegre feras,
quid me patrem par facerest, cui ille est unicus?
ERG. Alienus ego? alienus illi? aha, Hegio,
numquam istuc dixis neque animum induxis tuom;
tibi ille unicust, mi etiam unico magis unicus. 150
HEG. Laudo, malum cum amici tuom ducis malum.
nunc habe bonum animum. ERG. Eheu, huic illud dolet,
quia nunc remissus est edendi exercitus.
HEG. Nullumne interea nactu's, qui posset tibi
remissum quem dixti imperare exercitum? 155
ERG. Quid credis? fugitant omnes hanc provinciam,
quoi optigerat postquam captust Philopolemus tuos.
HEG. Non pol mirandum est fugitare hanc provinciam.
multis et multigeneribus opus est tibi
militibus: primumdum opus est Pistorensibus; 160
eorum sunt aliquot genera Pistorensium:
opus Paniceis est, opus Placentinis quoque;
opus Turdetanis, opust Ficedulensibus;
iam maritumi omnes milites opus sunt tibi.
ERG. Vt saepe summa ingenia in occulto latent; 165
hic qualis imperator nunc privatus est.
HEG. Habe modo bonum animum, nam illum confido domum
in his diebus me reconciliassere.
nam eccum hic captivom adulescentem <intus> Aleum,
prognatum genere summo et summis ditiis: 170
hoc illum me mutare confido pote.
ERG. Ita di deaeque faxint. sed num quo foras
vocatus <es> ad cenam? HEG. Nusquam, quod sciam.
sed quid tu id quaeris? ERG. Quia mi est natalis dies;
propterea te vocari ad te ad cenam volo. 175
HEG. Facete dictum. sed si pauxillo potes
contentus esse. ERG. Ne perpauxillum modo,
nam istoc me assiduo victu delecto domi;
age sis, roga emptum: nisi qui meliorem adferet
quae mi atque amicis placeat condicio magis, 180
quasi fundum vendam, meis me addicam legibus.
HEG. Profundum vendis tu quidem, haud fundum, mihi.
sed si venturu's, temperi. ERG. Em, vel iam otium est.
HEG. I modo, venare leporem: nunc irim tenes;
nam meus scruposam victus commetat viam. 185
ERG. Numquam istoc vinces me, Hegio, ne postules:
cum calceatis dentibus veniam tamen.
HEG. Asper meus victus sane est. ERG. Sentisne essitas?
HEG. Terrestris cena est. ERG. Sus terrestris bestia est.
HEG. Multis holeribus. ERG. Curato aegrotos domi. 190
numquid vis? HEG. Venias temperi. ERG. Memorem mones.--
HEG. Ibo intro atque intus subducam ratiunculam,
quantillum argenti mi apud trapezitam siet.
ad fratrem, quo ire dixeram, mox ivero.--

ACTVS II

II.i
LORARII Si di immortales id voluerunt, vos hanc aerumnam exsequi, 195
decet id pati animo aequo: si id facietis, levior labos erit.
domi fuistis, credo, liberi:
nunc servitus si evenit, ei vos morigerari mos bonust
et erili imperio eamque ingeniis vostris lenem reddere.
indigna digna habenda sunt, erus quae facit. 200
CAPTIVI Oh oh oh. 200a
LOR. Eiulatione haud opus est, oculis haud lacrimantibus:
in re mala animo si bono utare, adiuvat.
TYNDARVS At nos pudet, quia cum catenis sumus. LOR. At pigeat postea
nostrum erum, si vos eximat vinculis,
aut solutos sinat, quos argento emerit. 205
TYND. Quid a nobis metuit? scimus nos
nostrum officium quod est, si solutos sinat.
LOR. At fugam fingitis: sentio quam rem agitis.
PHILOCRATES Nos fugiamus? quo fugiamus? L. In patriam. P. Apage, haud
nos id deceat,
fugitivos imitari. LOR. Immo edepol, si erit occasio, haud dehortor. 210
TYND. Vnum exorare vos sinite nos. LOR. Quidnam id est?
TYND. Vt sine hisce arbitris
atque vobis nobis detis locum loquendi.
LOR. Fiat. abscedite hinc: nos concedamus huc.
sed brevem orationem incipisse. 215
TYND. Em istuc mihi certum erat. concede huc. 215a
LOR. Abite ab istis. TYND. Obnoxii ambo
vobis sumus propter hanc rem, quom quae volumus nos
copia est ~ ea facitis nos compotes.
PHIL. Secede huc nunciam, si videtur, procul,
ne arbitri dicta nostra arbitrari queant 220
neu permanet palam haec nostra fallacia.
nam doli non doli sunt, nisi astu colas,
sed malum maxumum, si id palam provenit.
nam si erus mihi es tu atque ego me tuom esse servom assimulo,
tamen viso opust, cauto est opus, ut hoc sobrie sineque arbitris 225
accurate agatur, docte et diligenter;
tanta incepta res est: haud somniculose hoc
agendum est. TYND. Ero ut me voles esse. PHIL. Spero.
TYND. Nam tu nunc vides pro tuo caro capite
carum offerre <me> meum caput vilitati. 230
PHIL. Scio. TYND. At scire memento, quando id quod voles habebis;
nam fere maxima pars morem hunc homines habent: quod sibi volunt,
dum id impetrant, boni sunt;
sed id ubi iam penes sese habent,
ex bonis pessimi et fraudulentissimi 235
fiunt: nunc ut mihi te volo esse autumo.
[quod tibi suadeam, suadeam meo patri.]
PHIL. Pol ego si te audeam, meum patrem nominem:
nam secundum patrem tu es pater proximus.
TYND. Audio. PHIL. Et propterea saepius te uti memineris moneo: 240
non ego erus tibi, sed servos sum; nunc obsecro te hoc unum--
quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom,
ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint,
quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem--
per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, 245
perque conservitium commune, quod hostica evenit manu,
ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi,
atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
TYND. Scio quidem me te esse nunc et te esse me. PHIL. Em istuc si potes
memoriter meminisse, inest spes nobis in hac astutia. 250

II.ii
HEGIO Iam ego revertar intro, si ex his quae volo exquisivero.
ubi sunt isti quos ante aedis iussi huc produci foras?
PHIL. Edepol tibi ne in quaestione essemus cautum intellego,
ita vinclis custodiisque circum moeniti sumus.
HEG. Qui cavet ne decipiatur, vix cavet, cum etiam cavet; 255
etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est.
an vero non iusta causa est, ut vos servem sedulo,
quos tam grandi sim mercatus praesenti pecunia?
PHIL. Neque pol tibi nos, quia nos servas, aequomst vitio vortere,
neque te nobis, si abeamus hinc, si fuat occasio. 260
HEG. Vt vos hic, itidem illic apud vos meus servatur filius.
PHIL. Captus est? HEG. Ita. PHIL. Non igitur nos soli ignavi fuimus.
HEG. Secede huc. nam sunt quae ex te solo scitari volo.
quarum rerum te falsilocum mi esse nolo. PHIL. Non ero
quod sciam. si quid nescibo, id nescium tradam tibi. 265
TYND. Nunc senex est in tostrina, nunc iam cultros attinet.
ne id quidem, involucrum inicere, voluit, vestem ut ne inquinet.
sed utrum strictimne adtonsurum dicam esse an per pectinem,
nescio; verum, si frugist, usque admutilabit probe.
HEG. Quid tu? servosne esse an liber mavelis, memora mihi. 270
PHIL. Proxumum quod sit bono quodque a malo longissume,
id volo; quamquam non multum fuit molesta servitus,
nec mihi secus erat quam si essem familiaris filius.
TYND. Eugepae, Thalem talento non emam Milesium,
nam ad sapientiam huius *** nimius nugator fuit. 275
ut facete orationem ad servitutem contulit.
HEG. Quo de genere natust illic Philocrates? PHIL. Polyplusio:
quod genus illi est unum pollens atque honoratissumum.
H. Quid ipsus hic? quo honore est illic? P. Summo, atque ab summis viris.
HEG. [Tum igitur ei cum in Aleis tanta gratia est, ut praedicas,] 280
quid divitiae, suntne opimae? PHIL. Vnde excoquat sebum senex.
HEG. Quid pater, vivitne? PHIL. Vivom, cum inde abimus, liquimus;
nunc vivat<ne> necne, id Orcum scire oportet scilicet.
TYND. Salva res est, philosophatur quoque iam, non mendax modo est.
HEG. Quid erat ei nomen? PHIL. Thensaurochrysonicochrysides. 285
HEG. Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.
PHIL. Immo edepol propter avaritiam ipsius atque audaciam.
[nam ille quidem Theodoromedes fuit germano nomine.]
HEG. Quid tu ais? tenaxne pater est eius? PHIL. Immo edepol pertinax;
quin etiam ut magis noscas: Genio suo ubi quando sacruficat, 290
ad rem divinam quibus est opus, Samiis vasis utitur,
ne ipse Genius surripiat: proinde aliis ut credat vide.
HEG. Sequere hac me igitur. eadem ego ex hoc quae volo exquaesivero.
Philocrates, hic fecit, hominem frugi ut facere oportuit.
nam ego ex hoc quo genere gnatus sis scio, hic fassust mihi; 295
haec tu eadem si confiteri vis, tua <ex> re feceris:
quae tamen scio scire me ex hoc. TYND. Fecit officium hic suom,
cum tibi est confessus verum, quam<quam> volui sedulo
meam nobilitatem occultare et genus et divitias meas,
Hegio; nunc quando patriam et libertatem perdidi, 300
non ego istunc me potius quam te metuere aequom censeo.
vis hostilis cum istoc fecit meas opes aequabiles;
memini, cum dicto haud audebat: facto nunc laedat licet.
sed viden? fortuna humana fingit artatque ut lubet:
me, qui liber fueram, servom fecit, e summo infimum; 305
qui imperare insueram, nunc alterius imperio obsequor.
et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae,
habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.
Hegio, hoc te monitum, nisi forte ipse non vis, voluerim.
HEG. Loquere audacter. TYND. Tam ego fui ante liber quam gnatus tuos, 310
tam mihi quam illi libertatem hostilis eripuit manus,
tam ille apud nos servit, quam ego nunc hic apud te servio.
est profecto deus, qui quae nos gerimus auditque et videt:
is, uti tu me hic habueris, proinde illum illic curaverit;
bene merenti bene profuerit, male merenti par erit. 315
quam tu filium tuom, tam pater me meus desiderat.
HEG. Memini ego istuc. sed faterin eadem quae hic fassust mihi?
TYND. Ego patri meo esse fateor summas divitias domi
meque summo genere gnatum. sed te optestor, Hegio,
ne tuom animum avariorem faxint divitiae meae: 320
ne patri, tam etsi sum unicus, decere videatur magis,
me saturum servire apud te sumptu et vestitu tuo
potius quam illi, ubi minime honestumst, mendicantem vivere.
HEG. [Ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.]
non ego omnino lucrum omne esse utile homini existimo: 325
scio ego, multos iam lucrum lutulentos homines reddidit;
est etiam ubi profecto damnum praestet facere quam lucrum.
odi ego aurum: multa multis saepe suasit perperam.
nunc hoc animum advorte, ut ea quae sentio pariter scias.
filius meus illic apud vos servit captus Alide: 330
eum si reddis mihi, praeterea unum nummum ne duis;
et te et hunc amittam hinc. alio pacto abire non potes.
TYND. Optumum atque aequissumum oras optumusque hominum es homo.
sed is privatam servitutem servit illi an publicam?
HEG. Privatam medici Menarchi. TYND. Pol is quidem huius est cliens. 335
tam hoc quidem tibi in proclivi quam imber est quando pluit.
HEG. Fac is homo ut redimatur. TYND. Faciam. sed te id oro, Hegio--
HEG. Quid vis, dum ab re ne quid ores, faciam. TYND. Ausculta, tum scies.
ego me amitti, donicum ille huc redierit, non postulo.
verum quaeso ut aestumatum hunc mihi des, quem mittam ad patrem, 340
ut is homo redimatur illi. HEG. Immo alium potius misero
hinc, ubi erunt indutiae, illuc, tuom qui conveniat patrem,
qui tua quae tu iusseris mandata ita ut velis perferat.
TYND. At nihil est ignotum ad illum mittere: operam luseris.
hunc mitte, hic transactum reddet omne, si illuc venerit. 345
nec quemquam fideliorem neque cui plus credat potes
mittere ad eum nec qui magis sit servos ex sententia,
neque adeo cui suom concredat filium hodie audacius.
ne vereare, meo periclo huius ego experiar fidem,
fretus ingenio eius, quod me esse scit erga se benevolum. 350
HEG. Mittam equidem istunc aestumatum tua fide, si vis. TYND. Volo;
quam citissime potest, tam hoc cedere ad factum volo.
HEG. Num quae causa est quin, si ille huc non redeat, viginti minas
mihi des pro illo? TYND. Optuma immo. HEG. Solvite istum nunciam,
atque utrumque. TYND. Di tibi omnis omnia optata offerant, 355
cum me tanto honore honestas cumque ex vinclis eximis.
hoc quidem haud molestumst, iam quod collus collari caret.
HEG. Quod bonis bene fit beneficium, gratia ea gravida est bonis.
nunc tu illum si illo es missurus, dice monstra praecipe
quae ad patrem vis nuntiari. vin vocem huc ad te? TYND. Voca. 360

II.iii
HEG. Quae res bene vortat mihi meoque filio
vobisque, volt te novos erus operam dare
tuo veteri domino, quod is velit, fideliter.
nam ego te aestumatum huic dedi viginti minis,
hic autem te ait mittere hinc velle ad patrem, 365
meum ut illic redimat filium, mutatio
inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
PHIL. Vtroque vorsum rectumst ingenium meum,
ad te atque ad illum; pro rota me uti licet:
vel ego huc vel illuc vortar, quo imperabitis. 370
HEG. Tute tibi tuopte ingenio prodes plurumum,
cum servitutem ita fers ut ferri decet.
sequere. em tibi hominem. TYND. Gratiam habeo tibi,
quom copiam istam mi et potestatem facis,
ut ego ad parentes hunc remittam nuntium, 375
qui me quid rerum hic agitem et quid fieri velim
patri meo, ordine omnem rem, illuc perferat.
nunc ita convenit inter me atque hunc, Tyndare,
ut te aestumatum in Alidem mittam ad patrem,
si non rebitas huc, ut viginti minas 380
dem pro te. PHIL. Recte convenisse sentio.
nam pater expectat aut me aut aliquem nuntium,
qui hinc ad se veniat. TYND. Ergo animum advortas volo
quae nuntiare hinc te volo in patriam ad patrem.
PHIL. Philocrates, ut adhuc locorum feci, faciam sedulo, 385
ut potissimum quod in rem recte conducat tuam,
id petam idque persequar corde et animo atque viribus.
TYND. Facis ita ut te facere oportet. nunc animum advortas volo:
omnium primum salutem dicito matri et patri
et cognatis et si quem alium benevolentem videris; 390
me hic valere et servitutem servire huic homini optumo,
qui me honore honestiorem semper fecit et facit.
PHIL. Istuc ne praecipias, facile memoria memini tamen.
TYND. Nam equidem, nisi quod custodem habeo, liberum me esse arbitror.
dicito patri, quo pacto mihi cum hoc convenerit 395
de huius filio. PHIL. Quae memini, mora mera est monerier.
TYND. Vt eum redimat et remittat nostrum huc amborum vicem.
PHIL. Meminero. H. At quamprimum pote: istuc in rem utriquest maxime.
PHIL. Non tuom tu magis videre quam ille suom gnatum cupit.
HEG. Meus mihi, suos cuique est carus. PHIL. Numquid aliud vis patri 400
nuntiari? TYND. Me hic valere et -- tute audacter dicito,
Tyndare -- inter nos fuisse ingenio haud discordabili,
neque te commeruisse culpam -- neque me adversatum tibi--
beneque ero gessisse morem in tantis aerumnis tamen;
neque med umquam deseruisse te neque factis neque fide, 405
rebus in dubiis egenis. haec pater quando sciet,
Tyndare, ut fueris animatus erga suom gnatum atque se,
numquam erit tam avarus, quin te gratiis emittat manu ~
et mea opera, si hinc rebito, faciam ut faciat facilius.
nam tua opera et comitate et virtute et sapientia 410
fecisti ut redire liceat ad parentis denuo,
cum apud hunc confessus es et genus et divitias meas:
quo pacto emisisti e vinclis tuom erum tua sapientia.
PHIL. Feci ego ista ut commemoras, et te meminisse id gratum est mihi.
merito tibi ea evenerunt a me; nam nunc, Philocrates, 415
si ego item memorem quae me erga multa fecisti bene,
nox diem adimat; nam quasi servos meus esses, nihilo setius
<tu> mihi obsequiosus semper fuisti. HEG. Di vostram fidem,
hominum ingenium liberale. ut lacrumas excutiunt mihi.
videas corde amare inter se. quantis <lautus> laudibus 420
suom erum servos collaudavit. TYND. Pol istic me haud centesimam
partem laudat quam ipse meritust ut laudetur laudibus.
HEG. Ergo cum optume fecisti, nunc adest occasio
bene facta cumulare, ut erga hunc rem geras fideliter.
PHIL. Magis non factum possum velle, quam opera experiar persequi; 425
id ut scias, Iovem supremum testem laudo, Hegio,
me infidelem non futurum Philocrati. HEG. Probus es homo.
PHIL. Nec me secus umquam ei facturum quicquam quam memet mihi.
TYND. Istaec dicta te experiri et operis et factis volo;
et, quo minus dixi quam volui de te, animum advortas volo, 430
atque horunc verborum causa caveto mi iratus fuas;
sed, te quaeso, cogitato hinc mea fide mitti domum
te aestimatum, et meam esse vitam hic pro te positam pignori,
ne tu me ignores, quom extemplo meo e conspectu abscesseris,
quom me servom in servitute pro ted hic reliqueris, 435
tuque te pro libero esse ducas, pignus deseras
neque des operam pro me ut huius reducem facias filium;
[scito te hinc minis viginti aestumatum mittier.]
fac fidelis sis fideli, cave fidem fluxam geras:
nam pater, scio, faciet quae illum facere oportet omnia; 440
serva tibi in perpetuom amicum me, atque hunc inventum inveni.
haec per dexteram tuam te dextera retinens manu
opsecro, infidelior mihi ne fuas quam ego sum tibi.
tu hoc age. tu mihi erus nunc es, tu patronus, tu pater,
tibi commendo spes opesque meas. PHIL. Mandavisti satis. 445
satin habes, mandata quae sunt facta si refero? TYND. Satis.
PHIL. Et tua et tua huc ornatus reveniam ex sententia.
numquid aliud? TYND. Vt quam primum possis redeas. PHIL. Res monet.
HEG. Sequere me, viaticum ut dem a trapezita tibi,
eadem opera a praetore sumam syngraphum. TYND. Quem syngraphum? 450
HEG. Quem hic ferat secum ad legionem, hinc ire huic ut liceat domum.
tu intro abi. T. Bene ambulato. -- P. Bene vale. H. Edepol rem meam
constabilivi, quom illos emi de praeda a quaestoribus;
expedivi ex servitute filium, si dis placet.
at etiam dubitavi, hos homines emerem an non emerem, diu. 455
servate istum sultis intus, servi, ne quoquam pedem
ecferat sine custodela. <iam> ego apparebo domi;
ad fratrem modo captivos alios inviso meos,
eadem percontabor, ecquis hunc adulescentem noverit.
sequere tu, te ut amittam; ei rei primum praevorti volo.-- 460

ACTVS III

III.i
ERGASILVS Miser homo est, qui ipse sibi quod edit quaerit et id aegre invenit,
sed ille est miserior, qui et aegre quaerit et nihil invenit;
ille miserrimust, qui cum esse cupit, tum quod edit non habet.
nam hercle ego huic die, si liceat, oculos effodiam libens,
ita malignitate oneravit omnis mortalis mihi; 465
neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame
vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit,
ita venter gutturque resident esurialis ferias.
ilicet parasiticae arti maximam malam crucem,
ita iuventus iam ridiculos inopesque ab se segregat. 470
nil morantur iam Lacones unisubselli viros,
plagipatidas, quibus sunt verba sine penu et pecunia:
eos requirunt, qui libenter, quom ederint, reddant domi;
ipsi obsonant, quae parasitorum ante erat provincia,
ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt 475
quam in tribu aperto capite sontes condemnant reos;
neque ridiculos iam terrunci faciunt, sese omnes amant.
nam uti dudum hinc abii, accessi ad adulescentes in foro.
'salvete' inquam. 'quo imus una' inquam 'ad prandium?' atque illi tacent.
'quis ait "hoc" aut quis profitetur?' inquam. quasi muti silent, 480
neque me rident. 'ubi cenamus?' inquam. atque illi abnuont.
dico unum ridiculum dictum de dictis melioribus,
quibus solebam menstruales epulas ante adipiscier:
nemo ridet; scivi extemplo rem de compecto geri;
ne canem quidem irritatam voluit quisquam imitarier, 485
saltem, si non arriderent, dentes ut restringerent.
abeo ab illis, postquam video me sic ludificarier;
pergo ad alios, venio ad alios, deinde ad alios: una res.
omnes <de> compecto rem agunt, quasi in Velabro olearii.
nunc redeo inde, quoniam me ibi video ludificarier. 490
item alii parasiti frustra obambulabant in foro.
nunc barbarica lege certumst ius meum omne persequi:
qui consilium iniere, quo nos victu et vita prohibeant,
is diem dicam, irrogabo multam, ut mihi cenas decem
meo arbitratu dent, cum cara annona sit. sic egero. 495
nunc ibo ad portum hinc: est illic mi una spes cenatica;
si ea decolabit, redibo huc ad senem ad cenam asperam.--

III.ii
HEGIO Quid est suavius, quam bene rem gerere,
bono publico, sic ut ego feci heri,
cum emi hosce homines: ubi quisque vident, 500
eunt obviam gratulanturque eam rem.
ita me miserum restitando
retinendoque lassum reddiderunt:
vix ex gratulando miser iam eminebam.
tandem abii ad praetorem; ibi vix requievi: 505
rogo syngraphum, datur mi ilico; dedi Tyndaro: ille abiit domum.
inde ilico praevortor domum, postquam id actum est;
eo protinus ad fratrem, mei ubi sunt alii captivi.
rogo, Philocratem ex Alide ecquis hominum
noverit: tandem hic exclamat, eum sibi esse sodalem; 510
dico eum esse apud me; hic extemplo orat obsecratque,
eum sibi ut liceat videre:
iussi ilico hunc exsolvi. nunc tu sequere me,
ut quod me oravisti impetres, eum hominem uti convenias.-- 514-515

III.iii
TYNDARVS Nunc illud est, cum me fuisse quam esse nimio mavelim: 516
nunc spes opes auxiliaque a me segregant spernuntque se.
hic illest dies, cum nulla vitae meae salus sperabilest,
neque ~ exilium exitio est neque adeo spes, quae mi hunc aspellat metum,
nec subdolis mendaciis mihi usquam mantellum est meis, 520
[nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum obviam est]
neque deprecatio perfidiis meis nec male factis fuga est,
nec confidentiae usquam hospitium est nec deverticulum dolis:
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae,
omnis res palam est, neque de hac re negotium est, 525
quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
perdidit me Aristophontes hic qui venit modo intro: ~
is me novit, is sodalis Philocrati et cognatus est.
neque iam Salus servare, si volt, me potest, nec copia est,
nisi si aliquam corde machinor astutiam. 530
quam, malum? quid machiner? quid comminiscar? maxumas
nugas ineptus incipisso. haereo.

III.iv
HEGIO Quo illum nunc hominem proripuisse foras se dicam ex aedibus?
TYND. Nunc enim vero ego occidi: eunt ad te hostes, Tyndare.
quid loquar? quid fabulabor? quid negabo aut quid fatebor? 535
mihi res omnis in incerto sita est. quid rebus confidam meis?
utinam te di prius perderent, quam periisti e patria tua,
Aristophontes, qui ex parata re imparatam omnem facis.
occisa est haec res, nisi reperio atrocem mi aliquam astutiam.
HEG. Sequere. em tibi hominem. adi, atque adloquere. TYND. Quis homo 540
est me hominum miserior?
ARISTOPHONTES Quid istuc est quod meos te dicam fugitare oculos, Tyndare,
proque ignoto me aspernari, quasi me numquam noveris?
equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui,
tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
HEG. Edepol minime miror, si te fugitat aut oculos tuos, 545
aut si te odit, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate.
TYND. Hegio, hic homo rabiosus habitus est in Alide,
ne tu quod istic fabuletur auris immittas tuas.
nam istic hastis insectatus est domi matrem et patrem,
et illic isti qui insputatur morbus interdum venit. 550
proin tu ab istoc procul recedas. HEG. Vltro istum a me. A. Ain, verbero?
me rabiosum atque insectatum esse hastis meum memoras patrem,
et eum morbum mi esse, ut qui me opus sit insputarier?
HEG. Ne verere, multos iste morbus homines macerat,
quibus insputari saluti fuit atque is profuit. 555
ARIST. Quid tu autem? etiam huic credis? HEG. Quid ego credam huic?
ARIST. Insanum esse me?
TYND. Viden tu hunc, quam inimico voltu intuetur? concedi optumumst,
Hegio: fit quod tibi ego dixi, gliscit rabies, cave tibi.
HEG. Credidi esse insanum extemplo, ubi te appellavit Tyndarum.
TYND. Quin suom ipse interdum ignorat nomen neque scit qui siet. 560
HEG. At etiam te suom sodalem esse aibat. TYND. Haud vidi magis.
et quidem Alcumeus atque Orestes et Lycurgus postea
una opera mihi sunt sodales qua iste. ARIST. At etiam, furcifer,
male loqui mi audes? non ego te novi? HEG. Pol planum id quidem est,
non novisse, qui istum appelles Tyndarum pro Philocrate. 565
quem vides, eum ignoras: illum nominas quem non vides.
ARIST. Immo iste eum sese ait, qui non est, esse, et qui vero est, negat.
TYND. Tu enim repertu's, Philocratem qui superes veriverbio.
ARIST. Pol ego ut rem video, tu inventu's, vera vanitudine
qui convincas. sed quaeso hercle, agedum aspice ad me. TYND. Em. 570
ARIST. Dic modo:
tun negas te Tyndarum esse? T. Nego, inquam. A. Tun te Philocratem
esse ais? TYND. Ego, inquam. ARIST. Tune huic credis? HEG. Plus quidem
quam tibi aut mihi.
nam ille quidem, quem tu hunc memoras esse, hodie hinc abiit Alidem
ad patrem huius. ARIST. Quem patrem, qui servos est? T. Et tu quidem
servos es, liber fuisti, et ego me confido fore, 575
si huius huc reconciliasso in libertatem filium.
ARIST. Quid ais, furcifer? tun te gnatum <esse> memoras liberum?
TYND. Non equidem me Liberum, sed Philocratem esse aio. A. Quid est?
ut scelestus, Hegio, nunc iste <te> ludos facit.
nam is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit. 580
TYND. Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,
omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:
est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.
ARIST. Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.
atque, ut perspicio, profecto iam aliquid pugnae edidit. 585
filium tuom quod redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.
TYND. Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant.
illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.
propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum. ARIST. Quin tute is es:
neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest. 590
TYND. Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?
ARIST. Enim iam nequeo contineri. T. Heus, audin quid ait? quin fugis?
iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes
comprehendi. ARIST. Crucior. TYND. Ardent oculi: fit opus, Hegio;
viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis? 595
atra bilis agitat hominem. ARIST. At pol te, si hic sapiat senex,
pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
TYND. Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.
hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.
ARIST. Crucior, lapidem non habere me, ut illi mastigiae 600
cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
TYND. Audin lapidem quaeritare? ARIST. Solus te solum volo,
Hegio. HEG. Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.
TYND. Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi
mordicus. ARIST. Neque pol me insanum, Hegio, esse creduis 605
neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,
dum istic itidem vinciatur. TYND. Immo enim vero, Hegio,
istic, qui volt, vinciatur. ARIST. Tace modo. ego te, Philocrates
false, faciam ut verus hodie reperiare Tyndarus. 610
quid mi abnutas? TYND. Tibi ego abnuto? A. Quid agat, si absis longius?
HEG. Quid ais? quid si adeam hunc insanum? TYND. Nugas. ludificabitur,
garriet quoi neque pes umquam neque caput compareat.
ornamenta absunt: Aiacem, hunc cum vides, ipsum vides. 615
HEG. Nihili facio. tamen adibo. TYND. Nunc ego omnino occidi,
nunc ego inter sacrum saxumque sto, nec quid faciam scio.
HEG. Do tibi operam, Aristophontes, si quid est quod me velis.
ARIST. Ex me audibis vera quae nunc falsa opinare, Hegio.
sed hoc primum, me expurigare tibi volo, me insaniam 620
neque tenere neque mi esse ullum morbum, nisi quod servio.
at ita me rex deorum atque hominum faxit patriae compotem,
ut istic Philocrates non magis est quam aut ego aut tu. H. Eho dic mihi,
quis illic igitur est? ARIST. Quem dudum dixi a principio tibi.
hoc si secus reperies, nullam causam dico quin mihi 625
et parentum et libertatis apud te deliquio siet.
H. Quid tu ais? T. Me tuom esse servom et te meum erum. H. Haud istuc rogo.
fuistin liber? TYND. Fui. ARIST. Enim vero non fuit, nugas agit.
TYND. Qui tu scis? an tu fortasse fuisti meae matri obstetrix,
qui id tam audacter dicere audes? ARIST. Puerum te vidi puer. 630
TYND. At ego te video maior maiorem: em rursum tibi.
meam rem non cures, si recte facias. num ego curo tuam?
HEG. Fuitne huic pater Thensaurochrysonicochrysides?
ARIST. Non fuit, neque ego istuc nomen umquam audivi ante hunc diem.
Philocrati Theodoromedes fuit pater. TYND. Pereo probe. 635
quin quiescis? <i> dierectum cor meum, ac suspende te.
tu sussultas, ego miser vix asto prae formidine.
HEG. Satin istuc mihi exquisitum est, fuisse hunc servom in Alide
neque esse hunc Philocratem? A. Tam satis quam numquam hoc invenies secus.
sed ubi is nunc est? HEG. Vbi ego minime atque ipsus se volt maxume. 640
sed vide sis. ARIST. Quin exploratum dico et provisum hoc tibi. 643
HEG. Certon? ARIST. Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.
Philocrates iam inde usque amicus fuit mihi a puero puer.
HEG. Tum igitur ego deruncinatus, deartuatus sum miser 641
huius scelesti techinis, qui me ut lubitum est ductavit dolis.
sed qua faciest tuos sodalis Philocrates? ARIST. Dicam tibi: 646
macilento ore, naso acuto, corpore albo, oculis nigris,
subrufus aliquantum, crispus, cincinnatus. HEG. Convenit.
TYND. Vt quidem hercle in medium ego hodie pessume processerim.
vae illis virgis miseris, quae hodie in tergo morientur meo. 650
HEG. Verba mihi data esse video. TYND. Quid cessatis, compedes,
currere ad me meaque amplecti crura, ut vos custodiam?
HEG. Satin med illi hodie scelesti capti ceperunt dolo?
illic servom se assimulabat, hic sese autem liberum.
nuculeum amisi, retinui pignori putamina. 655
ita mihi stolido sursum versum os sublevere offuciis.
hic quidem me numquam irridebit. Colaphe, Cordalio, Corax,
ite istinc, ecferte lora.

III.v
COLAPHVS Num lignatum mittimur?
HEG. Inicite huic manicas *** mastigiae.
TYND. Quid hoc est negoti? quid ego deliqui? HEG. Rogas, 660
sator sartorque scelerum, et messor maxume?
TYND. Non occatorem dicere audebas prius?
nam semper occant prius quam sariunt rustici.
HEG. At ut confidenter *** mihi contra astitit.
TYND. Decet innocentem servom atque innoxium 665
confidentem esse, suom apud erum potissimum.
HEG. Adstringite isti sultis vehementer manus.
TYND. Tuos sum, tu has quidem vel praecidi iube.
sed quid negoti est, quam ob rem suscenses mihi?
HEG. Quia me meamque rem, quod in te uno fuit, 670
tuis scelestis falsidicis fallaciis
deartuasti dilaceravisti atque opes
confecisti omnes, res ac rationes meas:
ita mi exemisti Philocratem fallaciis.
illum esse servom credidi, te liberum; 675
ita vosmet aiebatis itaque nomina
inter vos permutastis. TYND. Fateor, omnia
facta esse ita ut <tu> dicis, et fallaciis
abiisse eum abs te mea opera atque astutia;
an, obsecro hercle te, id nunc suscenses mihi? 680
HEG. At cum cruciatu maxumo id factumst tuo.
TYND. Dum ne ob male facta, peream, parvi aestumo.
si ego hic peribo, ast ille ut dixit non redit,
at erit mi hoc factum mortuo memorabile,
<me> meum erum captum ex servitute atque hostibus 685
reducem fecisse liberum in patriam ad patrem,
meumque potius me caput periculo
praeoptavisse, quam is periret, ponere.
HEG. Facito ergo ut Acherunti clueas gloria.
TYND. Qui per virtutem, periit, at non interit. 690
HEG. Quando ego te exemplis pessumis cruciavero
atque ob sutelas tuas te morti misero,
vel te interiisse vel periisse praedicent;
dum pereas, nihil intererit: dicant vivere.
TYND. Pol si istuc faxis, haud sine poena feceris, 695
si ille huc rebitet, sicut confido affore.
ARIST. Pro di immortales, nunc ego teneo, nunc scio
quid hoc sit negoti. meus sodalis Philocrates
in libertate est ad patrem in patria. bene est,
nec quisquam est mihi, aeque melius cui velim. 700
sed hoc mihi aegre est, me huic dedisse operam malam,
qui nunc propter me meaque verba vinctus est.
HEG. Votuin te quicquam mi hodie falsum proloqui?
TYND. Votuisti. HEG. Cur es ausus mentiri mihi?
TYND. Quia vera obessent illi quoi operam dabam: 705
nunc falsa prosunt. HEG. At tibi oberunt. TYND. Optumest.
at erum servavi, quem servatum gaudeo,
cui me custodem addiderat erus maior meus.
sed malene id factum arbitrare? HEG. Pessume.
TYND. At ego aio recte, qui abs te sorsum sentio. 710
nam cogitato, si quis hoc gnato tuo
tuos servos faxit, qualem haberes gratiam?
emitteresne necne eum servom manu?
essetne apud te is servos acceptissimus?
responde. HEG. Opinor. TYND. Cur ergo iratus mihi es? 715
HEG. Quia illi fuisti quam mihi fidelior.
TYND. Quid? tu una nocte postulavisti et die
recens captum hominem, nuperum novicium,
te perdocere ut melius consulerem tibi,
quam illi, quicum una <a> puero aetatem exegeram? 720
HEG. Ergo ab eo petito gratiam istam. ducite,
ubi ponderosas crassas capiat compedes.
inde ibis porro in latomias lapidarias.
ibi quom alii octonos lapides effodiunt, nisi
cotidiano sesquiopus confeceris, 725
Sescentoplago nomen indetur tibi.
ARIST. Per deos atque homines ego te obtestor, Hegio,
ne tu istunc hominem perduis. HEG. Curabitur;
nam noctu nervo vinctus custodibitur,
interdius sub terra lapides eximet: 730
diu ego hunc cruciabo, non uno absolvam die.
ARIST. Certumne est tibi istuc? HEG. Non moriri certius.
abducite istum actutum ad Hippolytum fabrum,
iubete huic crassas compedes impingier;
inde extra portam ad meum libertum Cordalum 735
in lapicidinas facite deductus siet:
atque hunc me velle dicite ita curarier,
ne qui deterius huic sit quam cui pessume est.
TYND. Cur ego te invito me esse salvom postulem?
periclum vitae meae tuo stat periculo. 740
post mortem in morte nihil est quod metuam mali.
etsi pervivo usque ad summam aetatem, tamen
breve spatium est perferundi quae minitas mihi.
vale atque salve, etsi aliter ut dicam meres.
tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita vale; 745
nam mihi propter te hoc optigit. HEG. Abducite.
TYND. At unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,
ut mi eius facias conveniundi copiam.
HEG. Periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis.
TYND. Vis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul.-- 750
HEG. Illic est abductus recta in phylacam, ut dignus est.
ego illis captivis aliis documentum dabo,
ne tale quisquam facinus incipere audeat.
quod absque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam,
usque offrenatum suis me ductarent dolis. 755
nunc certum est nulli posthac quicquam credere.
satis sum semel deceptus. speravi miser
ex servitute me exemisse filium:
ea spes elapsa est. perdidi unum filium,
puerum quadrimum quem mihi servos surpuit, 760
neque eum servom umquam repperi neque filium;
maior potitus hostium est. quod hoc est scelus?
quasi in orbitatem liberos produxerim.
sequere hac. reducam te ubi fuisti. neminis
miserere certum est, quia mei miseret neminem.-- 765
ARIST. Exauspicavi ex vinclis. nunc intellego
redauspicandum esse in catenas denuo.--

ACTVS IV

IV.i
ERGASILVS Iuppiter supreme, servas me measque auges opes,
maximas opimitates opiparasque offers mihi,
laudem lucrum, ludum iocum, festivitatem ferias, 770
pompam penum, potationis saturitatem, gaudium,
nec cuiquam homini supplicare *** nunc certum est mihi;
nam vel prodesse amico possum vel inimicum perdere,
ita hic me amoenitate amoena amoenus oneravit dies.
sine sacris hereditatem sum aptus effertissimam. 775
nunc ad senem cursum capessam hunc Hegionem, cui boni
tantum affero quantum ipsus a dis optat, atque etiam amplius.
nunc certa res est, eodem pacto ut comici servi solent
coniciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;
speroque me ob hunc nuntium aeternum adepturum cibum. 780

IV.ii
HEGIO Quanto in pectore hanc rem meo magis voluto,
tanto mi aegritudo auctior est in animo.
ad illum modum sublitum os esse mi hodie!
neque id perspicere quivi.
quod cum scibitur, <tum> per urbem inridebor. 785
cum extemplo ad forum advenero, omnes loquentur:
'hic illest senex doctus, quoi verba data sunt.'
sed Ergasilus estne hic, procul quem video?
conlecto quidem est pallio. quidnam acturust?
ERG. Move aps te moram atque, Ergasile, age hanc rem. 790
eminor interminorque, ne mi obstiterit obviam
nisi quis satis diu vixisse sese homo arbitrabitur.
nam qui obstiterit, ore sistet. HEG. Hic homo pugilatum incipit.
ERG. Facere certumst. proinde ita omnes itinera insistant sua,
ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui. 795
nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi,
umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo,
dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero.
HEG. Quae illaec eminatiost nam? nequeo mirari satis.
ERG. Faciam ut huius diei locique meique semper meminerit. 800
[Qui mihi in cursu opstiterit, faxo vitae is extemplo opstiterit suae.]
HEG. Quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis?
ERG. Prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam:
continete vos domi, prohibete a vobis vim meam.
HEG. Mira edepol sunt, ni hic in ventrem sumpsit confidentiam. 805
vae misero illi, cuius cibo iste factust imperiosior.
ERG. Tum pistores scrofipasci, qui alunt furfuribus sues,
quarum odore praeterire nemo pistrinum potest:
eorum si quoiusquam scrofam in publico conspexero,
ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures. 810
HEG. Basilicas edictiones atque imperiosas habet:
satur homost, habet profecto in ventre confidentiam.
ERG. Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos,
qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio,
quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, 815
eis ego ora verberabo surpiculis piscariis,
ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves,
qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt,
qui petroni nomen indunt verveci sectario, 820
eum ego si in via petronem publica conspexero,
et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
HEG. Eugepae, edictiones aedilicias hic quidem habet,
mirumque adeost ni hunc fecere sibi Aetoli agoranomum.
ERG. Non ego nunc parasitus sum, sed regum rex regalior, 825
tantus ventri commeatus meo adest in portu cibus.
sed ego cesso hunc Hegionem onerare laetitia senem,
quo homine <hominum> adaeque nemo vivit fortunatior?
HEG. Quae illaec est laetitia, quam illic laetus largitur mihi?
ERG. Heus ubi estis? ecquis <hic est? ecquis> hoc aperit ostium? 830
H. Hic homo ad cenam recipit se ad me. E. Aperite hasce ambas fores
prius quam pultando assulatim foribus exitium adfero.
H. Perlubet hunc hominem colloqui. Ergasile. E. Ergasilum qui vocat?
HEG. Respice. ERG. Fortuna quod tibi nec facit nec faciet, me iubes.
sed quis est? HEG. Respice ad me, Hegio sum. ERG. Oh mihi, 835
quantum est hominum optumorum optume, in tempore advenis.
HEG. Nescio quem ad portum nactus es ubi cenes, eo fastidis.
E. Cedo manum. H. Manum? E. Manum, inquam, cedo tuam actutum. HEG. Tene.
E. Gaude. H. Quid ego gaudeam? E. Quia ego impero, age gaude modo.
HEG. Pol maerores mi antevortunt gaudiis. ERG. [Noli irascier] 840
iam ego ex corpore exigam omnis maculas maerorum tibi.
gaude audacter. HEG. Gaudeo, etsi nil scio quod gaudeam.
ERG. Bene facis. Iube -- HEG. Quid iubeam? E. Ignem ingentem fieri.
H. Ignem ingentem? E. Ita dico, magnus ut sit. H. Quid? me, volturi,
tuan causa aedis incensurum censes? ERG. Noli irascier. 845
iuben an non iubes astitui aulas, patinas elui,
~ laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
alium pisces praestinatum abire? HEG. Hic vigilans somniat.
ERG. Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?
HEG. Scis bene esse, si sit unde. ERG. ~ Pernam atque ophthalmiam, 850
horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum?
HEG. Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia
hic apud me, Ergasile. ERG. Mean me causa hoc censes dicere?
HEG. Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis.
proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas. 855
ERG. Quin ita faciam, ut <tu>te cupias facere sumptum, etsi ego vetem.
H. Egone? E. Tune. H. Tum tu mi igitur erus es. E. Immo benevolens.
vin te faciam fortunatum? HEG. Malim quam miserum quidem.
E. Cedo manum. H. Em manum. E. Di te omnes adiuvant. H. Nil sentio.
ERG. Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube 860
vasa tibi pura apparari ad rem divinam cito,
atque agnum afferri proprium pinguem. HEG. Cur? ERG. Vt sacrufices.
H. Cui deorum? E. Mi hercle, nam ego nunc tibi sum summus Iuppiter,
idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.
proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi. 865
HEG. Esurire mihi videre. ERG. Mi quidem esurio, non tibi.
HEG. Tuo arbitratu, facile patior. ERG. Credo, consuetu's puer.
HEG. Iuppiter te dique perdant. E. Te hercle -- mi aequom est gratias
agere ob nuntium; tantum ego nunc porto a portu tibi boni:
nunc tu mihi places. HEG. Abi, stultu's, sero post tempus venis. 870
ERG. Igitur olim si advenissem, magis tu tum istuc diceres;
nunc hanc laetitiam accipe a me, quam fero. nam filium
tuom modo in portu Philopolemum vivom, salvom et sospitem
vidi in publica celoce, ibidemque illum adulescentulum
Aleum una et tuom Stalagmum servom, qui aufugit domo, 875
qui tibi surripuit quadrimum puerum filiolum tuom.
HEG. Abi in malam rem, ludis me. ERG. Ita me amabit sancta Saturitas,
Hegio, itaque suo me semper condecoret cognomine,
ut ego vidi. H. Meum gnatum? E. Tuom gnatum et genium meum.
H. Et captivom illum Alidensem? E. Ma ton Apollon. H. Et servolum 880
meum Stalagmum, meum qui gnatum surripuit? ERG. Nai tan Koran.
H. Iam credo? E.Nai tan Prainesten. H. Venit? E.Nai tan Signian.
H. Certon? E. Nai ton Phrousinona. H. Vide sis. E. Nai ton Alatrion.
HEG. Quid tu per barbaricas urbes iuras? ERG. Quia enim item asperae
sunt ut tuom victum autumabas esse. HEG. Vae aetati tuae. 885
ERG. Quippe quando mihi nil credis, quod ego dico sedulo.
sed Stalagmus quoius erat tunc nationis, cum hinc abit?
HEG. Siculus. ERG. At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit:
liberorum quaerundorum causa ei, credo, uxor datast.
HEG. Dic, bonan fide tu mi istaec verba dixisti? ERG. Bona. 890
HEG. Di immortales, iterum gnatus videor, si vera autumas.
ERG. Ain tu? dubium habebis etiam, sancte quom ego iurem tibi?
postremo, Hegio, si parva iuri iurandost fides,
vise ad portum. HEG. Facere certumst. tu intus cura quod opus est.
sume, posce, prome quid vis. te facio cellarium. 895
ERG. Nam hercle, nisi mantiscinatus probe ero, fusti pectito.
HEG. Aeternum tibi dapinabo victum, si vera autumas.
E. Vnde id? H. A me meoque gnato. E. Sponden tu istud? H. Spondeo.
ERG. At ego tuom tibi advenisse filium respondeo.
HEG. Cura quam optume potes.--

IV.iii
ERG. Bene ambula et redambula. 900
illic hinc abiit, mihi rem summam credidit cibariam.
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus,
quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido,
quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas,
quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis. 905
nam si alia memorem, quae ad ventris victum conducunt, morast.
nunc ibo, ut pro praefectura mea ius dicam larido,
et quae pendent indemnatae pernae, eis auxilium ut feram.--

IV.iv
PVER Diespiter te dique, Ergasile, perdant et ventrem tuom,
parasitosque omnis, et qui posthac cenam parasitis dabit. 910
clades calamitasque, intemperies modo in nostram advenit domum.
quasi lupus esuriens <ille> metui ne in me faceret impetum.
ubi * * * impetum 912a
nimisque hercle ego illum male formidabam, ita frendebat dentibus.
adveniens deturbavit totum cum carne carnarium:
arripuit gladium, praetruncavit tribus tegoribus glandia; 915
aulas calicesque omnes confregit, nisi quae modiales erant.
cocum percontabatur, possentne seriae fervescere.
cellas refregit omnis intus reclusitque armarium.
adservate istunc, sultis, servi. ego ibo, ut conveniam senem,
dicam ut sibi penum alium adornet, siquidem sese uti volet; 920
nam hic quidem, ut adornat, aut iam nihil est aut iam nihil erit.--

ACTVS V

V.i
HEGIO Iovi disque ago gratias merito magnas,
quom reducem tuo te patri reddiderunt
quomque ex miseriis plurimis me exemerunt,
~ quae adhuc te carens dum hic fui sustentabam, 925
quomque hunc conspicor in potestate nostra,
quomque huius reperta est fides firma nobis.
PHILOPOLEMVS Satis iam dolui ex animo, et cura me satis et lacrumis maceravi,
satis iam audivi tuas aerumnas, ad portum mihi quas memorasti.
hoc agamus. PHILOCRATES Quid nunc, quoniam tecum servavi fidem 930
tibique hunc reducem in libertatem feci? HEG. Fecisti ut tibi,
Philocrates, numquam referre gratiam possim satis,
proinde ut tu promeritu's de me et filio. PHILOP. Immo potes,
pater, et poteris et ego potero, et di eam potestatem dabunt
ut beneficium bene merenti nostro merito muneres; 935
sicut nunc potes, pater mi, facere merito maxume.
HEG. Quid opust verbis? lingua nullast qua negem quidquid roges.
PHILOCR. Postulo abs te, ut mi illum reddas servom, quem hic reliqueram
pignus pro me, qui mihi melior quam sibi semper fuit,
pro bene factis eius ut ei pretium possim reddere. 940
HEG. Quod bene fecisti referetur gratia id quod postulas;
et id et aliud, quod me orabis, impetrabis. atque te
nolim suscensere quod ego iratus ei feci male.
PHILOCR. Quid fecisti? HEG. In lapicidinas compeditum condidi,
ubi rescivi mihi data esse verba. PHILOCR. Vae misero mihi, 945
propter meum caput labores homini evenisse optumo.
HEG. At ob eam rem mihi libellam pro eo argenti ne duis:
gratiis a me, ut sit liber, ducito. PHILOCR. Edepol, Hegio,
facis benigne. sed quaeso, hominem ut iubeas arcessi. HEG. Licet.
ubi estis vos? ite actutum, Tyndarum huc arcessite. 950
vos ite intro. interibi ego ex hac statua verberea volo
erogitare, meo minore quid sit factum filio.
vos lavate interibi. PHILOP. Sequere hac, Philocrates, me intro.--
PHILOCR. Sequor.--

V.ii
HEG. Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum.
STALAGMVS Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas? 955
fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae,
neque ero umquam, ne <erres>: spem ponas me bonae frugi fore.
HEG. Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.
si eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam.
recte et vera loquere, sed neque vere neque <tu> recte adhuc 960
fecisti umquam. STAL. Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes?
HEG. At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.
STAL. Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi.
tandem ista aufer <ac> dic quid fers, ut feras hinc quod petis.
HEG. Satis facundu's. sed iam fieri dicta compendi volo. 965
STAL. Vt vis fiat. HEG. Bene morigerus fuit puer, nunc non decet.
hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere.
[si eris verax, <ex> tuis rebus feceris meliusculas.]
STAL. Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem?
HEG. At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia. 970
STAL. Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo,
quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi.
HEG. Cui homini? STAL. Theodoromedi in Alide Polyplusio,
sex minis. HEG. Pro di immortales, is quidem huius est pater
Philocrati. STAL. Quin melius novi quam tu et vidi saepius. 975
HEG. Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi.
Philocrates, per tuom te genium obsecro, exi, te volo.

V.iii
PHILOCRATES Hegio, assum. si quid me vis, impera. HEG. Hic gnatum meum
tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide.
PHILOCR. Quam diu id factum est? STAL. Hic annus incipit vicensimus. 980
PHILOCR. Falsa memorat. STAL. Aut ego aut tu. nam tibi quadrimulum
tuos pater peculiarem parvolo puero dedit.
PHILOCR. Quid erat ei nomen? si vera dicis, memoradum mihi.
STAL. Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro.
PHILOCR. Cur ego te non novi? STAL. Quia mos est oblivisci hominibus 985
neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia.
PHILOCR. Dic mihi, isne istic fuit, quem vendidisti meo patri,
qui mihi peculiaris datus est? STAL. Huius filius.
HEG. Vivitne is homo? STAL. Argentum accepi, nil curavi ceterum.
HEG. Quid tu ais? PHILOCR. Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius, 990
ut quidem hic argumenta loquitur. nam is mecum a puero puer
bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.
HEG. Et miser sum et fortunatus, si <vos> vera dicitis;
eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus.
eheu, quom ego plus minusve feci quam <me> aequom fuit. 995
quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet.
sed eccum incedit huc ornatus haud ex suis virtutibus.

V.iv
TYNDARVS Vidi ego multa saepe picta, quae Acherunti fierent
cruciamenta, verum enim vero nulla adaeque est Acheruns
atque ubi ego fui, in lapicidinis. illic ibi demumst locus, 1000
ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore.
nam ubi illo adveni, quasi patriciis pueris aut monerulae,
aut anites aut coturnices dantur, quicum lusitent,
itidem mi haec advenienti upupa, qui me delectem, datast.
sed erus eccum ante ostium, et erus alter eccum ex Alide 1005
rediit. HEG. Salve, exoptate gnate mi. TYND. Hem, quid gnate mi?
attat, scio cur te patrem adsimules esse et me filium:
quia mi item ut parentes lucis das tuendi copiam.
PHILOCR. Salve, Tyndare. T. Et tu, quoius causa hanc aerumnam exigo.
PHILOCR. At nunc liber in divitias faxo venies. nam tibi 1010
pater hic est; hic servos, qui te huic hinc quadrimum surpuit,
vendidit patri meo te sex minis, is te mihi
parvolum peculiarem parvolo puero dedit:
illic indicium fecit; nam hunc ex Alide huc reduximus.
TYND. Quid huius filium? PHILOCR. Intus eccum fratrem germanum tuom. 1015
[TYND. Quid tu ais? adduxtin illum huius captivom filium?
PHILOCR. Quin, inquam, intus hic est. T. Fecisti edepol et recte et bene.
PHILOCR. Nunc tibi pater hic est: hic fur est tuos, qui parvom hinc te abstulit.
TYND. At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.
PHILOCR. Meritus est. T. Ergo edepol <merito> meritam mercedem dabo. 1020
sed <tu> dic oro: pater meus tune es? HEG. Ego sum, gnate mi.
TYND. Nunc demum in memoriam redeo, cum mecum recogito.]
nunc edepol demum in memoriam regredior, audisse me
quasi per nebulam, Hegionem meum patrem vocarier.
HEG. Is ego sum. PHILOCR. Compedibus quaeso ut tibi sit levior filius 1025
atque huic gravior servos. HEG. Certum est principio id praevortier.
eamus intro, ut arcessatur faber, ut istas compedes
tibi adimam, huic dem. STAL. Quoi peculi nihil est, recte feceris.

CATERVA


Spectatores, ad pudicos mores facta haec fabula est,
neque in hac subigitationes sunt neque ulla amatio 1030
nec pueri suppositio nec argenti circumductio,
neque ubi amans adulescens scortum liberet clam suom patrem.
huius modi paucas poetae reperiunt comoedias,
ubi boni meliores fiant. nunc vos, si vobis placet
et si placuimus neque odio fuimus, signum hoc mittite: 1035
qui pudicitiae esse voltis praemium, plausum date.

Modalità mobile