Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber Xiii

1 Consedere duces et vulgi stante corona
2 surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
3 utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo
4 litora respexit classemque in litore vultu
5 intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit
6 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!
7 at non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
8 quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
9 tutius est igitur fictis contendere verbis,
10 quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum,
11 nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
12 inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.
13 nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
14 esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes,
15 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est!
16 praemia magna peti fateor; sed demit honorem
17 aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
18 sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes;
19 iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,
20 quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.

21 'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
22 nobilitate potens essem, Telamone creatus,
23 moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit
24 litoraque intravit Pagasaea Colcha carina;
25 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic
26 reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget;
27 Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
28 Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.
29 nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,
30 si mihi cum magno non est communis Achille:
31 frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus
32 Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi
33 inseris Aeacidis alienae nomina gentis?

34 'An quod in arma prior nulloque sub indice veni,
35 arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,
36 ultima qui cepit detractavitque furore
37 militiam ficto, donec sollertior isto
38 sed sibi inutilior timidi commenta retexit
39 Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
40 optima num sumat, quia sumere noluit ulla:
41 nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
42 obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?

43 'Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,
44 nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
45 hortator scelerum! non te, Poeantia proles,
46 expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
47 qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
48 saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris,
49 quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris.
50 et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,
51 heu! pars una ducum, quo successore sagittae
52 Herculis utuntur, fractus morboque fameque
53 velaturque aliturque avibus, volucresque petendo
54 debita Troianis exercet spicula fatis.
55 ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem;
56 mallet et infelix Palamedes esse relictus,
57 [viveret aut certe letum sine crimine haberet]
58 quem male convicti nimium memor iste furoris
59 prodere rem Danaam finxit fictumque probavit
60 crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
61 ergo aut exilio vires subduxit Achivis,
62 aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes!

63 'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
64 haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
65 esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem
66 vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
67 proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi
68 scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum
69 corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
70 aspiciunt oculis superi mortalia iustis!
71 en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
72 sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
73 conclamat socios: adsum videoque trementem
74 pallentemque metu et trepidantem morte futura;
75 opposui molem clipei texique iacentem
76 servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
77 si perstas certare, locum redeamus in illum:
78 redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem
79 post clipeumque late et mecum contende sub illo!
80 at postquam eripui, cui standi vulnera vires
81 non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

82 'Hector adest secumque deos in proelia ducit,
83 quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
84 sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
85 hunc ego sanguineae successu caedis ovantem
86 eminus ingenti resupinum pondere fudi,
87 hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
88 sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi,
89 et vestrae valuere preces. si quaeritis huius
90 fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
91 ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque
92 in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
93 nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
94 spem vestri reditus: date pro tot navibus arma.

95 'Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis
96 quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
97 atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.
98 conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona
99 Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:
100 luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto;
101 si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
102 dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.

103 'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
104 rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
105 ipse nitor galeae claro radiantis ab auro
106 insidias prodet manifestabitque latentem;
107 sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
108 pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque
109 Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis,
110 nec clipeus vasti caelatus imagine mundi
111 conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
112 debilitaturum quid te petis, inprobe, munus,
113 quod tibi si populi donaverit error Achivi,
114 cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste,
115 et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,
116 tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti?
117 adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
118 integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo
119 mille patet plagis, novus est successor habendus.

120 'Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!
121 arma viri fortis medios mittantur in hostes:
122 inde iubete peti et referentem ornate relatis.'

123 Finierat Telamone satus, vulgique secutum
124 ultima murmur erat, donec Laertius heros
125 adstitit atque oculos paulum tellure moratos
126 sustulit ad proceres exspectatoque resolvit
127 ora sono, neque abest facundis gratia dictis.

128 'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
129 non foret ambiguus tanti certaminis heres,
130 tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille,
131 quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt
132 fata,' (manuque simul veluti lacrimantia tersit
133 lumina) 'quis magno melius succedat Achilli,
134 quam per quem magnus Danais successit Achilles?
135 huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,
136 neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,
137 profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,
138 quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,
139 invidia careat, bona nec sua quisque recuset.

140 'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,
141 vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax
142 esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
143 Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo:
144 nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,
145 Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul;
146 est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
147 altera nobilitas: deus est in utroque parente.
148 sed neque materno quod sum generosior ortu,
149 nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
150 proposita arma peto: meritis expendite causam,
151 dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
152 Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,
153 sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!
154 aut si proximitas primusque requiritur heres,
155 est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi:
156 quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur!
157 nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:
158 num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa?
159 ergo, operum quoniam nudum certamen habetur,
160 plura quidem feci, quam quae conprendere dictis
161 in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar.

162 'Praescia venturi genetrix Nereia leti
163 dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,
164 in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis:
165 arma ego femineis animum motura virilem
166 mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros
167 virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
168 "nate dea," dixi "tibi se peritura reservant
169 Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?"
170 iniecique manum fortemque ad fortia misi.
171 ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta
172 pugnantem domui, victum orantemque refeci;
173 quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon,
174 me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,
175 et Scyrum cepisse; mea concussa putate
176 procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,
177 utque alios taceam, qui saevum perdere posset
178 Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector!
179 illis haec armis, quibus est inventus Achilles,
180 arma peto: vivo dederam, post fata reposco.

181 'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes,
182 Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae,
183 exspectata diu, nulla aut contraria classi
184 flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes
185 inmeritam saevae natam mactare Dianae.
186 denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis
187 atque in rege tamen pater est, ego mite parentis
188 ingenium verbis ad publica commoda verti:
189 hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides)
190 difficilem tenui sub iniquo iudice causam.
191 hunc tamen utilitas populi fraterque datique
192 summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset;
193 mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
194 decipienda fuit, quo si Telamonius isset,
195 orba suis essent etiam nunc lintea ventis.

196 'Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
197 visaque et intrata est altae mihi curia Troiae,
198 plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi
199 quam mihi mandarat communem Graecia causam
200 accusoque Parin praedamque Helenamque reposco
201 et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum;
202 at Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
203 vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,
204 primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

205 'Longa referre mora est, quae consilioque manuque
206 utiliter feci spatiosi tempore belli.
207 post acies primas urbis se moenibus hostes
208 continuere diu, nec aperti copia Martis
209 ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno:
210 quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti?
211 quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris,
212 hostibus insidior, fossa munimina cingo,
213 consolor socios, ut longi taedia belli
214 mente ferant placida, doceo, quo simus alendi
215 armandique modo, mittor, quo postulat usus.

216 'Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni
217 rex iubet incepti curam dimittere belli;
218 ille potest auctore suam defendere vocem:
219 non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,
220 quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros?
221 cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur?
222 non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.
223 quid, quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre,
224 cum tu terga dares inhonestaque vela parares;
225 nec mora, "quid facitis? quae vos dementia" dixi
226 "concitat, o socii, captam dimittere Troiam,
227 quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?"
228 talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
229 fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
230 convocat Atrides socios terrore paventes:
231 nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam
232 audet, at ausus erat reges incessere dictis
233 Thersites etiam, per me haut inpune protervis!
234 erigor et trepidos cives exhortor in hostem
235 amissamque mea virtutem voce repono.
236 tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
237 fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

238 'Denique de Danais quis te laudatve petitve?
239 at sua Tydides mecum communicat acta,
240 me probat et socio semper confidit Ulixe.
241 est aliquid, de tot Graiorum milibus unum
242 a Diomede legi! nec me sors ire iubebat:
243 sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo
244 ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona
245 interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi
246 prodere et edidici, quid perfida Troia pararet.
247 omnia cognoram nec, quod specularer, habebam
248 et iam promissa poteram cum laude reverti:
249 haut contentus eo petii tentoria Rhesi
250 inque suis ipsum castris comitesque peremi
251 atque ita captivo, victor votisque potitus,
252 ingredior curru laetos imitante triumphos;
253 cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,
254 arma negate mihi, fueritque benignior Aiax.
255 quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
256 devastata meo? cum multo sanguine fudi
257 Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
258 Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque
259 exitioque dedi cum Chersidamante Thoona
260 et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum
261 quique minus celebres nostra sub moenibus urbis
262 procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives,
263 ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis,
264 aspicite! en' vestemque manu diduxit et 'haec sunt
265 pectora semper' ait 'vestris exercita rebus!
266 at nihil inpendit per tot Telamonius annos
267 sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!

268 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga
269 arma tulisse refert contra Troasque Iovemque?
270 confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne
271 detractare meum est), sed ne communia solus
272 occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem,
273 reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis
274 Troas ab arsuris cum defensore carinis.
275 ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis
276 se putat, oblitus regisque ducumque meique,
277 nonus in officio et praelatus munere sortis.
278 sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae
279 quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!

280 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
281 temporis illius, quo, Graium murus, Achilles
282 procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque
283 tardarunt, quin corpus humo sublime referrem:
284 his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis
285 et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro.
286 sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,
287 est animus certe vestros sensurus honores:
288 scilicet idcirco pro nato caerula mater
289 ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,
290 artis opus tantae, rudis et sine pectore miles
291 indueret? neque enim clipei caelamina novit,
292 Oceanum et terras cumque alto sidera caelo
293 Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton
294 diversosque orbes nitidumque Orionis ensem.
295 [postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!]

296 'Quid, quod me duri fugientem munera belli
297 arguit incepto serum accessisse labori
298 nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
299 si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;
300 si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.
301 me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,
302 primaque sunt illis data tempora, cetera vobis:
303 haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen
304 cum tanto commune viro: deprensus Ulixis
305 ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes.

306 'Neve in me stolidae convicia fundere linguae
307 admiremur eum, vobis quoque digna pudore
308 obicit. an falso Palameden crimine turpe
309 accusasse mihi, vobis damnasse decorum est?
310 sed neque Naupliades facinus defendere tantum
311 tamque patens valuit, nec vos audistis in illo
312 crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.

313 'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
314 esse reus merui (factum defendite vestrum!
315 consensistis enim), nec me suasisse negabo,
316 ut se subtraheret bellique viaeque labori
317 temptaretque feros requie lenire dolores.
318 paruitet vivit! non haec sententia tantum
319 fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.
320 quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,
321 ne mandate mihi! melius Telamonius ibit
322 eloquioque virum morbis iraque furentem
323 molliet aut aliqua producet callidus arte!
324 ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide
325 stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae,
326 quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,
327 Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.
328 sis licet infestus sociis regique mihique
329 dure Philoctete, licet exsecrere meumque
330 devoveas sine fine caput cupiasque dolenti
331 me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,
332 utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri:
333 te tamen adgrediar mecumque reducere nitar
334 tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis,
335 quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,
336 quam responsa deum Troianaque fata retexi,
337 quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae
338 hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax?
339 nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:
340 fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni
341 verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes
342 ire per excubias et se committere nocti
343 perque feros enses non tantum moenia Troum,
344 verum etiam summas arces intrare suaque
345 eripere aede deam raptamque adferre per hostes?
346 quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus
347 gestasset laeva taurorum tergora septem.
348 illa nocte mihi Troiae victoria parta est:
349 Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi.

350 'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis
351 ostentare meum: pars est sua laudis in illo!
352 nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,
353 solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.
354 qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem
355 esse nec indomitae deberi praemia dextrae,
356 ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax
357 Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus
358 nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem
359 Meriones, peteret maioris frater Atridae:
360 quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi,
361 consiliis cessere meis. tibi dextera bello
362 utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro;
363 tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;
364 tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum
365 eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,
366 nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit
367 remigis officium, quanto dux milite maior,
368 tantum ego te supero. nec non in corpore nostro
369 pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

370 'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro,
371 proque tot annorum cura, quibus anxius egi,
372 hunc titulum meritis pensandum reddite nostris:
373 iam labor in fine est; obstantia fata removi
374 altaque posse capi faciendo Pergama, cepi.
375 per spes nunc socias casuraque moenia Troum
376 perque deos oro, quos hosti nuper ademi,
377 per siquid superest, quod sit sapienter agendum,
378 siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,
379 [si Troiae fatis aliquid restare putatis,]
380 este mei memores! aut si mihi non datis arma,
381 huic date!' et ostendit signum fatale Minervae.

382 Mota manus procerum est, et quid facundia posset,
383 re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.
384 Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque
385 sustinuit totiens, unam non sustinet iram,
386 invictumque virum vicit dolor: arripit ensem
387 et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes?
388 hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore
389 saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,
390 ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.'
391 dixit et in pectus tum demum vulnera passum,
392 qua patuit ferrum, letalem condidit ensem.
393 nec valuere manus infixum educere telum:
394 expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus
395 purpureum viridi genuit de caespite florem,
396 qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;
397 littera communis mediis pueroque viroque
398 inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae.

399 Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis
400 et veterum terras infames caede virorum
401 vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas;
402 quae postquam ad Graios domino comitante revexit,
403 inposita est sero tandem manus ultima bello.
404 [Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx
405 perdidit infelix hominis post omnia formam
406 externasque novo latratu terruit auras,
407 longus in angustum qua clauditur Hellespontus.]
408 Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis,
409 exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem
410 conbiberat, tractata comis antistita Phoebi
411 non profecturas tendebat ad aethera palmas;
412 Dardanidas matres patriorum signa deorum,
413 dum licet, amplexas succensaque templa tenentes
414 invidiosa trahunt victores praemia Grai;
415 mittitur Astyanax illis de turribus, unde
416 pugnantem pro se proavitaque regna tuentem
417 saepe videre patrem monstratum a matre solebat.
418 iamque viam suadet Boreas, flatuque secundo
419 carbasa mota sonant: iubet uti navita ventis;
420 'Troia, vale! rapimur' clamant, dant oscula terrae
421 Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.
422 ultima conscendit classemmiserabile visu!
423 in mediis Hecabe natorum inventa sepulcris:
424 prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem
425 Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit
426 inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;
427 Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,
428 inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit,

429 Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus
430 Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic
431 regia dives erat, cui te commisit alendum
432 clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis,
433 consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas
434 adiecisset opes, animi inritamen avari.
435 ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem
436 rex Thracum iuguloque sui demisit alumni
437 et, tamquam tolli cum corpore crimina possent,
438 exanimem scopulo subiectas misit in undas.

439 Litore Threicio classem religarat Atrides,
440 dum mare pacatum, dum ventus amicior esset:
441 hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat,
442 exit humo late rupta similisque minanti
443 temporis illius vultum referebat Achilles,
444 quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro
445 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achivi,
446 obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae!
447 ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum,
448 placet Achilleos mactata Polyxena manes!'
449 dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae,
450 rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat,
451 fortis et infelix et plus quam femina virgo
452 ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
453 quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris
454 admota est sensitque sibi fera sacra parari,
455 utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem;
456 inque suo vidit figentem lumina vultu,
457 'utere iamdudum generoso sanguine' dixit
458 'nulla mora est; at tu iugulo vel pectore telum
459 conde meo' iugulumque simul pectusque retexit.
460 'scilicet haud ulli servire Polyxena vellem.
461 haud per tale sacrum numen placabitis ullum!
462 mors tantum vellem matrem mea fallere posset:
463 mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis
464 non mea mors illi, verum sua vita tremenda est.
465 vos modo, ne Stygios adeam non libera manes,
466 ite procul, si iusta peto, tactuque viriles
467 virgineo removete manus! acceptior illi,
468 quisquis is est, quem caede mea placare paratis,
469 liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri
470 verba movent oris (Priami vos filia regis,
471 non captiva rogat), genetrici corpus inemptum
472 reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri,
473 sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.'
474 dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat,
475 non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos
476 praebita coniecto rupit praecordia ferro.
477 illa super terram defecto poplite labens
478 pertulit intrepidos ad fata novissima vultus;
479 tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,
480 cum caderet, castique decus servare pudoris.

481 Troades excipiunt deploratosque recensent
482 Priamidas et quot dederit domus una cruores,
483 teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx,
484 regia dicta parens, Asiae florentis imago,
485 nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixes
486 esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu
487 edideras: dominum matri vix repperit Hector!
488 quae corpus conplexa animae tam fortis inane,
489 quas totiens patriae dederat natisque viroque,
490 huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit
491 osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit
492 canitiemque suam concretam sanguine vellens
493 plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit:
494 'nata, tuaequid enim superest?dolor ultime matris,
495 nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus:
496 en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum,
497 tu quoque vulnus habes; at te, quia femina, rebar
498 a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,
499 totque tuos idem fratres, te perdidit idem,
500 exitium Troiae nostrique orbator, Achilles;
501 at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,
502 nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles:
503 nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti
504 in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem:
505 Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens,
506 eventuque gravi finita est publica clades,
507 sed finita tamen; soli mihi Pergama restant.
508 in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,
509 tot generis natisque potens nuribusque viroque
510 nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,
511 Penelopae munus, quae me data pensa trahentem
512 matribus ostendens Ithacis "haec Hectoris illa est
513 clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx,"
514 postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas
515 maternos luctus, hostilia busta piasti!
516 inferias hosti peperi! quo ferrea resto?
517 quidve moror? quo me servas, annosa senectus?
518 quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam,
519 vivacem differtis anum? quis posse putaret
520 felicem Priamum post diruta Pergama dici?
521 felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam
522 adspicit et vitam pariter regnumque reliquit.
523 at, puto, funeribus dotabere, regia virgo,
524 condeturque tuum monumentis corpus avitis!
525 non haec est fortuna domus: tibi munera matris
526 contingent fletus peregrinaeque haustus harenae!
527 omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus
528 in breve sustineam, proles gratissima matri,
529 nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,
530 has datus Ismario regi Polydorus in oras.
531 quid moror interea crudelia vulnera lymphis
532 abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?'

533 Dixit et ad litus passu processit anili,
534 albentes lacerata comas. 'date, Troades, urnam!'
535 dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:
536 adspicit eiectum Polydori in litore corpus
537 factaque Threiciis ingentia vulnera telis;
538 Troades exclamant, obmutuit illa dolore,
539 et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas
540 devorat ipse dolor, duroque simillima saxo
541 torpet et adversa figit modo lumina terra,
542 interdum torvos sustollit ad aethera vultus,
543 nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati,
544 vulnera praecipue, seque armat et instruit ira.
545 qua simul exarsit, tamquam regina maneret,
546 ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est,
547 utque furit catulo lactente orbata leaena
548 signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem,
549 sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram,
550 non oblita animorum, annorum oblita suorum,
551 vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis
552 conloquiumque petit; nam se monstrare relictum
553 velle latens illi, quod nato redderet, aurum.
554 credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore
555 in secreta venit: tum blando callidus ore
556 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato!
557 omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti,
558 per superos iuro.' spectat truculenta loquentem
559 falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira
560 atque ita correpto captivarum agmina matrum
561 invocat et digitos in perfida lumina condit
562 expellitque genis oculos (facit ira potentem)
563 inmergitque manus foedataque sanguine sonti
564 non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
565 clade sui Thracum gens inritata tyranni
566 Troada telorum lapidumque incessere iactu
567 coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum
568 morsibus insequitur rictuque in verba parato
569 latravit, conata loqui: locus exstat et ex re
570 nomen habet, veterumque diu memor illa malorum
571 tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
572 illius Troasque suos hostesque Pelasgos,
573 illius fortuna deos quoque moverat omnes,
574 sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque
575 eventus Hecaben meruisse negaverit illos.

576 Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis,
577 cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moveri.
578 cura deam propior luctusque domesticus angit
579 Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis
580 vidit Achillea pereuntem cuspide mater;
581 vidit, et ille color, quo matutina rubescunt
582 tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
583 at non inpositos supremis ignibus artus
584 sustinuit spectare parens, sed crine soluto
585 sicut erat, magni genibus procumbere non est
586 dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:
587 'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether,
588 (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem)
589 diva tamen, veni, non ut delubra diesque
590 des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras:
591 si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,
592 tum cum luce nova noctis confinia servo,
593 praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est
594 nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:
595 Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra
596 pro patruo tulit arma suo primisque sub annis
597 occidit a forti (sic vos voluistis) Achille.
598 da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,
599 summe deum rector, maternaque vulnera leni!'
600 Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto
601 corruit igne rogus, nigrique volumina fumi
602 infecere diem, veluti cum flumine Nais
603 exhalat nebulas, nec sol admittitur infra;
604 atra favilla volat glomerataque corpus in unum
605 densetur faciemque capit sumitque calorem
606 atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas)
607 et primo similis volucri, mox vera volucris
608 insonuit pennis, pariter sonuere sorores
609 innumerae, quibus est eadem natalis origo,
610 terque rogum lustrant, et consonus exit in auras
611 ter plangor, quarto seducunt castra volatu;
612 tum duo diversa populi de parte feroces
613 bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras
614 exercent alasque adversaque pectora lassant,
615 inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto
616 corpora seque viro forti meminere creatas.
617 praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo
618 Memnonides dictae, cum sol duodena peregit
619 signa, parentali moriturae more rebellant.
620 ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est;
621 luctibus est Aurora suis intenta piasque
622 nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.

623 Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse
624 spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem
625 fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros.
626 de tantis opibus praedam pius eligit illam
627 Ascaniumque suum profugaque per aequora classe
628 fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum
629 et Polydoreo manantem sanguine terram
630 linquit et utilibus ventis aestuque secundo
631 intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.
632 hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus
633 rite colebatur, temploque domoque recepit
634 urbemque ostendit delubraque nota duasque
635 Latona quondam stirpes pariente retentas.
636 ture dato flammis vinoque in tura profuso
637 caesarumque boum fibris de more crematis
638 regia tecta petunt, positique tapetibus altis
639 munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.
640 tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos,
641 fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi,
642 bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?'
643 huic Anius niveis circumdata tempora vittis
644 concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros
645 maxime; vidisti natorum quinque parentem,
646 quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat)
647 paene vides orbum. quod enim mihi filius absens
648 auxilium, quem dicta suo de nomine tellus
649 Andros habet pro patre locumque et regna tenentem?
650 Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber
651 femineae stirpi voto maiora fideque
652 munera: nam tactu natarum cuncta mearum
653 in segetem laticemque meri canaeque Minervae
654 transformabantur, divesque erat usus in illis.
655 hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides,
656 (ne non ex aliqua vestram sensisse procellam
657 nos quoque parte putes), armorum viribus usus
658 abstrahit invitas gremio genitoris alantque
659 imperat Argolicam caelesti munere classem.
660 effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus
661 et totidem natis Andros fraterna petita est.
662 miles adest et, ni dedantur, bella minatur:
663 victa metu pietas consortia corpora poenae
664 dedidit; et timido possis ignoscere fratri:
665 non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
666 Hector erat, per quem decimum durastis in annum.
667 iamque parabantur captivis vincla lacertis:
668 illae tollentes etiamnum libera caelo
669 bracchia "Bacche pater, fer opem!" dixere, tulitque
670 muneris auctor opem,si miro perdere more
671 ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram
672 perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;
673 summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque
674 coniugis in volucres, niveas abiere columbas.'

675 Talibus atque aliis postquam convivia dictis
676 inplerunt, mensa somnum petiere remota
677 cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi,
678 qui petere antiquam matrem cognataque iussit
679 litora; prosequitur rex et dat munus ituris,
680 Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,
681 cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi
682 hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris:
683 miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon
684 Hyleus et longo caelaverat argumento.
685 urbs erat, et septem posses ostendere portas:
686 hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant;
687 ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique
688 effusaeque comas et apertae pectora matres
689 significant luctum; nymphae quoque flere videntur
690 siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor
691 nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
692 ecce facit mediis natas Orione Thebis
693 hac non femineum iugulo dare vulnus aperto,
694 illac demisso per fortia pectora telo
695 pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem
696 funeribus ferri celebrique in parte cremari.
697 tum de virginea geminos exire favilla,
698 ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronas
699 nominat, et cineri materno ducere pompam.
700 hactenus antiquo signis fulgentibus aere,
701 summus inaurato crater erat asper acantho.
702 nec leviora datis Troiani dona remittunt
703 dantque sacerdoti custodem turis acerram,
704 dant pateram claramque auro gemmisque coronam.

705 Inde recordati Teucros a sanguine Teucri
706 ducere principium Creten tenuere locique
707 ferre diu nequiere Iovem centumque relictis
708 urbibus Ausonios optant contingere portus,
709 saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos
710 portubus infidis exterruit ales Aello.
711 et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque
712 Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis,
713 praeter erant vecti: certatam lite deorum
714 Ambraciam versique vident sub imagine saxum
715 iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est,
716 vocalemque sua terram Dodonida quercu
717 Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso
718 inpia subiectis fugere incendia pennis.

719 Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis
720 rura petunt, Epiros ab his regnataque vati
721 Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur;
722 inde futurorum certi, quae cuncta fideli
723 Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant
724 Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis,
725 e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros,
726 mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos
727 aequoris expertes spectat boreanque Peloros.
728 hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo
729 sub noctem potitur Zanclaea classis harena:
730 Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis
731 infestat; vorat haec raptas revomitque carinas,
732 illa feris atram canibus succingitur alvum,
733 virginis ora gerens, et, si non omnia vates
734 ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo:
735 hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis
736 ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
737 ibat et elusos iuvenum narrabat amores.
738 cui dum pectendos praebet Galatea capillos,
739 talibus adloquitur repetens suspiria dictis:
740 'te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum
741 expetit, utque facis, potes his inpune negare;
742 at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
743 enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,
744 non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
745 effugere.' et lacrimae vocem inpediere loquentis.
746 quas ubi marmoreo detersit pollice virgo
747 et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit
748 'neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!'
749 Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:
750 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus
751 magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,
752 nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni.
753 pulcher et octonis iterum natalibus actis
754 signarat teneras dubia lanugine malas.
755 hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.
756 nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne
757 Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
758 par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni
759 est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis
760 horrendus silvis et visus ab hospite nullo
761 inpune et magni cum dis contemptor Olympi,
762 quid sit amor, sentit validaque cupidine captus
763 uritur oblitus pecorum antrorumque suorum.
764 iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,
765 iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,
766 iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
767 et spectare feros in aqua et conponere vultus.
768 caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
769 cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae.
770 Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,
771 Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,
772 terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum
773 fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes."
774 risit et "o vatum stolidissime, falleris," inquit,
775 "altera iam rapuit." sic frustra vera monentem
776 spernit et aut gradiens ingenti litora passu
777 degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra.
778 prominet in pontum cuneatus acumine longo
779 collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda):
780 huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit;
781 lanigerae pecudes nullo ducente secutae.
782 cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,
783 ante pedes posita est antemnis apta ferendis
784 sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum,
785 senserunt toti pastoria sibila montes,
786 senserunt undae; latitans ego rupe meique
787 Acidis in gremio residens procul auribus hausi
788 talia dicta meis auditaque mente notavi:

789 '"Candidior folio nivei Galatea ligustri,
790 floridior pratis, longa procerior alno,
791 splendidior vitro, tenero lascivior haedo,
792 levior adsiduo detritis aequore conchis,
793 solibus hibernis, aestiva gratior umbra,
794 mobilior damma, platano conspectior alta,
795 lucidior glacie, matura dulcior uva,
796 mollior et cycni plumis et lacta coacto,
797 et, si non fugias, riguo formosior horto;

798 '"Saevior indomitis eadem Galatea iuvencis,
799 durior annosa quercu, fallacior undis,
800 lentior et salicis virgis et vitibus albis,
801 his inmobilior scopulis, violentior amne,
802 laudato pavone superbior, acrior igni,
803 asperior tribulis, feta truculentior ursa,
804 surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,
805 et, quod praecipue vellem tibi demere possem,
806 non tantum cervo claris latratibus acto,
807 verum etiam ventis volucrique fugacior aura,
808 (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque
809 ipsa tuas damnes et me retinere labores)
810 sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo
811 antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu,
812 nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos,
813 sunt auro similes longis in vitibus uvae,
814 sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas.
815 ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra
816 mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna
817 prunaque non solum nigro liventia suco,
818 verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
819 nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt
820 arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor.

821 '"Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant,
822 multas silva tegit, multae stabulantur in antris,
823 nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:
824 pauperis est numerare pecus; de laudibus harum
825 nil mihi credideris, praesens potes ipsa videre,
826 ut vix circumeant distentum cruribus uber.
827 sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni.
828 sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.
829 lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda
830 servatur, partem liquefacta coagula durant.

831 '"Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum
832 munera contingent, dammae leporesque caperque,
833 parve columbarum demptusve cacumine nidus:
834 inveni geminos, qui tecum ludere possint,
835 inter se similes, vix ut dignoscere possis,
836 villosae catulos in summis montibus ursae:
837 inveni et dixi 'dominae servabimus istos.'

838 '"Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto,
839 iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra!
840 certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi
841 nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti.
842 adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior
843 Iuppiter in caelo, nam vos narrare soletis
844 nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos
845 prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat;
846 nec mea quod rigidis horrent densissima saetis
847 corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor,
848 turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent;
849 pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est:
850 barba viros hirtaeque decent in corpore saetae.
851 unum est in media lumen mihi fronte, sed instar
852 ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus
853 Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis.

854 '"Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:
855 hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque
856 supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni,
857 quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
858 Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est.
859 atque ego contemptus essem patientior huius,
860 si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso
861 Acin amas praefersque meis conplexibus Acin?
862 ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
863 quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur:
864 sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!
865 viscera viva traham divulsaque membra per agros
866 perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
867 uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,
868 cumque suis videor translatam viribus Aetnen
869 pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris."

870 'Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)
871 surgit et ut taurus vacca furibundus adempta
872 stare nequit silvaque et notis saltibus errat,
873 cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
874 me videt atque Acin "video" que exclamat "et ista
875 ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae."
876 tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
877 debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.
878 ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor;
879 terga fugae dederat conversa Symaethius heros
880 et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes,"
881 dixerat "et vestris periturum admittite regnis!"
882 insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
883 mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum
884 angulus e saxo, totum tamen obruit Acin,
885 at nos, quod fieri solum per fata licebat,
886 fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
887 puniceus de mole cruor manabat, et intra
888 temporis exiguum rubor evanescere coepit,
889 fitque color primo turbati fluminis imbre
890 purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit,
891 vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
892 osque cavum saxi sonat exsultantibus undis,
893 miraque res, subito media tenus exstitit alvo
894 incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
895 qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,
896 Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem
897 versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.'

898 Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
899 discedunt placidisque natant Nereides undis.
900 Scylla redit; neque enim medio se credere ponto
901 audet, et aut bibula sine vestibus errat harena
902 aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
903 gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda:
904 ecce fretum stringens, alti novus incola ponti,
905 nuper in Euboica versis Anthedone membris,
906 Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret
907 et, quaecumque putat fugientem posse morari,
908 verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
909 pervenit in summum positi prope litora montis.
910 ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum
911 longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
912 constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne
913 ille sit, ignorans admiraturque colorem
914 caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
915 ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
916 sensit et innitens, quae stabat proxima, moli
917 'non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
918 sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus
919 ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
920 ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis
921 debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis;
922 nam modo ducebam ducentia retia pisces,
923 nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
924 sunt viridi prato confinia litora, quorum
925 altera pars undis, pars altera cingitur herbis,
926 quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
927 nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
928 non apis inde tulit conlectos sedula flores,
929 non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
930 falciferae secuere manus; ego primus in illo
931 caespite consedi, dum lina madentia sicco,
932 utque recenserem captivos ordine pisces,
933 insuper exposui, quos aut in retia casus
934 aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
935 res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest?
936 gramine contacto coepit mea praeda moveri
937 et mutare latus terraque ut in aequore niti.
938 dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas
939 turba suas dominumque novum litusque relinquunt.
940 obstipui dubitoque diu causamque requiro,
941 num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae:
942 "quae tamen has" inquam "vires habet herba?" manuque
943 pabula decerpsi decerptaque dente momordi.
944 vix bene conbiberant ignotos guttura sucos,
945 cum subito trepidare intus praecordia sensi
946 alteriusque rapi naturae pectus amore;
947 nec potui restare diu "repetenda" que "numquam
948 terra, vale!" dixi corpusque sub aequora mersi.
949 di maris exceptum socio dignantur honore,
950 utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant,
951 Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,
952 et purgante nefas noviens mihi carmine dicto
953 pectora fluminibus iubeor supponere centum;
954 nec mora, diversis lapsi de partibus amnes
955 totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.
956 hactenus acta tibi possum memoranda referre,
957 hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
958 quae postquam rediit, alium me corpore toto,
959 ac fueram nuper, neque eundem mente recepi:
960 hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam
961 caesariemque meam, quam longa per aequora verro,
962 ingentesque umeros et caerula bracchia vidi
963 cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
964 quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,
965 quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?'
966 talia dicentem, dicturum plura, reliquit
967 Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa
968 prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

Modalità mobile