Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber Vi

1 Praebuerat dictis Tritonia talibus aures
2 carminaque Aonidum iustamque probaverat iram;
3 tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae
4 numina nec sperni sine poena nostra sinamus.'
5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,
6 quam sibi lanificae non cedere laudibus artis
7 audierat. non illa loco nec origine gentis
8 clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon
9 Phocaico bibulas tinguebat murice lanas;
10 occiderat mater, sed et haec de plebe suoque
11 aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes
12 quaesierat studio nomen memorabile, quamvis
13 orta domo parva parvis habitabat Hypaepis.
14 huius ut adspicerent opus admirabile, saepe
15 deseruere sui nymphlae vineta Timoli,
16 deseruere suas nymphae Pactolides undas.
17 nec factas solum vestes, spectare iuvabat
18 tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti,
19 sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,
20 seu digitis subigebat opus repetitaque longo
21 vellera mollibat nebulas aequantia tractu,
22 sive levi teretem versabat pollice fusum,
23 seu pingebat acu; scires a Pallade doctam.
24 quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra
25 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!'

26 Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos
27 addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
28 tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas,
29 quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.
30 consilium ne sperne meum: tibi fama petatur
31 inter mortales faciendae maxima lanae;
32 cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis
33 supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.'
34 adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit
35 vixque manum retinens confessaque vultibus iram
36 talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
37 'mentis inops longaque venis confecta senecta,
38 et nimium vixisse diu nocet. audiat istas,
39 si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces;
40 consilii satis est in me mihi, neve monendo
41 profecisse putes, eadem est sententia nobis.
42 cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?'
43 tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem
44 Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae
45 Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo,
46 sed tamen erubuit, subitusque invita notavit
47 ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer
48 purpureus fieri, cum primum Aurora movetur,
49 et breve post tempus candescere solis ab ortu.
50 perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae
51 in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat
52 nec monet ulterius nec iam certamina differt.
53 haud mora, constituunt diversis partibus ambae
54 et gracili geminas intendunt stamine telas:
55 tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,
56 inseritur medium radiis subtemen acutis,
57 quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
58 percusso paviunt insecti pectine dentes.
59 utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
60 bracchia docta movent, studio fallente laborem.
61 illic et Tyrium quae purpura sensit aenum
62 texitur et tenues parvi discriminis umbrae;
63 qualis ab imbre solent percussis solibus arcus
64 inficere ingenti longum curvamine caelum;
65 in quo diversi niteant cum mille colores,
66 transitus ipse tamen spectantia lumina fallit:
67 usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant.
68 illic et lentum filis inmittitur aurum
69 et vetus in tela deducitur argumentum.

70 Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce
71 pingit et antiquam de terrae nomine litem.
72 bis sex caelestes medio Iove sedibus altis
73 augusta gravitate sedent; sua quemque deorum
74 inscribit facies: Iovis est regalis imago;
75 stare deum pelagi longoque ferire tridente
76 aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi
77 exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;
78 at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,
79 dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,
80 percussamque sua simulat de cuspide terram
81 edere cum bacis fetum canentis olivae;
82 mirarique deos: operis Victoria finis.
83 ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,
84 quod pretium speret pro tam furialibus ausis
85 quattuor in partes certamina quattuor addit,
86 clara colore suo, brevibus distincta sigillis:
87 Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum,
88 nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam,
89 nomina summorum sibi qui tribuere deorum;
90 altera Pygmaeae fatum miserabile matris
91 pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit
92 esse gruem populisque suis indicere bellum;
93 pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam
94 cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno
95 in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi
96 Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis
97 ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro;
98 qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;
99 isque gradus templi, natarum membra suarum,
100 amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.
101 circuit extremas oleis pacalibus oras
102 (is modus est) operisque sua facit arbore finem.

103 Maeonis elusam designat imagine tauri
104 Europam: verum taurum, freta vera putares;
105 ipsa videbatur terras spectare relictas
106 et comites clamare suas tactumque vereri
107 adsilientis aquae timidasque reducere plantas.
108 fecit et Asterien aquila luctante teneri,
109 fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
110 addidit, ut satyri celatus imagine pulchram
111 Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu,
112 Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,
113 aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
114 Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.
115 te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco
116 virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus
117 gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis,
118 et te flava comas frugum mitissima mater
119 sensit equum, sensit volucrem crinita colubris
120 mater equi volucris, sensit delphina Melantho:
121 omnibus his faciemque suam faciemque locorum
122 reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus,
123 utque modo accipitris pennas, modo terga leonis
124 gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen,
125 Liber ut Erigonen falsa deceperit uva,
126 ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.
127 ultima pars telae, tenui circumdata limbo,
128 nexilibus flores hederis habet intertextos.

129 Non illud Pallas, non illud carpere Livor
130 possit opus: doluit successu flava virago
131 et rupit pictas, caelestia crimina, vestes,
132 utque Cytoriaco radium de monte tenebat,
133 ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.
134 non tulit infelix laqueoque animosa ligavit
135 guttura: pendentem Pallas miserata levavit
136 atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit,
137 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,
138 dicta tuo generi serisque nepotibus esto!'
139 post ea discedens sucis Hecateidos herbae
140 sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae
141 defluxere comae, cum quis et naris et aures,
142 fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est:
143 in latere exiles digiti pro cruribus haerent,
144 cetera venter habet, de quo tamen illa remittit
145 stamen et antiquas exercet aranea telas.

146 Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti
147 rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.
148 ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
149 tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;
150 nec tamen admonita est poena popularis Arachnes,
151 cedere caelitibus verbisque minoribus uti.
152 multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes
153 nec genus amborum magnique potentia regni
154 sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,
155 ut sua progenies; et felicissima matrum
156 dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
157 nam sata Tiresia venturi praescia Manto
158 per medias fuerat divino concita motu
159 vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes
160 et date Latonae Latonigenisque duobus
161 cum prece tura pia lauroque innectite crinem:
162 ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes
163 Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant
164 turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

165 Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba
166 vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro
167 et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro
168 cum capite inmissos umerum per utrumque capillos
169 constitit, utque oculos circumtulit alta superbos,
170 'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis
171 caelestes? aut cur colitur Latona per aras,
172 numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor,
173 cui licuit soli superorum tangere mensas;
174 Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas
175 est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;
176 Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo.
177 me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi
178 sub domina est, fidibusque mei commissa mariti
179 moenia cum populis a meque viroque reguntur.
180 in quamcumque domus adverti lumina partem,
181 inmensae spectantur opes; accedit eodem
182 digna dea facies; huc natas adice septem
183 et totidem iuvenes et mox generosque nurusque!
184 quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,
185 nescio quoque audete satam Titanida Coeo
186 Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam
187 exiguam sedem pariturae terra negavit!
188 nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:
189 exsul erat mundi, donec miserata vagantem
190 "hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis"
191 instabilemque locum Delos dedit. illa duorum
192 facta parens: uteri pars haec est septima nostri.
193 sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo
194 (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit.
195 maior sum quam cui possit Fortuna nocere,
196 multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.
197 excessere metum mea iam bona. fingite demi
198 huic aliquid populo natorum posse meorum:
199 non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
200 Latonae turbam, qua quantum distat ab orba?
201 ite -- lig;satis pro re sacri -- lig;laurumque capillis
202 ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt,
203 quodque licet, tacito venerantur murmure numen.

204 Indignata dea est summoque in vertice Cynthi
205 talibus est dictis gemina cum prole locuta:
206 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis,
207 et nisi Iunoni nulli cessura dearum,
208 an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis
209 arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
210 nec dolor hic solus; diro convicia facto
211 Tantalis adiecit vosque est postponere natis
212 ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam
213 dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.'
214 adiectura preces erat his Latona relatis:
215 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!'
216 dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu
217 contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem.

218 Planus erat lateque patens prope moenia campus,
219 adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum
220 duraque mollierat subiectas ungula glaebas.
221 pars ibi de septem genitis Amphione fortes
222 conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco
223 terga premunt auroque graves moderantur habenas.
224 e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam
225 prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem
226 quadripedis cursus spumantiaque ora coercet,
227 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa
228 tela gerit frenisque manu moriente remissis
229 in latus a dextro paulatim defluit armo.
230 proximus audito sonitu per inane pharetrae
231 frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris
232 nube fugit visa pendentiaque undique rector
233 carbasa deducit, ne qua levis effluat aura:
234 frena tamen dantem non evitabile telum
235 consequitur, summaque tremens cervice sagitta
236 haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum;
237 ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque
238 volvitur et calido tellurem sanguine foedat.
239 Phaedimus infelix et aviti nominis heres
240 Tantalus, ut solito finem inposuere labori,
241 transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;
242 et iam contulerant arto luctantia nexu
243 pectora pectoribus, cum tento concita nervo,
244 sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
245 ingemuere simul, simul incurvata dolore
246 membra solo posuere, simul suprema iacentes
247 lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
248 adspicit Alphenor laniataque pectora plangens
249 advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus,
250 inque pio cadit officio; nam Delius illi
251 intima fatifero rupit praecordia ferro.
252 quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis
253 eruta cumque anima cruor est effusus in auras.
254 at non intonsum simplex Damasicthona vulnus
255 adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua
256 mollia nervosus facit internodia poples.
257 dumque manu temptat trahere exitiabile telum,
258 altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.
259 expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum
260 emicat et longe terebrata prosilit aura.
261 ultimus Ilioneus non profectura precando
262 bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,'
263 dixerat ignarus non omnes esse rogandos
264 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum
265 non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille
266 vulnere, non alte percusso corde sagitta.

267 Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum
268 tam subitae matrem certam fecere ruinae,
269 mirantem potuisse irascentemque, quod ausi
270 hoc essent superi, quod tantum iuris haberent;
271 nam pater Amphion ferro per pectus adacto
272 finierat moriens pariter cum luce dolorem.
273 heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
274 quae modo Latois populum submoverat aris
275 et mediam tulerat gressus resupina per urbem
276 invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!
277 corporibus gelidis incumbit et ordine nullo
278 oscula dispensat natos suprema per omnes;
279 a quibus ad caelum liventia bracchia tollens
280 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,
281 pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu!
282 [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem]
283 efferor: exsulta victrixque inimica triumpha!
284 cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,
285 quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!'

286 Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu;
287 qui praeter Nioben unam conterruit omnes:
288 illa malo est audax. stabant cum vestibus atris
289 ante toros fratrum demisso crine sorores;
290 e quibus una trahens haerentia viscere tela
291 inposito fratri moribunda relanguit ore;
292 altera solari miseram conata parentem
293 conticuit subito duplicataque vulnere caeco est.
294 [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat]
295 haec frustra fugiens collabitur, illa sorori
296 inmoritur; latet haec, illam trepidare videres.
297 sexque datis leto diversaque vulnera passis
298 ultima restabat; quam toto corpore mater,
299 tota veste tegens 'unam minimamque relinque!
300 de multis minimam posco' clamavit 'et unam.'
301 dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit
302 exanimes inter natos natasque virumque
303 deriguitque malis; nullos movet aura capillos,
304 in vultu color est sine sanguine, lumina maestis
305 stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
306 ipsa quoque interius cum duro lingua palato
307 congelat, et venae desistunt posse moveri;
308 nec flecti cervix nec bracchia reddere motus
309 nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.
310 flet tamen et validi circumdata turbine venti
311 in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis
312 liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.

313 Tum vero cuncti manifestam numinis iram
314 femina virque timent cultuque inpensius omnes
315 magna gemelliparae venerantur numina divae;
316 utque fit, a facto propiore priora renarrant.
317 e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris
318 non inpune deam veteres sprevere coloni.
319 res obscura quidem est ignobilitate virorum,
320 mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque
321 prodigio notum. nam me iam grandior aevo
322 inpatiensque viae genitor deducere lectos
323 iusserat inde boves gentisque illius eunti
324 ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro,
325 ecce lacu medio sacrorum nigra favilla
326 ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.
327 restitit et pavido "faveas mihi!" murmure dixit
328 dux meus, et simili "faveas!" ego murmure dixi.
329 Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam
330 indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes:
331 "non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est;
332 illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx
333 orbem interdixit, quam vix erratica Delos
334 orantem accepit tum, cum levis insula nabat;
335 illic incumbens cum Palladis arbore palmae
336 edidit invita geminos Latona noverca.
337 hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur
338 inque suo portasse sinu, duo numina, natos.
339 iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva,
340 finibus in Lyciae longo dea fessa labore
341 sidereo siccata sitim collegit ab aestu,
342 uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
343 forte lacum mediocris aquae prospexit in imis
344 vallibus; agrestes illic fruticosa legebant
345 vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam;
346 accessit positoque genu Titania terram
347 pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.
348 rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis:
349 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est.
350 nec solem proprium natura nec aera fecit
351 nec tenues undas: ad publica munera veni;
352 quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros
353 abluere hic artus lassataque membra parabam,
354 sed relevare sitim. caret os umore loquentis,
355 et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
356 haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor
357 accepisse simul: vitam dederitis in unda.
358 hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt
359 parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati.
360 quem non blanda deae potuissent verba movere?
361 hi tamen orantem perstant prohibere minasque,
362 ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.
363 nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque
364 turbavere lacus imoque e gurgite mollem
365 huc illuc limum saltu movere maligno.
366 distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei
367 supplicat indignis nec dicere sustinet ultra
368 verba minora dea tollensque ad sidera palmas
369 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!'
370 eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis
371 et modo tota cava submergere membra palude,
372 nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
373 saepe super ripam stagni consistere, saepe
374 in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes
375 litibus exercent linguas pulsoque pudore,
376 quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
377 vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,
378 ipsaque dilatant patulos convicia rictus;
379 terga caput tangunt, colla intercepta videntur,
380 spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,
381 limosoque novae saliunt in gurgite ranae."'

382 Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum
383 rettulit exitium, satyri reminiscitur alter,
384 quem Tritoniaca Latous harundine victum
385 adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit;
386 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.'
387 clamanti cutis est summos direpta per artus,
388 nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,
389 detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla
390 pelle micant venae; salientia viscera possis
391 et perlucentes numerare in pectore fibras.
392 illum ruricolae, silvarum numina, fauni
393 et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus
394 et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis
395 lanigerosque greges armentaque bucera pavit.
396 fertilis inmaduit madefactaque terra caducas
397 concepit lacrimas ac venis perbibit imis;
398 quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras.
399 inde petens rapidus ripis declivibus aequor
400 Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.

401 Talibus extemplo redit ad praesentia dictis
402 vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget;
403 mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus
404 flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam
405 deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro.
406 concolor hic umerus nascendi tempore dextro
407 corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis
408 membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis,
409 qui locus est iuguli medius summique lacerti,
410 defuit: inpositum est non conparentis in usum
411 partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo.

412 Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae
413 oravere suos ire ad solacia reges,
414 Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae
415 et nondum torvae Calydon invisa Dianae
416 Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus
417 Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae
418 et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen,
419 quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo
420 exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo;
421 credere quis posset? solae cessastis Athenae.
422 obstitit officio bellum, subvectaque ponto
423 barbara Mopsopios terrebant agmina muros.

424 Threicius Tereus haec auxiliaribus armis
425 fuderat et clarum vincendo nomen habebat;
426 quem sibi Pandion opibusque virisque potentem
427 et genus a magno ducentem forte Gradivo
428 conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno,
429 non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto:
430 Eumenides tenuere faces de funere raptas,
431 Eumenides stravere torum, tectoque profanus
432 incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
433 hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes
434 hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis
435 Thracia, disque ipsi grates egere; diemque,
436 quaque data est claro Pandione nata tyranno
437 quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari:
438 usque adeo latet utilitas.

439 Iam tempora Titan
440 quinque per autumnos repetiti duxerat anni,
441 cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit
442 'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori,
443 vel soror huc veniat: redituram tempore parvo
444 promittes socero; magni mihi muneris instar
445 germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas
446 in freta deduci veloque et remige portus
447 Cecropios intrat Piraeaque litora tangit.
448 ut primum soceri data copia, dextera dextrae
449 iungitur, et fausto committitur omine sermo.
450 coeperat, adventus causam, mandata referre
451 coniugis et celeres missae spondere recursus:
452 ecce venit magno dives Philomela paratu,
453 divitior forma; quales audire solemus
454 naidas et dryadas mediis incedere silvis,
455 si modo des illis cultus similesque paratus.
456 non secus exarsit conspecta virgine Tereus,
457 quam si quis canis ignem supponat aristis
458 aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.
459 digna quidem facies; sed et hunc innata libido
460 exstimulat, pronumque genus regionibus illis
461 in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque.
462 impetus est illi comitum corrumpere curam
463 nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam
464 sollicitare datis totumque inpendere regnum
465 aut rapere et saevo raptam defendere bello;
466 et nihil est, quod non effreno captus amore
467 ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas.
468 iamque moras male fert cupidoque revertitur ore
469 ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa.
470 facundum faciebat amor, quotiensque rogabat
471 ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat.
472 addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas.
473 pro superi, quantum mortalia pectora caecae
474 noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus
475 creditur esse pius laudemque a crimine sumit.
476 quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis
477 blanda tenens umeros, ut eat visura sororem,
478 perque suam contraque suam petit ipsa salutem.
479 spectat eam Tereus praecontrectatque videndo
480 osculaque et collo circumdata bracchia cernens
481 omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris
482 accipit, et quotiens amplectitur illa parentem,
483 esse parens vellet: neque enim minus inpius esset.
484 vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque
485 illa patri grates et successisse duabus
486 id putat infelix, quod erit lugubre duabus.

487 Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique
488 pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
489 regales epulae mensis et Bacchus in auro
490 ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno.
491 at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa
492 aestuat et repetens faciem motusque manusque
493 qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes
494 ipse suos nutrit cura removente soporem.
495 lux erat, et generi dextram conplexus euntis
496 Pandion comitem lacrimis commendat obortis:
497 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit,
498 et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu)
499 do tibi perque fidem cognataque pectora supplex,
500 per superos oro, patrio ut tuearis amore
501 et mihi sollicitae lenimen dulce senectae
502 quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas;
503 tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem),
504 si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!'
505 mandabat pariterque suae dabat oscula natae,
506 et lacrimae mites inter mandata cadebant;
507 utque fide pignus dextras utriusque poposcit
508 inter seque datas iunxit natamque nepotemque
509 absentes pro se memori rogat ore salutent;
510 supremumque vale pleno singultibus ore
511 vix dixit timuitque suae praesagia mentis.

512 Ut semel inposita est pictae Philomela carinae,
513 admotumque fretum remis tellusque repulsa est,
514 'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!'
515 exsultatque et vix animo sua gaudia differt
516 barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,
517 non aliter quam cum pedibus praedator obuncis
518 deposuit nido leporem Iovis ales in alto;
519 nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.

520 Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis
521 puppibus exierant, cum rex Pandione natam
522 in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis,
523 atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem
524 et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem
525 includit fassusque nefas et virginem et unam
526 vi superat frustra clamato saepe parente,
527 saepe sorore sua, magnis super omnia divis.
528 illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani
529 ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,
530 utque columba suo madefactis sanguine plumis
531 horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
532 mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,
533 lugenti similis caesis plangore lacertis
534 intendens palmas 'o diris barbare factis,
535 o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis
536 cum lacrimis movere piis nec cura sororis
537 nec mea virginitas nec coniugialia iura?
538 omnia turbasti; paelex ego facta sororis,
539 tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne!
540 quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,
541 eripis? atque utinam fecisses ante nefandos
542 concubitus: vacuas habuissem criminis umbras.
543 si tamen haec superi cernunt, si numina divum
544 sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,
545 quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore
546 proiecto tua facta loquar: si copia detur,
547 in populos veniam; si silvis clausa tenebor,
548 inplebo silvas et conscia saxa movebo;
549 audiet haec aether et si deus ullus in illo est!'

550 Talibus ira feri postquam commota tyranni
551 nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque,
552 quo fuit accinctus, vagina liberat ensem
553 arreptamque coma fixis post terga lacertis
554 vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat
555 spemque suae mortis viso conceperat ense:
556 ille indignantem et nomen patris usque vocantem
557 luctantemque loqui conprensam forcipe linguam
558 abstulit ense fero. radix micat ultima linguae,
559 ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae,
560 utque salire solet mutilatae cauda colubrae,
561 palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
562 hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur
563 saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.

564 Sustinet ad Procnen post talia facta reverti;
565 coniuge quae viso germanam quaerit, at ille
566 dat gemitus fictos commentaque funera narrat,
567 et lacrimae fecere fidem. velamina Procne
568 deripit ex umeris auro fulgentia lato
569 induiturque atras vestes et inane sepulcrum
570 constituit falsisque piacula manibus infert
571 et luget non sic lugendae fata sororis.

572 Signa deus bis sex acto lustraverat anno;
573 quid faciat Philomela? fugam custodia claudit,
574 structa rigent solido stabulorum moenia saxo,
575 os mutum facti caret indice. grande doloris
576 ingenium est, miserisque venit sollertia rebus:
577 stamina barbarica suspendit callida tela
578 purpureasque notas filis intexuit albis,
579 indicium sceleris; perfectaque tradidit uni,
580 utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata
581 pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis.
582 evolvit vestes saevi matrona tyranni
583 germanaeque suae fatum miserabile legit
584 et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit,
585 verbaque quaerenti satis indignantia linguae
586 defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque
587 confusura ruit poenaeque in imagine tota est.

588 Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi
589 Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris,
590 nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti)
591 nocte sua est egressa domo regina deique
592 ritibus instruitur furialiaque accipit arma;
593 vite caput tegitur, lateri cervina sinistro
594 vellera dependent, umero levis incubat hasta.
595 concita per silvas turba comitante suarum
596 terribilis Procne furiisque agitata doloris,
597 Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem
598 exululatque euhoeque sonat portasque refringit
599 germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi
600 induit et vultus hederarum frondibus abdit
601 attonitamque trahens intra sua moenia ducit.

602 Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,
603 horruit infelix totoque expalluit ore;
604 nacta locum Procne sacrorum pignora demit
605 oraque develat miserae pudibunda sororis
606 amplexumque petit; sed non attollere contra
607 sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis
608 deiectoque in humum vultu iurare volenti
609 testarique deos, per vim sibi dedecus illud
610 inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram
611 non capit ipsa suam Procne fletumque sororis
612 corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum,
613 sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum
614 possit. in omne nefas ego me, germana, paravi:
615 aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,
616 artificem mediis inmittam Terea flammis,
617 aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem
618 abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille
619 sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi;
620 quid sit, adhuc dubito.'

621 Peragit dum talia Procne,
622 ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo
623 admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam
624 es similis patri!' dixit nec plura locuta
625 triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.
626 ut tamen accessit natus matrique salutem
627 attulit et parvis adduxit colla lacertis
628 mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,
629 mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira
630 invitique oculi lacrimis maduere coactis;
631 sed simul ex nimia mentem pietate labare
632 sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis
633 inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit
634 'alter blanditias, rapta silet altera lingua?
635 quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?
636 cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito!
637 degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.'
638 nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae
639 lactentem fetum per silvas tigris opacas,
640 utque domus altae partem tenuere remotam,
641 tendentemque manus et iam sua fata videntem
642 et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem
643 ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,
644 nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum
645 vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit,
646 vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra
647 dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis,
648 pars veribus stridunt; manant penetralia tabo.

649 His adhibet coniunx ignarum Terea mensis
650 et patrii moris sacrum mentita, quod uni
651 fas sit adire viro, comites famulosque removit.
652 ipse sedens solio Tereus sublimis avito
653 vescitur inque suam sua viscera congerit alvum,
654 tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit.
655 dissimulare nequit crudelia gaudia Procne
656 iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis
657 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille
658 atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti,
659 sicut erat sparsis furiali caede capillis,
660 prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum
661 misit in ora patris nec tempore maluit ullo
662 posse loqui et meritis testari gaudia dictis.
663 Thracius ingenti mensas clamore repellit
664 vipereasque ciet Stygia de valle sorores
665 et modo, si posset, reserato pectore diras
666 egerere inde dapes semesaque viscera gestit,
667 flet modo seque vocat bustum miserabile nati,
668 nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
669 corpora Cecropidum pennis pendere putares:
670 pendebant pennis. quarum petit altera silvas,
671 altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis
672 excessere notae, signataque sanguine pluma est.
673 ille dolore suo poenaeque cupidine velox
674 vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae.
675 prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum;
676 nomen epops volucri, facies armata videtur.

677 Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae
678 tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.
679 sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus,
680 iustitia dubium validisne potentior armis.
681 quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat
682 femineae sortis, sed erat par forma duarum.
683 e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,
684 Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,
685 dilectaque diu caruit deus Orithyia,
686 dum rogat et precibus mavult quam viribus uti;
687 ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
688 quae solita est illi nimiumque domestica vento,
689 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui,
690 saevitiam et vires iramque animosque minaces,
691 admovique preces, quarum me dedecet usus?
692 apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,
693 vi freta concutio nodosaque robora verto
694 induroque nives et terras grandine pulso;
695 idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto
696 (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,
697 ut medius nostris concursibus insonet aether
698 exsiliantque cavis elisi nubibus ignes;
699 idem ego, cum subii convexa foramina terrae
700 supposuique ferox imis mea terga cavernis,
701 sollicito manes totumque tremoribus orbem.
702 hac ope debueram thalamos petiisse, socerque
703 non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.'
704 haec Boreas aut his non inferiora locutus
705 excussit pennas, quarum iactatibus omnis
706 adflata est tellus latumque perhorruit aequor,
707 pulvereamque trahens per summa cacumina pallam
708 verrit humum pavidamque metu caligine tectus
709 Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
710 dum volat, arserunt agitati fortius ignes,
711 nec prius aerii cursus suppressit habenas,
712 quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.
713 illic et gelidi coniunx Actaea tyranni
714 et genetrix facta est, partus enixa gemellos,
715 cetera qui matris, pennas genitoris haberent.
716 non tamen has una memorant cum corpore natas,
717 barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,
718 inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt;
719 mox pariter pennae ritu coepere volucrum
720 cingere utrumque latus, pariter flavescere malae.
721 ergo ubi concessit tempus puerile iuventae,
722 vellera cum Minyis nitido radiantia villo
723 per mare non notum prima petiere carina.

Modalità mobile