Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber Ix

9:1 Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
2 causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis
3 coepit inornatos redimitus harundine crines:
4 'triste petis munus. quis enim sua proelia victus
5 commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam
6 turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
7 magnaque dat nobis tantus solacia victor.
8 nomine siqua suo fando pervenit ad aures
9 Deanira tuas, quondam pulcherrima virgo
10 multorumque fuit spes invidiosa procorum.
11 cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
12 "accipe me generum," dixi "Parthaone nate":
13 dixit et Alcides. alii cessere duobus.
14 ille Iovem socerum dare se, famamque laborum,
15 et superata suae referebat iussa novercae.
16 contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi --
17 nondum erat ille deus -- "dominum me cernis aquarum
18 cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
19 nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
20 sed popularis ero et rerum pars una tuarum.
21 tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno
22 odit, et omnis abest iussorum poena laborum.
23 nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
24 Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.
25 matris adulterio patrem petis. elige, fictum
26 esse Iovem malis, an te per dedecus ortum."
27 talia dicentem iamdudum lumine torvo
28 spectat, et accensae non fortiter imperat irae,
29 verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua.
30 dummodo pugnando superem, tu vince loquendo"
31 congrediturque ferox. puduit modo magna locutum
32 cedere: reieci viridem de corpore vestem,
33 bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas
34 in statione manus et pugnae membra paravi.
35 ille cavis hausto spargit me pulvere palmis,
36 inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.
37 et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat,
38 aut captare putes, omnique a parte lacessit.
39 me mea defendit gravitas frustraque petebar;
40 haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus
41 oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta.
42 digredimur paulum, rursusque ad bella coimus,
43 inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque
44 cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus
45 et digitos digitis et frontem fronte premebam.
46 non aliter vidi fortes concurrere tauros,
47 cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu
48 expetitur coniunx: spectant armenta paventque
49 nescia, quem maneat tanti victoria regni.
50 ter sine profectu voluit nitentia contra
51 reicere Alcides a se mea pectora; quarto
52 excutit amplexus, adductaque bracchia solvit,
53 inpulsumque manu -- certum est mihi vera fateri --
54 protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit.
55 siqua fides, -- neque enim ficta mihi gloria voce
56 quaeritur -- inposito pressus mihi monte videbar.
57 vix tamen inserui sudore fluentia multo
58 bracchia, vix solvi duros a corpore nexus.
59 instat anhelanti, prohibetque resumere vires,
60 et cervice mea potitur. tum denique tellus
61 pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.
62 inferior virtute, meas devertor ad artes,
63 elaborque viro longum formatus in anguem.
64 qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes,
65 cumque fero movi linguam stridore bisulcam,
66 risit, et inludens nostras Tirynthius artes
67 "cunarum labor est angues superare mearum,"
68 dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones,
69 pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
70 vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum
71 de centum numero caput est inpune recisum,
72 quin gemino cervix herede valentior esset.
73 hanc ego ramosam natis e caede colubris
74 crescentemque malo domui, domitamque reclusi.
75 quid fore te credis, falsum qui versus in anguem
76 arma aliena moves, quem forma precaria celat?"
77 dixerat, et summo digitorum vincula collo
78 inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus,
79 pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
80 sic quoque devicto restabat tertia tauri
81 forma trucis. tauro mutatus membra rebello.
82 induit ille toris a laeva parte lacertos,
83 admissumque trahens sequitur, depressaque dura
84 cornua figit humo, meque alta sternit harena.
85 nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu
86 dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit.
87 naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
88 sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.'

89 Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae,
90 una ministrarum, fusis utrimque capillis,
91 incessit totumque tulit praedivite cornu
92 autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
93 lux subit; et primo feriente cacumina sole
94 discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem
95 et placidos habeant lapsus totaeque residant
96 opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes
97 et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.

98 Huic tamen ablati doluit iactura decoris,
99 cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna
100 aut superinposita celatur harundine damnum.
101 at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor
102 perdiderat volucri traiectum terga sagitta.
103 namque nova repetens patrios cum coniuge muros
104 venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.
105 uberior solito, nimbis hiemalibus auctus,
106 verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
107 intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
108 Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,
109 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa
110 haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!'
111 pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem
112 tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
113 mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis --
114 nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus --
115 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit,
116 nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
117 quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum.
118 iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
119 coniugis agnovit vocem Nessoque paranti
120 fallere depositum 'quo te fiducia' clamat
121 'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis,
122 dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras.
123 si te nulla mei reverentia movit, at orbes
124 concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
125 haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina;
126 vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta
127 re probat, et missa fugientia terga sagitta
128 traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum.
129 quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
130 emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.
131 excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur
132 inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore
133 dat munus raptae velut inritamen amoris.

134 Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
135 Herculis inplerant terras odiumque novercae.
136 victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
137 vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
138 Deianira, tuas, quae veris addere falsa
139 gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit,
140 Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
141 credit amans, venerisque novae perterrita fama
142 indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem
143 diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem
144 flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis.
145 quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,
146 dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros.
147 conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne?
148 excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem?
149 quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
150 forte paro facinus, quantumque iniuria possit
151 femineusque dolor, iugulata paelice testor?'
152 in cursus animus varios abit. omnibus illis
153 praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem
154 mittere, quae vires defecto reddat amori,
155 ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus
156 ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis,
157 dona det illa viro, mandat. capit inscius heros,
158 induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.

159 Tura dabat primis et verba precantia flammis,
160 vinaque marmoreas patera fundebat in aras:
161 incaluit vis illa mali, resolutaque flammis
162 Herculeos abiit late dilapsa per artus.
163 dum potuit, solita gemitum virtute repressit.
164 victa malis postquam est patientia, reppulit aras,
165 inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.
166 nec mora, letiferam conatur scindere vestem:
167 qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
168 aut haeret membris frustra temptata revelli,
169 aut laceros artus et grandia detegit ossa.
170 ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens
171 tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
172 nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae,
173 caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
174 ambustique sonant nervi, caecaque medullis
175 tabe liquefactis tollens ad sidera palmas
176 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris:
177 pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto,
178 corque ferum satia. vel si miserandus et hosti,
179 hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram
180 invisamque animam natamque laboribus aufer.
181 mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam.
182 ergo ego foedantem peregrino templa cruore
183 Busirin domui? saevoque alimenta parentis
184 Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi
185 forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?
186 vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?
187 vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae,
188 Partheniumque nemus? vestra virtute relatus
189 Thermodontiaco caelatus balteus auro,
190 pomaque ab insomni concustodita dracone?
191 nec mihi centauri potuere resistere, nec mi
192 Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae
193 crescere per damnum geminasque resumere vires?
194 quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues
195 plenaque corporibus laceris praesepia vidi,
196 visaque deieci, dominumque ipsosque peremi?
197 his elisa iacet moles Nemeaea lacertis:
198 hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est
199 saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo.
200 sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti
201 nec telis armisque potest. pulmonibus errat
202 ignis edax imis, perque omnes pascitur artus.
203 at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint
204 esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten
205 haud aliter graditur, quam si venabula taurus
206 corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
207 saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,
208 saepe retemptantem totas infringere vestes
209 sternentemque trabes irascentemque videres
210 montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.

211 Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata
212 aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,
213 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti?
214 tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pavetque
215 pallidus, et timide verba excusantia dicit.
216 dicentem genibusque manus adhibere parantem
217 corripit Alcides, et terque quaterque rotatum
218 mittit in Euboicas tormento fortius undas.
219 ille per arias pendens induruit auras:
220 utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,
221 inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis
222 astringi et spissa glomerari grandine corpus,
223 sic illum validis iactum per inane lacertis
224 exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem
225 in rigidos versum silices prior edidit aetas.
226 nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto
227 gurgite et humanae servat vestigia formae,
228 quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur,
229 appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles,
230 arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,
231 inque pyram structis arcum pharetramque capacem
232 regnaque visuras iterum Troiana sagittas
233 ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro
234 subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger,
235 congeriem silvae Nemeaeo vellere summam
236 sternis, et inposita clavae cervice recumbis,
237 haud alio vultu, quam si conviva iaceres
238 inter plena meri redimitus pocula sertis.

239 Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat,
240 securosque artus contemptoremque petebat
241 flamma suum. timuere dei pro vindice terrae.
242 quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore
243 Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas,
244 o superi, totoque libens mihi pectore grator,
245 quod memoris populi dicor rectorque paterque
246 et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
247 nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis,
248 obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano
249 fida metu paveant. Oetaeas spernite flammas!
250 omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes;
251 nec nisi materna Vulcanum parte potentem
252 sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers
253 atque inmune necis, nullaque domabile flamma.
254 idque ego defunctum terra caelestibus oris
255 accipiam, cunctisque meum laetabile factum
256 dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis
257 forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
258 sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.'
259 adsensere dei. coniunx quoque regia visa est
260 cetera non duro, duro tamen ultima vultu
261 dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam.
262 interea quodcumque fuit populabile flammae,
263 Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit
264 Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum
265 matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.
266 utque novus serpens posita cum pelle senecta
267 luxuriare solet, squamaque nitere recenti,
268 sic ubi mortales Tirynthius exuit artus,
269 parte sui meliore viget, maiorque videri
270 coepit et augusta fieri gravitate verendus.
271 quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
272 quadriiugo curru radiantibus intulit astris.

273 Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleus iras
274 solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum
275 exercebat atrox. at longis anxia curis
276 Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
277 cui referat nati testatos orbe labores,
278 cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam
279 imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus,
280 inpleratque uterum generoso semine; cui sic
281 incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem,
282 conripiantque moras tum cum matura vocabis
283 praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
284 quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
285 namque laboriferi cum iam natalis adesset
286 Herculis et decimum premeretur sidere signum,
287 tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,
288 tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti
289 ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores
290 ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus,
291 dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
292 septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
293 fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno
294 Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.
295 illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque
296 quae donare caput Iunoni vellet iniquae.
297 utque meos audit gemitus, subsedit in illa
298 ante fores ara, dextroque a poplite laevum
299 pressa genu et digitis inter se pectine iunctis
300 sustinuit partus. tacita quoque carmina voce
301 dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.
302 nitor, et ingrato facio convicia demens
303 vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros
304 verba queror silices. matres Cadmedes adsunt,
305 votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem.
306 una ministrarum, media de plebe, Galanthis,
307 flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,
308 officiis dilecta suis. ea sensit iniqua
309 nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat
310 saepe fores, divam residentem vidit in ara
311 bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,
312 et "quaecumque es," ait "dominae gratare. levata est
313 Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto."
314 exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit
315 diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis.
316 numine decepto risisse Galanthida fama est.
317 ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis
318 traxit, et e terra corpus relevare volentem
319 arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos.
320 strenuitas antiqua manet; nec terga colorem
321 amisere suum: forma est diversa priori.
322 quae quia mendaci parientem iuverat ore,
323 ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.'

324 Dixit, et admonitu veteris commota ministrae
325 ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem:
326 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro
327 rapta movet facies. quid si tibi mira sororis
328 fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
329 impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri --
330 me pater ex alia genuit -- notissima forma
331 Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem
332 vimque dei passam Delphos Delonque tenentis
333 excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
334 est lacus, adclivis devexo margine formam
335 litoris efficiens, summum myrteta coronant.
336 venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
337 indignere magis, nymphis latura coronas,
338 inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
339 dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
340 haut procul a stagno Tyrios imitata colores
341 in spem bacarum florebat aquatica lotos.
342 carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
343 porrigeret, flores, et idem factura videbar --
344 namque aderam -- vidi guttas e flore cruentas
345 decidere et tremulo ramos horrore moveri.
346 scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
347 Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,
348 contulerat versos, servato nomine, vultus.

349 'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro
350 ire et adoratis vellet discedere nymphis,
351 haeserunt radice pedes. convellere pugnat,
352 nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo,
353 totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
354 ut vidit, conata manu laniare capillos,
355 fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.
356 at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi
357 addiderat nomen) materna rigescere sentit
358 ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor.
359 spectatrix aderam fati crudelis, opemque
360 non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam,
361 crescentem truncum ramosque amplexa morabar,
362 et, fateor, volui sub eodem cortice condi.

363 'Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt,
364 et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
365 ostendi loton. tepido dant oscula ligno,
366 adfusique suae radicibus arboris haerent.
367 nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat
368 cara soror: lacrimae misero de corpore factis
369 inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant
370 vocis iter, tales effundit in ara questus:
371 "siqua fides miseris, hoc me per numina iuro
372 non meruisse nefas. patior sine crimine poenam.
373 viximus innocuae. si mentior, arida perdam
374 quas habeo frondes, et caesa securibus urar.
375 hunc tamen infantem maternis demite ramis,
376 et date nutrici, nostraque sub arbore saepe
377 lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat.
378 cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
379 et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.'
380 stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores,
381 et frutices omnes corpus putet esse dearum.
382 care vale coniunx, et tu, germana, paterque!
383 qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,
384 a pecoris morsu frondes defendite nostras.
385 et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,
386 erigite huc artus, et ad oscula nostra venite,
387 dum tangi possum, parvumque attollite natum!
388 plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis
389 colla liber serpit, summoque cacumine condor.
390 ex oculis removete manus. sine munere vestro
391 contegat inductus morientia lumina cortex!"
392 desierant simul ora loqui, simul esse. diuque
393 corpore mutato rami caluere recentes.'

394 Dumque refert Iole factum mirabile, dumque
395 Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat
396 Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem
397 res nova tristitiam. nam limine constitit alto
398 paene puer dubiaque tegens lanugine malas,
399 ora reformatus primos Iolaus in annos.
400 hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,
401 victa viri precibus. quae cum iurare pararet,
402 dona tributuram post hunc se talia nulli,
403 non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae
404 bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci
405 haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,
406 subductaque suos manes tellure videbit
407 vivus adhuc vates; ultusque parente parentem
408 natus erit facto pius et sceleratus eodem
409 attonitusque malis, exul mentisque domusque,
410 vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,
411 donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,
412 cognatumque latus Phegeus hauserit ensis.
413 tum demum magno petet hos Acheloia supplex
414 ab Iove Calliroe natis infantibus annos
415 addat, neve necem sinat esse ultoris inultam.
416 Iuppiter his motus privignae dona nurusque
417 praecipiet, facietque viros inpubibus annis.'

418 Haec ubi faticano venturi praescia dixit
419 ore Themis, vario superi sermone fremebant,
420 et, cur non aliis eadem dare dona liceret,
421 murmur erat. queritur veteres Pallantias annos
422 coniugis esse sui, queritur canescere mitis
423 Isiona Ceres, repetitum Mulciber aevum
424 poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri
425 tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos.
426 cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore
427 turbida seditio, donec sua Iuppiter ora
428 solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit
429 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur,
430 fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos,
431 quos egit, rediit. fatis iuvenescere debent
432 Calliroe geniti, non ambitione nec armis.
433 vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
434 me quoque fata regunt. quae si mutare valerem,
435 nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,
436 perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet
437 cum Minoe meo, qui propter amara senectae
438 pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.'

439 Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus,
440 cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
441 et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi,
442 terruerat magnas ipso quoque nomine gentes;
443 tunc erat invalidus, Deonidenque iuventae
444 robore Miletum Phoeboque parente superbum
445 pertimuit, credensque suis insurgere regnis,
446 haut tamen est patriis arcere penatibus ausus.
447 sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
448 Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra
449 moenia constituis positoris habentia nomen.
450 hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,
451 filia Maeandri totiens redeuntis eodem
452 cognita Cyanee, praestanti corpora forma,
453 Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.

454 Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae,
455 Byblis Apollinei correpta cupidine fratris;
456 non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.
457 illa quidem primo nullos intellegit ignes,
458 nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,
459 quod sua fraterno circumdet bracchia collo;
460 mendacique diu pietatis fallitur umbra.
461 paulatim declinat amor, visuraque fratrem
462 culta venit, nimiumque cupit formosa videri
463 et siqua est illic formosior, invidet illi.
464 sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo
465 igne facit votum, verumtamen aestuat intus.
466 iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit,
467 Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.

468 Spes tamen obscenas animo demittere non est
469 ausa suo vigilans; placida resoluta quiete
470 saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri
471 corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.
472 somnus abit; silet illa diu repetitque quietis
473 ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:
474 'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
475 quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?
476 ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis
477 et placet, et possim, si non sit frater, amare,
478 et me dignus erat. verum nocet esse sororem.
479 dummodo tale nihil vigilans committere temptem,
480 saepe licet simili redeat sub imagine somnus!
481 testis abest somno, nec abest imitata voluptas.
482 pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido,
483 gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
484 contigit! ut iacui totis resoluta medullis!
485 ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas
486 noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.

487 'O ego, si liceat mutato nomine iungi,
488 quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!
489 quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!
490 omnia, di facerent, essent communia nobis,
491 praeter avos: tu me vellem generosior esses!
492 nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem;
493 at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes,
494 nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum.
495 quid mihi significant ergo mea visa? quod autem
496 somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?
497 di melius! di nempe suas habuere sorores.
498 sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
499 Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
500 sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus
501 exigere humanos diversaque foedera tempto?
502 aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,
503 aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque
504 mortua componar, positaeque det oscula frater.
505 et tamen arbitrium quaerit res ista duorum!
506 finge placere mihi: scelus esse videbitur illi.

507 'At non Aeolidae thalamos timuere sororum!
508 unde sed hos novi? cur haec exempla paravi?
509 quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae
510 nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!
511 si tamen ipse mei captus prior esset amore,
512 forsitan illius possem indulgere furori.
513 ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,
514 ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri?
515 coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit,
516 littera celatos arcana fatebitur ignes.'

517 Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.
518 in latus erigitur cubitoque innixa sinistro
519 'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores!
520 ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?'
521 et meditata manu componit verba trementi.
522 dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
523 incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas,
524 et notat et delet, mutat culpatque probatque
525 inque vicem sumptas ponit positasque resumit.
526 quid velit ignorat; quicquid factura videtur,
527 displicet. in vultu est audacia mixta pudori.
528 scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem
529 verbaque correctis incidere talia ceris:
530 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
531 hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen,
532 et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem
533 posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
534 ante forem, quam spes votorum certa fuisset.

535 'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index
536 et color et macies et vultus et umida saepe
537 lumina nec causa suspiria mota patenti
538 et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,
539 oscula sentiri non esse sororia possent.
540 ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,
541 quamvis intus erat furor igneus, omnia feci
542 (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
543 pugnavique diu violenta Cupidinis arma
544 effugere infelix, et plus, quam ferre puellam
545 posse putes, ego dura tuli. superata fateri
546 cogor, opemque tuam timidis exposcere votis.
547 tu servare potes, tu perdere solus amantem:
548 elige, utrum facias. non hoc inimica precatur,
549 sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
550 expetit et vinclo tecum propiore ligari.
551 iura senes norint, et quid liceatque nefasque
552 fasque sit, inquirant, legumque examina servent.
553 conveniens Venus est annis temeraria nostris.
554 quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere
555 credimus, et sequimur magnorum exempla deorum.
556 nec nos aut durus pater aut reverentia famae
557 aut timor impediet: tantum sit causa timendi,
558 dulcia fraterno sub nomina furta tegemus.
559 est mihi libertas tecum secreta loquendi,
560 et damus amplexus, et iungimus oscula coram.
561 quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem,
562 et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,
563 neve merere meo subscribi causa sepulchro.'

564 Talia nequiquam perarantem plena reliquit
565 cera manum, summusque in margine versus adhaesit.
566 protinus inpressa signat sua crimina gemma,
567 quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor):
568 deque suis unum famulis pudibunda vocavit,
569 et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro'
570 dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.'
571 cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.
572 omine turbata est, misit tamen. apta minister
573 tempora nactus adit traditque latentia verba.
574 attonitus subita iuvenis Maeandrius ira
575 proicit acceptas lecta sibi parte tabellas,
576 vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,
577 'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,
578 effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem
579 non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.'
580 ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni
581 dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa,
582 et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
583 mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
584 linguaque vix tales icto dedit are voces:
585 'et merito! quid enim temeraria vulneris huius
586 indicium feci? quid, quae celanda fuerunt,
587 tam cito commisi properatis verba tabellis?
588 ante erat ambiguis animi sententia dictis
589 praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem,
590 parte aliqua veli, qualis foret aura, notare
591 debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc
592 non exploratis inplevi lintea ventis.
593 auferor in scopulos igitur, subversaque toto
594 obruor oceano, neque habent mea vela recursus.

595 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori
596 indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
597 excidit et fecit spes nostras cera caducas?
598 nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas,
599 sed potius mutanda dies? deus ipse monebat
600 signaque certa dabat, si non male sana fuissem.
601 et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae
602 debueram, praesensque meos aperire furores.
603 vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis;
604 plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.
605 invito potui circumdare bracchia collo,
606 et, si reicerer, potui moritura videri
607 amplectique pedes, adfusaque poscere vitam.
608 omnia fecissem, quorum si singula duram
609 flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.
610 forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:
611 non adiit apte, nec legit idonea, credo,
612 tempora, nec petiit horamque animumque vacantem.

613 'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus
614 nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum
615 aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.
616 vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti
617 ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
618 nam primum, si facta mihi revocare liceret,
619 non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.
620 quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,
621 non tamen ausorum semper memor esse meorum.
622 et, quia desierim, leviter voluisse videbor,
623 aut etiam temptasse illum insidiisque petisse,
624 vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
625 pectora nostra, deo, sed victa libidine credar;
626 denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
627 et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas;
628 ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.
629 quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.'
630 dixit, et (incertae tanta est discordia mentis),
631 cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque
632 exit et infelix committit saepe repelli.
633 mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque,
634 inque peregrina ponit nova moenia terra.

635 Tum vero maestam tota Miletida mente
636 defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem
637 diripuit planxitque suos furibunda lacertos;
638 iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur
639 spem veneris, siquidem patriam invisosque penates
640 deserit, et profugi sequitur vestigia fratris.
641 utque tuo motae, proles Semelea, thyrso
642 Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
643 Byblida non aliter latos ululasse per agros
644 Bubasides videre nurus. quibus illa relictis
645 Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
646 iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
647 quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
648 pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.
649 deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo
650 concidis, et dura positis tellure capillis,
651 Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas.
652 saepe illam nymphae teneris Lelegedes ulnis
653 tollere conantur, saepe, ut medeatur amori,
654 praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti.
655 muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas
656 Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo.
657 naidas his venam, quae numquam arescere posset,
658 subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant?
659 protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
660 utve tenax gravida manat tellure bitumen;
661 utve sub adventu spirantis lene favoni
662 sole remollescit quae frigore constitit unda;
663 sic lacrimis consumpta suis Phoebea Byblis
664 vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
665 nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat.

666 Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
667 implesset monstri, si non miracula nuper
668 Iphide mutata Crete propiora tulisset.
669 proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
670 progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,
671 ingenua de plebe virum, nec census in illo
672 nobilitate sua maior, sed vita fidesque
673 inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures
674 vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset.
675 'quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore,
676 utque marem parias. onerosior altera sors est,
677 et vires fortuna negat. quod abominor, ergo
678 edita forte tuo fuerit si femina partu, --
679 invitus mando; pietas, ignosce! -- necetur.'
680 dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis,
681 tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
682 sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
683 sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
684 certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo
685 vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,
686 cum medio noctis spatio sub imagine somni
687 Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,
688 aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti
689 cornua cum spicis nitido flaventibus auro
690 et regale decus; cum qua latrator Anubis,
691 sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis,
692 quique premit vocem digitoque silentia suadet;
693 sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris,
694 plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
695 tum velut excussam somno et manifesta videntem
696 sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum,
697 pone graves curas, mandataque falle mariti.
698 nec dubita, cum te partu Lucina levarit,
699 tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque
700 exorata fero; nec te coluisse quereris
701 ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit.
702 laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex
703 Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.

704 Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
705 expulit, et nata est ignaro femina patre,
706 iussit ali mater puerum mentita. fidemque
707 res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
708 vota pater solvit, nomenque inponit avitum:
709 Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater,
710 quod commune foret, nec quemquam falleret illo.
711 inde incepta pia mendacia fraude latebant.
712 cultus erat pueri; facies, quam sive puellae,
713 sive dares puero, fuerat formosus uterque.

714 Tertius interea decimo successerat annus:
715 cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,
716 inter Phaestiadas quae laudatissima formae
717 dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
718 par aetas, par forma fuit, primasque magistris
719 accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.
720 hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum
721 vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar:
722 coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,
723 quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
724 Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
725 hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo,
726 vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit
727 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque
728 cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent,
729 parcere debuerant; si non, et perdere vellent,
730 naturale malum saltem et de more dedissent.
731 nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
732 urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
733 sic et aves coeunt, interque animalia cuncta
734 femina femineo conrepta cupidine nulla est.
735 vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete
736 monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
737 femina nempe marem. meus est furiosior illo,
738 si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est
739 spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae
740 passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter.
741 huc licet ex toto sollertia confluat orbe,
742 ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,
743 quid faciet? num me puerum de virgine doctis
744 artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?

745 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,
746 consiliique inopes et stultos excutis ignes?
747 quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam,
748 et pete quod fas est, et ama quod femina debes!
749 spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem.
750 hanc tibi res adimit. non te custodia caro
751 arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti,
752 non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,
753 nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,
754 esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
755 nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,
756 dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt;
757 quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus.
758 at non vult natura, potentior omnibus istis,
759 quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus,
760 luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe --
761 nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.
762 pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
763 sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?'
764 pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo
765 aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
766 quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt,
767 nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
768 visaque causatur. sed iam consumpserat omnem
769 materiam ficti, dilataque tempora taedae
770 institerant, unusque dies restabat. at illa
771 crinalem capiti vittam nataeque sibique
772 detrahit, et passis aram complexa capillis
773 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
774 quae colis, et septem digestum in cornua Nilum:
775 fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori!
776 te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
777 cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
778 sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
779 quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
780 consilium munusque tuum est. miserere duarum,
781 auxilioque iuva!' lacrimae sunt verba secutae.
782 visa dea est movisse suas (et moverat) aras,
783 et templi tremuere fores, imitataque lunam
784 cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
785 non secura quidem, fausto tamen omine laeta
786 mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem,
787 quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore
788 permanet, et vires augentur, et acrior ipse est
789 vultus, et incomptis brevior mensura capillis,
790 plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae
791 femina nuper eras, puer es! date munera templis,
792 nec timida gaudete fide! dant munera templis,
793 addunt et titulum: titulus breve carmen habebat:
794 DONA . PUER . SOVLIT . QUAE . FEMINA . VOVERAT . IPHIS
795 postera lux radiis latum patefecerat orbem,
796 cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
797 conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.

Modalità mobile