Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber X

1 Inde per inmensum croceo velatus amictu
2 aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras
3 tendit et Orphea nequiquam voce vocatur.
4 adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba
5 nec laetos vultus nec felix attulit omen.
6 fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo
7 usque fuit nullosque invenit motibus ignes.
8 exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas
9 dum nova naiadum turba comitata vagatur,
10 occidit in talum serpentis dente recepto.
11 quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras
12 deflevit vates, ne non temptaret et umbras,
13 ad Styga Taenaria est ausus descendere porta
14 perque leves populos simulacraque functa sepulcro
15 Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem
16 umbrarum dominum pulsisque ad carmina nervis
17 sic ait: 'o positi sub terra numina mundi,
18 in quem reccidimus, quicquid mortale creamur,
19 si licet et falsi positis ambagibus oris
20 vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem
21 Tartara, descendi, nec uti villosa colubris
22 terna Medusaei vincirem guttura monstri:
23 causa viae est coniunx, in quam calcata venenum
24 vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
25 posse pati volui nec me temptasse negabo:
26 vicit Amor. supera deus hic bene notus in ora est;
27 an sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse,
28 famaque si veteris non est mentita rapinae,
29 vos quoque iunxit Amor. per ego haec loca plena timoris,
30 per Chaos hoc ingens vastique silentia regni,
31 Eurydices, oro, properata retexite fata.
32 omnia debemur vobis, paulumque morati
33 serius aut citius sedem properamus ad unam.
34 tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque
35 humani generis longissima regna tenetis.
36 haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,
37 iuris erit vestri: pro munere poscimus usum;
38 quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est
39 nolle redire mihi: leto gaudete duorum.'

40 Talia dicentem nervosque ad verba moventem
41 exsangues flebant animae; nec Tantalus undam
42 captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
43 nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt
44 Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
45 tunc primum lacrimis victarum carmine fama est
46 Eumenidum maduisse genas, nec regia coniunx
47 sustinet oranti nec, qui regit ima, negare,
48 Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes
49 inter et incessit passu de vulnere tardo.
50 hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros,
51 ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
52 exierit valles; aut inrita dona futura.
53 carpitur adclivis per muta silentia trames,
54 arduus, obscurus, caligine densus opaca,
55 nec procul afuerunt telluris margine summae:
56 hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi
57 flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est,
58 bracchiaque intendens prendique et prendere certans
59 nil nisi cedentes infelix arripit auras.
60 iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam
61 questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?)
62 supremumque 'vale,' quod iam vix auribus ille
63 acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.

64 Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus,
65 quam tria qui timidus, medio portante catenas,
66 colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit,
67 quam natura prior saxo per corpus oborto,
68 quique in se crimen traxit voluitque videri
69 Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae,
70 infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam
71 pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.
72 orantem frustraque iterum transire volentem
73 portitor arcuerat: septem tamen ille diebus
74 squalidus in ripa Cereris sine munere sedit;
75 cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.
76 esse deos Erebi crudeles questus, in altam
77 se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.

78 Tertius aequoreis inclusum Piscibus annum
79 finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus
80 femineam Venerem, seu quod male cesserat illi,
81 sive fidem dederat; multas tamen ardor habebat
82 iungere se vati, multae doluere repulsae.
83 ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem
84 in teneros transferre mares citraque iuventam
85 aetatis breve ver et primos carpere flores.

86 Collis erat collemque super planissima campi
87 area, quam viridem faciebant graminis herbae:
88 umbra loco deerat; qua postquam parte resedit
89 dis genitus vates et fila sonantia movit,
90 umbra loco venit: non Chaonis afuit arbor,
91 non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,
92 nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus,
93 et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis
94 enodisque abies curvataque glandibus ilex
95 et platanus genialis acerque coloribus inpar
96 amnicolaeque simul salices et aquatica lotos
97 perpetuoque virens buxum tenuesque myricae
98 et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
99 vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una
100 pampineae vites et amictae vitibus ulmi
101 ornique et piceae pomoque onerata rubenti
102 arbutus et lentae, victoris praemia, palmae
103 et succincta comas hirsutaque vertice pinus,
104 grata deum matri, siquidem Cybeleius Attis
105 exuit hac hominem truncoque induruit illo.

106 Adfuit huic turbae metas imitata cupressus,
107 nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo,
108 qui citharam nervis et nervis temperat arcum.
109 namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva
110 ingens cervus erat, lateque patentibus altas
111 ipse suo capiti praebebat cornibus umbras.
112 cornua fulgebant auro, demissaque in armos
113 pendebant tereti gemmata monilia collo.
114 bulla super frontem parvis argentea loris
115 vincta movebatur; parilesque ex aere nitebant
116 auribus e geminis circum cava tempora bacae;
117 isque metu vacuus naturalique pavore
118 deposito celebrare domos mulcendaque colla
119 quamlibet ignotis manibus praebere solebat.
120 sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis,
121 gratus erat, Cyparisse, tibi: tu pabula cervum
122 ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam,
123 tu modo texebas varios per cornua flores,
124 nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc
125 mollia purpureis frenabas ora capistris.

126 Aestus erat mediusque dies, solisque vapore
127 concava litorei fervebant bracchia Cancri:
128 fessus in herbosa posuit sua corpora terra
129 cervus et arborea frigus ducebat ab umbra.
130 hunc puer inprudens iaculo Cyparissus acuto
131 fixit et, ut saevo morientem vulnere vidit,
132 velle mori statuit. quae non solacia Phoebus
133 dixit et, ut leviter pro materiaque doleret,
134 admonuit! gemit ille tamen munusque supremum
135 hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni.
136 iamque per inmensos egesto sanguine fletus
137 in viridem verti coeperunt membra colorem,
138 et, modo qui nivea pendebant fronte capilli,
139 horrida caesaries fieri sumptoque rigore
140 sidereum gracili spectare cacumine caelum.
141 ingemuit tristisque deus 'lugebere nobis
142 lugebisque alios aderisque dolentibus' inquit.

143 Tale nemus vates attraxerat inque ferarum
144 concilio, medius turbae, volucrumque sedebat.
145 ut satis inpulsas temptavit pollice chordas
146 et sensit varios, quamvis diversa sonarent,
147 concordare modos, hoc vocem carmine movit:
148 'ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno)
149 carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas
150 dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas
151 sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis.
152 nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus
153 dilectos superis inconcessisque puellas
154 ignibus attonitas meruisse libidine poenam.

155 'Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore
156 arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse,
157 quam quod erat, mallet. nulla tamen alite verti
158 dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre.
159 nec mora, percusso mendacibus aere pennis
160 abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet
161 invitaque Iovi nectar Iunone ministrat.

162 'Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus,
163 tristia si spatium ponendi fata dedissent.
164 qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit
165 ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso,
166 tu totiens oreris viridique in caespite flores.
167 te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe
168 in medio positi caruerunt praeside Delphi,
169 dum deus Eurotan inmunitamque frequentat
170 Sparten, nec citharae nec sunt in honore sagittae:
171 inmemor ipse sui non retia ferre recusat,
172 non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui
173 ire comes, longaque alit adsuetudine flammas.
174 iamque fere medius Titan venientis et actae
175 noctis erat spatioque pari distabat utrimque,
176 corpora veste levant et suco pinguis olivi
177 splendescunt latique ineunt certamina disci.
178 quem prius aerias libratum Phoebus in auras
179 misit et oppositas disiecit pondere nubes;
180 reccidit in solidam longo post tempore terram
181 pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem.
182 protinus inprudens actusque cupidine lusus
183 tollere Taenarides orbem properabat, at illum
184 dura repercusso subiecit verbere tellus
185 in vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque
186 quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus,
187 et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat,
188 nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.
189 nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus.
190 ut, siquis violas rigidumve papaver in horto
191 liliaque infringat fulvis horrentia linguis,
192 marcida demittant subito caput illa vietum
193 nec se sustineant spectentque cacumine terram:
194 sic vultus moriens iacet et defecta vigore
195 ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit.
196 "laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,"
197 Phoebus ait "videoque tuum, mea crimina, vulnus.
198 tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto
199 inscribenda tuo est. ego sum tibi funeris auctor.
200 quae mea culpa tamen, nisi si lusisse vocari
201 culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari?
202 atque utinam tecumque mori vitamque liceret
203 reddere! quod quoniam fatali lege tenemur,
204 semper eris mecum memorique haerebis in ore.
205 te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,
206 flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
207 tempus et illud erit, quo se fortissimus heros
208 addat in hunc florem folioque legatur eodem."
209 talia dum vero memorantur Apollinis ore,
210 ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas,
211 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro
212 flos oritur formamque capit, quam lilia, si non
213 purpureus color his, argenteus esset in illis.
214 non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris):
215 ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI
216 flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.
217 nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque
218 durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum
219 annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.

220 'At si forte roges fecundam Amathunta metallis,
221 an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque
222 atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu
223 frons erat, unde etiam nomen traxere Cerastae.
224 ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;
225 ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam
226 advena vidisset, mactatos crederet illic
227 lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:
228 hospes erat caesus! sacris offensa nefandis
229 ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat
230 deserere alma Venus. "sed quid loca grata, quid urbes
231 peccavere meae? quod" dixit "crimen in illis?
232 exilio poenam potius gens inpia pendat
233 vel nece vel siquid medium est mortisque fugaeque.
234 idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?"
235 dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum
236 flexit et admonita est haec illis posse relinqui
237 grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.

238 'Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae
239 esse negare deam; pro quo sua numinis ira
240 corpora cum fama primae vulgasse feruntur,
241 utque pudor cessit, sanguisque induruit oris,
242 in rigidum parvo silicem discrimine versae.

243 'Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentis
244 viderat, offensus vitiis, quae plurima menti
245 femineae natura dedit, sine coniuge caelebs
246 vivebat thalamique diu consorte carebat.
247 interea niveum mira feliciter arte
248 sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
249 nulla potest, operisque sui concepit amorem.
250 virginis est verae facies, quam vivere credas,
251 et, si non obstet reverentia, velle moveri:
252 ars adeo latet arte sua. miratur et haurit
253 pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
254 saepe manus operi temptantes admovet, an sit
255 corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur.
256 oscula dat reddique putat loquiturque tenetque
257 et credit tactis digitos insidere membris
258 et metuit, pressos veniat ne livor in artus,
259 et modo blanditias adhibet, modo grata puellis
260 munera fert illi conchas teretesque lapillos
261 et parvas volucres et flores mille colorum
262 liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas
263 Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus,
264 dat digitis gemmas, dat longa monilia collo,
265 aure leves bacae, redimicula pectore pendent:
266 cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur.
267 conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis
268 adpellatque tori sociam adclinataque colla
269 mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.

270 'Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro
271 venerat, et pandis inductae cornibus aurum
272 conciderant ictae nivea cervice iuvencae,
273 turaque fumabant, cum munere functus ad aras
274 constitit et timide "si, di, dare cuncta potestis,
275 sit coniunx, opto," non ausus "eburnea virgo"
276 dicere, Pygmalion "similis mea" dixit "eburnae."
277 sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,
278 vota quid illa velint et, amici numinis omen,
279 flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.
280 ut rediit, simulacra suae petit ille puellae
281 incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est;
282 admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:
283 temptatum mollescit ebur positoque rigore
284 subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole
285 cera remollescit tractataque pollice multas
286 flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
287 dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,
288 rursus amans rursusque manu sua vota retractat.
289 corpus erat! saliunt temptatae pollice venae.
290 tum vero Paphius plenissima concipit heros
291 verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem
292 ore suo non falsa premit, dataque oscula virgo
293 sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen
294 attollens pariter cum caelo vidit amantem.
295 coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis
296 cornibus in plenum noviens lunaribus orbem
297 illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.

298 'Editus hac ille est, qui si sine prole fuisset,
299 inter felices Cinyras potuisset haberi.
300 dira canam; procul hinc natae, procul este parente
301 aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,
302 desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,
303 vel, si credetis, facti quoque credite poenam.
304 si tamen admissum sinit hoc natura videri,
305 [gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,]
306 gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
307 quae tantum genuere nefas: sit dives amomo
308 cinnamaque costumque suum sudataque ligno
309 tura ferat floresque alios Panchaia tellus,
310 dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.
311 ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,
312 Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto;
313 stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis
314 e tribus una soror: scelus est odisse parentem,
315 hic amor est odio maius scelus.undique lecti
316 te cupiunt proceres, totoque Oriente iuventus
317 ad thalami certamen adest: ex omnibus unum
318 elige, Myrrha, virum, dum ne sit in omnibus unus.
319 illa quidem sentit foedoque repugnat amori
320 et secum "quo mente feror? quid molior?" inquit
321 "di, precor, et pietas sacrataque iura parentum,
322 hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro,
323 si tamen hoc scelus est. sed enim damnare negatur
324 hanc Venerem pietas: coeunt animalia nullo
325 cetera dilectu, nec habetur turpe iuvencae
326 ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx,
327 quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius
328 semine concepta est, ex illo concipit ales.
329 felices, quibus ista licent! humana malignas
330 cura dedit leges, et quod natura remittit,
331 invida iura negant. gentes tamen esse feruntur,
332 in quibus et nato genetrix et nata parenti
333 iungitur, et pietas geminato crescit amore.
334 me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,
335 fortunaque loci laedor!quid in ista revolvor?
336 spes interdictae, discedite! dignus amari
337 ille, sed ut pater, est.ergo, si filia magni
338 non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem:
339 nunc, quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno
340 est mihi proximitas: aliena potentior essem.
341 ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,
342 dum scelus effugiam; retinet malus ardor euntem,
343 ut praesens spectem Cinyran tangamque loquarque
344 osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.
345 ultra autem spectare aliquid potes, inpia virgo?
346 et quot confundas et iura et nomina, sentis?
347 tune eris et matris paelex et adultera patris?
348 tune soror nati genetrixque vocabere fratris?
349 nec metues atro crinitas angue sorores,
350 quas facibus saevis oculos atque ora petentes
351 noxia corda vident? at tu, dum corpore non es
352 passa nefas, animo ne concipe neve potentis
353 concubitu vetito naturae pollue foedus!
354 velle puta: res ipsa vetat; pius ille memorque est
355 moriset o vellem similis furor esset in illo!"

356 'Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum,
357 quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa,
358 nominibus dictis, cuius velit esse mariti;
359 illa silet primo patriisque in vultibus haerens
360 aestuat et tepido suffundit lumina rore.
361 virginei Cinyras haec credens esse timoris,
362 flere vetat siccatque genas atque oscula iungit;
363 Myrrha datis nimium gaudet consultaque, qualem
364 optet habere virum, "similem tibi" dixit; at ille
365 non intellectam vocem conlaudat et "esto
366 tam pia semper" ait. pietatis nomine dicto
367 demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.

368 'Noctis erat medium, curasque et corpora somnus
369 solverat; at virgo Cinyreia pervigil igni
370 carpitur indomito furiosaque vota retractat
371 et modo desperat, modo vult temptare, pudetque
372 et cupit, et, quid agat, non invenit, utque securi
373 saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat,
374 quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur,
375 sic animus vario labefactus vulnere nutat
376 huc levis atque illuc momentaque sumit utroque,
377 nec modus et requies, nisi mors, reperitur amoris.
378 mors placet. erigitur laqueoque innectere fauces
379 destinat et zona summo de poste revincta
380 "care, vale, Cinyra, causamque intellege mortis!"
381 dixit et aptabat pallenti vincula collo.

382 'Murmura verborum fidas nutricis ad aures
383 pervenisse ferunt limen servantis alumnae.
384 surgit anus reseratque fores mortisque paratae
385 instrumenta videns spatio conclamat eodem
386 seque ferit scinditque sinus ereptaque collo
387 vincula dilaniat; tum denique flere vacavit,
388 tum dare conplexus laqueique requirere causam.
389 muta silet virgo terramque inmota tuetur
390 et deprensa dolet tardae conamina mortis.
391 instat anus canosque suos et inania nudans
392 ubera per cunas alimentaque prima precatur,
393 ut sibi committat, quicquid dolet. illa rogantem
394 aversata gemit; certa est exquirere nutrix
395 nec solam spondere fidem. "dic" inquit "opemque
396 me sine ferre tibi: non est mea pigra senectus.
397 seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis;
398 sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu;
399 ira deum sive est, sacris placabilis ira.
400 quid rear ulterius? certe fortuna domusque
401 sospes et in cursu est: vivunt genetrixque paterque."
402 Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo
403 pectore; nec nutrix etiamnum concipit ullum
404 mente nefas aliquemque tamen praesentit amorem;
405 propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi
406 indicet, et gremio lacrimantem tollit anili
407 atque ita conplectens infirmis membra lacertis
408 "sensimus," inquit "amas! et in hoc mea (pone timorem)
409 sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam
410 hoc pater." exiluit gremio furibunda torumque
411 ore premens "discede, precor, miseroque pudori
412 parce!" ait; instanti "discede, aut desine" dixit
413 "quaerere, quid doleam! scelus est, quod scire laboras."
414 horret anus tremulasque manus annisque metuque
415 tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae
416 et modo blanditur, modo, si non conscia fiat,
417 terret et indicium laquei coeptaeque minatur
418 mortis et officium commisso spondet amori.
419 extulit illa caput lacrimisque inplevit obortis
420 pectora nutricis conataque saepe fateri
421 saepe tenet vocem pudibundaque vestibus ora
422 texit et "o" dixit "felicem coniuge matrem!"
423 hactenus, et gemuit. gelidus nutricis in artus
424 ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto
425 vertice canities rigidis stetit hirta capillis,
426 multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,
427 addidit. at virgo scit se non falsa moneri;
428 certa mori tamen est, si non potiatur amore.
429 "vive," ait haec, "potiere tuo"et, non ausa "parente"
430 dicere, conticuit promissaque numine firmat.

431 'Festa piae Cereris celebrabant annua matres
432 illa, quibus nivea velatae corpora veste
433 primitias frugum dant spicea serta suarum
434 perque novem noctes venerem tactusque viriles
435 in vetitis numerant: turba Cenchreis in illa
436 regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat.
437 ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,
438 nacta gravem vino Cinyran male sedula nutrix,
439 nomine mentito veros exponit amores
440 et faciem laudat; quaesitis virginis annis
441 "par" ait "est Myrrhae." quam postquam adducere iussa est
442 utque domum rediit, "gaude, mea" dixit "alumna:
443 vicimus!" infelix non toto pectore sentit
444 laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent,
445 sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis.

446 'Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones
447 flexerat obliquo plaustrum temone Bootes:
448 ad facinus venit illa suum; fugit aurea caelo
449 luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes;
450 nox caret igne suo; primus tegis, Icare, vultus,
451 Erigoneque pio sacrata parentis amore.
452 ter pedis offensi signo est revocata, ter omen
453 funereus bubo letali carmine fecit:
454 it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem;
455 nutricisque manum laeva tenet, altera motu
456 caecum iter explorat. thalami iam limina tangit,
457 iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi
458 poplite succiduo genua intremuere, fugitque
459 et color et sanguis, animusque relinquit euntem.
460 quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi
461 paenitet, et vellet non cognita posse reverti.
462 cunctantem longaeva manu deducit et alto
463 admotam lecto cum traderet "accipe," dixit,
464 "ista tua est, Cinyra" devotaque corpora iunxit.
465 accipit obsceno genitor sua viscera lecto
466 virgineosque metus levat hortaturque timentem.
467 forsitan aetatis quoque nomine "filia" dixit,
468 dixit et illa "pater," sceleri ne nomina desint.

469 'Plena patris thalamis excedit et inpia diro
470 semina fert utero conceptaque crimina portat.
471 postera nox facinus geminat, nec finis in illa est,
472 cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem
473 post tot concubitus, inlato lumine vidit
474 et scelus et natam verbisque dolore retentis
475 pendenti nitidum vagina deripit ensem;
476 Myrrha fugit: tenebrisque et caecae munere noctis
477 intercepta neci est latosque vagata per agros
478 palmiferos Arabas Panchaeaque rura relinquit
479 perque novem erravit redeuntis cornua lunae,
480 cum tandem terra requievit fessa Sabaea;
481 vixque uteri portabat onus. tum nescia voti
482 atque inter mortisque metus et taedia vitae
483 est tales conplexa preces: "o siqua patetis
484 numina confessis, merui nec triste recuso
485 supplicium, sed ne violem vivosque superstes
486 mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis
487 mutataeque mihi vitamque necemque negate!"
488 numen confessis aliquod patet: ultima certe
489 vota suos habuere deos. nam crura loquentis
490 terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues
491 porrigitur radix, longi firmamina trunci,
492 ossaque robur agunt, mediaque manente medulla
493 sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos,
494 in parvos digiti, duratur cortice pellis.
495 iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor
496 pectoraque obruerat collumque operire parabat:
497 non tulit illa moram venientique obvia ligno
498 subsedit mersitque suos in cortice vultus.
499 quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus,
500 flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.
501 est honor et lacrimis, stillataque cortice murra
502 nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.

503 'At male conceptus sub robore creverat infans
504 quaerebatque viam, qua se genetrice relicta
505 exsereret; media gravidus tumet arbore venter.
506 tendit onus matrem; neque habent sua verba dolores,
507 nec Lucina potest parientis voce vocari.
508 nitenti tamen est similis curvataque crebros
509 dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.
510 constitit ad ramos mitis Lucina dolentes
511 admovitque manus et verba puerpera dixit:
512 arbor agit rimas et fissa cortice vivum
513 reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis
514 naides inpositum lacrimis unxere parentis.
515 laudaret faciem Livor quoque; qualia namque
516 corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,
517 talis erat, sed, ne faciat discrimina cultus,
518 aut huic adde leves, aut illis deme pharetras.

519 'Labitur occulte fallitque volatilis aetas,
520 et nihil est annis velocius: ille sorore
521 natus avoque suo, qui conditus arbore nuper,
522 nuper erat genitus, modo formosissimus infans,
523 iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est,
524 iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes.
525 namque pharetratus dum dat puer oscula matri,
526 inscius exstanti destrinxit harundine pectus;
527 laesa manu natum dea reppulit: altius actum
528 vulnus erat specie primoque fefellerat ipsam.
529 capta viri forma non iam Cythereia curat
530 litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam
531 piscosamque Cnidon gravidamve Amathunta metallis;
532 abstinet et caelo: caelo praefertur Adonis.
533 hunc tenet, huic comes est adsuetaque semper in umbra
534 indulgere sibi formamque augere colendo
535 per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur
536 fine genus vestem ritu succincta Dianae
537 hortaturque canes tutaeque animalia praedae,
538 aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum
539 aut agitat dammas; a fortibus abstinet apris
540 raptoresque lupos armatosque unguibus ursos
541 vitat et armenti saturatos caede leones.
542 te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo
543 possit, Adoni, monet, "fortis" que "fugacibus esto"
544 inquit; "in audaces non est audacia tuta.
545 parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo,
546 neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse,
547 stet mihi ne magno tua gloria. non movet aetas
548 nec facies nec quae Venerem movere, leones
549 saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.
550 fulmen habent acres in aduncis dentibus apri,
551 impetus est fulvis et vasta leonibus ira,
552 invisumque mihi genus est." quae causa, roganti
553 "dicam," ait "et veteris monstrum mirabere culpae.
554 sed labor insolitus iam me lassavit, et, ecce,
555 opportuna sua blanditur populus umbra,
556 datque torum caespes: libet hac requiescere tecum"
557 (et requievit) "humo" pressitque et gramen et ipsum
558 inque sinu iuvenis posita cervice reclinis
559 sic ait ac mediis interserit oscula verbis:

560 '"Forsitan audieris aliquam certamine cursus
561 veloces superasse viros: non fabula rumor
562 ille fuit; superabat enim. nec dicere posses,
563 laude pedum formaene bono praestantior esset.
564 scitanti deus huic de coniuge 'coniuge' dixit
565 'nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum.
566 nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.'
567 territa sorte dei per opacas innuba silvas
568 vivit et instantem turbam violenta procorum
569 condicione fugat, 'ne' c 'sum potiunda, nisi' inquit
570 'victa prius cursu. pedibus contendite mecum:
571 praemia veloci coniunx thalamique dabuntur,
572 mors pretium tardis: ea lex certaminis esto.'
573 illa quidem inmitis, sed (tanta potentia formae est)
574 venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
575 sederat Hippomenes cursus spectator iniqui
576 et 'petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?'
577 dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores;
578 ut faciem et posito corpus velamine vidit,
579 quale meum, vel quale tuum, si femina fias,
580 obstipuit tollensque manus 'ignoscite,' dixit
581 'quos modo culpavi! nondum mihi praemia nota,
582 quae peteretis, erant.' laudando concipit ignes
583 et, ne quis iuvenum currat velocius, optat
584 invidiaque timet. 'sed cur certaminis huius
585 intemptata mihi fortuna relinquitur?' inquit
586 'audentes deus ipse iuvat!' dum talia secum
587 exigit Hippomenes, passu volat alite virgo.
588 quae quamquam Scythica non setius ire sagitta
589 Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem
590 miratur magis: et cursus facit ipse decorem.
591 aura refert ablata citis talaria plantis,
592 tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque
593 poplitibus suberant picto genualia limbo;
594 inque puellari corpus candore ruborem
595 traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum
596 candida purpureum simulatas inficit umbras.
597 dum notat haec hospes, decursa novissima meta est,
598 et tegitur festa victrix Atalanta corona.
599 dant gemitum victi penduntque ex foedere poenas.

600 '"Non tamen eventu iuvenis deterritus horum
601 constitit in medio vultuque in virgine fixo
602 'quid facilem titulum superando quaeris inertes?
603 mecum confer' ait. 'seu me fortuna potentem
604 fecerit, a tanto non indignabere vinci:
605 namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi
606 est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum,
607 nec virtus citra genus est; seu vincar, habebis
608 Hippomene victo magnum et memorabile nomen.'
609 talia dicentem molli Schoeneia vultu
610 aspicit et dubitat, superari an vincere malit,
611 atque ita 'quis deus hunc formosis' inquit 'iniquus
612 perdere vult caraeque iubet discrimine vitae
613 coniugium petere hoc? non sum, me iudice, tanti.
614 nec forma tangor, (poteram tamen hac quoque tangi)
615 sed quod adhuc puer est; non me movet ipse, sed aetas.
616 quid, quod inest virtus et mens interrita leti?
617 quid, quod ab aequorea numeratur origine quartus?
618 quid, quod amat tantique putat conubia nostra,
619 ut pereat, si me fors illi dura negarit?
620 dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos.
621 coniugium crudele meum est, tibi nubere nulla
622 nolet, et optari potes a sapiente puella.
623 cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis?
624 viderit! intereat, quoniam tot caede procorum
625 admonitus non est agiturque in taedia vitae.
626 occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum,
627 indignamque necem pretium patietur amoris?
628 non erit invidiae victoria nostra ferendae.
629 sed non culpa mea est! utinam desistere velles,
630 aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!
631 at quam virgineus puerili vultus in ore est!
632 a! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!
633 vivere dignus eras. quodsi felicior essem,
634 nec mihi coniugium fata inportuna negarent,
635 unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.'
636 dixerat, utque rudis primoque cupidine tacta,
637 quod facit, ignorans amat et non sentit amorem.

638 '"Iam solitos poscunt cursus populusque paterque,
639 cum me sollicita proles Neptunia voce
640 invocat Hippomenes 'Cytherea,' que 'conprecor, ausis
641 adsit' ait 'nostris et quos dedit, adiuvet ignes.'
642 detulit aura preces ad me non invida blandas:
643 motaque sum, fateor, nec opis mora longa dabatur.
644 est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt,
645 telluris Cypriae pars optima, quem mihi prisci
646 sacravere senes templisque accedere dotem
647 hanc iussere meis; medio nitet arbor in arvo,
648 fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro:
649 hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam
650 aurea poma manu nullique videnda nisi ipsi
651 Hippomenen adii docuique, quis usus in illis.
652 signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque
653 emicat et summam celeri pede libat harenam:
654 posse putes illos sicco freta radere passu
655 et segetis canae stantes percurrere aristas.
656 adiciunt animos iuveni clamorque favorque
657 verbaque dicentum 'nunc, nunc incumbere tempus!
658 Hippomene, propera! nunc viribus utere totis!
659 pelle moram: vinces!' dubium, Megareius heros
660 gaudeat an virgo magis his Schoeneia dictis.
661 o quotiens, cum iam posset transire, morata est
662 spectatosque diu vultus invita reliquit!
663 aridus e lasso veniebat anhelitus ore,
664 metaque erat longe: tum denique de tribus unum
665 fetibus arboreis proles Neptunia misit.
666 obstipuit virgo nitidique cupidine pomi
667 declinat cursus aurumque volubile tollit;
668 praeterit Hippomenes: resonant spectacula plausu.
669 illa moram celeri cessataque tempora cursu
670 corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit:
671 et rursus pomi iactu remorata secundi
672 consequitur transitque virum. pars ultima cursus
673 restabat; 'nunc' inquit 'ades, dea muneris auctor!'
674 inque latus campi, quo tardius illa rediret,
675 iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum.
676 an peteret, virgo visa est dubitare: coegi
677 tollere et adieci sublato pondera malo
678 inpediique oneris pariter gravitate moraque,
679 neve meus sermo cursu sit tardior ipso,
680 praeterita est virgo: duxit sua praemia victor.

681 '"Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem
682 ferret, Adoni, fui? nec grates inmemor egit,
683 nec mihi tura dedit. subitam convertor in iram,
684 contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris,
685 exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos:
686 templa, deum Matri quae quondam clarus Echion
687 fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis,
688 transibant, et iter longum requiescere suasit;
689 illic concubitus intempestiva cupido
690 occupat Hippomenen a numine concita nostro.
691 luminis exigui fuerat prope templa recessus,
692 speluncae similis, nativo pumice tectus,
693 religione sacer prisca, quo multa sacerdos
694 lignea contulerat veterum simulacra deorum;
695 hunc init et vetito temerat sacraria probro.
696 sacra retorserunt oculos, turritaque Mater
697 an Stygia sontes dubitavit mergeret unda:
698 poena levis visa est; ergo modo levia fulvae
699 colla iubae velant, digiti curvantur in ungues,
700 ex umeris armi fiunt, in pectora totum
701 pondus abit, summae cauda verruntur harenae;
702 iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt,
703 pro thalamis celebrant silvas aliisque timendi
704 dente premunt domito Cybeleia frena leones.
705 hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum,
706 quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet,
707 effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus!"

708 'Illa quidem monuit iunctisque per aera cycnis
709 carpit iter, sed stat monitis contraria virtus.
710 forte suem latebris vestigia certa secuti
711 excivere canes, silvisque exire parantem
712 fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu:
713 protinus excussit pando venabula rostro
714 sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem
715 trux aper insequitur totosque sub inguine dentes
716 abdidit et fulva moribundum stravit harena.
717 vecta levi curru medias Cytherea per auras
718 Cypron olorinis nondum pervenerat alis:
719 agnovit longe gemitum morientis et albas
720 flexit aves illuc, utque aethere vidit ab alto
721 exanimem inque suo iactantem sanguine corpus,
722 desiluit pariterque sinum pariterque capillos
723 rupit et indignis percussit pectora palmis
724 questaque cum fatis "at non tamen omnia vestri
725 iuris erunt" dixit. "luctus monimenta manebunt
726 semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago
727 annua plangoris peraget simulamina nostri;
728 at cruor in florem mutabitur. an tibi quondam
729 femineos artus in olentes vertere mentas,
730 Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros
731 invidiae mutatus erit?" sic fata cruorem
732 nectare odorato sparsit, qui tinctus ab illo
733 intumuit sic, ut fulvo perlucida caeno
734 surgere bulla solet, nec plena longior hora
735 facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus,
736 qualem, quae lento celant sub cortice granum,
737 punica ferre solent; brevis est tamen usus in illo;
738 namque male haerentem et nimia levitate caducum
739 excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.'

Modalità mobile