Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Persio - Saturae

Prooemium

Nec fonte labra prolui caballino
nec in bicipiti somniasse Parnaso
memini ut repente sic poeta prodirem
Heliconidasque pallidamque Pirenen
illis remitto quorum imagines lambunt
hederae sequaces ipse semipaganus
ad sacra vatum carmen adfero nostrum
quis expedivit psittaco suum chaere
picamque docuit nostra verba conari
magister artis ingenique largitor
venter negatas artifex sequi voces
quod si dolosi spes refulserit nummi
corvos poetas et poetridas picas
cantare credas Pegaseium nectar

Satura I

O curas hominum o quantum est in rebus inane
quis leget haec min tu istud ais nemo hercule nemo
vel duo vel nemo turpe et miserabile quare
ne mihi Polydamas et Troiades Labeonem
praetulerint nugae non si quid turbida Roma
elevet accedas examenve inprobum in illa
castiges trutina nec te quaesiveris extra
nam Romae quis non a si fas dicere sed fas
tum cum ad canitiem et nostrum istud vivere triste
aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis
cum sapimus patruos tunc tunc ignoscite nolo
quid faciam sed sum petulanti splene cachinno
Scribimus inclusi numeros ille hic pede liber
grande aliquid quod pulmo animae praelargus anhelet
scilicet haec populo pexusque togaque recenti
et natalicia tandem cum sardonyche albus
sede leges celsa liquido cum plasmate guttur
mobile conlueris patranti fractus ocello
tunc neque more probo videas nec voce serena
ingentis trepidare Titos cum carmina lumbum
intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu
tun vetule auriculis alienis colligis escas
articulis quibus et dicas cute perditus ohe
quo didicisse nisi hoc fermentum et quae semel intus
innata est rupto iecore exierit caprificus
en pallor seniumque o mores usque adeone
scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter
at pulchrum est digito monstrari et dicier hic est
ten cirratorum centum dictata fuisse
pro nihilo pendes ecce inter pocula quaerunt
Romulidae saturi quid dia poemata narrent
hic aliquis cui circum umeros hyacinthina laena est
rancidulum quiddam balba de nare locutus
Phyllidas Hypsipylas vatum et plorabile siquid
eliquat ac tenero subplantat verba palato
adsensere viri: nunc non cinis ille poetae
felix non levior cippus nunc inprimit ossa
laudant convivae: nunc non e manibus illis
nunc non e tumulo fortunataque favilla
nascentur violae rides ait et nimis uncis
naribus indulges an erit qui velle recuset
os populi meruisse et cedro digna locutus
linquere nec scombros metuentia carmina nec tus
Quisquis es o modo quem ex adverso dicere feci
non ego cum scribo si forte quid aptius exit
quando haec rara avis est si quid tamen aptius exit
laudari metuam neque enim mihi cornea fibra est
sed recti finemque extremumque esse recuso
euge tuum et belle nam belle hoc excute totum:
quid non intus habet non hic est Ilias Atti
ebria veratro non siqua elegidia crudi
dictarunt proceres non quidquid denique lectis
scribitur in citreis calidum scis ponere sumen
scis comitem horridulum trita donare lacerna
et verum inquis amo verum mihi dicite de me
qui pote vis dicam nugaris cum tibi calve
pinguis aqualiculus propenso sesquipede extet
o Iane a tergo quem nulla ciconia pinsit
nec manus auriculas imitari mobilis albas
nec linguae quantum sitiat canis Apula tantum
vos o patricius sanguis quos vivere fas est
occipiti caeco posticae occurrite sannae
Quis populi sermo est quis enim nisi carmina molli
nunc demum numero fluere ut per leve severos
effundat iunctura unguis scit tendere versum
non secus ac si oculo rubricam derigat uno
sive opus in mores in luxum in prandia regum
dicere res grandes nostro dat Musa poetae
ecce modo heroas sensus adferre docemus
nugari solitos Graece nec ponere lucum
artifices nec rus saturum laudare ubi corbes
et focus et porci et fumosa Palilia feno
unde Remus sulcoque terens dentalia Quinti
cum trepida ante boves dictatorem induit uxor
et tua aratra domum lictor tulit euge poeta
est nunc Brisaei quem venosus liber Acci
sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa aerumnis cor luctificabile fulta
hos pueris monitus patres infundere lippos
cum videas quaerisne unde haec sartago loquendi
venerit in linguas unde istud dedecus in quo
trossulus exultat tibi per subsellia levis
nilne pudet capiti non posse pericula cano
pellere quin tepidum hoc optes audire decenter
fur es ait Pedio Pedius quid crimina rasis
librat in antithetis doctas posuisse figuras
laudatur: bellum hoc hoc bellum an Romule ceves
men moveat quippe et cantet si naufragus assem
protulerim cantas cum fracta te in trabe pictum
ex umero portes verum nec nocte paratum
plorabit qui me volet incurvasse querella
Sed numeris decor est et iunctura addita crudis
cludere sic versum didicit Berecyntius Attis
et qui caeruleum dirimebat Nerea delphin
sic costam longo subduximus Appennino
Arma virum nonne hoc spumosum et cortice pingui
ut ramale vetus vegrandi subere coctum
quidnam igitur tenerum et laxa cervice legendum
torva Mimalloneis inplerunt cornua bombis
et raptum vitulo caput ablatura superbo
Bassaris et lyncem Maenas flexura corymbis
euhion ingeminat reparabilis adsonat echo
haec fierent si testiculi vena ulla paterni
viveret in nobis summa delumbe saliva
hoc natat in labris et in udo est Maenas et Attis
nec pluteum caedit nec demorsos sapit unguis
Sed quid opus teneras mordaci radere vero
auriculas vide sis ne maiorum tibi forte
limina frigescant: sonat hic de nare canina
littera per me equidem sint omnia protinus alba
nil moror euge omnes omnes bene mirae eritis res
hoc iuvat hic inquis veto quisquam faxit oletum
pinge duos anguis: pueri sacer est locus extra
meiite discedo secuit Lucilius urbem
te Lupe te Muci et genuinum fregit in illis
omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
tangit et admissus circum praecordia ludit
callidus excusso populum suspendere naso
me muttire nefas nec clam nec cum scrobe nusquam
hic tamen infodiam vidi vidi ipse libelle:
auriculas asini quis non habet hoc ego opertum
hoc ridere meum tam nil nulla tibi vendo
Iliade audaci quicumque adflate Cratino
iratum Eupolidem praegrandi cum sene palles
aspice et haec si forte aliquid decoctius audis
inde vaporata lector mihi ferveat aure
non hic qui in crepidas Graiorum ludere gestit
sordidus et lusco qui possit dicere lusce
sese aliquem credens Italo quod honore supinus
fregerit heminas Arreti aedilis iniquas
nec qui abaco numeros et secto in pulvere metas
scit risisse vafer multum gaudere paratus
si cynico barbam petulans nonaria vellat
his mane edictum post prandia Callirhoen do.

Satura II

Hunc Macrine diem numera meliore lapillo
qui tibi labentis apponet candidus annos
funde merum genio non tu prece poscis emaci
quae nisi seductis nequeas committere divis
at bona pars procerum tacita libabit acerra
haut cuivis promptum est murmurque humilisque susurros
tollere de templis et aperto vivere voto
mens bona fama fides haec clare et ut audiat hospes
illa sibi introrsum et sub lingua murmurat: o si
ebulliat patruus praeclarum funus et o si
sub rastro crepet argenti mihi seria dextro
Hercule pupillumve utinam quem proximus heres
inpello expungam nam et est scabiosus et acri
bile tumet Nerio iam tertia conditur uxor
haec sancte ut poscas Tiberino in gurgite mergis
mane caput bis terque et noctem flumine purgas
heus age responde minimum est quod scire laboro
de Iove quid sentis estne ut praeponere cures
hunc cuinam cuinam vis Staio an scilicet haeres
quis potior iudex puerisve quis aptior orbis
hoc igitur quo tu Iovis aurem inpellere temptas
dic agedum Staio pro Iuppiter o bone clamet
Iuppiter at sese non clamet Iuppiter ipse
ignovisse putas quia cum tonat ocius ilex
sulpure discutitur sacro quam tuque domusque
quia non fibris ovium Ergennaque iubente
triste iaces lucis evitandumque bidental
idcirco stolidam praebet tibi vellere barbam
Iuppiter aut quidnam est qua tu mercede deorum
emeris auriculas pulmone et lactibus unctis
Ecce avia aut metuens divum matertera cunis
exemit puerum frontemque atque uda labella
infami digito et lustralibus ante salivis
expiat urentis oculos inhibere perita
tunc manibus quatit et spem macram supplice voto
nunc Licini in campos nunc Crassi mittit in aedis:
hunc optet generum rex et regina puellae
hunc rapiant quidquid calcaverit hic rosa fiat
ast ego nutrici non mando vota negato
Iuppiter haec illi quamvis te albata rogarit
Poscis opem nervis corpusque fidele senectae
esto age sed grandes patinae tuccetaque crassa
adnuere his superos vetuere Iovemque morantur
rem struere exoptas caeso bove Mercuriumque
arcessis fibra: da fortunare Penatis
da pecus et gregibus fetum quo pessime pacto
tot tibi cum in flamma iunicum omenta liquescant
et tamen hic extis et opimo vincere ferto
intendit: iam crescit ager iam crescit ovile
iam dabitur iam iam donec deceptus et exspes
nequiquam fundo suspiret nummus in imo
Si tibi creterras argenti incusaque pingui
auro dona feram sudes et pectore laevo
excutiat guttas laetari praetrepidum cor
hinc illud subiit auro sacras quod ovato
perducis facies nam fratres inter aenos
somnia pituita qui purgatissima mittunt
praecipui sunto sitque illis aurea barba
aurum vasa Numae Saturniaque inpulit aera
Vestalisque urnas et Tuscum fictile mutat
o curvae in terris animae et caelestium inanis
quid iuvat hoc templis nostros inmittere mores
et bona dis ex hac scelerata ducere pulpa
haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo
haec Calabrum coxit vitiato murice vellus
haec bacam conchae rasisse et stringere venas
ferventis massae crudo de pulvere iussit
peccat et haec peccat vitio tamen utitur at vos
dicite pontifices in sancto quid facit aurum
nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae
quin damus id superis de magna quod dare lance
non possit magni Messalae lippa propago
conpositum ius fasque animo sanctosque recessus
mentis et incoctum generoso pectus honesto
haec cedo ut admoveam templis et farre litabo

Satura III

Nempe haec adsidue iam clarum mane fenestras
intrat et angustas extendit lumine rimas
stertimus indomitum quod despumare Falernum
sufficiat quinta dum linea tangitur umbra
en quid agis siccas insana canicula messes
iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo est
unus ait comitum verumne itan ocius adsit
huc aliquis nemon turgescit vitrea bilis:
findor ut Arcadiae pecuaria rudere credas
iam liber et positis bicolor membrana capillis
inque manus chartae nodosaque venit harundo
tum querimur crassus calamo quod pendeat umor
nigra sed infusa vanescit sepia lympha
dilutas querimur geminet quod fistula guttas
o miser inque dies ultra miser hucine rerum
venimus a cur non potius teneroque columbo
et similis regum pueris pappare minutum
poscis et iratus mammae lallare recusas
an tali studeam calamo cui verba quid istas
succinis ambages tibi luditur effluis amens
contemnere sonat vitium percussa maligne
respondet viridi non cocta fidelia limo
udum et molle lutum es nunc nunc properandus et acri
fingendus sine fine rota sed rure paterno
est tibi far modicum purum et sine labe salinum
quid metuas cultrixque foci secura patella
hoc satis an deceat pulmonem rumpere ventis
stemmate quod Tusco ramum millesime ducis
censoremve tuum vel quod trabeate salutas
ad populum phaleras ego te intus et in cute novi
non pudet ad morem discincti vivere Nattae
sed stupet hic vitio et fibris increvit opimum
pingue caret culpa nescit quid perdat et alto
demersus summa rursus non bullit in unda
Magne pater divum saevos punire tyrannos
haut alia ratione velis cum dira libido
moverit ingenium ferventi tincta veneno:
virtutem videant intabescantque relicta
anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci
et magis auratis pendens laquearibus ensis
purpureas subter cervices terruit imus
imus praecipites quam si sibi dicat et intus
palleat infelix quod proxima nesciat uxor
Saepe oculos memini tangebam parvus olivo
grandia si nollem morituri verba Catonis
discere non sano multum laudanda magistro
quae pater adductis sudans audiret amicis
iure etenim id summum quid dexter senio ferret
scire erat in voto damnosa canicula quantum
raderet angustae collo non fallier orcae
neu quis callidior buxum torquere flagello
haut tibi inexpertum curvos deprendere mores
quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis
porticus insomnis quibus et detonsa iuventus
invigilat siliquis et grandi pasta polenta
et tibi quae Samios diduxit littera ramos
surgentem dextro monstravit limite callem
stertis adhuc laxumque caput conpage soluta
oscitat hesternum dissutis undique malis
est aliquid quo tendis et in quod derigis arcum
an passim sequeris corvos testaque lutoque
securus quo pes ferat atque ex tempore vivis
Elleborum frustra cum iam cutis aegra tumebit
poscentis videas venienti occurrite morbo
et quid opus Cratero magnos promittere montis
discite et o miseri causas cognoscite rerum:
quid sumus et quidnam victuri gignimur ordo
quis datus aut metae qua mollis flexus et unde
quis modus argento quid fas optare quid asper
utile nummus habet patriae carisque propinquis
quantum elargiri deceat quem te deus esse
iussit et humana qua parte locatus es in re
disce nec invideas quod multa fidelia putet
in locuplete penu defensis pinguibus Umbris
et piper et pernae Marsi monumenta clientis
maenaque quod prima nondum defecerit orca
Hic aliquis de gente hircosa centurionum
dicat: quod sapio satis est mihi non ego curo
esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
obstipo capite et figentes lumine terram
murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
atque exporrecto trutinantur verba labello
aegroti veteris meditantes somnia gigni
de nihilo nihilum in nihilum nil posse reverti
hoc est quod palles cur quis non prandeat hoc est
his populus ridet multumque torosa iuventus
ingeminat tremulos naso crispante cachinnos
Inspice nescio quid trepidat mihi pectus et aegris
faucibus exsuperat gravis halitus inspice sodes
qui dicit medico iussus requiescere postquam
tertia conpositas vidit nox currere venas
de maiore domo modice sitiente lagoena
lenia loturo sibi Surrentina rogabit
heus bone tu palles nihil est videas tamen istuc
quidquid id est surgit tacite tibi lutea pellis
at tu deterius palles ne sis mihi tutor
iam pridem hunc sepeli tu restas perge tacebo
turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur
gutture sulpureas lente exhalante mefites
sed tremor inter vina subit calidumque trientem
excutit e manibus dentes crepuere retecti
uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris
hinc tuba candelae tandemque beatulus alto
conpositus lecto crassisque lutatus amomis
in portam rigidas calces extendit at illum
hesterni capite induto subiere Quirites
Tange miser venas et pone in pectore dextram
nil calet hic summosque pedes attinge manusque
non frigent visa est si forte pecunia sive
candida vicini subrisit molle puella
cor tibi rite salit positum est algente catino
durum holus et populi cribro decussa farina:
temptemus fauces tenero latet ulcus in ore
putre quod haut deceat plebeia radere beta
alges cum excussit membris timor albus aristas
nunc face supposita fervescit sanguis et ira
scintillant oculi dicisque facisque quod ipse
non sani esse hominis non sanus iuret Orestes.

Satura IV

Rem populi tractas barbatum haec crede magistrum
dicere sorbitio tollit quem dira cicutae
quo fretus dic hoc magni pupille Pericli
scilicet ingenium et rerum prudentia velox
ante pilos venit dicenda tacendave calles
ergo ubi commota fervet plebecula bile
fert animus calidae fecisse silentia turbae
maiestate manus quid deinde loquere Quirites
hoc puta non iustum est illud male rectius illud
scis etenim iustum gemina suspendere lance
ancipitis librae rectum discernis ubi inter
curva subit vel cum fallit pede regula varo
et potis es nigrum vitio praefigere theta
quin tu igitur summa nequiquam pelle decorus
ante diem blando caudam iactare popello
desinis Anticyras melior sorbere meracas
quae tibi summa boni est uncta vixisse patella
semper et adsiduo curata cuticula sole
expecta haut aliud respondeat haec anus i nunc
Dinomaches ego sum suffla sum candidus esto
dum ne deterius sapiat pannucia Baucis
cum bene discincto cantaverit ocima vernae
Ut nemo in sese temptat descendere nemo
sed praecedenti spectatur mantica tergo
quaesieris nostin Vettidi praedia cuius
dives arat Curibus quantum non miluus errat
hunc ais hunc dis iratis genioque sinistro
qui quandoque iugum pertusa ad compita figit
seriolae veterem metuens deradere limum
ingemit hoc bene sit tunicatum cum sale mordens
cepe et farratam pueris plaudentibus ollam
pannosam faecem morientis sorbet aceti
at si unctus cesses et figas in cute solem
est prope te ignotus cubito qui tangat et acre
despuat: hi mores penemque arcanaque lumbi
runcantem populo marcentis pandere vulvas
tum cum maxillis balanatum gausape pectas
inguinibus quare detonsus gurgulio extat
quinque palaestritae licet haec plantaria vellant
elixasque nates labefactent forcipe adunca
non tamen ista filix ullo mansuescit aratro
Caedimus inque vicem praebemus crura sagittis
vivitur hoc pacto sic novimus ilia subter
caecum vulnus habes sed lato balteus auro
praetegit ut mavis da verba et decipe nervos
si potes egregium cum me vicinia dicat
non credam viso si palles inprobe nummo
si facis in penem quidquid tibi venit amarum
si puteal multa cautus vibice flagellas
nequiquam populo bibulas donaveris aures
respue quod non es tollat sua munera cerdo
tecum habita: noris quam sit tibi curta supellex

Satura V

Vatibus hic mos est centum sibi poscere voces
centum ora et linguas optare in carmina centum
fabula seu maesto ponatur hianda tragoedo
volnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum
quorsum haec aut quantas robusti carminis offas
ingeris ut par sit centeno gutture niti
grande locuturi nebulas Helicone legunto
si quibus aut Procnes aut si quibus olla Thyestae
fervebit saepe insulso cenanda Glyconi
tu neque anhelanti coquitur dum massa camino
folle premis ventos nec clauso murmure raucus
nescio quid tecum grave cornicaris inepte
nec scloppo tumidas intendis rumpere buccas
verba togae sequeris iunctura callidus acri
ore teres modico pallentis radere mores
doctus et ingenuo culpam defigere ludo
hinc trahe quae dicis mensasque relinque Mycenis
cum capite et pedibus plebeiaque prandia noris
non equidem hoc studeo pullatis ut mihi nugis
pagina turgescat dare pondus idonea fumo
secrete loquimur tibi nunc hortante Camena
excutienda damus praecordia quantaque nostrae
pars tua sit Cornute animae tibi dulcis amice
ostendisse iuvat pulsa dinoscere cautus
quid solidum crepet et pictae tectoria linguae
hic ego centenas ausim deposcere fauces
ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi
voce traham pura totumque hoc verba resignent
quod latet arcana non enarrabile fibra
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit
bullaque subcinctis Laribus donata pependit
cum blandi comites totaque inpune Subura
permisit sparsisse oculos iam candidus umbo
cumque iter ambiguum est et vitae nescius error
diducit trepidas ramosa in compita mentes
me tibi supposui teneros tu suscipis annos
Socratico Cornute sinu tum fallere sollers
adposita intortos extendit regula mores
et premitur ratione animus vincique laborat
artificemque tuo ducit sub pollice voltum
tecum etenim longos memini consumere soles
et tecum primas epulis decerpere noctes
unum opus et requiem pariter disponimus ambo
atque verecunda laxamus seria mensa
non equidem hoc dubites amborum foedere certo
consentire dies et ab uno sidere duci
nostra vel aequali suspendit tempora Libra
Parca tenax veri seu nata fidelibus hora
dividit in Geminos concordia fata duorum
Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una
nescio quod certe est quod me tibi temperat astrum
Mille hominum species et rerum discolor usus
velle suum cuique est nec voto vivitur uno
dissimilis cunctis vox vultus vita voluntas:
mercibus hic Italis mutat sub sole recenti
rugosum piper et pallentis grana cumini
hic satur inriguo mavult turgescere somno
hic campo indulget hunc alea decoquit ille
in venerem putris sed cum lapidosa cheragra
fregerit articulos veteris ramalia fagi
tunc crassos transisse dies lucemque palustrem
et sibi iam seri vitam ingemuere relictam
at te nocturnis iuvat inpallescere chartis
cultor enim iuvenum purgatas inseris aures
fruge Cleanthea petite hinc puerique senesque
finem animo certum miserisque viatica canis
cras hoc fiet idem cras fiat quid quasi magnum
nempe diem donas sed cum lux altera venit
iam cras hesternum consumpsimus ecce aliud cras
egerit hoc annos et semper paulum erit ultra
nam quamvis prope te quamvis temone sub uno
vertentem sese frustra sectabere canthum
cum rota posterior curras et in axe secundo
Libertate opus est non hac ut quisque Velina
Publius emeruit scabiosum tesserula far
possidet heu steriles veri quibus una Quiritem
vertigo facit hic Dama est non tresis agaso
vappa lippus et in tenui farragine mendax
verterit hunc dominus momento turbinis exit
Marcus Dama papae Marco spondente recusas
credere tu nummos Marco sub iudice palles
Marcus dixit ita est adsigna Marce tabellas
haec mera libertas hoc nobis pillea donant
an quisquam est alius liber nisi ducere vitam
cui licet ut libuit licet ut volo vivere non sum
liberior Bruto mendose colligis inquit
Stoicus hic aurem mordaci lotus aceto
hoc relicum accipio licet illud et ut volo tolle
vindicta postquam meus a praetore recessi
cur mihi non liceat iussit quodcumque voluntas
excepto siquid Masuri rubrica vetabit
disce sed ira cadat naso rugosaque sanna
dum veteres avias tibi de pulmone revello
non praetoris erat stultis dare tenuia rerum
officia atque usum rapidae permittere vitae
sambucam citius caloni aptaveris alto
stat contra ratio et secretam garrit in aurem
ne liceat facere id quod quis vitiabit agendo
publica lex hominum naturaque continet hoc fas
ut teneat vetitos inscitia debilis actus
diluis elleborum certo conpescere puncto
nescius examen vetat hoc natura medendi
navem si poscat sibi peronatus arator
luciferi rudis exclamet Melicerta perisse
frontem de rebus tibi recto vivere talo
ars dedit et veris speciem dinoscere calles
ne qua subaerato mendosum tinniat auro
quaeque sequenda forent quaeque evitanda vicissim
illa prius creta mox haec carbone notasti
es modicus voti presso lare dulcis amicis
iam nunc adstringas iam nunc granaria laxes
inque luto fixum possis transcendere nummum
nec gluttu sorbere salivam Mercurialem
haec mea sunt teneo cum vere dixeris esto
liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro
sin tu cum fueris nostrae paulo ante farinae
pelliculam veterem retines et fronte politus
astutam vapido servas in pectore volpem
quae dederam supra relego funemque reduco
nil tibi concessit ratio digitum exere peccas
et quid tam parvum est sed nullo ture litabis
haereat in stultis brevis ut semuncia recti
haec miscere nefas nec cum sis cetera fossor
tris tantum ad numeros Satyrum moveare Bathylli
liber ego unde datum hoc sumis tot subdite rebus
an dominum ignoras nisi quem vindicta relaxat
i puer et strigiles Crispini ad balnea defer
si increpuit cessas nugator servitium acre
te nihil inpellit nec quicquam extrinsecus intrat
quod nervos agitet sed si intus et in iecore aegro
nascuntur domini qui tu inpunitior exis
atque hic quem ad strigilis scutica et metus egit erilis
mane piger stertis surge inquit Avaritia eia
surge negas instat surge inquit non queo surge
et quid agam rogat en saperdas advehe Ponto
castoreum stuppas hebenum tus lubrica Coa
tolle recens primus piper et sitiente camelo
verte aliquid iura sed Iuppiter audiet eheu
baro regustatum digito terebrare salinum
contentus perages si vivere cum Iove tendis
iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas
ocius ad navem nihil obstat quin trabe vasta
Aegaeum rapias ni sollers Luxuria ante
seductum moneat: quo deinde insane ruis quo
quid tibi vis calido sub pectore mascula bilis
intumuit quam non extinxerit urna cicutae
tu mare transilias tibi torta cannabe fulto
cena sit in transtro Veiientanumque rubellum
exhalet vapida laesum pice sessilis obba
quid petis ut nummi quos hic quincunce modesto
nutrieras pergant avidos sudare deunces
indulge genio carpamus dulcia nostrum est
quod vivis cinis et manes et fabula fies
vive memor leti fugit hora hoc quod loquor inde est
en quid agis duplici in diversum scinderis hamo
huncine an hunc sequeris subeas alternus oportet
ancipiti obsequio dominos alternus oberres
nec tu cum obstiteris semel instantique negaris
parere imperio rupi iam vincula dicas
nam et luctata canis nodum abripit et tamen illi
cum fugit a collo trahitur pars longa catenae
Dave cito hoc credas iubeo finire dolores
praeteritos meditor crudum Chaerestratus unguem
adrodens ait haec an siccis dedecus obstem
cognatis an rem patriam rumore sinistro
limen ad obscenum frangam dum Chrysidis udas
ebrius ante fores extincta cum face canto
euge puer sapias dis depellentibus agnam
percute sed censen plorabit Dave relicta
nugaris solea puer obiurgabere rubra
ne trepidare velis atque artos rodere casses
nunc ferus et violens at si vocet haut mora dicas
quidnam igitur faciam nec nunc cum arcessat et ultro
supplicet accedam si totus et integer illinc
exieras nec nunc hic hic quod quaerimus hic est
non in festuca lictor quam iactat ineptus
ius habet ille sui palpo quem ducit hiantem
cretata Ambitio vigila et cicer ingere large
rixanti populo nostra ut Floralia possint
aprici meminisse senes quid pulchrius at cum
Herodis venere dies unctaque fenestra
dispositae pinguem nebulam vomuere lucernae
portantes violas rubrumque amplexa catinum
cauda natat thynni tumet alba fidelia vino
labra moves tacitus recutitaque sabbata palles
tum nigri lemures ovoque pericula rupto
tum grandes galli et cum sistro lusca sacerdos
incussere deos inflantis corpora si non
praedictum ter mane caput gustaveris ali
Dixeris haec inter varicosos centuriones
continuo crassum ridet Pulfenius ingens
et centum Graecos curto centusse licetur

Satura VI

Admovit iam bruma foco te Basse Sabino
iamne lyra et tetrico vivunt tibi pectine chordae
mire opifex numeris veterum primordia vocum
atque marem strepitum fidis intendisse Latinae
mox iuvenes agitare iocos et pollice honesto
egregius lusisse senex mihi nunc Ligus ora
intepet hibernatque meum mare qua latus ingens
dant scopuli et multa litus se valle receptat
Lunai portum est operae cognoscite cives
cor iubet hoc Enni postquam destertuit esse
Maeonides Quintus pavone ex Pythagoreo
hic ego securus volgi et quid praeparet auster
infelix pecori securus et angulus ille
vicini nostro quia pinguior etsi adeo omnes
ditescant orti peioribus usque recusem
curvus ob id minui senio aut cenare sine uncto
et signum in vapida naso tetigisse lagoena
discrepet his alius geminos horoscope varo
producis genio: solis natalibus est qui
tinguat holus siccum muria vafer in calice empta
ipse sacrum inrorans patinae piper hic bona dente
grandia magnanimus peragit puer utar ego utar
nec rhombos ideo libertis ponere lautus
nec tenuis sollers turdarum nosse salivas
messe tenus propria vive et granaria fas est
emole quid metuas occa et seges altera in herba est
at vocat officium trabe rupta Bruttia saxa
prendit amicus inops remque omnem surdaque vota
condidit Ionio iacet ipse in litore et una
ingentes de puppe dei iamque obvia mergis
costa ratis lacerae nunc et de caespite vivo
frange aliquid largire inopi ne pictus oberret
caerulea in tabula sed cenam funeris heres
negleget iratus quod rem curtaveris urnae
ossa inodora dabit seu spirent cinnama surdum
seu ceraso peccent casiae nescire paratus
tune bona incolumis minuas et Bestius urguet
doctores Graios: ita fit postquam sapere urbi
cum pipere et palmis venit nostrum hoc maris expers
fenisecae crasso vitiarunt unguine pultes
haec cinere ulterior metuas at tu meus heres
quisquis eris paulum a turba seductior audi
o bone num ignoras missa est a Caesare laurus
insignem ob cladem Germanae pubis et aris
frigidus excutitur cinis ac iam postibus arma
iam chlamydas regum iam lutea gausapa captis
essedaque ingentesque locat Caesonia Rhenos
dis igitur genioque ducis centum paria ob res
egregie gestas induco quis vetat aude
vae nisi conives oleum artocreasque popello
largior an prohibes dic clare non adeo inquis
exossatus ager iuxta est age si mihi nulla
iam reliqua ex amitis patruelis nulla proneptis
nulla manet patrui sterilis matertera vixit
deque avia nihilum superest accedo Bovillas
clivumque ad Virbi praesto est mihi Manius heres
progenies terrae quaere ex me quis mihi quartus
sit pater: haut prompte dicam tamen adde etiam unum
unum etiam: terrae est iam filius et mihi ritu
Manius hic generis prope maior avunculus exit
qui prior es cur me in decursu lampada poscis
sum tibi Mercurius venio deus huc ego ut ille
pingitur an renuis vis tu gaudere relictis
dest aliquid summae minui mihi sed tibi totum est
quidquid id est ubi sit fuge quaerere quod mihi quondam
legarat Tadius neu dicta pone paterna
fenoris accedat merces hinc exime sumptus
quid relicum est relicum nunc nunc inpensius ungue
ungue puer caules mihi festa luce coquatur
urtica et fissa fumosum sinciput aure
ut tuus iste nepos olim satur anseris extis
cum morosa vago singultiet inguine vena
patriciae inmeiat volvae mihi trama figurae
sit reliqua ast illi tremat omento popa venter
Vende animam lucro mercare atque excute sollers
omne latus mundi ne sit praestantior alter
Cappadocas rigida pinguis plausisse catasta
rem duplica feci iam triplex iam mihi quarto
iam decies redit in rugam depunge ubi sistam
inventus Chrysippe tui finitor acervi

explicit saturarum liber

Modalità mobile