Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Petronio - Fragmenta

Frag. I.

Candida sidereis ardescunt lumina flammis,
Fundunt colla rosas, et cedit crinibus aurum,
Mellea purpureum depromunt ora ruborem,
Lactaneaque admixtus sublimat pectora sanguis,
Ac totus tibi seruit honor, formaque dearum
Fulges, et Venerem coelesti corpore vincis.
Argento stat facta manus, dugutusque tenellis
Serica fila trahens, pretioso stamine ludis.
Planta decens modicos nescit calcare lapillos,
Et dura laedi scelus est vestigia terra:
Ipsa tuos cum ferre velis per lilia gressus,
Nulli sternuatur leuiori pondere flores.
Guttura nunc aliae magnis monilibus ornent,
Aut gemmas aptent capiti: tu sola placere,
Vel spoliata, potes. Nulli laudabile totum,
In te cuncta probat, si quisquam cernere possit.
Sireneum cantus, et dulcia plectra Thaliae
Ad vocem tacuisse, reor, quae mella propagas
Dulcia, et in miseros telum iacularis amoris.
Cor graue vulnus alit, nullo sanabile ferro,
Sed tua labra meo saeuum de corde dolorem
Depellant, morbumque animae medicaminis huius
Cura fuget, nec tanta putres violentia neruos
Dificiet, atque tuae moriar pro crimine caussae.
Sed, si hoc grande putas, saltem concede precanti,
Vt iam defuncturum niueis ambire lacertis
Digneris, vitamque mihi post fata reducas.

Frag II.

Albutia.

Memphitides, puellae,
Sacris Deum paratae,
Tinctus colore noctis
Manu puer loquaci,
Aeguptias choreas --

Frag. III.

Balneatricem -- Pollice vsque ad periculum roso.

Frag. IV.

Anus recocta vino,
Trementibus labellis.

Frag. V.

Iuuerunt segetes meum laborem.

Frag. VI.

Triplici vides, vt ortu
Triuiae rotetur ignis,
Volucrique Phoebus axe
Rapidum pererret orbem.

Frag. VII.

Non bene olet, qui bene semper olet.

Frag. VIII.

Animam nostro amplexam in corpore.

Frag. IX.

Qui vultur iecor intimum pererrat,
Et pectus trahit, intimasque fibras,
Non est, quem lepidi vocant poetae;
Sed cordis mala, liuor atque luctus.

Frag. X.

Ad libidinis incitamentum, myrrhinum se poculum bibisse -- In armarium memet conieci -- Obtorto valgiter labello -- Totus fere mundus mimum videtur implere -- Non duco contentonis funem, dum constet inter nos, quod fere totus mundus exerceat histrioniam.

Frag. XI.

O maxima rerum,
Et merito pietas homini tutissima virtus!

Frag. XII.

-- Horrificoque infestant murmure tigres.

Frag. XIII.

Nam comtum me vernales alucitae molestabant -- Postquam ferculum allatum est -- Tot regum manubiae penes fugitiuum repertae -- Satis constat, eos nisi inclinatos, non solere transire cryptam Neapolitanam -- Petauroque iubente modo superior -- Adfer nobis alabastrum Cosmianum -- Suppes -- Tullia.

Frag. XIV.

-- Ineluctabile fatum.

Frag. XV.

-- Tremebunda superuolat hasta.

Frag. XVI.

-- Qui praeesse cupit, prodesse recusat.
Magnus in exemplo est, cui non suffecerat orbis.

Frag. XVII.

-- Exciso defossa marmore petra.

Frag. XVIII.

Quinque pedum fabricata domus, qua nobile corpus
Exigua requieuit humo. --
Atque, vt araneoli, tenuem formauimus orsum.

Frag. XIX.

Mille saporatam medicatis frugibus offam.

Frag. XX.

Non est forma satis; nec, quae vult bella videri,
Debet vulgari more placere sibi.
Dicta, sales, lusus, sermonis gratia, risus,
Vindicunt naturae candidioris opus.
Condit enim formam, quidquid consumitur artis,
Et, nisi velle subest, gratia tota perit.

Frag. XXI.

Non satis est, quod non mergis, furiosa iuuentus:
Transuersosque rapit fama sepulta probris?
Anne etiam famuli cognata faece sepulti,
In testa mersas luxuriantur opes?
Vilis seruus habet regni bona: cellaque capti
Deridet festram, Romuleamque casam.
Idcirco virtus medio iacet obruta coeno:
Nequitiae classes candida vela ferunt.

Frag. XXII.

Primus in orbe deos fecit timor: ardua coelo
Fulmina cum caderent, discussaque moenia flammis,
Atquew ictu flagraret Athos: Mox Phoebus ad ortus,
Lustrata deiectus humo: Lunaeque senectus,
Et reparatus honos: Hinc signa effusa per orbem,
Et permutatis didiunctus mensibus annus
Proiecit vitium hoc: atque error iussit inanis
Agricolas primos Cereri dare messis honores:
Palmitibus plenis Bacchum vincire: Palemque
Pastorum gaudere manu. Natat obrutus, omni
Neptunus demersis aqua: Pallasque tabernas
Vindicat. Et voti reus, et qui vendidit orbem,
Iam sibi quisque deos auido certamine fingit.

Frag. XXIII.

Nolo ego semper idem capiti suffundere costum,
Nec toto stomachum conciliare mero.
Taurus amat gramen mutata carpere velle,
Et fera mutatis sustinet ora cibis.
Ipse dies ideo nos grato perluit haustu,
Quod permutatis hora equis.

Frag. XXIV.

Vxor legitimus debet quasi census amari:
Nec censum vellem semper amare meum.

Frag. XXV.

Inuenias, quod quisque velit. Non omnibus vnum est,
Quod placet. Hic spinas colligit, ille rosas.

Frag. XXVI.

Nam nihil est, quod non mortalibus afferat vsum.
Rebus in aduersis, quae iacuere, iuuant.
Sic, rate demersa, fuluum deponderat aurum;
Remorum leuitas naufraga membra vehit.
Cum sonuere tubae; iugulo stat diuite ferrum;
Barbara contemtu praelia pannus habet.

Frag. XXVII.

Linque tuas sedes, alienaque littora quaere,
O iuuenis! maior rerum tibi nascitur ordo.
Ne succumbe malis: te nouerit ultimus Ister,
Te Boreas gelidus, securaque regna Canopi,
Quique renascentem Phoebum, cernuntque cadentem.
Maior in externas Ithacus descendat arenas.

Frag. XXVIII.

Nam citius flammas mortales ore tenebunt,
Quam secreta tegant. Quidquid dimittis in aula,
Effluit, et subitis rumoribus oppida pulsat.
Nec satis est, vulgasse fidem: simulatius exit
Proditionis opus, famamque onerare laborat.
Sic commissa verens, auidus referare minister,
Fodit humum , regisque latentes prodidit aures.
Concepit nam terra sonos, calamique loquentes
Inuenere Midam, qualem narrauerat iudex.

Frag. XXIX.

Fallunt nos oculi, vagique sensus,
Oppressa ratione, mentiuntur.
Nam turris, prope quae quadrata surgit.
Attritis procul angulis rotatur.
Hyblaeum refugit satur liquorem,
Et naris casiam frequenter odit.
Hoc illo magis, aut minus, placere

Non posset, nisi, lite destinata,
Pugnarent dubio tenore sensus.

Frag. XXX.

Iam nunc ardentes auctumnus fregerat vmbras,
Atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis:
Iam platanus iactare comas, iam coeperat vuas
Annumerare suas, defecto palmite, vitis:
Ante oculos stabat, quidquid promiserat annus.

Frag. XXXI.

Sic et memba solent auras includere venis,
Quae penitus mersae, cum rursus abire laborant,
Verberibus rimantur iter: nec desinit ante,
Frigidus, adstrictis qui regnat in ossibus, horror,
Quam tepidus laxo manauit corpore sudor.

Frag. XXXII.

Sic, contra rerum naturae munera nota,
Coruus maturis frugibus oua refert:
Sic format lingua foetum, cum protulit, vrsa,
Et piscis, nullo iunctus amore, parit.
Sic Phoebeia chelys, vinclo resoluta parentis,
Lucinae tepidis naribus ora fouet.
Sic sine concubitu textis apis excita ceris
Feruet, et audaci milite castra replet.
Non vno contenta valet natura tenore,
Sed permutatas gaudet habere vices.

Frag. XXXIII.

Naufragus, eiecta nudus rate, quaerit eodem
Percussum telo, cui sua fata legat.
Grandine qui segetes et totum perdidit annum,
In simili deflet tristia fata sinu.
Funera conciliant miseros, orbique parentes
Coniugunt gemitus, et facit hora pares.
Nos quoque confusis feriemus sidera verbis,
Et fama est, iunctas fortius ire preces.

Frag. XXXIV.

Omnia, quae miseras possunt finire querelas,
In promtu voluit candidus esse Deus.
Vile olus, et duris haerentia mora rubetis,
Pugnantis stomachi composuere famem.
Flumine vicino, stultus sitit, et riget Euro,
Cum calidus tepido consonat igne rogus.
Lex armata sedet circum fera limina nuptae,
Nil metuit licito fusa puella toro.
Quod satiare potest, diues natura ministrat,
Quod docet infrenis glorai, fine caret.

Frag. XXXV.

Iudaeus licet et porcinum numen adoret,
Et coeli summas aduocet auriculas.
Ni tamen et ferro succiderit inguinis oram,
Et nisi nudatum soluerit arte caput,
Exemtus populo, Graiam migrabit ad vrbem,
Et non ieiuna sabbatha lege premet.
Vna est nobilitas, argumentumque coloris
Ingenui, timidas non habuisse manus.

Modalità mobile