Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber Xiv

14:1 Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
2 arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri,
3 nescia nec quicquam iunctis debentia bubus
4 liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,
5 liquerat et Zanclen adversaque moenia Regi
6 navifragumque fretum, gemino quod litore pressum
7 Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
8 inde manu magna Tyrrhena per aequora vectus
9 herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
10 Sole satae Circes, variarum plena ferarum.
11 quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,
12 'diva, dei miserere, precor! nam sola levare
13 tu potes hunc,' dixit 'videar modo dignus, amorem.
14 quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
15 quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
16 neve mei non nota tibi sit causa furoris:
17 litore in Italico, Messenia moenia contra,
18 Scylla mihi visa est. pudor est promissa precesque
19 blanditiasque meas contemptaque verba referre;
20 at tu, sive aliquid regni est in carmine, carmen
21 ore move sacro, sive expugnacior herba est,
22 utere temptatis operosae viribus herbae
23 nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,
24 fine nihil opus est: partem ferat illa caloris.'
25 at Circe (neque enim flammis habet aptius ulla
26 talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,
27 seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,)
28 talia verba refert: 'melius sequerere volentem
29 optantemque eadem parilique cupidine captam.
30 dignus eras ultro (poteras certeque) rogari,
31 et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.
32 neu dubites absitque tuae fiducia formae,
33 en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,
34 carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim,
35 ut tua sim, voveo. spernentem sperne, sequenti
36 redde vices, unoque duas ulciscere facto.'
37 talia temptanti 'prius' inquit 'in aequore frondes'
38 Glaucus 'et in summis nascentur montibus algae,
39 Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.'
40 indignata dea est et laedere quatenus ipsum
41 non poterat (nec vellet amans), irascitur illi,
42 quae sibi praelata est; venerisque offensa repulsa,
43 protinus horrendis infamia pabula sucis
44 conterit et tritis Hecateia carmina miscet
45 caerulaque induitur velamina perque ferarum
46 agmen adulantum media procedit ab aula
47 oppositumque petens contra Zancleia saxa
48 Region ingreditur ferventes aestibus undas,
49 in quibus ut solida ponit vestigia terra
50 summaque decurrit pedibus super aequora siccis.
51 parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus,
52 grata quies Scyllae: quo se referebat ab aestu
53 et maris et caeli, medio cum plurimus orbe
54 sol erat et minimas a vertice fecerat umbras.
55 hunc dea praevitiat portentificisque venenis
56 inquinat; hic pressos latices radice nocenti
57 spargit et obscurum verborum ambage novorum
58 ter noviens carmen magico demurmurat ore.
59 Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo,
60 cum sua foedari latrantibus inguina monstris
61 adspicit ac primo credens non corporis illas
62 esse sui partes, refugitque abigitque timetque
63 ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una
64 et corpus quaerens femorum crurumque pedumque
65 Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:
66 statque canum rabie subiectaque terga ferarum
67 inguinibus truncis uteroque exstante coercet.

68 Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae
69 viribus herbarum fugit conubia Circes;
70 Scylla loco mansit cumque est data copia, primum
71 in Circes odium sociis spoliavit Ulixem;
72 mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,
73 ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat,
74 transformata foret: scopulum quoque navita vitat.

75 Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdin
76 evicere rates, cum iam prope litus adessent
77 Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.
78 excipit Aenean illic animoque domoque
79 non bene discidium Phrygii latura mariti
80 Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta
81 incubuit ferro deceptaque decipit omnes.
82 rursus harenosae fugiens nova moenia terrae
83 ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten
84 sacrificat tumulumque sui genitoris honorat.
85 quasque rates Iris Iunonia paene cremarat,
86 solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti
87 sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit
88 Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus
89 Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas
90 colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.
91 quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam
92 Cercopum exosus gentisque admissa dolosae,
93 in deforme viros animal mutavit, ut idem
94 dissimiles homini possent similesque videri,
95 membraque contraxit naresque a fronte resimas
96 contudit et rugis peraravit anilibus ora
97 totaque velatos flaventi corpora villo
98 misit in has sedes nec non prius abstulit usum
99 verborum et natae dira in periuria linguae;
100 posse queri tantum rauco stridore reliquit.

101 Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra
102 moenia deseruit, laeva de parte canori
103 Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus ulvis,
104 litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae
105 intrat et, ut manes adeat per Averna paternos,
106 orat. at illa diu vultum tellure moratum
107 erexit tandemque deo furibunda recepto
108 'magna petis,' dixit, 'vir factis maxime, cuius
109 dextera per ferrum, pietas spectata per ignes.
110 pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis
111 Elysiasque domos et regna novissima mundi
112 me duce cognosces simulacraque cara parentis.
113 invia virtuti nulla est via.' dixit et auro
114 fulgentem ramum silva Iunonis Avernae
115 monstravit iussitque suo divellere trunco.
116 paruit Aeneas et formidabilis Orci
117 vidit opes atavosque suos umbramque senilem
118 magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum,
119 quaeque novis essent adeunda pericula bellis.
120 inde ferens lassos averso tramite passus
121 cum duce Cumaea mollit sermone laborem.
122 dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit,
123 'seu dea tu praesens, seu dis gratissima,' dixit,
124 'numinis instar eris semper mihi, meque fatebor
125 muneris esse tui, quae me loca mortis adire,
126 quae loca me visae voluisti evadere mortis.
127 pro quibus aerias meritis evectus ad auras
128 templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.'
129 respicit hunc vates et suspiratibus haustis
130 'nec dea sum,' dixit 'nec sacri turis honore
131 humanum dignare caput, neu nescius erres,
132 lux aeterna mihi carituraque fine dabatur,
133 si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.
134 dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis
135 me cupit, "elige," ait "virgo Cumaea, quid optes:
136 optatis potiere tuis." ego pulveris hausti
137 ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis,
138 tot mihi natales contingere vana rogavi;
139 excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos.
140 hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam,
141 si Venerem paterer: contempto munere Phoebi
142 innuba permaneo; sed iam felicior aetas
143 terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus,
144 quae patienda diu est. nam iam mihi saecula septem
145 acta, tamen superest, numeros ut pulveris aequem,
146 ter centum messes, ter centum musta videre.
147 tempus erit, cum de tanto me corpore parvam
148 longa dies faciet, consumptaque membra senecta
149 ad minimum redigentur onus: nec amata videbor
150 nec placuisse deo, Phoebus quoque forsitan ipse
151 vel non cognoscet, vel dilexisse negabit:
152 usque adeo mutata ferar nullique videnda,
153 voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.'

154 Talia convexum per iter memorante Sibylla
155 sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem
156 Troius Aeneas sacrisque ex more litatis
157 litora adit nondum nutricis habentia nomen.
158 hic quoque substiterat post taedia longa laborum
159 Neritius Macareus, comes experientis Ulixis.
160 desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae
161 noscit Achaemeniden inprovisoque repertum
162 vivere miratus, 'qui te casusve deusve
163 servat, Achaemenide? cur' inquit 'barbara Graium
164 prora vehit? petitur vestra quae terra carina?'
165 talia quaerenti, iam non hirsutus amictu,
166 iam suus et spinis conserto tegmine nullis,
167 fatur Achaemenides: 'iterum Polyphemon et illos
168 adspiciam fluidos humano sanguine rictus,
169 hac mihi si potior domus est Ithaceque carina,
170 si minus Aenean veneror genitore, nec umquam
171 esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
172 quod loquor et spiro caelumque et sidera solis
173 respicio, possimne ingratus et inmemor esse?
174 ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora
175 venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam,
176 aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.
177 quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem
178 sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus
179 aequora conspexi? volui inclamare, sed hosti
180 prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis
181 paene rati nocuit. vidi, cum monte revulsum
182 inmanem scopulum medias permisit in undas;
183 vidi iterum veluti tormenti viribus acta
184 vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto
185 et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam,
186 pertimui, iam me non esse oblitus in illa.
187 ut vero fuga vos a certa morte reduxit,
188 ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam
189 praetemptatque manu silvas et luminis orbus
190 rupibus incursat foedataque bracchia tabo
191 in mare protendens gentem exsecratur Achivam
192 atque ait: "o si quis referat mihi casus Ulixem,
193 aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,
194 viscera cuius edam, cuius viventia dextra
195 membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet
196 guttur, et elisi trepident sub dentibus artus:
197 quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!"
198 haec et plura ferox, me luridus occupat horror
199 spectantem vultus etiamnum caede madentes
200 crudelesque manus et inanem luminis orbem
201 membraque et humano concretam sanguine barbam.
202 mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum,
203 et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar
204 in sua mersurum, mentique haerebat imago
205 temporis illius, quo vidi bina meorum
206 ter quater adfligi sociorum corpora terrae,
207 cum super ipse iacens hirsuti more leonis
208 visceraque et carnes cumque albis ossa medullis
209 semianimesque artus avidam condebat in alvum;
210 me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus,
211 mandentemque videns eiectantemque cruentas
212 ore dapes et frusta mero glomerata vomentem:
213 talia fingebam misero mihi fata parari
214 perque dies multos latitans omnemque tremiscens
215 ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri
216 glande famem pellens et mixta frondibus herba
217 solus inops exspes leto poenaeque relictus
218 hanc procul adspexi longo post tempore navem
219 oravique fugam gestu ad litusque cucurri,
220 et movi: Graiumque ratis Troiana recepit!
221 tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus
222 et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.'

223 Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,
224 Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;
225 quos bovis inclusos tergo, memorabile munus,
226 Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo
227 lucibus isse novem et terram aspexisse petitam;
228 proxima post nonam cum sese aurora moveret,
229 invidia socios praedaeque cupidine victos
230 esse; ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;
231 cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas,
232 Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
233 'inde Lami veterem Laestrygonis' inquit 'in urbem
234 venimus: Antiphates terra regnabat in illa.
235 missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum,
236 vixque fuga quaesita salus comitique mihique,
237 tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit
238 ora cruore suo. fugientibus instat et agmen
239 concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque
240 coniciunt merguntque viros merguntque carinas.
241 una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixem,
242 effugit. amissa sociorum parte dolentes
243 multaque conquesti terris adlabimur illis,
244 quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, videnda
245 insula visa mihi!) tuque o iustissime Troum,
246 nate dea, (neque enim finito Marte vocandus
247 hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes!
248 nos quoque Circaeo religata in litore pinu,
249 Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,
250 ire negabamus; sed tecta ignota subire
251 sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen
252 Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini
253 bisque novem socios Circaea ad moenia misit.
254 quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,
255 mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque
256 occursu fecere metum, sed nulla timenda
257 nullaque erat nostro factura in corpore vulnus;
258 quin etiam blandas movere per aera caudas
259 nostraque adulantes comitant vestigia, donec
260 excipiunt famulae perque atria marmore tecta
261 ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu
262 sollemni solio pallamque induta nitentem
263 insuper aurato circumvelatur amictu.
264 Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis
265 nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt:
266 gramina disponunt sparsosque sine ordine flores
267 secernunt calathis variasque coloribus herbas;
268 ipsa, quod hae faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus
269 quove sit in folio, quae sit concordia mixtis,
270 novit et advertens pensas examinat herbas.
271 haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute
272 diffudit vultus et reddidit omina votis.
273 nec mora, misceri tosti iubet hordea grani
274 mellaque vimque meri cum lacte coagula passo,
275 quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos
276 adicit. accipimus sacra data pocula dextra.
277 quae simul arenti sitientes hausimus ore,
278 et tetigit summos virga dea dira capillos,
279 (et pudet et referam) saetis horrescere coepi,
280 nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum
281 murmur et in terram toto procumbere vultu,
282 osque meum sensi pando occallescere rostro,
283 colla tumere toris, et qua modo pocula parte
284 sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci
285 cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!)
286 claudor hara, solumque suis caruisse figura
287 vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit;
288 quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem
289 nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo
290 certior ad Circen ultor venisset Ulixes.
291 pacifer huic dederat florem Cyllenius album:
292 moly vocant superi, nigra radice tenetur;
293 tutus eo monitisque simul caelestibus intrat
294 ille domum Circes et ad insidiosa vocatus
295 pocula conantem virga mulcere capillos
296 reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
297 inde fides dextraeque datae thalamoque receptus
298 coniugii dotem sociorum corpora poscit.
299 spargimur ignotae sucis melioribus herbae
300 percutimurque caput conversae verbere virgae,
301 verbaque dicuntur dictis contraria verbis.
302 quo magis illa canit, magis hoc tellure levati
303 erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit
304 rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis
305 bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi
306 haeremusque ducis collo nec verba locuti
307 ulla priora sumus quam nos testantia gratos.
308 annua nos illic tenuit mora, multaque praesens
309 tempore tam longo vidi, multa auribus hausi,
310 hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una
311 quattuor e famulis ad talia sacra paratis.
312 cum duce namque meo Circe dum sola moratur,
313 illa mihi niveo factum de marmore signum
314 ostendit iuvenale gerens in vertice picum,
315 aede sacra positum multisque insigne coronis.
316 quis foret et quare sacra coleretur in aede,
317 cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti
318 "accipe" ait, "Macareu, dominaeque potentia quae sit
319 hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem!

320 '"Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris
321 rex fuit, utilium bello studiosus equorum;
322 forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem
323 adspicias fictaque probes ab imagine verum;
324 par animus formae; nec adhuc spectasse per annos
325 quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.
326 ille suos dryadas Latiis in montibus ortas
327 verterat in vultus, illum fontana petebant
328 numina, naiades, quas Albula, quasque Numici,
329 quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo
330 Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae,
331 quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae
332 finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam
333 ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati
334 dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano.
335 haec ubi nubilibus primum maturuit annis,
336 praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est,
337 rara quidem facie, sed rarior arte canendi,
338 unde Canens dicta est: silvas et saxa movere
339 et mulcere feras et flumina longa morari
340 ore suo volucresque vagas retinere solebat.
341 quae dum feminea modulatur carmina voce,
342 exierat tecto Laurentes Picus in agros
343 indigenas fixurus apros tergumque premebat
344 acris equi laevaque hastilia bina ferebat
345 poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.
346 venerat in silvas et filia Solis easdem,
347 utque novas legeret fecundis collibus herbas,
348 nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.
349 quae simul ac iuvenem virgultis abdita vidit,
350 obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae,
351 flammaque per totas visa est errare medullas.
352 ut primum valido mentem conlegit ab aestu,
353 quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire,
354 cursus equi fecit circumfususque satelles.
355 'non' ait 'effugies, vento rapiare licebit,
356 si modo me novi, si non evanuit omnis
357 herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.'
358 dixit et effigiem nullo cum corpore falsi
359 fingit apri praeterque oculos transcurrere regis
360 iussit et in densum trabibus nemus ire videri,
361 plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
362 haut mora, continuo praedae petit inscius umbram
363 Picus equique celer spumantia terga relinquit
364 spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
365 concipit illa preces et verba venefica dicit
366 ignotosque deos ignoto carmine adorat,
367 quo solet et niveae vultum confundere Lunae
368 et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
369 tum quoque cantato densetur carmine caelum
370 et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur
371 limitibus comites, et abest custodia regis.
372 nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit
373 'quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
374 quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
375 ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem
376 accipe nec durus Titanida despice Circen.'
377 dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit
378 et 'quaecumque es,' ait 'non sum tuus; altera captum
379 me tenet et teneat per longum, conprecor, aevum,
380 nec Venere externa socialia foedera laedam,
381 dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem.'
382 saepe retemptatis precibus Titania frustra
383 'non inpune feres, neque' ait 'reddere Canenti,
384 laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces
385 rebus; at est et amans et laesa et femina Circe!'
386 tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus,
387 ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.
388 ille fugit, sed se solito velocius ipse
389 currere miratur: pennas in corpore vidit,
390 seque novam subito Latiis accedere silvis
391 indignatus avem duro fera robora rostro
392 figit et iratus longis dat vulnera ramis;
393 purpureum chlamydis pennae traxere colorem;
394 fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum,
395 pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro,
396 nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat.

397 '"Interea comites, clamato saepe per agros
398 nequiquam Pico nullaque in parte reperto,
399 inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras
400 passaque erat nebulas ventis ac sole recludi)
401 criminibusque premunt veris regemque reposcunt
402 vimque ferunt saevisque parant incessere telis:
403 illa nocens spargit virus sucosque veneni
404 et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque
405 convocat et longis Hecaten ululatibus orat.
406 exsiluere loco (dictu mirabile) silvae,
407 ingemuitque solum, vincinaque palluit arbor,
408 sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,
409 et lapides visi mugitus edere raucos
410 et latrare canes et humus serpentibus atris
411 squalere et tenues animae volitare silentum:
412 attonitum monstris vulgus pavet; illa paventis
413 ora venenata tetigit mirantia virga,
414 cuius ab attactu variarum monstra ferarum
415 in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago.

416 '"Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus,
417 et frustra coniunx oculis animoque Canentis
418 exspectatus erat: famuli populusque per omnes
419 discurrunt silvas atque obvia lumina portant;
420 nec satis est nymphae flere et lacerare capillos
421 et dare plangorem (facit haec tamen omnia) seque
422 proripit ac Latios errat vesana per agros.
423 sex illam noctes, totidem redeuntia solis
424 lumina viderunt inopem somnique cibique
425 per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem;
426 ultimus adspexit Thybris luctuque viaque
427 fessam et iam longa ponentem corpora ripa.
428 illic cum lacrimis ipso modulata dolore
429 verba sono tenui maerens fundebat, ut olim
430 carmina iam moriens canit exequialia cycnus;
431 luctibus extremum tenues liquefacta medullas
432 tabuit inque leves paulatim evanuit auras,
433 fama tamen signata loco est, quem rite Canentem
434 nomine de nymphae veteres dixere Camenae."

435 'Talia multa mihi longum narrata per annum
436 visaque sunt. resides et desuetudine tardi
437 rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur,
438 ancipitesque vias et iter Titania vastum
439 dixerat et saevi restare pericula ponti:
440 pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.'

441 Finierat Macareus, urnaque Aeneia nutrix
442 condita marmorea tumulo breve carmen habebat

443 HIC . ME . CAIETAM . NOTAE . PIETATIS . ALUMNUS
444 EREPTAM . ARGOLICO . QUO . DEBUIT . IGNE . CREMAVIT

445 solvitur herboso religatus ab aggere funis,
446 et procul insidias infamataeque relinquunt
447 tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra
448 in mare cum flava prorumpit Thybris harena;
449 Faunigenaeque domo potitur nataque Latini,
450 non sine Marte tamen. bellum cum gente feroci
451 suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus.
452 concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque
453 ardua sollicitis victoria quaeritur armis.
454 auget uterque suas externo robore vires,
455 et multi Rutulos, multi Troiana tuentur
456 castra, neque Aeneas Euandri ad moenia frustra,
457 at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem
458 venerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno
459 moenia condiderat dotaliaque arva tenebat;
460 sed Venulus Turni postquam mandata peregit
461 auxiliumque petit, vires Aetolius heros
462 excusat: nec se aut soceri committere pugnae
463 velle sui populos, aut quos e gente suorum
464 armet habere ullos, 'neve haec commenta putetis,
465 admonitu quamquam luctus renoventur amari,
466 perpetiar memorare tamen. postquam alta cremata est
467 Ilios, et Danaas paverunt Pergama flammas,
468 Naryciusque heros, a virgine virgine rapta,
469 quam meruit poenam solus, digessit in omnes,
470 spargimur et ventis inimica per aequora rapti
471 fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque
472 perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis,
473 neve morer referens tristes ex ordine casus,
474 Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri.
475 me tamen armiferae servatum cura Minervae
476 fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris
477 pellor, et antiquo memores de vulnere poenas
478 exigit alma Venus, tantosque per alta labores
479 aequora sustinui, tantos terrestribus armis,
480 ut mihi felices sint illi saepe vocati,
481 quos communis hiems inportunusque Caphereus
482 mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.

483 'Ultima iam passi comites belloque fretoque
484 deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon
485 fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper,
486 "quid superest, quod iam patientia vestra recuset
487 ferre, viri?" dixit "quid habet Cytherea, quod ultra,
488 velle puta, faciat? nam dum peiora timentur,
489 est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum,
490 sub pedibus timor est securaque summa malorum.
491 audiat ipsa licet, licet, ut facit, oderit omnes
492 sub Diomede viros, odium tamen illius omnes
493 spernimus: haud magno stat magna potentia nobis."
494 talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon
495 instimulat verbis veteremque resuscitat iram.
496 dicta placent paucis, numeri maioris amici
497 Acmona conripimus; cui respondere volenti
498 vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque
499 in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur
500 pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas
501 accipiunt, cubitique leves sinuantur in alas;
502 magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu
503 indurata rigent finemque in acumine ponunt.
504 hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus,
505 hunc miratur Abas, et dum mirantur, eandem
506 accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior
507 subvolat et remos plausis circumvolat alis:
508 si volucrum quae sit subitarum forma requiris,
509 ut non cycnorum, sic albis proxima cygnis.
510 vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni
511 arva gener teneo minima cum parte meorum.'

512 Hactenus Oenides, Venulus Calydonia regna
513 Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit.
514 in quibus antra videt, quae, multa nubila silva
515 et levibus cannis latitantia semicaper Pan
516 nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.
517 Apulus has illa pastor regione fugatas
518 terruit et primo subita formidine movit,
519 mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem,
520 ad numerum motis pedibus duxere choreas;
521 inprobat has pastor saltuque imitatus agresti
522 addidit obscenis convicia rustica dictis,
523 nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor:
524 arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores.
525 quippe notam linguae bacis oleaster amaris
526 exhibet: asperitas verborum cessit in illa.

527 Hinc ubi legati rediere, negata ferentes
528 arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis
529 bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris
530 parte datur; fert ecce avidas in pinea Turnus
531 texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit.
532 iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae
533 Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum
534 ibat, et incurvae fumabant transtra carinae,
535 cum memor has pinus Idaeo vertice caesas
536 sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi
537 aeris et inflati conplevit murmure buxi
538 perque leves domitis invecta leonibus auras
539 'inrita sacrilega iactas incendia dextra,
540 Turne!' ait. 'eripiam: nec me patiente cremabit
541 ignis edax nemorum partes et membra meorum.'
542 intonuit dicente dea, tonitrumque secuti
543 cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi,
544 aeraque et tumidum subitis concursibus aequor
545 Astraei turbant et eunt in proelia fratres.
546 e quibus alma parens unius viribus usa
547 stuppea praerupit Phrygiae retinacula classis,
548 fertque rates pronas medioque sub aequore mergit;
549 robore mollito lignoque in corpora verso
550 in capitum faciem puppes mutantur aduncae,
551 in digitos abeunt et crura natantia remi,
552 quodque prius fuerat, latus est, mediisque carina
553 subdita navigiis spinae mutatur in usum,
554 lina comae molles, antemnae bracchia fiunt,
555 caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant,
556 illas virgineis exercent lusibus undas
557 Naides aequoreae durisque in montibus ortae
558 molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo;
559 non tamen oblitae, quam multa pericula saepe
560 pertulerint pelago, iactatis saepe carinis
561 subposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos:
562 cladis adhuc Phrygiae memores odere Pelasgos
563 Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis
564 vultibus et laetis videre rigescere puppim
565 vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.

566 Spes erat, in nymphas animata classe marinas
567 posse metu monstri Rutulum desistere bello:
568 perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est
569 instar, habent animos; nec iam dotalia regna,
570 nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo,
571 sed vicisse petunt deponendique pudore
572 bella gerunt, tandemque Venus victricia nati
573 arma videt, Turnusque cadit: cadit Ardea, Turno
574 sospite dicta potens; quam postquam barbarus ignis
575 abstulit et tepida latuerunt tecta favilla,
576 congerie e media tum primum cognita praepes
577 subvolat et cineres plausis everberat alis.
578 et sonus et macies et pallor et omnia, captam
579 quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa
580 urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.

581 Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus
582 Iunonem veteres finire coegerat iras,
583 cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli,
584 tempestivus erat caelo Cythereius heros.
585 ambieratque Venus superos colloque parentis
586 circumfusa sui 'numquam mihi' dixerat 'ullo
587 tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto,
588 Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro
589 fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen,
590 dummodo des aliquod! satis est inamabile regnum
591 adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.'
592 adsensere dei, nec coniunx regia vultus
593 inmotos tenuit placatoque adnuit ore;
594 tum pater 'estis' ait 'caelesti munere digni,
595 quaeque petis pro quoque petis: cape, nata, quod optas!'
596 fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti
597 perque leves auras iunctis invecta columbis
598 litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit
599 in freta flumineis vicina Numicius undis.
600 hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti,
601 abluere et tacito deferre sub aequora cursu;
602 corniger exsequitur Veneris mandata suisque,
603 quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat
604 et respersit aquis; pars optima restitit illi.
605 lustratum genetrix divino corpus odore
606 unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta
607 contigit os fecitque deum, quem turba Quirini
608 nuncupat Indigetem temploque arisque recepit.

609 Inde sub Ascanii dicione binominis Alba
610 resque Latina fuit. succedit Silvius illi.
611 quo satus antiquo tenuit repetita Latinus
612 nomina cum sceptro, clarus subit Alba Latinum.
613 Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque,
614 sed Capys ante fuit; regnum Tiberinus ab illis
615 cepit et in Tusci demersus fluminis undis
616 nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque
617 Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis
618 fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
619 fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti
620 tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem
621 monte iacet positus tribuitque vocabula monti;
622 iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.

623 Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas
624 inter hamadryadas coluit sollertius hortos
625 nec fuit arborei studiosior altera fetus;
626 unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes,
627 rus amat et ramos felicia poma ferentes;
628 nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce,
629 qua modo luxuriem premit et spatiantia passim
630 bracchia conpescit, fisso modo cortice virgam
631 inserit et sucos alieno praestat alumno;
632 nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas
633 radicis fibras labentibus inrigat undis.
634 hic amor, hoc studium, Veneris quoque nulla cupido est;
635 vim tamen agrestum metuens pomaria claudit
636 intus et accessus prohibet refugitque viriles.
637 quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus,
638 fecere et pinu praecincti cornua Panes
639 Silvanusque, suis semper iuvenilior annis,
640 quique deus fures vel falce vel inguine terret,
641 ut poterentur ea? sed enim superabat amando
642 hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis.
643 o quotiens habitu duri messoris aristas
644 corbe tulit verique fuit messoris imago!
645 tempora saepe gerens faeno religata recenti
646 desectum poterat gramen versasse videri;
647 saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum
648 iurares fessos modo disiunxisse iuvencos.
649 falce data frondator erat vitisque putator;
650 induerat scalas: lecturum poma putares;
651 miles erat gladio, piscator harundine sumpta;
652 denique per multas aditum sibi saepe figuras
653 repperit, ut caperet spectatae gaudia formae.
654 ille etiam picta redimitus tempora mitra,
655 innitens baculo, positis per tempora canis,
656 adsimulavit anum: cultosque intravit in hortos
657 pomaque mirata est 'tanto' que 'potentior!' inquit
658 paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam
659 vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit
660 suspiciens pandos autumni pondere ramos.
661 ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:
662 quam socia postquam pariter cum vite probavit,
663 'at si staret' ait 'caelebs sine palmite truncus,
664 nil praeter frondes, quare peteretur, haberet;
665 haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in ulmo:
666 si non nupta foret, terrae acclinata iaceret;
667 tu tamen exemplo non tangeris arboris huius
668 concubitusque fugis nec te coniungere curas.
669 atque utinam velles! Helene non pluribus esset
670 sollicitata procis nec quae Lapitheia movit
671 proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixis.
672 nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,
673 mille viri cupiunt et semideique deique
674 et quaecumque tenent Albanos numina montes.
675 sed tu si sapies, si te bene iungere anumque
676 hanc audire voles, quae te plus omnibus illis,
677 plus, quam credis, amo: vulgares reice taedas
678 Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo
679 me quoque pignus habe: neque enim sibi notior ille est,
680 quam mihi; nec passim toto vagus errat in orbe,
681 haec loca sola colit; nec, uti pars magna procorum,
682 quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi
683 ardor eris, solique suos tibi devovet annos.
684 adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris
685 munus habet formasque apte fingetur in omnes,
686 et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.
687 quid, quod amatis idem, quod, quae tibi poma coluntur,
688 primus habet laetaque tenet tua munera dextra!
689 sed neque iam fetus desiderat arbore demptos
690 nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas
691 nec quicquam nisi te: miserere ardentis et ipsum,
692 qui petit, ore meo praesentem crede precari.
693 ultoresque deos et pectora dura perosam
694 Idalien memoremque time Rhamnusidis iram!
695 quoque magis timeas, (etenim mihi multa vetustas
696 scire dedit) referam tota notissima Cypro
697 facta, quibus flecti facile et mitescere possis.

698 'Viderat a veteris generosam sanguine Teucri
699 Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus,
700 viderat et totis perceperat ossibus aestum
701 luctatusque diu, postquam ratione furorem
702 vincere non potuit, supplex ad limina venit
703 et modo nutrici miserum confessus amorem,
704 ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae,
705 et modo de multis blanditus cuique ministris
706 sollicita petiit propensum voce favorem;
707 saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis,
708 interdum madidas lacrimarum rore coronas
709 postibus intendit posuitque in limine duro
710 molle latus tristisque serae convicia fecit.
711 saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,
712 durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
713 et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,
714 spernit et inridet, factisque inmitibus addit
715 verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
716 non tulit impatiens longi tormenta doloris
717 Iphis et ante fores haec verba novissima dixit:
718 "vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem
719 ulla ferenda mei: laetos molire triumphos
720 et Paeana voca nitidaque incingere lauru!
721 vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude!
722 certe aliquid laudare mei cogeris amoris,
723 quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum.
724 non tamen ante tui curam excessisse memento
725 quam vitam geminaque simul mihi luce carendum.
726 nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:
727 ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor,
728 corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
729 si tamen, o superi, mortalia facta videtis,
730 este mei memores (nihil ultra lingua precari
731 sustinet) et longo facite ut narremur in aevo,
732 et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!"
733 dixit, et ad postes ornatos saepe coronis
734 umentes oculos et pallida bracchia tollens,
735 cum foribus laquei religaret vincula summis,
736 "haec tibi serta placent, crudelis et inpia!" dixit
737 inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,
738 atque onus infelix elisa fauce pependit.
739 icta pedum motu trepidantum aperire iubentem
740 visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum
741 prodidit, exclamant famuli frustraque levatum
742 (nam pater occiderat) referunt ad limina matris;
743 accipit illa sinu conplexaque frigida nati
744 membra sui postquam miserorum verba parentum
745 edidit et matrum miserarum facta peregit,
746 funera ducebat mediam lacrimosa per urbem
747 luridaque arsuro portabat membra feretro.
748 forte viae vicina domus, qua flebilis ibat
749 pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures
750 venit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat.
751 mota tamen "videamus" ait "miserabile funus"
752 et patulis iniit tectum sublime fenestris
753 vixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin:
754 deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis
755 inducto pallore fugit, conataque retro
756 ferre pedes haesit, conata avertere vultus
757 hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,
758 quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
759 neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum
760 servat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum
761 Prospicientis habet.quorum memor, o mea, lentos
762 pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe:
763 sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
764 poma, nec excutiant rapidi florentia venti!'

765 Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili
766 edidit, in iuvenem rediit et anilia demit
767 instrumenta sibi talisque apparuit illi,
768 qualis ubi oppositas nitidissima solis imago
769 evicit nubes nullaque obstante reluxit,
770 vimque parat: sed vi non est opus, inque figura
771 capta dei nympha est et mutua vulnera sensit.

772 Proximus Ausonias iniusti miles Amuli
773 rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis
774 munere regna capit, festisque Palilibus urbis
775 moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini
776 bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa
777 dignam animam poena congestis exuit armis;
778 inde sati Curibus tacitorum more luporum
779 ore premunt voces et corpora victa sopore
780 invadunt portasque petunt, quas obice firmo
781 clauserat Iliades: unam tamen ipse reclusit
782 nec strepitum verso Saturnia cardine fecit;
783 sola Venus portae cecidisse repagula sensit
784 et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam
785 dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant
786 naides Ausoniae gelido rorantia fonte:
787 has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem
788 sustinuere deam venasque et flumina fontis
789 elicuere sui; nondum tamen invia Iani
790 ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:
791 lurida subponunt fecundo sulphura fonti
792 incenduntque cavas fumante bitumine venas.
793 viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
794 fontis, et Alpino modo quae certare rigori
795 audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!
796 flammifera gemini fumant aspergine postes,
797 portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis
798 fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma
799 indueret miles; quae postquam Romulus ultro
800 obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis
801 corporibus strata estque suis, generique cruorem
802 sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis.
803 pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro
804 decertare placet Tatiumque accedere regno.

805 Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,
806 Romule, iura dabas: posita cum casside Mavors
807 talibus adfatur divumque hominumque parentem:
808 'tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno
809 res Romana valet nec praeside pendet ab uno,
810 praemia, (sunt promissa mihi dignoque nepoti)
811 solvere et ablatum terris inponere caelo.
812 tu mihi concilio quondam praesente deorum
813 (nam memoro memorique animo pia verba notavi)
814 "unus erit, quem tu tolles in caerula caeli"
815 dixisti: rata sit verborum summa tuorum!'
816 adnuit omnipotens et nubibus aera caecis
817 occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem.
818 quae sibi promissae sensit rata signa rapinae,
819 innixusque hastae pressos temone cruento
820 inpavidus conscendit equos Gradivus et ictu
821 verberis increpuit pronusque per aera lapsus
822 constitit in summo nemorosi colle Palati
823 reddentemque suo iam regia iura Quiriti
824 abstulit Iliaden: corpus mortale per auras
825 dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda
826 missa solet medio glans intabescere caelo;
827 pulchra subit facies et pulvinaribus altis
828 dignior, est qualis trabeati forma Quirini.

829 Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno
830 Irin ad Hersilien descendere limite curvo
831 imperat et vacuae sua sic mandata referre:
832 'o et de Latia, o et de gente Sabina
833 praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti
834 ante fuisse viri coniunx, nunc esse Quirini,
835 siste tuos fletus, et, si tibi cura videndi
836 coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini
837 qui viret et templum Romani regis obumbrat';
838 paret et in terram pictos delapsa per arcus,
839 Hersilien iussis conpellat vocibus Iris;
840 illa verecundo vix tollens lumina vultu
841 'o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est,
842 et liquet esse deam) duc, o duc' inquit 'et offer
843 coniugis ora mihi, quae si modo posse videre
844 fata semel dederint, caelum accepisse fatebor!'
845 nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea
846 ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum
847 decidit in terras; a cuius lumine flagrans
848 Hersilie crinis cum sidere cessit in auras:
849 hanc manibus notis Romanae conditor urbis
850 excipit et priscum pariter cum corpore nomen
851 mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.

Modalità mobile