Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber Vii

1 Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
2 perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
3 Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati
4 virgineas volucres miseri senis ore fugarant,
5 multaque perpessi claro sub Iasone tandem
6 contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
7 dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt
8 lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,
9 concipit interea validos Aeetias ignes
10 et luctata diu, postquam ratione furorem
11 vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas:
12 nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est,
13 aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
14 nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?
15 sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi,
16 ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?
17 excute virgineo conceptas pectore flammas,
18 si potes, infelix! si possem, sanior essem!
19 sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,
20 mens aliud suadet: video meliora proboque,
21 deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo,
22 ureris et thalamos alieni concipis orbis?
23 haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille
24 occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari
25 vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?
26 quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas
27 et genus et virtus? quem non, ut cetera desint,
28 ore movere potest? certe mea pectora movit.
29 at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore
30 concurretque suae segeti, tellure creatis
31 hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
32 hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
33 tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor!
34 cur non et specto pereuntem oculosque videndo
35 conscelero? cur non tauros exhortor in illum
36 terrigenasque feros insopitumque draconem?
37 di meliora velint! quamquam non ista precanda,
38 sed facienda mihi. -- prodamne ego regna parentis,
39 atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
40 ut per me sospes sine me det lintea ventis
41 virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
42 si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,
43 occidat ingratus! sed non is vultus in illo,
44 non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
45 ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.
46 et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes
47 esse deos. quid tuta times? accingere et omnem
48 pelle moram: tibi se semper debebit Iason,
49 te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas
50 servatrix urbes matrum celebrabere turba.
51 ergo ego germanam fratremque patremque deosque
52 et natale solum ventis ablata relinquam?
53 nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
54 frater adhuc infans; stant mecum vota sororis,
55 maximus intra me deus est! non magna relinquam,
56 magna sequar: titulum servatae pubis Achivae
57 notitiamque soli melioris et oppida, quorum
58 hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum,
59 quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
60 Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix
61 et dis cara ferar et vertice sidera tangam.
62 quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis
63 dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis
64 nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis
65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
66 nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens
67 per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor
68 aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. --
69 coniugiumne putas speciosaque nomina culpae
70 inponis, Medea, tuae? -- quin adspice, quantum
71 adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!'
72 dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque
73 constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.

74 Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,
75 quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat,
76 et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor,
77 cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.
78 erubuere genae, totoque recanduit ore,
79 utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque
80 parva sub inducta latuit scintilla favilla
81 crescere et in veteres agitata resurgere vires,
82 sic iam lenis amor, iam quem languere putares,
83 ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
84 et casu solito formosior Aesone natus
85 illa luce fuit: posses ignoscere amanti.
86 spectat et in vultu veluti tum denique viso
87 lumina fixa tenet nec se mortalia demens
88 ora videre putat nec se declinat ab illo;
89 ut vero coepitque loqui dextramque prehendit
90 hospes et auxilium submissa voce rogavit
91 promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
92 'quid faciam, video: nec me ignorantia veri
93 decipiet, sed amor. servabere munere nostro,
94 servatus promissa dato!' per sacra triformis
95 ille deae lucoque foret quod numen in illo
96 perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
97 eventusque suos et tanta pericula iurat:
98 creditus accepit cantatas protinus herbas
99 edidicitque usum laetusque in tecta recessit.

100 Postera depulerat stellas Aurora micantes:
101 conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum
102 consistuntque iugis; medio rex ipse resedit
103 agmine purpureus sceptroque insignis eburno.
104 ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
105 aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae
106 ardent, utque solent pleni resonare camini,
107 aut ubi terrena silices fornace soluti
108 concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,
109 pectora sic intus clausas volventia flammas
110 gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus
111 obvius it. vertere truces venientis ad ora
112 terribiles vultus praefixaque cornua ferro
113 pulvereumque solum pede pulsavere bisulco
114 fumificisque locum mugitibus inpleverunt.
115 deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes
116 sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!)
117 pendulaque audaci mulcet palearia dextra
118 suppositosque iugo pondus grave cogit aratri
119 ducere et insuetum ferro proscindere campum:
120 mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent
121 adiciuntque animos. galea tum sumit aena
122 vipereos dentes et aratos spargit in agros.
123 semina mollit humus valido praetincta veneno,
124 et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes,
125 utque hominis speciem materna sumit in alvo
126 perque suos intus numeros conponitur infans
127 nec nisi maturus communes exit in auras,
128 sic, ubi visceribus gravidae telluris imago
129 effecta est hominis, feto consurgit in arvo,
130 quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
131 quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas
132 in caput Haemonii iuvenis torquere parantis,
133 demisere metu vultumque animumque Pelasgi;
134 ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum.
135 utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,
136 palluit et subito sine sanguine frigida sedit,
137 neve parum valeant a se data gramina, carmen
138 auxiliare canit secretasque advocat artes.
139 ille gravem medios silicem iaculatus in hostes
140 a se depulsum Martem convertit in ipsos:
141 terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres
142 civilique cadunt acie. gratantur Achivi
143 victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.
144 tu quoque victorem conplecti, barbara, velles:
145 obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses,
146 sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.
147 quod licet, adfectu tacito laetaris agisque
148 carminibus grates et dis auctoribus horum.

149 Pervigilem superest herbis sopire draconem,
150 qui crista linguisque tribus praesignis et uncis
151 dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
152 hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci
153 verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
154 quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,
155 somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro
156 heros Aesonius potitur spolioque superbus
157 muneris auctorem secum, spolia altera, portans
158 victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.

159 Haemoniae matres pro gnatis dona receptis
160 grandaevique ferunt patres congestaque flamma
161 tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum
162 victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson
163 iam propior leto fessusque senilibus annis,
164 cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem
165 confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti
166 excessitque fidem meritorum summa tuorum,
167 si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?)
168 deme meis annis et demptos adde parenti!'
169 nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis,
170 dissimilemque animum subiit Aeeta relictus;
171 nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit
172 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam
173 posse tuae videor spatium transcribere vitae?
174 nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto,
175 quod petis, experiar maius dare munus, Iason.
176 arte mea soceri longum temptabimus aevum,
177 non annis revocare tuis, modo diva triformis
178 adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.'

179 Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent
180 efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit
181 ac solida terras spectavit imagine luna,
182 egreditur tectis vestes induta recinctas,
183 nuda pedem, nudos umeris infusa capillos,
184 fertque vagos mediae per muta silentia noctis
185 incomitata gradus: homines volucresque ferasque
186 solverat alta quies, nullo cum murmure saepes,
187 inmotaeque silent frondes, silet umidus aer,
188 sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens
189 ter se convertit, ter sumptis flumine crinem
190 inroravit aquis ternisque ululatibus ora
191 solvit et in dura submisso poplite terra
192 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis
193 aurea cum luna succeditis ignibus astra,
194 tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris
195 adiutrixque venis cantusque artisque magorum,
196 quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,
197 auraeque et venti montesque amnesque lacusque,
198 dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste,
199 quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes
200 in fontes rediere suos, concussaque sisto,
201 stantia concutio cantu freta, nubila pello
202 nubilaque induco, ventos abigoque vocoque,
203 vipereas rumpo verbis et carmine fauces,
204 vivaque saxa sua convulsaque robora terra
205 et silvas moveo iubeoque tremescere montis
206 et mugire solum manesque exire sepulcris!
207 te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores
208 aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro
209 pallet avi, pallet nostris Aurora venenis!
210 vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco
211 inpatiens oneris collum pressistis aratro,
212 vos serpentigenis in se fera bella dedistis
213 custodemque rudem somni sopistis et aurum
214 vindice decepto Graias misistis in urbes:
215 nunc opus est sucis, per quos renovata senectus
216 in florem redeat primosque recolligat annos,
217 et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra,
218 nec frustra volucrum tractus cervice draconum
219 currus adest.' aderat demissus ab aethere currus.
220 quo simul adscendit frenataque colla draconum
221 permulsit manibusque leves agitavit habenas,
222 sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe
223 despicit et certis regionibus adplicat angues:
224 et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas,
225 Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus,
226 perspicit et placitas partim radice revellit,
227 partim succidit curvamine falcis aenae.
228 multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
229 multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu;
230 nec non Peneos nec non Spercheides undae
231 contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes;
232 carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen,
233 nondum mutato vulgatum corpore Glauci.

234 Et iam nona dies curru pennisque draconum
235 nonaque nox omnes lustrantem viderat agros,
236 cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones,
237 et tamen annosae pellem posuere senectae.
238 constitit adveniens citra limenque foresque
239 et tantum caelo tegitur refugitque viriles
240 contactus, statuitque aras de caespite binas,
241 dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
242 has ubi verbenis silvaque incinxit agresti,
243 haud procul egesta scrobibus tellure duabus
244 sacra facit cultrosque in guttura velleris atri
245 conicit et patulas perfundit sanguine fossas;
246 tum super invergens liquidi carchesia mellis
247 alteraque invergens tepidi carchesia lactis,
248 verba simul fudit terrenaque numina civit
249 umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,
250 ne properent artus anima fraudare senili.

251 Quos ubi placavit precibusque et murmure longo,
252 Aesonis effetum proferri corpus ad auras
253 iussit et in plenos resolutum carmine somnos
254 exanimi similem stratis porrexit in herbis.
255 hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros
256 et monet arcanis oculos removere profanos.
257 diffugiunt iussi; passis Medea capillis
258 bacchantum ritu flagrantis circuit aras
259 multifidasque faces in fossa sanguinis atra
260 tinguit et infectas geminis accendit in aris
261 terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.

262 Interea validum posito medicamen aeno
263 fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.
264 illic Haemonia radices valle resectas
265 seminaque floresque et sucos incoquit atros;
266 adicit extremo lapides Oriente petitos
267 et quas Oceani refluum mare lavit harenas;
268 addit et exceptas luna pernocte pruinas
269 et strigis infamis ipsis cum carnibus alas
270 inque virum soliti vultus mutare ferinos
271 ambigui prosecta lupi; nec defuit illis
272 squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri
273 vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit
274 ova caputque novem cornicis saecula passae.
275 his et mille aliis postquam sine nomine rebus
276 propositum instruxit mortali barbara maius,
277 arenti ramo iampridem mitis olivae
278 omnia confudit summisque inmiscuit ima.
279 ecce vetus calido versatus stipes aeno
280 fit viridis primo nec longo tempore frondes
281 induit et subito gravidis oneratur olivis:
282 at quacumque cavo spumas eiecit aeno
283 ignis et in terram guttae cecidere calentes,
284 vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.
285 quae simul ac vidit, stricto Medea recludit
286 ense senis iugulum veteremque exire cruorem
287 passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson
288 aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque
289 canitie posita nigrum rapuere colorem,
290 pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,
291 adiectoque cavae supplentur corpore rugae,
292 membraque luxuriant: Aeson miratur et olim
293 ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

294 Viderat ex alto tanti miracula monstri
295 Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos
296 posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.

297 Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum
298 Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex
299 confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est,
300 excipiunt natae; quas tempore callida parvo
301 Colchis amicitiae mendacis imagine cepit,
302 dumque refert inter meritorum maxima demptos
303 Aesonis esse situs atque hac in parte moratur,
304 spes est virginibus Pelia subiecta creatis,
305 arte suum parili revirescere posse parentem,
306 idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.
307 illa brevi spatio silet et dubitare videtur
308 suspenditque animos ficta gravitate rogantum.
309 mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior
310 muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est
311 dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.'
312 protinus innumeris effetus laniger annis
313 attrahitur flexo circum cava tempora cornu;
314 cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro
315 fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum,
316 membra simul pecudis validosque venefica sucos
317 mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus
318 cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos,
319 et tener auditur medio balatus aeno:
320 nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus
321 lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit.

322 Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam
323 exhibuere fidem, tum vero inpensius instant.
324 ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis
325 dempserat et quarta radiantia nocte micabant
326 sidera, cum rapido fallax Aeetias igni
327 imponit purum laticem et sine viribus herbas.
328 iamque neci similis resoluto corpore regem
329 et cum rege suo custodes somnus habebat,
330 quem dederant cantus magicaeque potentia linguae;
331 intrarant iussae cum Colchide limina natae
332 ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes?
333 stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem,
334 ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas!
335 in manibus vestris vita est aetasque parentis:
336 si pietas ulla est nec spes agitatis inanis,
337 officium praestate patri telisque senectam
338 exigite, et saniem coniecto emittite ferro!'
339 his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est
340 et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus
341 ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt,
342 caecaque dant saevis aversae vulnera dextris.
343 ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus,
344 semilacerque toro temptat consurgere, et inter
345 tot medius gladios pallentia bracchia tendens
346 'quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis
347 armat?' ait: cecidere illis animique manusque;
348 plura locuturo cum verbis guttura Colchis
349 abstulit et calidis laniatum mersit in undis.

350 Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras,
351 non exempta foret poenae: fugit alta superque
352 Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque
353 Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi:
354 hic ope nympharum sublatus in aera pennis,
355 cum gravis infuso tellus foret obruta ponto,
356 Deucalioneas effugit inobrutus undas.
357 Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit
358 factaque de saxo longi simulacra draconis
359 Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum,
360 occuluit Liber falsi sub imagine cervi,
361 quaque pater Corythi parva tumulatus harena est,
362 et quos Maera novo latratu terruit agros,
363 Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres
364 gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen,
365 Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,
366 quorum oculos ipso vitiantes omnia visu
367 Iuppiter exosus fraternis subdidit undis;
368 transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,
369 qua pater Alcidamas placidam de corpore natae
370 miraturus erat nasci potuisse columbam.
371 inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe,
372 quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic
373 imperio pueri volucrisque ferumque leonem
374 tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus
375 vicerat et spreto totiens iratus amore
376 praemia poscenti taurum suprema negabat;
377 ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto
378 desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant:
379 factus olor niveis pendebat in aere pennis;
380 at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo
381 delicuit stagnumque suo de nomine fecit.
382 adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis
383 Ophias effugit natorum vulnera Combe;
384 inde Calaureae Letoidos adspicit arva
385 in volucrem versi cum coniuge conscia regis.
386 dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron
387 concubiturus erat saevarum more ferarum;
388 Cephison procul hinc deflentem fata nepotis
389 respicit in tumidam phocen ab Apolline versi
390 Eumelique domum lugentis in aere natum.

391 Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis
392 contigit: hic aevo veteres mortalia primo
393 corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
394 sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis
395 flagrantemque domum regis mare vidit utrumque,
396 sanguine natorum perfunditur inpius ensis,
397 ultaque se male mater Iasonis effugit arma.
398 hinc Titaniacis ablata draconibus intrat
399 Palladias arces, quae te, iustissima Phene,
400 teque, senex Peripha, pariter videre volantes
401 innixamque novis neptem Polypemonis alis.
402 excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno,
403 nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit.

404 Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,
405 qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon:
406 huius in exitium miscet Medea, quod olim
407 attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.
408 illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum
409 esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu,
410 est via declivis, per quam Tirynthius heros
411 restantem contraque diem radiosque micantes
412 obliquantem oculos nexis adamante catenis
413 Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira
414 inplevit pariter ternis latratibus auras
415 et sparsit virides spumis albentibus agros;
416 has concresse putant nactasque alimenta feracis
417 fecundique soli vires cepisse nocendi;
418 quae quia nascuntur dura vivacia caute,
419 agrestes aconita vocant. ea coniugis astu
420 ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.
421 sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,
422 cum pater in capulo gladii cognovit eburno
423 signa sui generis facinusque excussit ab ore.
424 effugit illa necem nebulis per carmina motis;

425 At genitor, quamquam laetatur sospite nato,
426 attonitus tamen est, ingens discrimine parvo
427 committi potuisse nefas: fovet ignibus aras
428 muneribusque deos inplet, feriuntque secures
429 colla torosa boum vinctorum cornua vittis.
430 nullus Erecthidis fertur celebratior illo
431 inluxisse dies: agitant convivia patres
432 et medium vulgus nec non et carmina vino
433 ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu,
434 mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri,
435 quodque suis securus arat Cromyona colonus,
436 munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te
437 clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem,
438 vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten,
439 Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.
440 occidit ille Sinis magnis male viribus usus,
441 qui poterat curvare trabes et agebat ab alto
442 ad terram late sparsuras corpora pinus.
443 tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes
444 conposito Scirone patet, sparsisque latronis
445 terra negat sedem, sedem negat ossibus unda;
446 quae iactata diu fertur durasse vetustas
447 in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret.
448 si titulos annosque tuos numerare velimus,
449 facta prement annos. pro te, fortissime, vota
450 publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.'
451 consonat adsensu populi precibusque faventum
452 regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.

453 Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas,
454 sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus
455 gaudia percepit nato secura recepto:
456 bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam
457 classe valet, patria tamen est firmissimus ira
458 Androgeique necem iustis ulciscitur armis.
459 ante tamen bello vires adquirit amicas,
460 quaque potens habitus volucri freta classe pererrat:
461 hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,
462 (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello);
463 hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli
464 florentemque thymo Syron planamque Seriphon
465 marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne
466 Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro
467 mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,
468 nigra pedes, nigris velata monedula pennis.

469 At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros
470 et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae
471 Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro
472 Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:
473 Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse
474 Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.
475 turba ruit tantaeque virum cognoscere famae
476 expetit; occurrunt illi Telamonque minorque
477 quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus;
478 ipse quoque egreditur tardus gravitate senili
479 Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit.
480 admonitus patrii luctus suspirat et illi
481 dicta refert rector populorum talia centum:
482 'arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque
483 pars sis militiae; tumulo solacia posco.'
484 huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi
485 non facienda meae; neque enim coniunctior ulla
486 Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.'
487 tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno'
488 dixit et utilius bellum putat esse minari
489 quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.
490 classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris
491 spectari poterat, cum pleno concita velo
492 Attica puppis adest in portusque intrat amicos,
493 quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
494 Aeacidae longo iuvenes post tempore visum
495 agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere
496 inque patris duxere domum: spectabilis heros
497 et veteris retinens etiamnum pignora formae
498 ingreditur ramumque tenens popularis olivae
499 a dextra laevaque duos aetate minores
500 maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.

501 Postquam congressus primi sua verba tulerunt,
502 Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque
503 auxilium foedusque refert et iura parentum,
504 imperiumque peti totius Achaidos addit.
505 sic ubi mandatam iuvit facundia causam,
506 Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,
507 'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae,
508 nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras
509 ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!)
510 robora non desunt; superat mihi miles et hoc est,
511 gratia dis, felix et inexcusabile tempus.'
512 'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto
513 urbs' ait; 'adveniens equidem modo gaudia cepi,
514 cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus
515 obvia processit; multos tamen inde requiro,
516 quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.'
517 Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus:
518 'flebile principium melior fortuna secuta est;
519 hanc utinam possem vobis memorare sine illo!
520 ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos,
521 ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris,
522 et quota pars illi rerum periere mearum!
523 dira lues ira populis Iunonis iniquae
524 incidit exosae dictas a paelice terras.
525 dum visum mortale malum tantaeque latebat
526 causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:
527 exitium superabat opem, quae victa iacebat.
528 principio caelum spissa caligine terras
529 pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
530 dumque quater iunctis explevit cornibus orbem
531 Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,
532 letiferis calidi spirarunt aestibus austri.
533 constat et in fontis vitium venisse lacusque,
534 miliaque incultos serpentum multa per agros
535 errasse atque suis fluvios temerasse venenis.
536 strage canum primo volucrumque oviumque boumque
537 inque feris subiti deprensa potentia morbi.
538 concidere infelix validos miratur arator
539 inter opus tauros medioque recumbere sulco;
540 lanigeris gregibus balatus dantibus aegros
541 sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent;
542 acer equus quondam magnaeque in pulvere famae
543 degenerat palmas veterumque oblitus honorum
544 ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
545 non aper irasci meminit, non fidere cursu
546 cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
547 omnia languor habet: silvisque agrisque viisque
548 corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.
549 mira loquar: non illa canes avidaeque volucres,
550 non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt
551 adflatuque nocent et agunt contagia late.

552 'Pervenit ad miseros damno graviore colonos
553 pestis et in magnae dominatur moenibus urbis.
554 viscera torrentur primo, flammaeque latentis
555 indicium rubor est et ductus anhelitus; igni
556 aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis
557 ora patent, auraeque graves captantur hiatu.
558 non stratum, non ulla pati velamina possunt,
559 nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit
560 corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
561 nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes
562 erumpit clades, obsuntque auctoribus artes;
563 quo propior quisque est servitque fidelius aegro,
564 in partem leti citius venit, utque salutis
565 spes abiit finemque vident in funere morbi,
566 indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:
567 utile enim nihil est. passim positoque pudore
568 fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,
569 nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.
570 inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis
571 inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas;
572 tantaque sunt miseris invisi taedia lecti,
573 prosiliunt aut, si prohibent consistere vires,
574 corpora devolvunt in humum fugiuntque penates
575 quisque suos, sua cuique domus funesta videtur,
576 et quia causa latet, locus est in crimine; partim
577 semianimes errare viis, dum stare valebant,
578 adspiceres, flentes alios terraque iacentes
579 lassaque versantes supremo lumina motu;
580 membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,
581 hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.

582 'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse,
583 ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?
584 quo se cumque acies oculorum flexerat, illic
585 vulgus erat stratum, veluti cum putria motis
586 poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
587 templa vides contra gradibus sublimia longis:
588 Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis
589 inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx,
590 pro gnato genitor dum verba precantia dicit,
591 non exoratis animam finivit in aris,
592 inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
593 admoti quotiens templis, dum vota sacerdos
594 concipit et fundit durum inter cornua vinum,
595 haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!
596 ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque
597 cum facerem natis, mugitus victima diros
598 edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis
599 exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.
600 exta quoque aegra notas veri monitusque deorum
601 perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi.
602 ante sacros vidi proiecta cadavera postes,
603 ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
604 pars animam laqueo claudunt mortisque timorem
605 morte fugant ultroque vocant venientia fata.
606 corpora missa neci nullis de more feruntur
607 funeribus (neque enim capiebant funera portae):
608 aut inhumata premunt terras aut dantur in altos
609 indotata rogos; et iam reverentia nulla est,
610 deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
611 qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur
612 natorumque patrumque animae iuvenumque senumque,
613 nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.

614 Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
615 "Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur
616 dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,
617 nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,
618 aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!"
619 ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.
620 "accipio sintque ista precor felicia mentis
621 signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen."
622 forte fuit iuxta patulis rarissima ramis
623 sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo;
624 hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
625 grande onus exiguo formicas ore gerentes
626 rugosoque suum servantes cortice callem;
627 dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi,
628 "tu mihi da cives et inania moenia supple!"
629 intremuit ramisque sonum sine flamine motis
630 alta dedit quercus: pavido mihi membra timore
631 horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae
632 roboribusque dedi, nec me sperare fatebar;
633 sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.
634 nox subit, et curis exercita corpora somnus
635 occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse
636 et ramis totidem totidemque animalia ramis
637 ferre suis visa est pariterque tremescere motu
638 graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;
639 crescere desubito et maius maiusque videri
640 ac se tollere humo rectoque adsistere trunco
641 et maciem numerumque pedum nigrumque colorem
642 ponere et humanam membris inducere formam.
643 somnus abit: damno vigilans mea visa querorque
644 in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens
645 murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar
646 iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni
647 esse, venit Telamon properus foribusque reclusis
648 "speque fideque, pater", dixit "maiora videbis:
649 egredere!" egredior, qualesque in imagine somni
650 visus eram vidisse viros, ex ordine tales
651 adspicio noscoque: adeunt regemque salutant.
652 vota Iovi solvo populisque recentibus urbem
653 partior et vacuos priscis cultoribus agros,
654 Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo.
655 corpora vidisti; mores, quos ante gerebant,
656 nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum
657 quaesitique tenax et quod quaesita reservet.
658 hi te ad bella pares annis animisque sequentur,
659 cum primum qui te feliciter attulit eurus'
660 (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.'

661 Talibus atque aliis longum sermonibus illi
662 inplevere diem; lucis pars ultima mensae
663 est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol,
664 flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat:
665 ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,
666 ad regem Cephalus simul et Pallante creati
667 conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat.
668 excipit Aeacides illos in limine Phocus;
669 nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.
670 Phocus in interius spatium pulchrosque recessus
671 Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.
672 adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum
673 ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.
674 pauca prius mediis sermonibus ille locutus
675 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae;
676 qua tamen e silva teneas hastile recisum,
677 iamdudum dubito: certe si fraxinus esset,
678 fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.
679 unde sit, ignoro, sed non formosius isto
680 viderunt oculi telum iaculabile nostri.'
681 excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum
682 maiorem specie mirabere' dixit 'in isto.
683 consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum
684 non regit, et revolat nullo referente cruentum.'
685 tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,
686 cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.
687 quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est,
688 qua tulerit mercede; silet tactusque dolore
689 coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
690 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum
691 flere facit facietque diu, si vivere nobis
692 fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara
693 perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!

694 'Procris erat, si forte magis pervenit ad aures
695 Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae,
696 si faciem moresque velis conferre duarum,
697 dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus,
698 hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque;
699 non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.
700 alter agebatur post sacra iugalia mensis,
701 cum me cornigeris tendentem retia cervis
702 vertice de summo semper florentis Hymetti
703 lutea mane videt pulsis Aurora tenebris
704 invitumque rapit. liceat mihi vera referre
705 pace deae: quod sit roseo spectabilis ore,
706 quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
707 nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam;
708 pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
709 sacra tori coitusque novos thalamosque recentes
710 primaque deserti referebam foedera lecti:
711 mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas;
712 Procrin habe!" dixit, "quod si mea provida mens est,
713 non habuisse voles." meque illi irata remisit.
714 cum redeo mecumque deae memorata retracto,
715 esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx
716 non bene servasset: facies aetasque iubebat
717 credere adulterium, prohibebant credere mores;
718 sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam,
719 criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.
720 quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam
721 sollicitare fidem; favet huic Aurora timori
722 inmutatque meam (videor sensisse) figuram.
723 Palladias ineo non cognoscendus Athenas
724 ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat
725 castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto:
726 vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus.
727 ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui
728 temptamenta fide; male me, quin vera faterer,
729 continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem.
730 tristis erat (sed nulla tamen formosior illa
731 esse potest tristi) desiderioque dolebat
732 coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa,
733 Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat!
734 quid referam, quotiens temptamina nostra pudici
735 reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni
736 servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo."
737 cui non ista fide satis experientia sano
738 magna foret? non sum contentus et in mea pugno
739 vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo
740 muneraque augendo tandem dubitare coegi.
741 exclamo male victor: "adest, mala, fictus adulter!
742 verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris."
743 illa nihil; tacito tantummodo victa pudore
744 insidiosa malo cum coniuge limina fugit;
745 offensaque mei genus omne perosa virorum
746 montibus errabat, studiis operata Dianae.
747 tum mihi deserto violentior ignis ad ossa
748 pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar
749 et potuisse datis simili succumbere culpae
750 me quoque muneribus, si munera tanta darentur.
751 haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,
752 redditur et dulces concorditer exigit annos;
753 dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset
754 dona, canem munus; quem cum sua traderet illi
755 Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes."
756 dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus.
757 muneris alterius quae sit fortuna, requiris?
758 accipe mirandum: novitate movebere facti!

759 'Carmina Laiades non intellecta priorum
760 solverat ingeniis, et praecipitata iacebat
761 inmemor ambagum vates obscura suarum:
762 protinus Aoniis inmittitur altera Thebis
763 [scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!]
764 pestis, et exitio multi pecorumque suoque
765 rurigenae pavere feram; vicina iuventus
766 venimus et latos indagine cinximus agros.
767 illa levi velox superabat retia saltu
768 summaque transibat postarum lina plagarum:
769 copula detrahitur canibus, quas illa sequentes
770 effugit et coetum non segnior alite ludit.
771 poscor et ipse meum consensu Laelapa magno
772 (muneris hoc nomen): iamdudum vincula pugnat
773 exuere ipse sibi colloque morantia tendit.
774 vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset,
775 scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat,
776 ipse oculis ereptus erat: non ocior illo
777 hasta nec excussae contorto verbere glandes
778 nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
779 collis apex medii subiectis inminet arvis:
780 tollor eo capioque novi spectacula cursus,
781 quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso
782 vulnere visa fera est; nec limite callida recto
783 in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis
784 et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti:
785 inminet hic sequiturque parem similisque tenenti
786 non tenet et vanos exercet in aera morsus.
787 ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat
788 dum mea, dum digitos amentis addere tempto,
789 lumina deflexi. revocataque rursus eodem
790 rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo
791 adspicio; fugere hoc, illud captare putares.
792 scilicet invictos ambo certamine cursus
793 esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.'
794 hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?'
795 Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille:

796 'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:
797 illa prius referam. iuvat o meminisse beati
798 temporis, Aeacide, quo primos rite per annos
799 coniuge eram felix, felix erat illa marito.
800 mutua cura duos et amor socialis habebat,
801 nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,
802 nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,
803 ulla erat; aequales urebant pectora flammae.
804 sole fere radiis feriente cacumina primis
805 venatum in silvas iuvenaliter ire solebam
806 nec mecum famuli nec equi nec naribus acres
807 ire canes nec lina sequi nodosa solebant:
808 tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae
809 dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras
810 et quae de gelidis exibat vallibus aura:
811 aura petebatur medio mihi lenis in aestu,
812 auram exspectabam, requies erat illa labori.
813 "aura" (recordor enim), "venias" cantare solebam,
814 "meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,
815 utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!"
816 forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant),
817 blanditias plures et "tu mihi magna voluptas"
818 dicere sim solitus, "tu me reficisque fovesque,
819 tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque
820 spiritus iste tuus semper captatur ab ore."
821 vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
822 nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum
823 esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.
824 criminis extemplo ficti temerarius index
825 Procrin adit linguaque refert audita susurra.
826 credula res amor est: subito conlapsa dolore,
827 ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta
828 tempore se miseram, se fati dixit iniqui
829 deque fide questa est et crimine concita vano,
830 quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen
831 et dolet infelix veluti de paelice vera.
832 saepe tamen dubitat speratque miserrima falli
833 indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa,
834 damnatura sui non est delicta mariti.
835 postera depulerant Aurorae lumina noctem:
836 egredior silvamque peto victorque per herbas
837 "aura, veni" dixi "nostroque medere labori!"
838 et subito gemitus inter mea verba videbar
839 nescio quos audisse; "veni" tamen "optima!" dicens
840 fronde levem rursus strepitum faciente caduca
841 sum ratus esse feram telumque volatile misi:
842 Procris erat medioque tenens in pectore vulnus
843 "ei mihi" conclamat! vox est ubi cognita fidae
844 coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.
845 semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes
846 et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem
847 invenio corpusque meo mihi carius ulnis
848 mollibus attollo scissaque a pectore veste
849 vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem
850 neu me morte sua sceleratum deserat, oro.
851 viribus illa carens et iam moribunda coegit
852 haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti
853 perque deos supplex oro superosque meosque,
854 per si quid merui de te bene perque manentem
855 nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem,
856 ne thalamis Auram patiare innubere nostris!"
857 dixit, et errorem tum denique nominis esse
858 et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat?
859 labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires,
860 dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me
861 infelicem animam nostroque exhalat in ore;
862 sed vultu meliore mori secura videtur.'

863 Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce
864 Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque
865 milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

Modalità mobile