Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber Xii

1 Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
2 vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti
3 inferias dederat cum fratribus Hector inanes;
4 defuit officio Paridis praesentia tristi,
5 postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
6 attulit in patriam: coniurataeque sequuntur
7 mille rates gentisque simul commune Pelasgae;
8 nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
9 invia fecissent venti, Boeotaque tellus
10 Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
11 hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,
12 ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
13 serpere caeruleum Danai videre draconem
14 in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
15 nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:
16 quas simul et matrem circum sua damna volantem
17 corripuit serpens avidoque recondidit ore,
18 obstipuere omnes, at veri providus augur
19 Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi!
20 Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,'
21 atque novem volucres in belli digerit annos.
22 ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
23 fit lapis et signat serpentis imagine saxum.

24 Permanet Aoniis Boreas violentus in undis
25 bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae
26 Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi;
27 at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
28 sanguine virgineo placandam virginis iram
29 esse deae. postquam pietatem publica causa
30 rexque patrem vicit, castumque datura cruorem
31 flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
32 victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
33 officium turbamque sacri vocesque precantum
34 supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
35 ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,
36 et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
37 accipiunt ventos a tergo mille carinae
38 multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.

39 Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
40 caelestesque plagas, triplicis confinia mundi;
41 unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
42 inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures:
43 Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
44 innumerosque aditus ac mille foramina tectis
45 addidit et nullis inclusit limina portis;
46 nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti,
47 tota fremit vocesque refert iteratque quod audit;
48 nulla quies intus nullaque silentia parte,
49 nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
50 qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis
51 esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
52 increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
53 atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
54 mixtaque cum veris passim commenta vagantur
55 milia rumorum confusaque verba volutant;
56 e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
57 hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
58 crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
59 illic Credulitas, illic temerarius Error
60 vanaque Laetitia est consternatique Timores
61 Seditioque repens dubioque auctore Susurri;
62 ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
63 et tellure, videt totumque inquirit in orbem.

64 Fecerat haec notum, Graias cum milite forti
65 adventare rates, neque inexspectatus in armis
66 hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur
67 Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,
68 Protesilae, cadis, commissaque proelia magno
69 stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
70 nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset,
71 sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant
72 litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus,
73 mille viros dederat, iam curru instabat Achilles
74 totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
75 agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens
76 congreditur Cycno (decimum dilatus in annum
77 Hector erat): tum colla iugo candentia pressos
78 exhortatus equos currum derexit in hostem
79 concutiensque suis vibrantia tela lacertis
80 'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto
81 mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!'
82 hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est,
83 sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
84 nil tamen emissi profecit acumine ferri
85 utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
86 'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit
87 ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?'
88 (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis
89 fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae
90 auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis;
91 Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius
92 tegminis officium: tamen indestrictus abibo;
93 est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
94 Nereaque et natas et totum temperat aequor.'
95 dixit et haesurum clipei curvamine telum
96 misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
97 terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
98 excutit hoc heros rursusque trementia forti
99 tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
100 sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum
101 et se praebentem valuit destringere Cycnum.
102 haut secus exarsit, quam circo taurus aperto,
103 cum sua terribili petit inritamina cornu,
104 poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit;
105 num tamen exciderit ferrum considerat hastae:
106 haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo,
107 quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno?
108 nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
109 moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque
110 Eetioneas inplevi sanguine Thebas,
111 vel cum purpureus populari caede Caicus
112 fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
113 hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
114 et feci et video, valuit mea dextra valetque.'
115 dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam
116 misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
117 loricamque simul subiectaque pectora rupit.
118 quo plangente gravem moribundo vertice terram
119 extrahit illud idem calido de vulnere telum
120 atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta:
121 utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!'
122 sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat
123 inque umero sonuit non evitata sinistro,
124 inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
125 qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum
126 viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
127 vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!
128 tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
129 desilit et nitido securum comminus hostem
130 ense petens parmam gladio galeamque cavari
131 cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum.
132 haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto
133 ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat
134 cedentique sequens instat turbatque ruitque
135 attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,
136 ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti
137 aversos passus medio lapis obstitit arvo;
138 quem super inpulsum resupino corpore Cycnum
139 vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.
140 tum clipeo genibusque premens praecordia duris
141 vincla trahit galeae, quae presso subdita mento
142 elidunt fauces et respiramen iterque
143 eripiunt animae. victum spoliare parabat:
144 arma relicta videt; corpus deus aequoris albam
145 contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.

146 Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum
147 attulit et positis pars utraque substitit armis.
148 dumque vigil Phrygios servat custodia muros,
149 et vigil Argolicas servat custodia fossas,
150 festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles
151 Pallada mactatae placabat sanguine vaccae;
152 cuius ut inposuit prosecta calentibus aris,
153 et dis acceptus penetravit in aethera nidor,
154 sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
155 discubuere toris proceres et corpora tosta
156 carne replent vinoque levant curasque sitimque.
157 non illos citharae, non illos carmina vocum
158 longave multifori delectat tibia buxi,
159 sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi
160 materia est: pugnas referunt hostisque suasque,
161 inque vices adita atque exhausta pericula saepe
162 commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles,
163 aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
164 proxima praecipue domito victoria Cycno
165 in sermone fuit: visum mirabile cunctis,
166 quod iuveni corpus nullo penetrabile telo
167 invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
168 hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,
169 cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo
170 contemptor ferri nulloque forabilis ictu
171 Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille
172 corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,
173 Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
174 incoluit, quoque id mirum magis esset in illo,
175 femina natus erat.' monstri novitate moventur
176 quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles:
177 'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,
178 o facunde senex, aevi prudentia nostri,
179 quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,
180 qua tibi militia, cuius certamine pugnae
181 cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.'
182 tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas,
183 multaque me fugiant primis spectata sub annis,
184 plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla
185 pectore res nostro est inter bellique domique
186 acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus
187 spectatorem operum multorum reddere, vixi
188 annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.

189 'Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
190 Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas
191 perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
192 multorum frustra votis optata procorum.
193 temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos:
194 sed iam aut contigerant illi conubia matris
195 aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos
196 denupsit thalamos secretaque litora carpens
197 aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),
198 utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
199 "sint tua vota licet" dixit "secura repulsae:
200 elige, quid voveas!" (eadem hoc quoque fama ferebat)
201 "magnum" Caenis ait "facit haec iniuria votum,
202 tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
203 omnia praestiteris." graviore novissima dixit
204 verba sono poteratque viri vox illa videri,
205 sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti
206 adnuerat dederatque super, nec saucius ullis
207 vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
208 munere laetus abit studiisque virilibus aevum
209 exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.

210 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus
211 nubigenasque feros positis ex ordine mensis
212 arboribus tecto discumbere iusserat antro.
213 Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
214 festaque confusa resonabat regia turba.
215 ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,
216 cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva,
217 praesignis facie; felicem diximus illa
218 coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen.
219 nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
220 Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa
221 ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
222 protinus eversae turbant convivia mensae,
223 raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
224 Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant
225 aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.
226 femineo clamore sonat domus: ocius omnes
227 surgimus, et primus "quae te vecordia," Theseus
228 "Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas
229 Pirithoum violesque duos ignarus in uno?"
230 [neve ea magnanimus frustra memoraverit ore,
231 submovet instantes raptamque furentibus aufert.]
232 ille nihil contra, (neque enim defendere verbis
233 talia facta potest) sed vindicis ora protervis
234 insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
235 forte fuit iuxta signis exstantibus asper
236 antiquus crater; quem vastum vastior ipse
237 sustulit Aegides adversaque misit in ora:
238 sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque
239 vulnere et ore vomens madida resupinus harena
240 calcitrat. ardescunt germani caede bimembres
241 certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur.
242 vina dabant animos, et prima pocula pugna
243 missa volant fragilesque cadi curvique lebetes,
244 res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.

245 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis
246 haut timuit spoliare suis et primus ab aede
247 lampadibus densum rapuit funale coruscis
248 elatumque alte, veluti qui candida tauri
249 rumpere sacrifica molitur colla securi,
250 inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa
251 non cognoscendo confusa relinquit in ore.
252 exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris
253 acta retro naris medioque est fixa palato.
254 hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae
255 stravit humi Pelates deiecto in pectora mento
256 cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes
257 vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.

258 'Proximus ut steterat spectans altaria vultu
259 fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?"
260 cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram
261 ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen
262 depressitque duos, Brotean et Orion: Orio
263 mater erat Mycale, quam deduxisse canendo
264 saepe reluctanti constabat cornua lunae.
265 "non impune feres, teli modo copia detur!"
266 dixerat Exadius telique habet instar, in alta
267 quae fuerant pinu votivi cornua cervi.
268 figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo
269 eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,
270 pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.

271 'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris
272 pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi
273 tempora perfringit fulvo protecta capillo.
274 correpti rapida, veluti seges arida, flamma
275 arserunt crines, et vulnere sanguis inustus
276 terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum
277 igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva
278 cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud
279 stridet et in trepida submersum sibilat unda.
280 saucius hirsutis avidum de crinibus ignem
281 excutit inque umeros limen tellure revulsum
282 tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,
283 ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles
284 oppressit spatio stantem propiore Cometen.
285 gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit
286 "cetera sit fortis castrorum turba tuorum!"
287 semicremoque novat repetitum stipite vulnus
288 terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu
289 rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.

290 'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;
291 e quibus ut prima tectus lanugine malas
292 procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso
293 parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus
294 plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
295 condidit ora viri perque os in pectora flammas.
296 te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato
297 insequitur, sed non in te quoque constitit idem
298 exitus: adsiduae successu caedis ovantem,
299 qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.
300 ingemuit duroque sudem vix osse revulsit
301 Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
302 fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo
303 dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,
304 quique pedum nuper certamine vicerat omnes
305 Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat;
306 et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,
307 quique suis frustra bellum dissuaserat augur
308 Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso
309 "ne fuge! ad Herculeos" inquit "servaberis arcus."
310 at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus
311 effugere necem; quos omnes dextra Dryantis
312 perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis
313 terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti:
314 nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,
315 qua naris fronti committitur, accipis, imae.

316 'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat
317 sopitus venis et inexperrectus Aphidas
318 languentique manu carchesia mixta tenebat,
319 fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae;
320 quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem,
321 inserit amento digitos "miscenda" que dixit
322 "cum Styge vina bibes" Phorbas; nec plura moratus
323 in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo
324 fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
325 mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit
326 inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.

327 'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra
328 glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit
329 et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,
330 lancea Pirithoi costis inmissa Petraei
331 pectora cum duro luctantia robore fixit.
332 Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant,
333 Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem
334 victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt,
335 fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit
336 et missum a dextra laevam penetravit ad aurem,
337 Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis,
338 dum fugit instantem trepidans Ixione natum,
339 decidit in praeceps et pondere corporis ornum
340 ingentem fregit suaque induit ilia fractae.

341 'Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum
342 mittere conatur; conantem stipite querno
343 occupat Aegides cubitique ingentia frangit
344 ossa nec ulterius dare corpus inutile leto
345 aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti
346 insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum,
347 opposuitque genu costis prensamque sinistra
348 caesariem retinens vultum minitantiaque ora
349 robore nodoso praeduraque tempora fregit.
350 robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen
351 sternit et inmissa protectum pectora barba
352 Hippason et summis exstantem Riphea silvis
353 Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos
354 ferre domum vivos indignantesque solebat.
355 haut tulit utentem pugnae successibus ultra
356 Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco
357 annosam pinum magno molimine temptat;
358 quod quia non potuit, praefractam misit in hostem,
359 sed procul a telo Theseus veniente recessit
360 Pallados admonitu: credi sic ipse volebat.
361 non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti
362 abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum:
363 armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
364 quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor
365 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.
366 Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus
367 vidit, "at inferias, iuvenum gratissime Crantor,
368 accipe" ait validoque in Demoleonta lacerto
369 fraxineam misit contentis viribus hastam,
370 quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens
371 intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum
372 (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est;
373 ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem
374 erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
375 excipit ille ictus galea clipeoque sonantes
376 defensatque umeros praetentaque sustinet arma
377 perque armos uno duo pectora perforat ictu.
378 ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
379 eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;
380 additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat
381 pelle lupi saevique vicem praestantia teli
382 cornua vara boum multo rubefacta cruore.

383 'Huic ego (nam viris animus dabat) "aspice," dixi
384 "quantum concedant nostro tua cornua ferro"
385 et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret,
386 opposuit dextram passurae vulnera fronti:
387 adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum
388 haerentem Peleus et acerbo vulnere victum
389 (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.
390 prosiluit terraque ferox sua viscera traxit
391 tractaque calcavit calcataque rupit et illis
392 crura quoque inpediit et inani concidit alvo.

393 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
394 si modo naturae formam concedimus illi.
395 barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea
396 ex umeris medios coma dependebat in armos.
397 gratus in ore vigor; cervix umerique manusque
398 pectoraque artificum laudatis proxima signis,
399 et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo
400 deteriorque viro facies; da colla caputque,
401 Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt
402 pectora celsa toris. totus pice nigrior atra,
403 candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus.
404 multae illum petiere sua de gente, sed una
405 abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter
406 semiferos altis habitavit femina silvis;
407 haec et blanditiis et amando et amare fatendo
408 Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis
409 esse potest membris, ut sit coma pectine levis,
410 ut modo rore maris, modo se violave rosave
411 inplicet, interdum candentia lilia gestet,
412 bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae
413 fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat,
414 nec nisi quae deceant electarumque ferarum
415 aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
416 par amor est illis: errant in montibus una,
417 antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta
418 intrarant pariter, pariter fera bella gerebant:
419 (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra
420 venit et inferius quam collo pectora subsunt,
421 Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum
422 corpore cum toto post tela educta refrixit.
423 protinus Hylonome morientes excipit artus
424 inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora
425 admovet atque animae fugienti obsistere temptat;
426 ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures
427 arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,
428 incubuit moriensque suum conplexa maritum est.

429 'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum
430 vinxerat inter se conexis vellera nodis,
431 Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque;
432 caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent,
433 Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit;
434 [fracta volubilitas capitis latissima, perque os
435 perque cavas nares oculosque auresque cerebrum
436 molle fluit, veluti concretum vimine querno
437 lac solet utve liquor rari sub pondere cribri
438 manat et exprimitur per densa foramina spissus.]
439 ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,
440 (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima
441 ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque
442 ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum
443 gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:
444 signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.
445 tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti;
446 tum poteram magni, si non superare, morari
447 Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus,
448 aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas.
449 quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,
450 Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli
451 fixit in adverso cornum sine cuspide vultu?
452 vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
453 stravit Erigdupum; memini et venabula condi
454 inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
455 nec tu credideris tantum cecinisse futura
456 Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis
457 occubuit frustraque loqui temptavit Hodites
458 ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.

459 'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque
460 Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon:
461 vulnera non memini, numerum nomenque notavi.
462 provolat Emathii spoliis armatus Halesi,
463 quem dederat leto, membris et corpore Latreus
464 maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque,
465 vis iuvenalis erat, variabant tempora cani.
466 qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa
467 conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque
468 armaque concussit certumque equitavit in orbem
469 verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:
470 "et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper,
471 tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo
472 commonuit, mentemque subit, quo praemia facto
473 quaque viri falsam speciem mercede pararis?
474 quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque,
475 i, cape cum calathis et stamina pollice torque;
476 bella relinque viris." iactanti talia Caeneus
477 extentum cursu missa latus eruit hasta,
478 qua vir equo commissus erat. furit ille dolore
479 nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa:
480 non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando,
481 aut siquis parvo feriat cava tympana saxo.
482 comminus adgreditur laterique recondere duro
483 luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt.
484 "haut tamen effugies! medio iugulaberis ense,
485 quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem
486 obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
487 plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto,
488 fractaque dissiluit percusso lammina callo.
489 ut satis inlaesos miranti praebuit artus,
490 "nunc age" ait Caeneus "nostro tua corpora ferro
491 temptemus!" capuloque tenus demisit in armos
492 ensem fatiferum caecamque in viscera movit
493 versavitque manum vulnusque in vulnere fecit.
494 ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres
495 telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
496 tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni
497 inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.
498 fecerat attonitos nova res. "heu dedecus ingens!"
499 Monychus exclamat. "populus superamur ab uno
500 vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis,
501 quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt?
502 quid geminae vires et quod fortissima rerum
503 in nobis natura duplex animalia iunxit?
504 nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
505 esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae
506 spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!
507 saxa trabesque super totosque involvite montes
508 vivacemque animam missis elidite silvis!
509 massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus."
510 dixit et insanis deiectam viribus austri
511 forte trabem nactus validum coniecit in hostem
512 exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus
513 arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
514 obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus
515 aestuat arboreo congestaque robora duris
516 fert umeris, sed enim postquam super ora caputque
517 crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,
518 deficit interdum, modo se super aera frustra
519 tollere conatur iactasque evolvere silvas
520 interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce,
521 ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
522 exitus in dubio est: alii sub inania corpus
523 Tartara detrusum silvarum mole ferebant;
524 abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis
525 vidit avem pennis liquidas exire sub auras,
526 quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
527 hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu
528 Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
529 adspexit pariterque animis oculisque secutus
530 "o salve," dixit "Lapithaeae gloria gentis,
531 maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caencu!"
532 credita res auctore suo est: dolor addidit iram,
533 oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
534 nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
535 quam data pars leto, partem fuga noxque removit.'

536 Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
537 proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
538 praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
539 atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis
540 acta tibi, senior; certe mihi saepe referre
541 nubigenas domitos a se pater esse solebat.'
542 tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum
543 cogis et obductos annis rescindere luctus
544 inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
545 ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
546 inplevit meritis, quod mallem posse negare;
547 sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum
548 Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem?
549 ille tuus genitor Messenia moenia quondam
550 stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque
551 diruit inque meos ferrum flammamque penatis
552 inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,
553 bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus,
554 bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno
555 viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:
556 mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
557 sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
558 Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
559 hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
560 vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis
561 ferre solet pedibus divum gratissima regi;
562 viribus usus avis pennis rostroque redunco
563 hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
564 tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus
565 atque inter nubes sublimia membra ferentem
566 pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
567 nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi
568 deficiunt motumque negant viresque volandi.
569 decidit in terram, non concipientibus auras
570 infirmis pennis, et qua levis haeserat alae
571 corporis adflicti pressa est gravitate sagitta
572 perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
573 nunc videor debere tui praeconia rebus
574 Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis?
575 nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo
576 ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.'

577 Haec postquam dulci Neleius edidit ore,
578 a sermone senis repetito munere Bacchi
579 surrexere toris: nox est data cetera somno.

580 At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas,
581 in volucrem corpus nati Phaethontida versum
582 mente dolet patria saevumque perosus Achillem
583 exercet memores plus quam civiliter iras.
584 iamque fere tracto duo per quinquennia bello
585 talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
586 'o mihi de fratris longe gratissime natis,
587 inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
588 ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,
589 ingemis? aut ecquid tot defendentia muros
590 milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes,
591 Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
592 cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
593 vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
594 det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim,
595 sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti
596 non datur, occulta necopinum perde sagitta!'
597 adnuit atque animo pariter patruique suoque
598 Delius indulgens nebula velatus in agmen
599 pervenit Iliacum mediaque in caede virorum
600 rara per ignotos spargentem cernit Achivos
601 tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis
602 sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum,
603 vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!'
604 dixit et ostendens sternentem Troica ferro
605 corpora Peliden, arcus obvertit in illum
606 certaque letifera derexit spicula dextra.
607 quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
608 hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille,
609 victus es a timido Graiae raptore maritae!
610 at si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
611 Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.

612 Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
613 nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
614 arserat: armarat deus idem idemque cremarat;
615 iam cinis est, et de tam magno restat Achille
616 nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam,
617 at vivit totum quae gloria conpleat orbem.
618 haec illi mensura viro respondet, et hac est
619 par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
620 ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses,
621 bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
622 non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
623 non minor Atrides, non bello maior et aevo
624 poscere, non alii: solis Telamone creatis
625 Laertaque fuit tantae fiducia laudis.
626 a se Tantalides onus invidiamque removit
627 Argolicosque duces mediis considere castris
628 iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.

Modalità mobile