Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber Viii

8:1 Iam nitidum retegente diem noctisque fugante
2 tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt
3 nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri
4 Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti
5 ante exspectatum portus tenuere petitos.
6 interea Minos Lelegeia litora vastat
7 praetemptatque sui vires Mavortis in urbe
8 Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro
9 inter honoratos medioque in vertice canos
10 crinis inhaerebat, magni fiducia regni.

11 Sexta resurgebant orientis cornua lunae,
12 et pendebat adhuc belli fortuna, diuque
13 inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
14 regia turris erat vocalibus addita muris,
15 in quibus auratam proles Letoia fertur
16 deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.
17 saepe illuc solita est ascendere filia Nisi
18 et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
19 tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat
20 spectare ex illa rigidi certamina Martis,
21 iamque mora belli procerum quoque nomina norat
22 armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras;
23 noverat ante alios faciem ducis Europaei,
24 plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos,
25 seu caput abdiderat cristata casside pennis,
26 in galea formosus erat; seu sumpserat aere
27 fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat;
28 torserat adductis hastilia lenta lacertis:
29 laudabat virgo iunctam cum viribus artem;
30 inposito calamo patulos sinuaverat arcus:
31 sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis;
32 cum vero faciem dempto nudaverat aere
33 purpureusque albi stratis insignia pictis
34 terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
35 vix sua, vix sanae virgo Niseia compos
36 mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille,
37 quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
38 impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
39 virgineos hostile gradus, est impetus illi
40 turribus e summis in Cnosia mittere corpus
41 castra vel aeratas hosti recludere portas,
42 vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat
43 candida Dictaei spectans tentoria regis,
44 'laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum,
45 in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est.
46 sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset!
47 me tamen accepta poterat deponere bellum
48 obside: me comitem, me pacis pignus haberet.
49 si quae te peperit, talis, pulcherrime regum,
50 qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa.
51 o ego ter felix, si pennis lapsa per auras
52 Cnosiaci possem castris insistere regis
53 fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,
54 vellet emi, tantum patrias ne posceret arces!
55 nam pereant potius sperata cubilia, quam sim
56 proditione potens!quamvis saepe utile vinci
57 victoris placidi fecit clementia multis.
58 iusta gerit certe pro nato bella perempto:
59 et causaque valet causamque tuentibus armis.
60 at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem,
61 cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors
62 et non noster amor? melius sine caede moraque
63 inpensaque sui poterit superare cruoris.
64 non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,
65 vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te
66 derigere inmitem non inscius audeat hastam?
67 coepta placent, et stat sententia tradere mecum
68 dotalem patriam finemque inponere bello;
69 verum velle parum est! aditus custodia servat,
70 claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum
71 infelix timeo, solus mea vota moratur.
72 di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto
73 est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
74 altera iamdudum succensa cupidine tanto
75 perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.
76 et cur ulla foret me fortior? ire per ignes
77 et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis
78 aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno.
79 illa mihi est auro pretiosior, illa beatam
80 purpura me votique mei factura potentem.'

81 Talia dicenti curarum maxima nutrix
82 nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.
83 prima quies aderat, qua curis fessa diurnis
84 pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos
85 intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem
86 crine suum spoliat praedaque potita nefanda
87 per medios hostes (meriti fiducia tanta est)
88 pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est:
89 'suasit amor facinus: proles ego regia Nisi
90 Scylla tibi trado patriaeque meosque penates;
91 praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris
92 purpureum crinem nec me nunc tradere crinem,
93 sed patrium tibi crede caput!' scelerataque dextra
94 munera porrexit; Minos porrecta refugit
95 turbatusque novi respondit imagine facti:
96 'di te summoveant, o nostri infamia saecli,
97 orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur!
98 certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten,
99 qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.'

100 Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor
101 hostibus inposuit, classis retinacula solvi
102 iussit et aeratas impelli remige puppes.
103 Scylla freto postquam deductas nare carinas
104 nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit,
105 consumptis precibus violentam transit in iram
106 intendensque manus passis furibunda capillis
107 'quo fugis' exclamat 'meritorum auctore relicta,
108 o patriae praelate meae, praelate parenti?
109 quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum
110 et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te
111 noster amor movit, nec quod spes omnis in unum
112 te mea congesta est? nam quo deserta revertar?
113 in patriam? superata iacet! sed finge manere:
114 proditione mea clausa est mihi! patris ad ora?
115 quem tibi donavi? cives odere merentem,
116 finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae
117 terrarum, nobis ut Crete sola pateret.
118 hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis,
119 non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis,
120 Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.
121 Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri
122 ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus,
123 [et ferus et captus nullius amore iuvencae]
124 qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas,
125 Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris,
126 moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire.
127 sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,
128 me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro,
129 insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est,
130 officium tibi sit! te vere coniuge digna est,
131 quae torvum ligno decepit adultera taurum
132 discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures
133 perveniunt mea dicta tuas, an inania venti
134 verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?
135 iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum
136 praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
137 me miseram! properare iubet! divulsaque remis
138 unda sonat, mecumque simul mea terra recedit.
139 nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:
140 insequar invitum puppimque amplexa recurvam
141 per freta longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis
142 consequiturque rates faciente cupidine vires
143 Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
144 quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura
145 et modo factus erat fulvis haliaeetus alis),
146 ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco;
147 illa metu puppim dimisit, et aura cadentem
148 sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.
149 pluma subit palmis: in avem mutata vocatur
150 Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo.

151 Vota Iovi Minos taurorum corpora centum
152 solvit, ut egressus ratibus Curetida terram
153 contigit, et spoliis decorata est regia fixis.
154 creverat obprobrium generis, foedumque patebat
155 matris adulterium monstri novitate biformis;
156 destinat hunc Minos thalamo removere pudorem
157 multiplicique domo caecisque includere tectis.
158 Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis
159 ponit opus turbatque notas et lumina flexum
160 ducit in errorem variarum ambage viarum.
161 non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis
162 ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque
163 occurrensque sibi venturas aspicit undas
164 et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum
165 incertas exercet aquas: ita Daedalus implet
166 innumeras errore vias vixque ipse reverti
167 ad limen potuit: tanta est fallacia tecti.

168 Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram
169 clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum
170 tertia sors annis domuit repetita novenis,
171 utque ope virginea nullis iterata priorum
172 ianua difficilis filo est inventa relecto,
173 protinus Aegides rapta Minoide Diam
174 vela dedit comitemque suam crudelis in illo
175 litore destituit; desertae et multa querenti
176 amplexus et opem Liber tulit, utque perenni
177 sidere clara foret, sumptam de fronte coronam
178 inmisit caelo: tenues volat illa per auras
179 dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes
180 consistuntque loco specie remanente coronae,
181 qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis.

182 Daedalus interea Creten longumque perosus
183 exilium tactusque loci natalis amore
184 clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas
185 obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac:
186 omnia possideat, non possidet aera Minos.'
187 dixit et ignotas animum dimittit in artes
188 naturamque novat. nam ponit in ordine pennas
189 a minima coeptas, longam breviore sequenti,
190 ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam
191 fistula disparibus paulatim surgit avenis;
192 tum lino medias et ceris alligat imas
193 atque ita conpositas parvo curvamine flectit,
194 ut veras imitetur aves. puer Icarus una
195 stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
196 ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,
197 captabat plumas, flavam modo pollice ceram
198 mollibat lusuque suo mirabile patris
199 impediebat opus. postquam manus ultima coepto
200 inposita est, geminas opifex libravit in alas
201 ipse suum corpus motaque pependit in aura;
202 instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras,
203 Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis,
204 unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat:
205 inter utrumque vola. nec te spectare Booten
206 aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:
207 me duce carpe viam!' pariter praecepta volandi
208 tradit et ignotas umeris accommodat alas.
209 inter opus monitusque genae maduere seniles,
210 et patriae tremuere manus; dedit oscula nato
211 non iterum repetenda suo pennisque levatus
212 ante volat comitique timet, velut ales, ab alto
213 quae teneram prolem produxit in aera nido,
214 hortaturque sequi damnosasque erudit artes
215 et movet ipse suas et nati respicit alas.
216 hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,
217 aut pastor baculo stivave innixus arator
218 vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent,
219 credidit esse deos. et iam Iunonia laeva
220 parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae)
221 dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,
222 cum puer audaci coepit gaudere volatu
223 deseruitque ducem caelique cupidine tractus
224 altius egit iter. rapidi vicinia solis
225 mollit odoratas, pennarum vincula, ceras;
226 tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
227 remigioque carens non ullas percipit auras,
228 oraque caerulea patrium clamantia nomen
229 excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo.
230 at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit,
231 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?'
232 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis
233 devovitque suas artes corpusque sepulcro
234 condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.

235 Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
236 garrula limoso prospexit ab elice perdix
237 et plausit pennis testataque gaudia cantu est,
238 unica tunc volucris nec visa prioribus annis,
239 factaque nuper avis longum tibi, Daedale, crimen.
240 namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam
241 progeniem germana suam, natalibus actis
242 bis puerum senis, animi ad praecepta capacis;
243 ille etiam medio spinas in pisce notatas
244 traxit in exemplum ferroque incidit acuto
245 perpetuos dentes et serrae repperit usum;
246 primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo
247 vinxit, ut aequali spatio distantibus illis
248 altera pars staret, pars altera duceret orbem.
249 Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae
250 praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum,
251 quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque
252 reddidit et medio velavit in aere pennis,
253 sed vigor ingenii quondam velocis in alas
254 inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit.
255 non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,
256 nec facit in ramis altoque cacumine nidos:
257 propter humum volitat ponitque in saepibus ova
258 antiquique memor metuit sublimia casus.

259 Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat
260 Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis
261 mitis habebatur; iam lamentabile Athenae
262 pendere desierant Thesea laude tributum:
263 templa coronantur, bellatricemque Minervam
264 cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto
265 muneribusque datis et acerris turis honorant;
266 sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes
267 Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit,
268 huius opem magnis inploravere periclis,
269 huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet,
270 sollicita supplex petiit prece: causa petendi
271 sus erat, infestae famulus vindexque Dianae.
272 Oenea namque ferunt pleni successibus anni
273 primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo,
274 Palladios flavae latices libasse Minervae;
275 coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes
276 ambitiosus honor: solas sine ture relictas
277 praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras.
278 tangit et ira deos. 'at non inpune feremus,
279 quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae'
280 inquit, et Olenios ultorem spreta per agros
281 misit aprum, quanto maiores herbida tauros
282 non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores:
283 sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,
284 et setae similes rigidis hastilibus horrent:
285 fervida cum rauco latos stridore per armos
286 spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis,
287 fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent.
288 is modo crescentes segetes proculcat in herba,
289 nunc matura metit fleturi vota coloni
290 et Cererem in spicis intercipit: area frustra
291 et frustra exspectant promissas horrea messes.
292 sternuntur gravidi longo cum palmite fetus
293 bacaque cum ramis semper frondentis olivae.
294 saevit et in pecudes: non has pastorve canisve,
295 non armenta truces possunt defendere tauri.
296 diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis
297 esse putant tutos, donec Meleagros et una
298 lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:
299 Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter,
300 alter equo, primaeque ratis molitor Iason,
301 et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus,
302 et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus
303 et velox Idas, et iam non femina Caeneus,
304 Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus
305 Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix
306 Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus.
307 nec Telamon aberat magnique creator Achillis
308 cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao
309 inpiger Eurytion et cursu invictus Echion
310 Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque
311 Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis,
312 et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis,
313 Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo,
314 Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus
315 Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei:
316 rasilis huic summam mordebat fibula vestem,
317 crinis erat simplex, nodum conlectus in unum,
318 ex umero pendens resonabat eburnea laevo
319 telorum custos, arcum quoque laeva tenebat;
320 talis erat cultu, facies, quam dicere vere
321 virgineam in puero, puerilem in virgine possis.
322 hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros
323 optavit renuente deo flammasque latentes
324 hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit
325 'ista virum!' nec plura sinit tempusque pudorque
326 dicere: maius opus magni certaminis urguet.

327 Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas,
328 incipit a plano devexaque prospicit arva:
329 quo postquam venere viri, pars retia tendunt,
330 vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur
331 signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum.
332 concava vallis erat, quo se demittere rivi
333 adsuerant pluvialis aquae; tenet ima lacunae
334 lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres
335 viminaque et longa parvae sub harundine cannae:
336 hinc aper excitus medios violentus in hostes
337 fertur, ut excussis elisi nubibus ignes.
338 sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem
339 silva dat: exclamant iuvenes praetentaque forti
340 tela tenent dextra lato vibrantia ferro.
341 ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti
342 obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu.
343 cuspis Echionio primum contorta lacerto
344 vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno;
345 proxima, si nimiis mittentis viribus usa
346 non foret, in tergo visa est haesura petito:
347 longius it; auctor teli Pagasaeus Iason.
348 'Phoebe,' ait Ampycides, 'si te coluique coloque,
349 da mihi, quod petitur, certo contingere telo!'
350 qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est,
351 sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti
352 abstulerat iaculo; lignum sine acumine venit.
353 ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit:
354 emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma,
355 utque volat moles adducto concita nervo,
356 cum petit aut muros aut plenas milite turres,
357 in iuvenes certo sic impete vulnificus sus
358 fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes
359 cornua, prosternit: socii rapuere iacentes;
360 at non letiferos effugit Enaesimus ictus
361 Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem
362 vertere succiso liquerunt poplite nervi.
363 forsitan et Pylius citra Troiana perisset
364 tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta
365 arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis
366 despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem.
367 dentibus ille ferox in querno stipite tritis
368 inminet exitio fidensque recentibus armis
369 Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.
370 at gemini, nondum caelestia sidera, fratres,
371 ambo conspicui, nive candidioribus ambo
372 vectabantur equis, ambo vibrata per auras
373 hastarum tremulo quatiebant spicula motu.
374 vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas
375 nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.
376 persequitur Telamon studioque incautus eundi
377 pronus ab arborea cecidit radice retentus.
378 dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam
379 inposuit nervo sinuatoque expulit arcu:
380 fixa sub aure feri summum destrinxit harundo
381 corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas;
382 nec tamen illa sui successu laetior ictus
383 quam Meleagros erat: primus vidisse putatur
384 et primus sociis visum ostendisse cruorem
385 et 'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.'
386 erubuere viri seque exhortantur et addunt
387 cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela:
388 turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus.
389 ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas
390 'discite, femineis quid tela virilia praestent,
391 o iuvenes, operique meo concedite!' dixit.
392 'ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis,
393 invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.'
394 talia magniloquo tumidus memoraverat ore
395 ancipitemque manu tollens utraque securim
396 institerat digitis pronos suspensus in ictus:
397 occupat audentem, quaque est via proxima leto,
398 summa ferus geminos derexit ad inguina dentes.
399 concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo
400 viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore.
401 ibat in adversum proles Ixionis hostem
402 Pirithous valida quatiens venabula dextra;
403 cui 'procul' Aegides 'o me mihi carior' inquit
404 'pars animae consiste meae! licet eminus esse
405 fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.'
406 dixit et aerata torsit grave cuspide cornum;
407 quo bene librato votique potente futuro
408 obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus.
409 misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo
410 vertit in inmeriti fatum latrantis et inter
411 ilia coniectum tellure per ilia fixum est.
412 at manus Oenidae variat, missisque duabus
413 hasta prior terra, medio stetit altera tergo.
414 nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem
415 stridentemque novo spumam cum sanguine fundit,
416 vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram
417 splendidaque adversos venabula condit in armos.
418 gaudia testantur socii clamore secundo
419 victricemque petunt dextrae coniungere dextram
420 inmanemque ferum multa tellure iacentem
421 mirantes spectant neque adhuc contingere tutum
422 esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat.

423 Ipse pede inposito caput exitiabile pressit
424 atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, iuris,'
425 dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.'
426 protinus exuvias rigidis horrentia saetis
427 terga dat et magnis insignia dentibus ora.
428 illi laetitiae est cum munere muneris auctor;
429 invidere alii, totoque erat agmine murmur.
430 e quibus ingenti tendentes bracchia voce
431 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,'
432 Thestiadae clamant, 'nec te fiducia formae
433 decipiat, ne sit longe tibi captus amore
434 auctor,' et huic adimunt munus, ius muneris illi.
435 non tulit et tumida frendens Mavortius ira
436 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris,
437 facta minis quantum distent,' hausitque nefando
438 pectora Plexippi nil tale timentia ferro.
439 Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem
440 ulcisci fratrem fraternaque fata timentem
441 haud patitur dubitare diu calidumque priori
442 caede recalfecit consorti sanguine telum.

443 Dona deum templis nato victore ferebat,
444 cum videt exstinctos fratres Althaea referri.
445 quae plangore dato maestis clamoribus urbem
446 inplet et auratis mutavit vestibus atras;
447 at simul est auctor necis editus, excidit omnis
448 luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est.

449 Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret
450 Thestias, in flammam triplices posuere sorores
451 staminaque inpresso fatalia pollice nentes
452 'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique,
453 o modo nate, damus.' quo postquam carmine dicto
454 excessere deae, flagrantem mater ab igne
455 eripuit ramum sparsitque liquentibus undis.
456 ille diu fuerat penetralibus abditus imis
457 servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos.
458 protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni
459 imperat et positis inimicos admovet ignes.
460 tum conata quater flammis inponere ramum
461 coepta quater tenuit: pugnat materque sororque,
462 et diversa trahunt unum duo nomina pectus.
463 saepe metu sceleris pallebant ora futuri,
464 saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem,
465 et modo nescio quid similis crudele minanti
466 vultus erat, modo quem misereri credere posses;
467 cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,
468 inveniebantur lacrimae tamen, utque carina,
469 quam ventus ventoque rapit contrarius aestus,
470 vim geminam sentit paretque incerta duobus,
471 Thestias haud aliter dubiis affectibus errat
472 inque vices ponit positamque resuscitat iram.
473 incipit esse tamen melior germana parente
474 et consanguineas ut sanguine leniat umbras,
475 inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis
476 convaluit, 'rogus iste cremet mea viscera' dixit,
477 utque manu dira lignum fatale tenebat,
478 ante sepulcrales infelix adstitit aras
479 'poenarum' que 'deae triplices, furialibus,' inquit
480 'Eumenides, sacris vultus advertite vestros!
481 ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est,
482 in scelus addendum scelus est, in funera funus:
483 per coacervatos pereat domus inpia luctus!
484 an felix Oeneus nato victore fruetur,
485 Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo.
486 vos modo, fraterni manes animaeque recentes,
487 officium sentite meum magnoque paratas
488 accipite inferias, uteri mala pignora nostri!
489 ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri!
490 deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur
491 illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor.
492 ergo inpune feret vivusque et victor et ipso
493 successu tumidus regnum Calydonis habebit,
494 vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?
495 haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille
496 spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam!
497 mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum
498 et quos sustinui bis mensum quinque labores?
499 o utinam primis arsisses ignibus infans,
500 idque ego passa forem! vixisti munere nostro;
501 nunc merito moriere tuo! cape praemia facti
502 bisque datam, primum partu, mox stipite rapto,
503 redde animam vel me fraternis adde sepulcris!
504 et cupio et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum
505 ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,
506 nunc animum pietas maternaque nomina frangunt.
507 me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres,
508 dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque
509 ipsa sequar!' dixit dextraque aversa trementi
510 funereum torrem medios coniecit in ignes:
511 aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse
512 stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit.

513 Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa
514 uritur et caecis torreri viscera sentit
515 ignibus ac magnos superat virtute dolores.
516 quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,
517 maeret et Ancaei felicia vulnera dicit
518 grandaevumque patrem fratresque piasque sorores
519 cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,
520 forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque
521 languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque,
522 inque leves abiit paulatim spiritus auras
523 paulatim cana prunam velante favilla.

524 Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque,
525 vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos
526 planguntur matres Calydonides Eueninae;
527 pulvere canitiem genitor vultusque seniles
528 foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.
529 nam de matre manus diri sibi conscia facti
530 exegit poenas acto per viscera ferro.
531 non mihi si centum deus ora sonantia linguis
532 ingeniumque capax totumque Helicona dedisset,
533 tristia persequerer miserarum fata sororum.
534 inmemores decoris liventia pectora tundunt,
535 dumque manet corpus, corpus refoventque foventque,
536 oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.
537 post cinerem cineres haustos ad pectora pressant
538 adfusaeque iacent tumulo signataque saxo
539 nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt.
540 quas Parthaoniae tandem Latonia clade
541 exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque
542 nobilis Alcmenae natis in corpore pennis
543 adlevat et longas per bracchia porrigit alas
544 corneaque ora facit versasque per aera mittit.

545 Interea Theseus sociati parte laboris
546 functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces.
547 clausit iter fecitque moras Achelous eunti
548 imbre tumens: 'succede meis,' ait 'inclite, tectis,
549 Cecropide, nec te committe rapacibus undis:
550 ferre trabes solidas obliquaque volvere magno
551 murmure saxa solent. vidi contermina ripae
552 cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic
553 profuit armentis nec equis velocibus esse.
554 multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis
555 corpora turbineo iuvenalia vertice mersit.
556 tutior est requies, solito dum flumina currant
557 limite, dum tenues capiat suus alveus undas.'
558 adnuit Aegides 'utar,' que 'Acheloe, domoque
559 consilioque tuo' respondit; et usus utroque est.
560 pumice multicavo nec levibus atria tophis
561 structa subit: molli tellus erat umida musco,
562 summa lacunabant alterno murice conchae.
563 iamque duas lucis partes Hyperione menso
564 discubuere toris Theseus comitesque laborum,
565 hac Ixionides, illa Troezenius heros
566 parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,
567 quosque alios parili fuerat dignatus honore
568 Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.
569 protinus adpositas nudae vestigia nymphae
570 instruxere epulis mensas dapibusque remotis
571 in gemma posuere merum. tum maximus heros,
572 aequora prospiciens oculis subiecta, 'quis' inquit
573 'ille locus?' (digitoque ostendit) 'et insula nomen
574 quod gerit illa, doce, quamquam non una videtur!'
575 Amnis ad haec 'non est' inquit 'quod cernitis unum:
576 quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit.
577 quoque minus spretae factum mirere Dianae,
578 naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuvencos
579 mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,
580 inmemores nostri festas duxere choreas.
581 intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,
582 tantus eram, pariterque animis inmanis et undis
583 a silvis silvas et ab arvis arva revelli
584 cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,
585 in freta provolvi. fluctus nosterque marisque
586 continuam diduxit humum partesque resolvit
587 in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
588 ut tamen ipse vides, procul, en procul una recessit
589 insula, grata mihi; Perimelen navita dicit:
590 huic ego virgineum dilectae nomen ademi;
591 quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum
592 propulit e scopulo periturae corpora natae.
593 excepi nantemque ferens "o proxima mundi
594 regna vagae" dixi "sortite, Tridentifer, undae,
595 adfer opem, mersaeque, precor, feritate paterna
596 da, Neptune, locum, vel sit locus ipsa licebit!"
597 dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes
598 et gravis increvit mutatis insula membris.'

599 Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos
600 moverat: inridet credentes, utque deorum
601 spretor erat mentisque ferox, Ixione natus
602 'ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes
603 esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.'
604 obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,
605 ante omnesque Lelex animo maturus et aevo,
606 sic ait: 'inmensa est finemque potentia caeli
607 non habet, et quicquid superi voluere, peractum est,
608 quoque minus dubites, tiliae contermina quercus
609 collibus est Phrygiis modico circumdata muro;
610 ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus
611 misit in arva suo quondam regnata parenti.
612 haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
613 nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae;
614 Iuppiter huc specie mortali cumque parente
615 venit Atlantiades positis caducifer alis.
616 mille domos adiere locum requiemque petentes,
617 mille domos clausere serae; tamen una recepit,
618 parva quidem, stipulis et canna tecta palustri,
619 sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
620 illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa
621 consenuere casa paupertatemque fatendo
622 effecere levem nec iniqua mente ferendo;
623 nec refert, dominos illic famulosne requiras:
624 tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
625 ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
626 summissoque humiles intrarunt vertice postes,
627 membra senex posito iussit relevare sedili;
628 cui superiniecit textum rude sedula Baucis
629 inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes
630 suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
631 nutrit et ad flammas anima producit anili
632 multifidasque faces ramaliaque arida tecto
633 detulit et minuit parvoque admovit aeno,
634 quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,
635 truncat holus foliis; furca levat ille bicorni
636 sordida terga suis nigro pendentia tigno
637 servatoque diu resecat de tergore partem
638 exiguam sectamque domat ferventibus undis.
639 interea medias fallunt sermonibus horas
640 concutiuntque torum de molli fluminis ulva
641 inpositum lecto sponda pedibusque salignis.
642 vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
643 sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque
644 vestis erat, lecto non indignanda saligno.
645 adcubuere dei. mensam succincta tremensque
646 ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar:
647 testa parem fecit; quae postquam subdita clivum
648 sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
649 ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae
650 conditaque in liquida corna autumnalia faece
651 intibaque et radix et lactis massa coacti
652 ovaque non acri leviter versata favilla,
653 omnia fictilibus. post haec caelatus eodem
654 sistitur argento crater fabricataque fago
655 pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris;
656 parva mora est, epulasque foci misere calentes,
657 nec longae rursus referuntur vina senectae
658 dantque locum mensis paulum seducta secundis:
659 hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
660 prunaque et in patulis redolentia mala canistris
661 et de purpureis conlectae vitibus uvae,
662 candidus in medio favus est; super omnia vultus
663 accessere boni nec iners pauperque voluntas.

664 'Interea totiens haustum cratera repleri
665 sponte sua per seque vident succrescere vina:
666 attoniti novitate pavent manibusque supinis
667 concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
668 et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
669 unicus anser erat, minimae custodia villae:
670 quem dis hospitibus domini mactare parabant;
671 ille celer penna tardos aetate fatigat
672 eluditque diu tandemque est visus ad ipsos
673 confugisse deos: superi vetuere necari
674 "di" que "sumus, meritasque luet vicinia poenas
675 inpia" dixerunt; "vobis inmunibus huius
676 esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta
677 ac nostros comitate gradus et in ardua montis
678 ite simul!" parent ambo baculisque levati
679 nituntur longo vestigia ponere clivo.
680 tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta
681 missa potest: flexere oculos et mersa palude
682 cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere,
683 dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
684 illa vetus dominis etiam casa parva duobus
685 vertitur in templum: furcas subiere columnae,
686 stramina flavescunt aurataque tecta videntur
687 caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
688 talia tum placido Saturnius edidit ore:
689 "dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
690 digna, quid optetis." cum Baucide pauca locutus
691 iudicium superis aperit commune Philemon:
692 "esse sacerdotes delubraque vestra tueri
693 poscimus, et quoniam concordes egimus annos,
694 auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam
695 busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa."
696 vota fides sequitur: templi tutela fuere,
697 donec vita data est; annis aevoque soluti
698 ante gradus sacros cum starent forte locique
699 narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
700 Baucida conspexit senior frondere Philemon.
701 iamque super geminos crescente cacumine vultus
702 mutua, dum licuit, reddebant dicta "vale" que
703 "o coniunx" dixere simul, simul abdita texit
704 ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic
705 incola de gemino vicinos corpore truncos.
706 haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent)
707 narravere senes; equidem pendentia vidi
708 serta super ramos ponensque recentia dixi
709 "cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."'

710 Desierat, cunctosque et res et moverat auctor,
711 Thesea praecipue; quem facta audire volentem
712 mira deum innixus cubito Calydonius amnis
713 talibus adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum
714 forma semel mota est et in hoc renovamine mansit;
715 sunt, quibus in plures ius est transire figuras,
716 ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu.
717 nam modo te iuvenem, modo te videre leonem,
718 nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
719 anguis eras, modo te faciebant cornua taurum;
720 saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri,
721 interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,
722 flumen eras, interdum undis contrarius ignis.

723 'Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata,
724 iuris habet: pater huius erat, qui numina divum
725 sperneret et nullos aris adoleret odores;
726 ille etiam Cereale nemus violasse securi
727 dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.
728 stabat in his ingens annoso robore quercus,
729 una nemus; vittae mediam memoresque tabellae
730 sertaque cingebant, voti argumenta potentum.
731 saepe sub hac dryades festas duxere choreas,
732 saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci
733 circuiere modum, mensuraque roboris ulnas
734 quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum
735 silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni.
736 non tamen idcirco ferrum Triopeius illa
737 abstinuit famulosque iubet succidere sacrum
738 robur, et ut iussos cunctari vidit, ab uno
739 edidit haec rapta sceleratus verba securi:
740 "non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit
741 sit dea, iam tanget frondente cacumine terram."
742 dixit, et obliquos dum telum librat in ictus,
743 contremuit gemitumque dedit Deoia quercus,
744 et pariter frondes, pariter pallescere glandes
745 coepere ac longi pallorem ducere rami.
746 cuius ut in trunco fecit manus inpia vulnus,
747 haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,
748 quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus
749 concidit, abrupta cruor e cervice profundi.
750 obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet
751 deterrere nefas saevamque inhibere bipennem:
752 aspicit hunc "mentis" que "piae cape praemia!" dixit
753 Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum
754 detruncatque caput repetitaque robora caedit,
755 redditus e medio sonus est cum robore talis:
756 "nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,
757 quae tibi factorum poenas instare tuorum
758 vaticinor moriens, nostri solacia leti."
759 persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem
760 ictibus innumeris adductaque funibus arbor
761 corruit et multam prostravit pondere silvam.

762 'Attonitae dryades damno nemorumque suoque,
763 omnes germanae, Cererem cum vestibus atris
764 maerentes adeunt poenamque Erysicthonis orant.
765 adnuit his capitisque sui pulcherrima motu
766 concussit gravidis oneratos messibus agros,
767 moliturque genus poenae miserabile, si non
768 ille suis esset nulli miserabilis actis,
769 pestifera lacerare Fame: quae quatenus ipsi
770 non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque
771 fata coire sinunt), montani numinis unam
772 talibus agrestem conpellat oreada dictis:
773 "est locus extremis Scythiae glacialis in oris,
774 triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
775 Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque
776 et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat
777 sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum
778 vincat eam superetque meas certamine vires,
779 neve viae spatium te terreat, accipe currus,
780 accipe, quos frenis alte moderere, dracones!"
781 et dedit; illa dato subvecta per aera curru
782 devenit in Scythiam: rigidique cacumine montis
783 (Caucason appellant) serpentum colla levavit
784 quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro
785 unguibus et raras vellentem dentibus herbas.
786 hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore,
787 labra incana situ, scabrae rubigine fauces,
788 dura cutis, per quam spectari viscera possent;
789 ossa sub incurvis exstabant arida lumbis,
790 ventris erat pro ventre locus; pendere putares
791 pectus et a spinae tantummodo crate teneri.
792 auxerat articulos macies, genuumque tumebat
793 orbis, et inmodico prodibant tubere tali.

794 'Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta
795 ausa) refert mandata deae paulumque morata,
796 quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc,
797 visa tamen sensisse famem est, retroque dracones
798 egit in Haemoniam versis sublimis habenis.

799 'Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper
800 illius est operi, peragit perque aera vento
801 ad iussam delata domum est, et protinus intrat
802 sacrilegi thalamos altoque sopore solutum
803 (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis,
804 seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora
805 adflat et in vacuis spargit ieiunia venis;
806 functaque mandato fecundum deserit orbem
807 inque domos inopes adsueta revertitur antra.

808 'Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis
809 mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni,
810 oraque vana movet dentemque in dente fatigat,
811 exercetque cibo delusum guttur inani
812 proque epulis tenues nequiquam devorat auras;
813 ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi
814 perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
815 nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer,
816 poscit et adpositis queritur ieiunia mensis
817 inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse,
818 quodque satis poterat populo, non sufficit uni,
819 plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
820 utque fretum recipit de tota flumina terra
821 nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,
822 utque rapax ignis non umquam alimenta recusat
823 innumerasque trabes cremat et, quo copia maior
824 est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:
825 sic epulas omnes Erysicthonis ora profani
826 accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo
827 causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.

828 'Iamque fame patrias altique voragine ventris
829 attenuarat opes, sed inattenuata manebat
830 tum quoque dira fames, inplacataeque vigebat
831 flamma gulae. tandem, demisso in viscera censu,
832 filia restabat, non illo digna parente.
833 hanc quoque vendit inops: dominum generosa recusat
834 et vicina suas tendens super aequora palmas
835 "eripe me domino, qui raptae praemia nobis
836 virginitatis habes!" ait: haec Neptunus habebat;
837 qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti
838 esset ero, formamque novat vultumque virilem
839 induit et cultus piscem capientibus aptos.
840 hanc dominus spectans "o qui pendentia parvo
841 aera cibo celas, moderator harundinis," inquit
842 "sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda
843 credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
844 quae modo cum vili turbatis veste capillis
845 litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),
846 dic, ubi sit: neque enim vestigia longius exstant."
847 illa dei munus bene cedere sensit et a se
848 se quaeri gaudens his est resecuta rogantem:
849 "quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem
850 gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi,
851 quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
852 adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,
853 me tamen excepto, nec femina constitit ulla."
854 credidit et verso dominus pede pressit harenam
855 elususque abiit: illi sua reddita forma est.
856 ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
857 saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa
858 nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat
859 praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
860 vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
861 materiam dederatque gravi nova pabula morbo,
862 ipse suos artus lacerans divellere morsu
863 coepit et infelix minuendo corpus alebat.

864 'Quid moror externis? etiam mihi nempe novandi est
865 corporis, o iuvenis, numero finita, potestas.
866 nam modo, qui nunc sum, videor, modo flector in anguem,
867 armenti modo dux vires in cornua sumo,
868 cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo
869 frontis, ut ipse vides.' gemitus sunt verba secuti.

Modalità mobile