Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Tristia - Liber Ii

Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli,
ingenio perii qui miser ipse meo?
cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas?
an semel est poenam commeruisse parum?

5
carmina fecerunt, ut me cognoscere vellet
omine non fausto femina virque meo;
carmina fecerunt, ut me moresque notaret
iam pridem emissa Caesar ab Arte mea.
deme mihi studium, vitae quoque crimina demes;

10
acceptum refero versibus esse nocens.
hoc pretium curae vigilatorumque laborum
cepimus: ingenio est poena reperta meo.
si saperem, doctas odissem iure sorores,
numina cultori perniciosa suo.

15
at nunc tanta meo comes est insania morbo
saxa malum refero rursus ad icta pedem:
scilicet et victus repetit gladiator harenam,
et redit in tumidas naufraga puppis aquas.
forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti,

20
sic mihi res eadem vulnus opemque ferat,
Musaque, quam movit, motam quoque leniat iram;
exorant magnos carmina saepe deos.
ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque
carmina turrigerae dicere iussit Opi;

25
iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos
fecit, quos aetas aspicit una semel.
his precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar,
fiat ab ingenio mollior ira meo.
illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo

30
non adeo nostro fugit ab ore pudor
sed nisi peccassem, quid tu concedere posses?
materiam veniae sors tibi nostra dedit.
si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat
Iuppiter, exiguo tempore inermis erit;

35
nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem,
purum discussis ara reddit aquis.
iure igitur genitorque deum rectorque vocatur,
iure capax mundus nil Iove maius habet.
tu quoque, cum patriae rector dicare paterque,

40
utere more dei nomen habentis idem.
idque facis, nec te quisquam moderatius umquam
imperii potuit frena tenere sui.
tu veniam parti superatae saepe dedisti,
non concessurus quam tibi victor erat.

45
divitiis etiam multos et honoribus auctos
vidi, qui tulerant in caput arma tuum;
quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram,
parsque simul templis utraque dona tulit;
utque tuus gaudet miles, quod vicerit hostem,

50
sic victum cur se gaudeat, hostis habet.
causa mea est melior, qui nec contraria dicor
arma nec hostiles esse secutus opes.
per mare, per terram, per tertia numina iuro,
per te praesentem conspicuumque deum,

55
hunc animum favisse tibi, vir maxime, meque,
qua sola potui, mente fuisse tuum.
optavi, peteres caelestia sidera tarde,
parsque fui turbae parva precantis idem,
et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus

60
ipse quoque adiuvi publica vota meis.
quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,
mille locis plenos nominis esse tui?
inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,
in non credendos corpora versa modos:

65
invenies vestri praeconia nominis illic,
invenies animi pignora certa mei.
non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
ut maior fiat, crescere possit, habet.
fama Iovi superest: tamen hunc sua facta referri

70
et se materiam carminis esse iuvat,
cumque Gigantei memorantur proelia belli,
credibile est laetum laudibus esse suis.
te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque
ingenio laudes uberiore canunt:

75
sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
sic capitur minimo turis honore deus.
ah! ferus et nobis nimium crudeliter hostis,
delicias legit qui tibi cumque meas,
carmina de nostris cum te venerantia libris

80
iudicio possint candidiore legi!
esse sed irato quis te mihi posset amicus?
vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
cum coepit quassata domus subsidere, partes
in proclinatas omne recumbit onus,

85
[cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt,
ipsa suo quondam pondere tracta ruunt.]
ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque
debuit, est vultus turba secuta tuos.
at, memini, vitamque meam moresque probabas

90
illo, quem dederas, praetereuntis equo.
quod si non prodest et honesti gratia nulla
redditur, at nullum crimen adeptus eram.
nec male commissa est nobis fortuna reorum
lisque decem deciens inspicienda viris.

95
res quoque privatas statui sine crimine iudex,
deque mea fassa est pars quoque victa fide.
me miserum! potui, si non extrema nocerent,
iudicio tutus non semel esse tuo.
ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit

100
incolumem totiens una procella ratem.
nec mihi pars nocuit de gurgite parva, sed omnes
pressere hoc fluctus oceanusque caput.
cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci?
cur imprudenti cognita culpa mihi?

105
inscius Actaeon vidit sine veste Dianam:
praeda fuit canibus non minus ille suis.
scilicet in superis etiam fortuna luenda est,
nec veniam laeso numine casus habet.
illa nostra die, qua me malus abstulit error,

110
parva quidem periit, sed sine labe domus:
sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut aevo
clara nec ullius nobilitate minor,
et neque divitiis nec paupertate notanda,
unde fit in neutrum conspiciendus eques.

115
sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu,
ingenio certe non latet illa meo;
quo videar quamvis nimium iuveniliter usus,
grande tamen toto nomen ab orbe fero,
turbaque doctorum Nasonem novit et audet

120
non fastiditis adnumerare viris.
corruit haec igitur Musis accepta sub uno,
sed non exiguo crimine lapsa domus:
atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi
ematuruerit Caesaris ira, queat,

125
cuius in eventu poenae clementia tanta est,
venerit ut nostro lenior illa metu.
vita data est, citraque necem tua constitit ira,
o princeps parce viribus use tuis!
insuper accedunt, te non adimente, paternae,

130
tamquam vita parum muneris esset, opes.
nec mea decreto damnasti facta senatus,
nec mea selecto iudice iussa fuga est.
tristibus invectus verbis ita principe dignum
ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.

135
adde quod edictum, quamvis immite minaxque,
attamen in poenae nomine lene fuit:
quippe relegatus, non exul, dicor in illo,
parcaque fortunae sunt ibi verba meae.
nulla quidem sano gravior mentisque potenti

140
poena est, quam tanto displicuisse viro;
sed solet interdum fieri placabile numen:
nube solet pulsa candidus ire dies.
vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum,
quae fuerat saevo fulmine tacta Iovis.

145
ipse licet sperare vetes, sperabimus usque;
hoc unum fieri te prohibente potest.
spes mihi magna subit, cum te, mitissime princeps,
spes mihi, respicio cum mea facta, cadit.
ac veluti ventis agitantibus aequora non est

150
aequalis rabies continuusque furor,
sed modo subsidunt intermissique silescunt,
vimque putes illos deposuisse suam:
sic abeunt redeuntque mei variantque timores,
et spem placandi dantque negantque tui.

155
per superos igitur, qui dent tibi longa dabuntque
tempora, Romanum si modo nomen amant,
per patriam, quae te tuta et secura parente est,
cuius, ut in populo, pars ego nuper eram,
sic tibi, quem semper factis animoque mereris,

160
reddatur gratae debitus Urbis amor;
Livia sic tecum sociales compleat annos,
quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit,
quae si non esset, caelebs te vita deceret,
nullaque, cui posses esse maritus, erat;

165
sospite sic te sit natus quoque sospes, et olim
imperium regat hoc cum seniore senex;
ut faciuntque tui, sidus iuvenale, nepotes,
per tua perque sui facta parentis eant;
sic adsueta tuis semper Victoria castris

170
nunc quoque se praestet notaque signa petat,
Ausoniumque ducem solitis circumvolet alis,
ponat et in nitida laurea serta coma,
per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas,
auspicium cui das grande deosque tuos,

175
dimidioque tui praesens dum respicis Urbem,
dimidio procul es saevaque bella geris;
hic tibi sic redeat superato victor ab hoste,
inque coronatis fulgeat altus equis,
parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde,

180
heu nimium misero cognita tela mihi!
parce, pater patriae, nec nominis immemor huius
olim placandi spem mihi tolle tui!
non precor ut redeam, quamvis maiora petitis
credibile est magnos saepe dedisse deos;

185
mitius exilium si das propiusque roganti,
pars erit ex poena magna levata mea.
ultima perpetior medios eiectus in hostes,
nec quisquam patria longius exul abest.
solus ad egressus missus septemplicis Histri

190
Parrhasiae gelido virginis axe premor;
Ciziges et Colchi Matereaque turba Getaeque
Danuvii mediis vix prohibentur aquis;
cumque alii causa tibi sint graviore fugati,
ulterior nulli, quam mihi, terra data est.

195
longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes,
et maris adstricto quae coit unda gelu.
hactenus Euxini pars est Romana sinistri:
proxima Bastarnae Sauromataeque tenent.
haec est Ausonio sub iure novissima vixque

200
haeret in imperii margine terra tui,
unde precor supplex ut nos in tuta releges,
ne sit cum patria pax quoque adempta mihi,
neu timeam gentes, quas non bene summovet Hister,
neve tuus possim civis ab hoste capi.

205
fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum
Caesaribus salvis barbara vincla pati.
perdiderint cum me duo crimina, carmen et error,
alterius facti culpa silenda mihi:
nam non sum tanti, renovem ut tua vulnera, Caesar,

210
quem nimio plus est indoluisse semel.
altera pars superest, qua turpi carmine lecto
arguor obsceni doctor adulterii.
fas ergo est aliqua caelestia pectora falli?
et sunt notitia multa minora tua;

215
utque deos caelumque simul sublime tuenti
non vacat exiguis rebus adesse Iovi,
de te pendentem sic dum circumspicis orbem,
effugiunt curas inferiora tuas.
scilicet imperii princeps statione relicta

220
imparibus legeres carmina facta modis?
non ea te moles Romani nominis urget,
inque tuis umeris tam leve fertur onus,
lusibus ut possis advertere numen ineptis,
excutiasque oculis otia nostra tuis.

225
nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda,
Raetica nunc praebent Thraciaque arma metum,
nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus
Parthus eques timida captaque signa manu,
nunc te prole tua iuvenem Germania sentit,

230
bellaque pro magno Caesare Caesar obit;
denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam,
corpore pars nulla est, quae labet, imperii.
Urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum
et morum, similes quos cupis esse tuis,

235
nec tibi contingunt, quae gentibus otia praestas,
bellaque cum vitiis inrequieta geris.
mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum
te numquam nostros evoluisse iocos?
at si, quod mallem, vacuum tibi forte fuisset,

240
nullum legisses crimen in Arte mea.
illa quidem fateor frontis non esse severae
scripta, nec a tanto principe digna legi:
non tamen idcirco legum contraria iussis
sunt ea Romanas erudiuntque nurus.

245
neve, quibus scribam, possis dubitare, libellus
quattuor hos versus e tribus unus habet:
'este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
quaeque tegis medios instita longa pedes!
nil nisi legitimum concessaque furta canemus,

250
inque meo nullum carmine crimen erit.'
ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte,
quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
'at matrona potest alienis artibus uti,
quoque trahat, quamvis non doceatur, habet.'

255
nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni
ad delinquendum doctior esse potest.
quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri,
ad vitium mores instruet inde suos.
sumpserit Annales nihil est hirsutius illis

260
facta sit unde parens Ilia, nempe leget.
sumpserit 'Aeneadum genetrix' ubi prima, requiret,
Aeneadum genetrix unde sit alma Venus.
persequar inferius, modo si licet ordine ferri,
posse nocere animis carminis omne genus.

265
non tamen idcirco crimen liber omnis habebit:
nil prodest, quod non laedere possit idem.
igne quid utilius? siquis tamen urere tecta
comparat, audaces instruit igne manus.
eripit interdum, modo dat medicina salutem,

270
quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.
et latro et cautus praecingitur ense viator;
ille sed insidias, hic sibi portat opem.
discitur innocuas ut agat facundia causas;
protegit haec sontes, immeritosque premit.

275
sic igitur carmen, recta si mente legatur,
constabit nulli posse nocere meum.
'at quaedam vitio' quicumque hoc concipit, errat,
et nimium scriptis arrogat ille meis.
ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent

280
nequitiae: tolli tota theatra iube!
peccandi causam multis quam saepe dederunt,
Martia cum durum sternit harena solum!
tollatur Circus! non tuta licentia Circi est:
hic sedet ignoto iuncta puella viro.

285
cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodem
conveniat, quare porticus ulla patet?
quis locus est templis augustior? haec quoque vitet,
in culpam siqua est ingeniosa suam.
cum steterit Iovis aede, Iovis succurret in aede

290
quam multas matres fecerit ille deus.
proxima adoranti Iunonia templa, subibit
paelicibus multis hanc doluisse deam.
Pallade conspecta, natum de crimine virgo
sustulerit quare, quaeret, Ericthonium.

295
venerit in magni templum, tua munera, Martis,
stat Venus Ultori iuncta, vir ante fores.
Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret,
egerit Ionio Bosphorioque mari.
in Venere Anchises, in Luna Latmius heros,

300
in Cerere Iasion, qui referatur, erit.
omnia perversas possunt corrumpere mentes;
stant tamen illa suis omnia tuta locis.

305
quaecumque inrupit, qua non sinit ire sacerdos,

306
protinus huic dempti criminis ipsa rea est.

303
et procul a scripta solis meretricibus Arte

304
summovet ingenuas pagina prima manus.

307
nec tamen est facinus versus evolvere mollis;
multa licet castae non facienda legant.
saepe supercilii nudas matrona severi

310
et Veneris stantis ad genus omne videt.
corpora Vestales oculi meretricia cernunt,
nec domino poenae res ea causa fuit.
at cur in nostra nimia est lascivia Musa,
curve meus cuiquam suadet amare liber?

315
nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est:
paenitet ingenii iudiciique mei.
cur non Argolicis potius quae concidit armis
vexata est iterum carmine Troia meo?
cur tacui Thebas et vulnera mutua fratrum,

320
et septem portas sub duce quamque suo?
nec mihi materiam bellatrix Roma negabat,
et pius est patriae facta referre labor.
denique cum meritis impleveris omnia, Caesar,
pars mihi de multis una canenda fuit,

325
utque trahunt oculos radiantia lumina solis,
traxissent animum sic tua facta meum.
arguor inmerito: tenuis mihi campus aratur;
illud erat magnae fertilitatis opus.
non ideo debet pelago se credere, siqua

330
audet in exiguo ludere cumba lacu.
forsan et hoc dubitem numeris levioribus aptus
sim satis, in parvos sufficiamque modos:
at si me iubeas domitos Iovis igne Gigantas
dicere, conantem debilitabit onus.

335
divitis ingenii est immania Caesaris acta
condere, materia ne superetur opus.
et tamen ausus eram; sed detrectare videbar,
quodque nefas, damno viribus esse tuis.
ad leve rursus opus, iuvenilia carmina, veni,

340
et falso movi pectus amore meum.
non equidem vellem, sed me mea fata trahebant,
inque meas poenas ingeniosus eram.
ei mihi quo didici? cur me docuere parentes
litteraque est oculos ulla morata meos?

345
haec tibi me invisum lascivia fecit, ob Artes,
quas ratus es vetitos sollicitare toros.
sed neque me nuptae didicerunt furta magistro,
quodque parum novit, nemo docere potest.
sic ego delicias et mollia carmina feci,

350
strinxerit ut nomen fabula nulla meum.
nec quisquam est adeo media de plebe maritus,
ut dubius vitio sit pater ille meo.
crede mihi, distant mores a carmine nostri
vita verecunda est, Musa iocosa mea

355
magnaque pars mendax operum est et ficta meorum:
plus sibi permisit compositore suo.
nec liber indicium est animi, sed honesta voluntas
plurima mulcendis auribus apta feret.
Accius esset atrox, conviva Terentius esset,

360
essent pugnaces qui fera bella canunt.
denique composui teneros non solus amores:
composito poenas solus amore dedi.
quid, nisi cum multo Venerem confundere vino
praecepit lyrici Tea Musa senis?

365
Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas?
tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit.
nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti
delicias versu fassus es ipse tuas.
fabula iucundi nulla est sine amore Menandri,

370
et solet hic pueris virginibusque legi.
Ilias ipsa quid est aliud nisi adultera, de qua
inter amatorem pugna virumque fuit?
quid prius est illi flamma Briseidos, utque
fecerit iratos rapta puella duces?

375
aut quid Odyssea est nisi femina propter amorem,
dum vir abest, multis una petita viris?
quis nisi Maeonides Venerem Martemque ligatos
narrat, in obsceno corpora prensa toro?
unde nisi indicio magni sciremus Homeri

380
hospitis igne duas incaluisse deas?
omne genus scripti gravitate tragoedia vincit:
haec quoque materiam semper amoris habet.
numquid in Hippolyto nisi caeca est flamma novercae?
nobilis est Canace fratris amore sui.

385
quid? non Tantalides, agitante Cupidine currus,
Pisaeam Phrygiis vexit eburnus equis?
tingueret ut ferrum natorum sanguine mater,
concitus a laeso fecit amore dolor.
fecit amor subitas volucres cum paelice regem,

390
quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.
si non Aropen frater sceleratus amasset,
aversos Solis non legeremus equos.
impia nec tragicos tetigisset Scylla cothurnos,
ni patrium crinem desecuisset amor.

395
qui legis Electran et egentem mentis Oresten,
Aegisthi crimen Tyndaridosque legis.
nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae,
quem leto fallax hospita paene dedit?
quid loquar Hermionen, quid te, Schoenea virgo,

400
teque, Mycenaeo Phoebas amata duci?
quid Danan Danasque nurum matremque Lyaei
Haemonaque et noctes cui coiere duae?
quid Peliae generum, quid Thesea, quique Pelasgum
Iliacam tetigit de rate primus humum?

405
huc Iole Pyrrhique parens, huc Herculis uxor,
huc accedat Hylas Iliacusque puer.
tempore deficiar, tragicos si persequar ignes,
vixque meus capiet nomina nuda liber.
est et in obscenos commixta tragoedia risus,

410
multaque praeteriti verba pudoris habet;
nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem,
infregisse suis fortia facta modis.
iunxit Aristides Milesia crimina secum,
pulsus Aristides nec tamen urbe sua est.

415
nec qui descripsit corrumpi semina matrum,
Eubius, impurae conditor historiae,
nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit,
nec quae concubitus non tacuere suos.
suntque ea doctorum monumentis mixta virorum,

420
muneribusque ducum publica facta patent.
neve peregrinis tantum defendar ab armis,
et Romanus habet multa iocosa liber.
utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore
Ennius ingenio maximus, arte rudis

425
explicat ut causas rapidi Lucretius ignis,
casurumque triplex vaticinatur opus,
sic sua lascivo cantata est saepe Catullo
femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
nec contentus ea, multos vulgavit amores,

430
in quibus ipse suum fassus adulterium est.
par fuit exigui similisque licentia Calvi,
detexit variis qui sua furta modis.
quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos
rebus adest nomen nominibusque pudor?

435
Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser,
et leve Cornifici parque Catonis opus,
et quorum libris modo dissimulata Perillae
nomine, nunc legitur, dicta, Metelle, tuo,
is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas,

440
non potuit Veneris furta tacere suae.
nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Servi
carmina. quis dubitet nomina tanta sequi?
vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi
historiae turpis inseruisse iocos.

445
non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo,
sed linguam nimio non tenuisse mero.
credere iuranti durum putat esse Tibullus,
sic etiam de se quod neget illa viro.
fallere custodes idem docuisse fatetur,

450
seque sua miserum nunc ait arte premi.
saepe, velut gemmam dominae signumve probaret,
per causam meminit se tetigisse manum;
utque refert, digitis saepe est nutuque locutus,
et tacitam mensae duxit in orbe notam;

455
et quibus e sucis abeat de corpore livor,
impresso fieri qui solet ore, docet:
denique ab incauto nimium petit ille marito,
se quoque uti servet, peccet ut illa minus.
scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas

460
cur totiens clausas excreet ante fores,
multaque dat furti talis praecepta docetque
qua nuptae possint fallere ab arte viros.
non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus
et placet, et iam te principe notus erat.

465
invenies eadem blandi praecepta Properti:
destrictus minima nec tamen ille nota est.
his ego successi, quoniam praestantia candor
nomina vivorum dissimulare iubet.
non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae,

470
naufraga servatis omnibus una foret.
sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes
hoc est ad nostros non leve crimen avos ,
quid valeant tali, quo possis plurima iactu
figere, damnosos effugiasque canes;

475
tessera quos habeat numeros, distante vocato
mittere quo deceat, quo dare missa modo;
discolor ut recto grassetur limite miles,
cum medius gemino calculus hoste perit,
ut dare bella sequens sciat et revocare priorem,

480
nec tuto fugiens incomitatus eat;
parva sit ut ternis instructa tabella lapillis,
in qua vicisse est continuasse suos;
quique alii lusus neque enim nunc persequar omnes
perdere, rem caram, tempora nostra solent.

485
ecce canit formas alius iactusque pilarum,
hic artem nandi praecipit, ille trochi.
composita est aliis fucandi cura coloris;
hic epulis leges hospitioque dedit;
alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat,

490
quaeque, docet, liquido testa sit apta mero.
talia luduntur fumoso mense Decembri,
quae damno nulli composuisse fuit.
his ego deceptus non tristia carmina feci,
sed tristis nostros poena secuta iocos.

495
denique nec video tot de scribentibus unum,
quem sua perdiderit Musa; repertus ego.
quid, si scripsissem mimos obscena iocantes,
qui semper vetiti crimen amoris habent,
in quibus assidue cultus procedit adulter,

500
verbaque dat stulto callida nupta viro?
nubilis hoc virgo matronaque virque puerque
spectat, et ex magna parte senatus adest.
nec satis incestis temerari vocibus aures;
adsuescunt oculi multa pudenda pati:

505
cumque fefellit amans aliqua novitate maritum,
plauditur et magno palma favore datur;
quoque minus prodest, scaena est lucrosa poetae,
tantaque non parvo crimina praetor emit.
inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:

510
empta tibi magno talia multa leges.
haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti
maiestas adeo comis ubique tua est
luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,
scaenica vidisti lentus adulteria.

515
scribere si fas est imitantes turpia mimos,
materiae minor est debita poena meae.
an genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum,
quodque licet, mimis scaena licere dedit?
et mea sunt populo saltata poemata saepe,

520
saepe oculos etiam detinuere tuos.
scilicet in domibus vestris ut prisca virorum
artificis fulgent corpora picta manu,
sic quae concubitus varios Venerisque figuras
exprimat, est aliquo parva tabella loco.

525
utque sedet vultu fassus Telamonius iram,
inque oculis facinus barbara mater habet,
sic madidos siccat digitis Venus uda capillos,
et modo maternis tecta videtur aquis.
bella sonant alii telis instructa cruentis,

530
parsque tui generis, pars tua facta canunt.
invida me spatio natura coercuit arto,
ingenio vires exiguasque dedit.
et tamen ille tuae felix Aeneidos auctor
contulit in Tyrios arma virumque toros,

535
nec legitur pars ulla magis de corpore toto,
quam non legitimo foedere iunctus amor.
Phyllidis hic idem teneraeque Amaryllidis ignes
bucolicis iuvenis luserat ante modis.
nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:

540
supplicium patitur non nova culpa novum;
carminaque edideram, cum te delicta notantem
praeterii totiens rite citatus eques.
ergo quae iuvenis mihi non nocitura putavi
scripta parum prudens, nunc nocuere seni.

545
sera redundavit veteris vindicta libelli,
distat et a meriti tempore poena sui.
ne tamen omne meum credas opus esse remissum,
saepe dedi nostrae grandia vela rati.
sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos,

550
cumque suo finem mense volumen habet,
idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar,
et tibi sacratum sors mea rupit opus;
et dedimus tragicis sceptrum regale tyrannis,
quaeque gravis debet verba cothurnus habet;

555
dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis
defuit, in facies corpora versa novas.
atque utinam revoces animum paulisper ab ira,
et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi,
pauca, quibus prima surgens ab origine mundi

560
in tua deduxi tempora, Caesar, opus!
aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse,
quoque favore animi teque tuosque canam.
non ego mordaci destrinxi carmine quemquam,
nec meus ullius crimina versus habet.

565
candidus a salibus suffusis felle refugi:
nulla venenato littera tincta ioco est.
inter tot populi, tot scriptis, milia nostri,
quem mea Calliope laeserit, unus ego.
non igitur nostris ullum gaudere Quiritem

570
auguror, at multos indoluisse malis;
nec mihi credibile est, quemquam insultasse iacenti
gratia candori si qua relata meo est.
his, precor, atque aliis possint tua numina flecti,
o pater, o patriae cura salusque tuae!

575
non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim,
cum longo poenae tempore victus eris:
tutius exilium pauloque quietius oro,
ut par delicto sit mea poena suo.

Modalità mobile