Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber Xv

1 Quaeritur interea qui tantae pondera molis
2 sustineat tantoque queat succedere regi:
3 destinat imperio clarum praenuntia veri
4 fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae
5 gentis habet ritus, animo maiora capaci
6 concipit et, quae sit rerum natura, requirit.
7 huius amor curae patria Curibusque relictis
8 fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
9 Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
10 moenia, quaerenti sic e senioribus unus
11 rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
12 'dives ab Oceano bobus Iove natus Hiberis
13 litora felici tenuisse Lacinia cursu
14 fertur, et armento teneras errante per herbas
15 ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis
16 intrasse et requie longum relevasse laborem
17 atque ita discedens, "aevo" dixisse "nepotum
18 hic locus urbis erit," promissaque vera fuerunt.
19 nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
20 Myscelus, illius dis acceptissimus aevi.
21 hunc super incumbens pressum gravitate soporis
22 claviger adloquitur: "patrias, age, desere sedes;
23 i, pete diversi lapidosas Aesaris undas!"
24 et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur;
25 post ea discedunt pariter somnusque deusque
26 surgit Alemonides tacitaque recentia mente
27 visa refert, pugnatque diu sententia secum:
28 numen abire iubet, prohibent discedere leges,
29 poenaque mors posita est patriam mutare volenti.
30 candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol,
31 et caput extulerat densissima sidereum Nox:
32 visus adesse idem deus est eademque monere
33 et, nisi paruerit, plura et graviora minari.
34 pertimuit patriumque simul transferre parabat
35 in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe,
36 spretarumque agitur legum reus, utque peracta est
37 causa prior, crimenque patet sine teste probatum,
38 squalidus ad superos tollens reus ora manusque
39 "o cui ius caeli bis sex fecere labores,
40 fer, precor" inquit "opem! nam tu mihi criminis auctor."
41 mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,
42 his damnare reos, illis absolvere culpa;
43 tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis
44 calculus inmitem demittitur ater in urnam:
45 quae simul effudit numerandos versa lapillos,
46 omnibus e nigro color est mutatus in album,
47 candidaque Herculeo sententia numine facta
48 solvit Alemoniden: grates agit ille parenti
49 Amphitryoniadae ventisque faventibus aequor
50 navigat Ionium Sallentinumque Neretum
51 praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum
52 Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva,
53 vixque pererratis, quae spectant aequora, terris,
54 invenit Aesarei fatalia fluminis ora
55 nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis
56 ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra
57 condidit et nomen tumulati traxit in urbem.'
58 talia constabat certa primordia fama
59 esse loci positaeque Italis in finibus urbis.

60 Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una
61 et Samon et dominos odioque tyrannidis exul
62 sponte erat isque licet caeli regione remotos
63 mente deos adiit et, quae natura negabat
64 visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,
65 cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,
66 in medium discenda dabat coetusque silentum
67 dictaque mirantum magni primordia mundi
68 et rerum causas et, quid natura, docebat,
69 quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,
70 Iuppiter an venti discussa nube tonarent,
71 quid quateret terras, qua sidera lege mearent,
72 et quodcumque latet, primusque animalia mensis
73 arguit inponi, primus quoque talibus ora
74 docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:

75 'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
76 corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos
77 pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,
78 sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma
79 mollirique queant; nec vobis lacteus umor
80 eripitur, nec mella thymi redolentia florem:
81 prodiga divitias alimentaque mitia tellus
82 suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
83 carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
84 quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt;
85 at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,
86 Armeniae tigres iracundique leones
87 cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
88 heu quantum scelus est in viscera viscera condi
89 ingestoque avidum pinguescere corpore corpus
90 alteriusque animans animantis vivere leto!
91 scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum,
92 terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo
93 vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,
94 nec, nisi perdideris alium, placare voracis
95 et male morati poteris ieiunia ventris!

96 'At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,
97 fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis
98 fortunata fuit nec polluit ora cruore.
99 tunc et aves tutae movere per aera pennas,
100 et lepus inpavidus mediis erravit in arvis,
101 nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
102 cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
103 plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor
104 victibus invidit, quisquis fuit ille, leonum
105 corporeasque dapes avidum demersit in alvum,
106 fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum
107 incaluisse potest maculatum sanguine ferrum
108 (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum
109 corpora missa neci salva pietate fatemur:
110 sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.

111 'Longius inde nefas abiit, et prima putatur
112 hostia sus meruisse mori, quia semina pando
113 eruerit rostro spemque interceperit anni;
114 vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras
115 ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus!
116 quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos
117 natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,
118 mollia quae nobis vestras velamina lanas
119 praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?
120 quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,
121 innocuum, simplex, natum tolerare labores?
122 inmemor est demum nec frugum munere dignus,
123 qui potuit curvi dempto modo pondere aratri
124 ruricolam mactare suum, qui trita labore
125 illa, quibus totiens durum renovaverat arvum,
126 quot dederat messes, percussit colla securi.
127 nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos
128 inscripsere deos sceleri numenque supernum
129 caede laboriferi credunt gaudere iuvenci!
130 victima labe carens et praestantissima forma
131 (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro
132 sistitur ante aras auditque ignara precantem
133 inponique suae videt inter cornua fronti,
134 quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros
135 inficit in liquida praevisos forsitan unda.
136 protinus ereptas viventi pectore fibras
137 inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis;
138 inde (fames homini vetitorum tanta ciborum)
139 audetis vesci, genus o mortale! quod, oro,
140 ne facite, et monitis animos advertite nostris!
141 cumque boum dabitis caesorum membra palato,
142 mandere vos vestros scite et sentite colonos.

143 'Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem
144 rite deum Delphosque meos ipsumque recludam
145 aethera et augustae reserabo oracula mentis:
146 magna nec ingeniis investigata priorum
147 quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta
148 astra, iuvat terris et inerti sede relicta
149 nube vehi validique umeris insistere Atlantis
150 palantesque homines passim et rationis egentes
151 despectare procul trepidosque obitumque timentes
152 sic exhortari seriemque evolvere fati!

153 'O genus attonitum gelidae formidine mortis,
154 quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis,
155 materiem vatum, falsi terricula mundi?
156 corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas
157 abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!
158 morte carent animae semperque priore relicta
159 sede novis domibus vivunt habitantque receptae:
160 ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli
161 Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam
162 haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae;
163 cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,
164 nuper Abanteis templo Iunonis in Argis!
165 omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc
166 huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
167 spiritus eque feris humana in corpora transit
168 inque feras noster, nec tempore deperit ullo,
169 utque novis facilis signatur cera figuris
170 nec manet ut fuerat nec formam servat eandem,
171 sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem
172 esse, sed in varias doceo migrare figuras.
173 ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
174 parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda
175 exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!

176 'Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis
177 vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.
178 cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
179 ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,
180 non secus ac flumen; neque enim consistere flumen
181 nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda
182 urgeturque prior veniente urgetque priorem,
183 tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur
184 et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
185 fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur.

186 'Cernis et emensas in lucem tendere noctes,
187 et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti;
188 nec color est idem caelo, cum lassa quiete
189 cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit
190 clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis
191 tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
192 ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,
193 mane rubet, terraque rubet cum conditur ima,
194 candidus in summo est, melior natura quod illic
195 aetheris est terraeque procul contagia fugit.
196 nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
197 esse potest umquam semperque hodierna sequente,
198 si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.

199 'Quid? non in species succedere quattuor annum
200 adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?
201 nam tener et lactens puerique simillimus aevo
202 vere novo est: tunc herba recens et roboris expers
203 turget et insolida est et spe delectat agrestes;
204 omnia tunc florent, florumque coloribus almus
205 ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
206 transit in aestatem post ver robustior annus
207 fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas
208 ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.
209 excipit autumnus, posito fervore iuventae
210 maturus mitisque inter iuvenemque senemque
211 temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
212 inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,
213 aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.

214 'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla
215 corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve,
216 cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum
217 spesque hominum primae matris latitavimus alvo:
218 artifices natura manus admovit et angi
219 corpora visceribus distentae condita matris
220 noluit eque domo vacuas emisit in auras.
221 editus in lucem iacuit sine viribus infans;
222 mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,
223 paulatimque tremens et nondum poplite firmo
224 constitit adiutis aliquo conamine nervis.
225 inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae
226 transit et emeritis medii quoque temporis annis
227 labitur occiduae per iter declive senectae.
228 subruit haec aevi demoliturque prioris
229 robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes
230 illos, qui fuerant solidorum mole tororum
231 Herculeis similes, fluidos pendere lacertos;
232 flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,
233 Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
234 tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
235 omnia destruitis vitiataque dentibus aevi
236 paulatim lenta consumitis omnia morte!

237 'Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,
238 quasque vices peragant, animos adhibete: docebo.
239 quattuor aeternus genitalia corpora mundus
240 continet; ex illis duo sunt onerosa suoque
241 pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,
242 et totidem gravitate carent nulloque premente
243 alta petunt, aer atque aere purior ignis.
244 quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt
245 ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus
246 in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras
247 aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus
248 in superos aer tenuissimus emicat ignes;
249 inde retro redeunt, idemque retexitur ordo.
250 ignis enim densum spissatus in aera transit,
251 hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.

252 'Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix
253 ex aliis alias reparat natura figuras:
254 nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,
255 sed variat faciemque novat, nascique vocatur
256 incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique
257 desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa,
258 haec translata illuc, summa tamen omnia constant.

259 'Nil equidem durare diu sub imagine eadem
260 crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro,
261 saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.
262 vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
263 esse fretum, vidi factas ex aequore terras;
264 et procul a pelago conchae iacuere marinae,
265 et vetus inventa est in montibus ancora summis;
266 quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
267 fecit, et eluvie mons est deductus in aequor,
268 eque paludosa siccis humus aret harenis,
269 quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
270 hic fontes natura novos emisit, at illic
271 clausit, et aut imis commota tremoribus orbis
272 flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt.
273 sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,
274 existit procul hinc alioque renascitur ore;
275 sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus
276 redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,
277 et Mysum capitisque sui ripaeque prioris
278 paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;
279 nec non Sicanias volvens Amenanus harenas
280 nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.
281 ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,
282 fundit Anigrus aquas, postquam, nisi vatibus omnis
283 eripienda fides, illic lavere bimembres
284 vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus.
285 quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,
286 qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris?

287 'Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque
288 et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est.
289 Leucada continuam veteres habuere coloni:
290 nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse
291 dicitur Italiae, donec confinia pontus
292 abstulit et media tellurem reppulit unda;
293 si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes,
294 invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae
295 inclinata solent cum moenibus oppida mersis.
296 est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis
297 arduus arboribus, quondam planissima campi
298 area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu)
299 vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis,
300 exspirare aliqua cupiens luctataque frustra
301 liberiore frui caelo, cum carcere rima
302 nulla foret toto nec pervia flatibus esset,
303 extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris
304 tendere vesicam solet aut derepta bicorni
305 terga capro; tumor ille loci permansit et alti
306 collis habet speciem longoque induruit aevo.

307 'Plurima cum subeant audita et cognita nobis,
308 pauca super referam. quid? non et lympha figuras
309 datque capitque novas? medio tua, corniger Ammon,
310 unda die gelida est, ortuque obituque calescit,
311 admotis Athamanas aquis accendere lignum
312 narratur, minimos cum luna recessit in orbes.
313 flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit
314 viscera, quod tactis inducit marmora rebus;
315 Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris
316 electro similes faciunt auroque capillos;
317 quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum,
318 verum animos etiam valeant mutare liquores:
319 cui non audita est obscenae Salmacis undae
320 Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit,
321 aut furit aut patitur mirum gravitate soporem;
322 Clitorio quicumque sitim de fonte levavit,
323 vina fugit gaudetque meris abstemius undis,
324 seu vis est in aqua calido contraria vino,
325 sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus,
326 Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas
327 eripuit furiis, purgamina mentis in illas
328 misit aquas, odiumque meri permansit in undis.
329 huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis,
330 quem quicumque parum moderato gutture traxit,
331 haut aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
332 est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores,
333 ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:
334 nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur;
335 sic alias aliasque lacus et flumina vires
336 concipiunt.tempusque fuit, quo navit in undis,
337 nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo
338 undarum sparsas Symplegadas elisarum,
339 quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt.
340 nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne,
341 ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.
342 nam sive est animal tellus et vivit habetque
343 spiramenta locis flammam exhalantia multis,
344 spirandi mutare vias, quotiensque movetur,
345 has finire potest, illas aperire cavernas;
346 sive leves imis venti cohibentur in antris
347 saxaque cum saxis et habentem semina flammae
348 materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,
349 antra relinquentur sedatis frigida ventis;
350 sive bitumineae rapiunt incendia vires,
351 luteave exiguis ardescunt sulphura fumis,
352 nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae
353 non dabit absumptis per longum viribus aevum,
354 naturaeque suum nutrimen deerit edaci,
355 non feret illa famem desertaque deseret ignis.

356 'Esse viros fama est in Hyperborea Pallene,
357 qui soleant levibus velari corpora plumis,
358 cum Tritoniacam noviens subiere paludem;
359 haut equidem credo: sparsae quoque membra venenis
360 exercere artes Scythides memorantur easdem.

361 'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,
362 nonne vides, quaecumque mora fluidove calore
363 corpora tabuerint, in parva animalia verti?
364 in scrobe deiecto mactatos obrue tauros
365 (cognita res usu): de putri viscere passim
366 florilegae nascuntur apes, quae more parentum
367 rura colunt operique favent in spemque laborant.
368 pressus humo bellator equus crabronis origo est;
369 concava litoreo si demas bracchia cancro,
370 cetera supponas terrae, de parte sepulta
371 scorpius exibit caudaque minabitur unca;
372 quaeque solent canis frondes intexere filis
373 agrestes tineae (res observata colonis)
374 ferali mutant cum papilione figuram.

375 'Semina limus habet virides generantia ranas,
376 et generat truncas pedibus, mox apta natando
377 crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta,
378 posterior partes superat mensura priores.
379 nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti,
380 sed male viva caro est; lambendo mater in artus
381 fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit.
382 nonne vides, quos cera tegit sexangula fetus
383 melliferarum apium sine membris corpora nasci
384 et serosque pedes serasque adsumere pennas?
385 Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat,
386 armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas
387 et genus omne avium mediis e partibus ovi,
388 ni sciret fieri, fieri quis posse putaret?
389 sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro,
390 mutari credant humanas angue medullas.

391 'Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt,
392 una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales:
393 Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis,
394 sed turis lacrimis et suco vivit amomi.
395 haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae,
396 ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae
397 unguibus et puro nidum sibi construit ore,
398 quo simul ac casias et nardi lenis aristas
399 quassaque cum fulva substravit cinnama murra,
400 se super inponit finitque in odoribus aevum.
401 inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos,
402 corpore de patrio parvum phoenica renasci;
403 cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,
404 ponderibus nidi ramos levat arboris altae
405 fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum
406 perque leves auras Hyperionis urbe potitus
407 ante fores sacras Hyperionis aede reponit.

408 'Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,
409 alternare vices et, quae modo femina tergo
410 passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam;
411 id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,
412 protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.
413 victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
414 e quibus, ut memorant, quicquid vesica remisit,
415 vertitur in lapides et congelat aere tacto.
416 sic et curalium quo primum contigit auras
417 tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.

418 'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos
419 aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis
420 in species translata novas: sic tempora verti
421 cernimus atque illas adsumere robora gentes,
422 concidere has; sic magna fuit censuque virisque
423 perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
424 nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas
425 et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
426 clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae,
427 nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces.
428 vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae,
429 Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?
430 quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae?
431 nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,
432 Appenninigenae quae proxima Thybridis undis
433 mole sub ingenti rerum fundamina ponit:
434 haec igitur formam crescendo mutat et olim
435 inmensi caput orbis erit! sic dicere vates
436 faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor,
437 Priamides Helenus flenti dubioque salutis
438 dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret:
439 "nate dea, si nota satis praesagia nostrae
440 mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!
441 flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una
442 Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique
443 externum patria contingat amicius arvum,
444 urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes,
445 quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.
446 hanc alii proceres per saecula longa potentem,
447 sed dominam rerum de sanguine natus Iuli
448 efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur
449 aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi."
450 haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae
451 mente memor refero cognataque moenia laetor
452 crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.

453 'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe
454 exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,
455 inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est.
456 nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,
457 verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas
458 possumus ire domos pecudumque in pectora condi,
459 corpora, quae possint animas habuisse parentum
460 aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis
461 aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus
462 neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
463 quam male consuescit, quem se parat ille cruori
464 inpius humano, vituli qui guttura ferro
465 rumpit et inmotas praebet mugitibus aures,
466 aut qui vagitus similes puerilibus haedum
467 edentem iugulare potest aut alite vesci,
468 cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis
469 ad plenum facinus? quo transitus inde paratur?
470 bos aret aut mortem senioribus inputet annis,
471 horriferum contra borean ovis arma ministret,
472 ubera dent saturae manibus pressanda capellae!
473 retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas
474 tollite! nec volucrem viscata fallite virga
475 nec formidatis cervos includite pinnis
476 nec celate cibis uncos fallacibus hamos;
477 perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:
478 ora cruore vacent alimentaque mitia carpant!'

479 Talibus atque aliis instructo pectore dictis
480 in patriam remeasse ferunt ultroque petitum
481 accepisse Numam populi Latialis habenas.
482 coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis
483 sacrificos docuit ritus gentemque feroci
484 adsuetam bello pacis traduxit ad artes.
485 qui postquam senior regnumque aevumque peregit,
486 exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque
487 deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta
488 vallis Aricinae densis latet abdita silvis
489 sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae
490 inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque,
491 ne faceret, monuere et consolantia verba
492 dixerunt! quotiens flenti Theseius heros
493 'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda
494 sola tua est; similes aliorum respice casus:
495 mitius ista feres, utinamque exempla dolentem
496 non mea te possent relevare! sed et mea possunt.

497 'Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures
498 credulitate patris, sceleratae fraude novercae
499 occubuisse neci, mirabere, vixque probabo,
500 sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam
501 temptatum frustra patrium temerare cubile,
502 quod voluit, finxit voluisse et, crimine verso
503 (indiciine metu magis offensane repulsae?)
504 damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe
505 hostilique caput prece detestatur euntis.
506 Pittheam profugo curru Troezena petebam
507 iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,
508 cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum
509 in montis speciem curvari et crescere visus
510 et dare mugitus summoque cacumine findi;
511 corniger hinc taurus ruptis expellitur undis
512 pectoribusque tenus molles erectus in auras
513 naribus et patulo partem maris evomit ore.
514 corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit
515 exiliis contenta suis, cum colla feroces
516 ad freta convertunt adrectisque auribus horrent
517 quadrupedes monstrique metu turbantur et altis
518 praecipitant currum scopulis; ego ducere vana
519 frena manu spumis albentibus oblita luctor
520 et retro lentas tendo resupinus habenas.
521 nec tamen has vires rabies superasset equorum,
522 ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,
523 stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.
524 excutior curru, lorisque tenentibus artus
525 viscera viva trahi, nervos in stipe teneri,
526 membra rapi partim partimque reprensa relinqui,
527 ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres
528 exhalari animam nullasque in corpore partes,
529 noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus.
530 num potes aut audes cladi conponere nostrae,
531 nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna
532 et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda,
533 nec nisi Apollineae valido medicamine prolis
534 reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis
535 atque ope Paeonia Dite indignante recepi,
536 tum mihi, ne praesens augerem muneris huius
537 invidiam, densas obiecit Cynthia nubes,
538 utque forem tutus possemque inpune videri,
539 addidit aetatem nec cognoscenda reliquit
540 ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam
541 traderet an Delon: Delo Creteque relictis
542 hic posuit nomenque simul, quod possit equorum
543 admonuisse, iubet deponere "qui" que "fuisti
544 Hippolytus," dixit "nunc idem Virbius esto!"
545 hoc nemus inde colo de disque minoribus unus
546 numine sub dominae lateo atque accenseor illi.'

547 Non tamen Egeriae luctus aliena levare
548 damna valent; montisque iacens radicibus imis
549 liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis
550 mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem
551 fecit et aeternas artus tenuavit in undas.

552 Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus
553 haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator
554 fatalem glaebam mediis adspexit in arvis
555 sponte sua primum nulloque agitante moveri,
556 sumere mox hominis terraeque amittere formam
557 oraque venturis aperire recentia fatis:
558 indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam
559 edocuit gentem casus aperire futuros;
560 utve Palatinis haerentem collibus olim
561 cum subito vidit frondescere Romulus hastam,
562 quae radice nova, non ferro stabat adacto
563 et iam non telum, sed lenti viminis arbor
564 non exspectatas dabat admirantibus umbras;
565 aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda
566 cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens
567 esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,
568 quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans
569 restitit, ut victor domito remeabat ab hoste,
570 ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens
571 'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto,
572 seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,
573 sive minax, mihi sit.' viridique e caespite factas
574 placat odoratis herbosas ignibus aras
575 vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,
576 quid sibi significent, trepidantia consulit exta;
577 quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
578 magna quidem rerum molimina vidit in illis,
579 non manifesta tamen; cum vero sustulit acre
580 a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,
581 'rex,' ait 'o! salve! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque
582 hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.
583 tu modo rumpe moras portasque intrare patentes
584 adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus
585 rex eris et sceptro tutus potiere perenni.'
586 rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis
587 avertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit
588 'talia di pellant! multoque ego iustius aevum
589 exul agam, quam me videant Capitolia regem.'
590 dixit et extemplo populumque gravemque senatum
591 convocat, ante tamen pacali cornua lauro
592 velat et aggeribus factis a milite forti
593 insistit priscosque deos e more precatus
594 'est' ait 'hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,
595 rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam:
596 cornua fronte gerit! quem vobis indicat augur,
597 si Romam intrarit, famularia iura daturum.
598 ille quidem potuit portas inrumpere apertas,
599 sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo
600 nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites,
601 vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis
602 aut finite metum fatalis morte tyranni!'
603 qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,
604 murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus
605 aequorei faciunt, siquis procul audiat illos,
606 tale sonat populus; sed per confusa frementis
607 verba tamen vulgi vox eminet una 'quis ille est?'
608 et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.
609 rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis'
610 et dempta capiti populo prohibente corona
611 exhibuit gemino praesignia tempora cornu.
612 demisere oculos omnes gemitumque dedere
613 atque illud meritis clarum (quis credere possit?)
614 inviti videre caput: nec honore carere
615 ulterius passi festam inposuere coronam;
616 at proceres, quoniam muros intrare vetaris,
617 ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,
618 quantum depresso subiectis bobus aratro
619 conplecti posses ad finem lucis ab ortu.
620 cornuaque aeratis miram referentia formam
621 postibus insculpunt, longum mansura per aevum.

622 Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum,
623 (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)
624 unde Coroniden circumflua Thybridis alti
625 insula Romuleae sacris adiecerit urbis.

626 Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,
627 pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.
628 funeribus fessi postquam mortalia cernunt
629 temptamenta nihil, nihil artes posse medentum,
630 auxilium caeleste petunt mediamque tenentes
631 orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,
632 utque salutifera miseris succurrere rebus
633 sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
634 et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae
635 intremuere simul, cortinaque reddidit imo
636 hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit
637 'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,
638 et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis,
639 qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.
640 ite bonis avibus prolemque accersite nostram.'
641 iussa dei prudens postquam accepere senatus,
642 quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,
643 quique petant ventis Epidauria litora, mittunt;
644 quae simul incurva missi tetigere carina,
645 concilium Graiosque patres adiere, darentque,
646 oravere, deum, qui praesens funera gentis
647 finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.
648 dissidet et variat sententia, parsque negandum
649 non putat auxilium, multi retinere suamque
650 non emittere opem nec numina tradere suadent:
651 dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem;
652 umbraque telluris tenebras induxerat orbi,
653 cum deus in somnis opifer consistere visus
654 ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede
655 esse solet, baculumque tenens agreste sinistra
656 caesariem longae dextra deducere barbae
657 et placido tales emittere pectore voces:
658 'pone metus! veniam simulacraque nostra relinquam.
659 hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,
660 perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis!
661 vertar in hunc: sed maior ero tantusque videbor,
662 in quantum verti caelestia corpora debent.'
663 extemplo cum voce deus, cum voce deoque
664 somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est.
665 postera sidereos aurora fugaverat ignes:
666 incerti, quid agant, proceres ad templa petiti
667 conveniunt operosa dei, quaque ipse morari
668 sede velit, signis caelestibus indicet, orant.
669 vix bene desierant, cum cristis aureus altis
670 in serpente deus praenuntia sibila misit
671 adventuque suo signumque arasque foresque
672 marmoreumque solum fastigiaque aurea movit
673 pectoribusque tenus media sublimis in aede
674 constitit atque oculos circumtulit igne micantes:
675 territa turba pavet, cognovit numina castos
676 evinctus vitta crines albente sacerdos
677 et 'deus en, deus est! animis linguisque favete,
678 quisquis ades!' dixit 'sis, o pulcherrime, visus
679 utiliter populosque iuves tua sacra colentes!'
680 quisquis adest, iussum veneratur numen, et omnes
681 verba sacerdotis referunt geminata piumque
682 Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
683 adnuit his motisque deus rata pignora cristis
684 ter repetita dedit vibrata sibila lingua;
685 tum gradibus nitidis delabitur oraque retro
686 flectit et antiquas abiturus respicit aras
687 adsuetasque domos habitataque templa salutat.
688 inde per iniectis adopertam floribus ingens
689 serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem
690 tendit ad incurvo munitos aggere portus.
691 restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis
692 officium placido visus dimittere vultu
693 corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa
694 sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;
695 Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro
696 torta coronatae solvunt retinacula navis.
697 inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte
698 inpositaque premens puppim cervice recurvam
699 caeruleas despectat aquas modicisque per aequor
700 Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu
701 Italiam tenuit praeterque Lacinia templo
702 nobilitate deae Scylaceaque litora fertur;
703 linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis
704 saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte,
705 Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque
706 evincitque fretum Siculique angusta Pelori
707 Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla
708 Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
709 inde legit Capreas promunturiumque Minervae
710 et Surrentino generosos palmite colles
711 Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam
712 Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.
713 hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur
714 Liternum multamque trahens sub gurgite harenam
715 Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis
716 Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus
717 Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude
718 et tellus Circaea et spissi litoris Antium.
719 huc ubi veliferam nautae advertere carinam,
720 (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes
721 perque sinus crebros et magna volumina labens
722 templa parentis init flavum tangentia litus.
723 aequore placato patrias Epidaurius aras
724 linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus
725 litoream tractu squamae crepitantis harenam
726 sulcat et innixus moderamine navis in alta
727 puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque
728 Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.
729 huc omnis populi passim matrumque patrumque
730 obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant,
731 Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.
732 quaque per adversas navis cita ducitur undas,
733 tura super ripas aris ex ordine factis
734 parte ab utraque sonant et odorant aera fumis,
735 ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
736 iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:
737 erigitur serpens summoque acclinia malo
738 colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.
739 scinditur in geminas partes circumfluus amnis
740 (Insula nomen habet) laterumque a parte duorum
741 porrigit aequales media tellure lacertos:
742 huc se de Latia pinu Phoebeius anguis
743 contulit et finem specie caeleste resumpta
744 luctibus inposuit venitque salutifer urbi.

745 Hic tamen accessit delubris advena nostris:
746 Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque
747 praecipuum non bella magis finita triumphis
748 resque domi gestae properataque gloria rerum
749 in sidus vertere novum stellamque comantem,
750 quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis
751 ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:
752 scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos
753 perque papyriferi septemflua flumina Nili
754 victrices egisse rates Numidasque rebelles
755 Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem
756 nominibus Pontum populo adiecisse Quirini
757 et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,
758 quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum
759 humano generi, superi, favistis abunde!
760 ne foret hic igitur mortali semine cretus,
761 ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit
762 Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari
763 pontifici letum et coniurata arma moveri,
764 palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis
765 'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur
766 insidiae, quantaque caput cum fraude petatur,
767 quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
768 solane semper ero iustis exercita curis,
769 quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,
770 nunc male defensae confundant moenia Troiae,
771 quae videam natum longis erroribus actum
772 iactarique freto sedesque intrare silentum
773 bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,
774 cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor
775 damna mei generis? timor hic meminisse priorum
776 non sinit; en acui sceleratos cernitis enses.
777 quos prohibete, precor, facinusque repellite neve
778 caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!'

779 Talia nequiquam toto Venus anxia caelo
780 verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam
781 ferrea non possunt veterum decreta sororum,
782 signa tamen luctus dant haut incerta futuri;
783 arma ferunt inter nigras crepitantia nubes
784 terribilesque tubas auditaque cornua caelo
785 praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago
786 lurida sollicitis praebebat lumina terris;
787 saepe faces visae mediis ardere sub astris,
788 saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae;
789 caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra
790 sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus;
791 tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,
792 mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur
793 auditi sanctis et verba minantia lucis.
794 victima nulla litat, magnosque instare tumultus
795 fibra monet, caesumque caput reperitur in extis,
796 inque foro circumque domos et templa deorum
797 nocturnos ululasse canes umbrasque silentum
798 erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.
799 non tamen insidias venturaque vincere fata
800 praemonitus potuere deum, strictique feruntur
801 in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe
802 ad facinus diramque placet nisi curia caedem.
803 tum vero Cytherea manu percussit utraque
804 pectus et Aeneaden molitur condere nube,
805 qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,
806 et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
807 talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum,
808 nata, movere paras? intres licet ipsa sororum
809 tecta trium: cernes illic molimine vasto
810 ex aere et solido rerum tabularia ferro,
811 quae neque concursum caeli neque fulminis iram
812 nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas;
813 invenies illic incisa adamante perenni
814 fata tui generis: legi ipse animoque notavi
815 et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
816 hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras,
817 tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.
818 ut deus accedat caelo templisque colatur,
819 tu facies natusque suus, qui nominis heres
820 inpositum feret unus onus caesique parentis
821 nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
822 illius auspiciis obsessae moenia pacem
823 victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,
824 Emathiique iterum madefient caede Philippi,
825 et magnum Siculis nomen superabitur undis,
826 Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae
827 non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,
828 servitura suo Capitolia nostra Canopo.
829 quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes
830 oceano numerem? quodcunque habitabile tellus
831 sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi!

832 'Pace data terris animum ad civilia vertet
833 iura suum legesque feret iustissimus auctor
834 exemploque suo mores reget inque futuri
835 temporis aetatem venturorumque nepotum
836 prospiciens prolem sancta de coniuge natam
837 ferre simul nomenque suum curasque iubebit,
838 nec nisi cum senior meritis aequaverit annos,
839 aetherias sedes cognataque sidera tanget.
840 hanc animam interea caeso de corpore raptam
841 fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque
842 divus ab excelsa prospectet Iulius aede!'

843 Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus
844 constitit alma Venus nulli cernenda suique
845 Caesaris eripuit membris nec in aera solvi
846 passa recentem animam caelestibus intulit astris
847 dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit
848 emisitque sinu: luna volat altius illa
849 flammiferumque trahens spatioso limite crinem
850 stella micat natique videns bene facta fatetur
851 esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.
852 hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,
853 libera fama tamen nullisque obnoxia iussis
854 invitum praefert unaque in parte repugnat:
855 sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus,
856 Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;
857 denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,
858 sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces
859 temperat aetherias et mundi regna triformis,
860 terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.
861 di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis
862 cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine
863 urbis et invicti genitor Gradive Quirini
864 Vestaque Caesareos inter sacrata penates,
865 et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,
866 quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,
867 quosque alios vati fas appellare piumque est:
868 tarda sit illa dies et nostro serior aevo,
869 qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto
870 accedat caelo faveatque precantibus absens!

871 Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
872 nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
873 cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
874 ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:
875 parte tamen meliore mei super alta perennis
876 astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,
877 quaque patet domitis Romana potentia terris,
878 ore legar populi, perque omnia saecula fama,
879 si quid habent veri vatum prefagia, vivam.

Modalità mobile