Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber V

1 Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
2 agmine commemorat, fremida regalia turba
3 atria conplentur, nec coniugialia festa
4 qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma;
5 inque repentinos convivia versa tumultus
6 adsimilare freto possis, quod saeva quietum
7 ventorum rabies motis exasperat undis.
8 primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
9 fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam
10 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor;
11 nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum
12 Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus
13 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem
14 mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
15 redditur? hac vitam servatae dote rependis?
16 quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
17 sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
18 sed quae visceribus veniebat belua ponti
19 exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est,
20 quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum
21 exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
22 scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
23 et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti;
24 insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis
25 praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur,
26 ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
27 nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
28 ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque
29 non tibi, sed certae praelatum intellege morti.'

30 Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu
31 alterno spectans petat hunc ignorat an illum:
32 cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
33 quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
34 ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus
35 exsiluit teloque ferox inimica remisso
36 pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
37 isset: et (indignum) scelerato profuit ara.
38 fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit,
39 qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est
40 calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.
41 tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
42 telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
43 cum genero debere mori; sed limine tecti
44 exierat Cepheus testatus iusque fidemque
45 hospitiique deos, ea se prohibente moveri.
46 bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem
47 datque animos.

48 Erat Indus Athis, quem flumine Gange
49 edita Limnaee vitreis peperisse sub undis
50 creditur, egregius forma, quam divite cultu
51 augebat, bis adhuc octonis integer annis,
52 indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
53 aureus; ornabant aurata monilia collum
54 et madidos murra curvum crinale capillos;
55 ille quidem iaculo quamvis distantia misso
56 figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.
57 tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
58 stipite, qui media positus fumabat in ara,
59 perculit et fractis confudit in ossibus ora.

60 Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus
61 Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi
62 et comes et veri non dissimulator amoris,
63 postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
64 deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus
65 arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit;
66 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus
67 invidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum
68 dixerat: emicuit nervo penetrabile telum
69 vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
70 vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae
71 Acrisioniades adigitque in pectus; at ille
72 iam moriens oculis sub nocte natantibus atra
73 circumspexit Athin seque adclinavit ad illum
74 et tulit ad manes iunctae solacia mortis.

75 Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas
76 et Libys Amphimedon, avidi committere pugman,
77 sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,
78 conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis,
79 alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.

80 At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis
81 telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis
82 exstantem signis multaeque in pondere massae
83 ingentem manibus tollit cratera duabus
84 infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem
85 et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
86 inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum
87 Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum
88 intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque
89 sternit et exstructos morientum calcat acervos.

90 Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti
91 intorquet iaculum, quod detulit error in Idan,
92 expertem frustra belli et neutra arma secutum.
93 ille tuens oculis inmitem Phinea torvis
94 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu,
95 quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!'
96 iamque remissurus tractum de corpore telum
97 sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.

98 Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites
99 ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus,
100 Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis
101 Emathion, aequi cultor timidusque deorum,
102 qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo
103 pugnat et incessit scelerataque devovet arma;
104 huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
105 decutit ense caput, quod protinus incidit arae
106 atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua
107 edidit et medios animam exspiravit in ignes.

108 Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon
109 invicti, vinci si possent caestibus enses,
110 Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos
111 Ampycus albenti velatus tempora vitta,
112 tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
113 sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres;
114 iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
115 quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem
116 Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit
117 'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit;
118 concidit et digitis morientibus ille retemptat
119 fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen.
120 nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas
121 raptaque de dextro robusta repagula posti
122 ossibus inlisit mediae cervicis, at ille
123 procubuit terrae mactati more iuvenci.
124 demere temptabat laevi quoque robora postis
125 Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est
126 cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;
127 haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille,
128 sed retinente manum moriens e poste pependit.
129 sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus,
130 et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
131 dives agri Dorylas, quo non possederat alter
132 latius aut totidem tollebat turis acervos.
133 huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
134 letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor
135 singultantem animam et versantem lumina vidit
136 Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto
137 de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit.
138 torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
139 ultor Abantiades; media quae nare recepta
140 cervice exacta est in partesque eminet ambas;
141 dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,
142 matre satos una, diverso vulnere fudit:
143 nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto
144 fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
145 occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus
146 matre Palaestina dubio genitore creatus,
147 Aethionque sagax quondam ventura videre,
148 tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes
149 armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.

150 Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum
151 opprimere est animus, coniurata undique pugnant
152 agmina pro causa meritum inpugnante fidemque;
153 hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx
154 cum genetrice favent ululatuque atria conplent,
155 sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,
156 pollutosque simul multo Bellona penates
157 sanguine perfundit renovataque proelia miscet.

158 Circueunt unum Phineus et mille secuti
159 Phinea: tela volant hiberna grandine plura
160 praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.
161 adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae
162 tutaque terga gerens adversaque in agmina versus
163 sustinet instantes: instabat parte sinistra
164 Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon.
165 tigris ut auditis diversa valle duorum
166 exstimulata fame mugitibus armentorum
167 nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,
168 sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,
169 Molpea traiecti submovit vulnere cruris
170 contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon,
171 sed furit et cupiens alto dare vulnera collo
172 non circumspectis exactum viribus ensem
173 fregit, in extrema percussae parte columnae:
174 lamina dissiluit dominique in gutture fixa est.
175 non tamen ad letum causas satis illa valentes
176 plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra
177 bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.

178 Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,
179 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,'
180 dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros,
181 si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora.
182 ''quaere alium, tua quem moveant miracula' dixit
183 Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat
184 mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
185 proximus huic Ampyx animi plenissima magni
186 pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo
187 dextera diriguit nec citra mota nec ultra est.
188 at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
189 ementitus erat, clipeo quoque flumina septem
190 argento partim, partim caelaverat auro,
191 'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis:
192 magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
193 a tanto cecidisse viro'; pars ultima vocis
194 in medio suppressa sono est, adapertaque velle
195 ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
196 increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit
197 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum
198 et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!'
199 incursurus erat: tenuit vestigia tellus,
200 inmotusque silex armataque mansit imago.

201 Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus
202 miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus
203 Gorgone conspecta saxo concrevit oborto;
204 quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
205 ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.
206 dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,
207 marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
208 nomina longa mora est media de plebe virorum
209 dicere: bis centum restabant corpora pugnae,
210 Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.

211 Paenitet iniusti tum denique Phinea belli;
212 sed quid agat? simulacra videt diversa figuris
213 adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum
214 poscit opem credensque parum sibi proxima tangit
215 corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex
216 confessasque manus obliquaque bracchia tendens
217 'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque
218 saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae,
219 tolle, precor! non nos odium regnique cupido
220 conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma!
221 causa fuit meritis melior tua, tempore nostra:
222 non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter
223 hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!'
224 talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,
225 respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu,
226 et possum tribuisse et magnum est munus inerti, --
227 pone metum! -- tribuam: nullo violabere ferro.
228 quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,
229 inque domo soceri semper spectabere nostri,
230 ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.'
231 dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,
232 ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
233 tum quoque conanti sua vertere lumina cervix
234 deriguit, saxoque oculorum induruit umor,
235 sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
236 submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.

237 Victor Abantiades patrios cum coniuge muros
238 intrat et inmeriti vindex ultorque parentis
239 adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato
240 Acrisioneas Proetus possederat arces.
241 sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce
242 torva colubriferi superavit lumina monstri.

243 Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,
244 nec iuvenis virtus per tot spectata labores
245 nec mala mollierant, sed inexorabile durus
246 exerces odium, nec iniqua finis in ira est;
247 detrectas etiam laudem fictamque Medusae
248 arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri.
249 parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis
250 ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.

251 Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
252 se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon
253 deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,
254 quaque super pontum via visa brevissima, Thebas
255 virgineumque Helicona petit. quo monte potita
256 constitit et doctas sic est adfata sorores:
257 'fama novi fontis nostras pervenit ad aures,
258 dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
259 is mihi causa viae; volui mirabile factum
260 cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.'
261 excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi
262 has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.
263 vera tamen fama est: est Pegasus huius origo
264 fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros.
265 quae mirata diu factas pedis ictibus undas
266 silvarum lucos circumspicit antiquarum
267 antraque et innumeris distinctas floribus herbas
268 felicesque vocat pariter studioque locoque
269 Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum:
270 'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,
271 in partem ventura chori Tritonia nostri,
272 vera refers meritoque probas artesque locumque,
273 et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.
274 sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent
275 virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus
276 vertitur, et nondum tota me mente recepi.
277 Daulida Threicio Phoceaque milite rura
278 ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat;
279 templa petebamus Parnasia: vidit euntes
280 nostraque fallaci veneratus numina vultu
281 "Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit
282 "nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem"
283 (imber erat) "vitare meo; subiere minores
284 saepe casas superi." dictis et tempore motae
285 adnuimusque viro primasque intravimus aedes.
286 desierant imbres, victoque aquilonibus austro
287 fusca repurgato fugiebant nubila caelo:
288 inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus
289 vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis.
290 ipse secuturo similis stetit arduus arce
291 "qua" que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem"
292 seque iacit vecors e summae culmine turris
293 et cadit in vultus discussisque ossibus oris
294 tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.'

295 Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,
296 voxque salutantum ramis veniebat ab altis.
297 suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes
298 unde sonent hominemque putat Iove nata locutum;
299 ales erat. numeroque novem sua fata querentes
300 institerant ramis imitantes omnia picae.
301 miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae
302 auxerunt volucrum victae certamine turbam.
303 Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis,
304 Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem
305 Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.
306 intumuit numero stolidarum turba sororum
307 perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes
308 huc venit et tali committit proelia voce:
309 "desinite indoctum vana dulcedine vulgus
310 fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis,
311 Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte
312 vincemur totidemque sumus: vel cedite victae
313 fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,
314 vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos
315 cedemus campis! dirimant certamina nymphae."

316 'Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum
317 turpius; electae iurant per flumina nymphae
318 factaque de vivo pressere sedilia saxo.
319 tunc sine sorte prior quae se certare professa est,
320 bella canit superum falsoque in honore gigantas
321 ponit et extenuat magnorum facta deorum;
322 emissumque ima de sede Typhoea terrae
323 caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse
324 terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus
325 ceperit et septem discretus in ostia Nilus.
326 huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat
327 et se mentitis superos celasse figuris;
328 "duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recurvis
329 nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon;
330 Delius in corvo, proles Semeleia capro,
331 fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,
332 pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis."

333 'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:
334 poscimur Aonides, -- sed forsitan otia non sint,
335 nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.'
336 'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!'
337 Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra;
338 Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni;
339 surgit et inmissos hedera collecta capillos
340 Calliope querulas praetemptat pollice chordas
341 atque haec percussis subiungit carmina nervis:
342 "Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,
343 prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
344 prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus;
345 illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim
346 carmina digna dea! certe dea carmine digna est.

347 '"Vasta giganteis ingesta est insula membris
348 Trinacris et magnis subiectum molibus urguet
349 aetherias ausum sperare Typhoea sedes.
350 nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,
351 dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,
352 laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
353 degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas
354 eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.
355 saepe remoliri luctatur pondera terrae
356 oppidaque et magnos devolvere corpore montes:
357 inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,
358 ne pateat latoque solum retegatur hiatu
359 inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
360 hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
361 exierat curruque atrorum vectus equorum
362 ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
363 postquam exploratum satis est loca nulla labare
364 depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem
365 monte suo residens natumque amplexa volucrem
366 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit,
367 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
368 inque dei pectus celeres molire sagittas,
369 cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
370 tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti
371 victa domas ipsumque, regit qui numina ponti:
372 Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
373 imperium profers? agitur pars tertia mundi,
374 et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,
375 spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
376 Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam
377 abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
378 si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem.
379 at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno
380 iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram
381 solvit et arbitrio matris de mille sagittis
382 unam seposuit, sed qua nec acutior ulla
383 nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,
384 oppositoque genu curvavit flexile cornum
385 inque cor hamata percussit harundine Ditem.

386 '"Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,
387 nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros
388 carmina cycnorum labentibus audit in undis.
389 silva coronat aquas cingens latus omne suisque
390 frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus;
391 frigora dant rami, Tyrios humus umida flores:
392 perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco
393 ludit et aut violas aut candida lilia carpit,
394 dumque puellari studio calathosque sinumque
395 inplet et aequales certat superare legendo,
396 paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
397 usque adeo est properatus amor. dea territa maesto
398 et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
399 clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora,
400 collecti flores tunicis cecidere remissis,
401 tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,
402 haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
403 raptor agit currus et nomine quemque vocando
404 exhortatur equos, quorum per colla iubasque
405 excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
406 perque lacus altos et olentia sulphure fertur
407 stagna Palicorum rupta ferventia terra
408 et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
409 inter inaequales posuerunt moenia portus.

410 '"Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
411 quod coit angustis inclusum cornibus aequor:
412 hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
413 inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
414 gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo
415 adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit;
416 'non potes invitae Cereris gener esse: roganda,
417 non rapienda fuit. quodsi conponere magnis
418 parva mihi fas est, et me dilexit Anapis;
419 exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.'
420 dixit et in partes diversas bracchia tendens
421 obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram
422 terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
423 contortum valido sceptrum regale lacerto
424 condidit; icta viam tellus in Tartara fecit
425 et pronos currus medio cratere recepit.

426 '"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis
427 iura sui maerens, inconsolabile vulnus
428 mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis
429 et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas
430 extenuatur aquas: molliri membra videres,
431 ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;
432 primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
433 caerulei crines digitique et crura pedesque
434 (nam brevis in gelidas membris exilibus undas
435 transitus est); post haec umeri tergusque latusque
436 pectoraque in tenues abeunt evanida rivos;
437 denique pro vivo vitiatas sanguine venas
438 lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.

439 '"Interea pavidae nequiquam filia matri
440 omnibus est terris, omni quaesita profundo.
441 illam non udis veniens Aurora capillis
442 cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus
443 flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna
444 perque pruinosas tulit inrequieta tenebras;
445 rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam
446 solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
447 fessa labore sitim conceperat, oraque nulli
448 conluerant fontes, cum tectam stramine vidit
449 forte casam parvasque fores pulsavit; at inde
450 prodit anus divamque videt lymphamque roganti
451 dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
452 dum bibit illa datum, duri puer oris et audax
453 constitit ante deam risitque avidamque vocavit.
454 offensa est neque adhuc epota parte loquentem
455 cum liquido mixta perfudit diva polenta:
456 conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit,
457 crura gerit; cauda est mutatis addita membris,
458 inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
459 contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.
460 mirantem flentemque et tangere monstra parantem
461 fugit anum latebramque petit aptumque pudori
462 nomen habet variis stellatus corpora guttis.

463 '"Quas dea per terras et quas erraverit undas,
464 dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis;
465 Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo,
466 venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset,
467 omnia narrasset; sed et os et lingua volenti
468 dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat;
469 signa tamen manifesta dedit notamque parenti,
470 illo forte loco delapsam in gurgite sacro
471 Persephones zonam summis ostendit in undis.
472 quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam
473 scisset, inornatos laniavit diva capillos
474 et repetita suis percussit pectora palmis.
475 nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes
476 ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
477 Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
478 repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas
479 fregit aratra manu, parilique irata colonos
480 ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit
481 fallere depositum vitiataque semina fecit.
482 fertilitas terrae latum vulgata per orbem
483 falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,
484 et modo sol nimius, nimius modo corripit imber;
485 sideraque ventique nocent, avidaeque volucres
486 semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant
487 triticeas messes et inexpugnabile gramen.

488 '"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis
489 rorantesque comas a fronte removit ad aures
490 atque ait 'o toto quaesitae virginis orbe
491 et frugum genetrix, inmensos siste labores
492 neve tibi fidae violenta irascere terrae.
493 terra nihil meruit patuitque invita rapinae,
494 nec sum pro patria supplex: huc hospita veni.
495 Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus,
496 Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni
497 haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,
498 hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva.
499 mota loco cur sim tantique per aequoris undas
500 advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
501 tempestiva meis, cum tu curaque levata
502 et vultus melioris eris. mihi pervia tellus
503 praebet iter, subterque imas ablata cavernas
504 hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
505 ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
506 visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
507 illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,
508 sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
509 sed tamen inferni pollens matrona tyranni!'
510 Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces
511 attonitaeque diu similis fuit, utque dolore
512 pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras
513 exit in aetherias: ibi toto nubila vultu
514 ante Iovem passis stetit invidiosa capillis
515 'pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit
516 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris,
517 nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,
518 vilior illius, quod nostro est edita partu.
519 en quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
520 si reperire vocas amittere certius, aut si
521 scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus,
522 dummodo reddat eam! neque enim praedone marito
523 filia digna tua est, si iam mea filia non est.'
524 Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque
525 nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus
526 addere vera placet, non hoc iniuria factum,
527 verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
528 tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est
529 esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt
530 nec cedit nisi sorte mihi? -- sed tanta cupido
531 si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
532 lege tamen certa, si nullos contigit illic
533 ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.'

534 '"Dixerat, at Cereri certum est educere natam;
535 non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
536 solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,
537 puniceum curva decerpserat arbore pomum
538 sumptaque pallenti septem de cortice grana
539 presserat ore suo, solusque ex omnibus illud
540 Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,
541 inter Avernales haud ignotissima nymphas,
542 ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris;
543 vidit et indicio reditum crudelis ademit.
544 ingemuit regina Erebi testemque profanam
545 fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha
546 in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
547 ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis
548 inque caput crescit longosque reflectitur ungues
549 vixque movet natas per inertia bracchia pennas
550 foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,
551 ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

552 '"Hic tamen indicio poenam linguaque videri
553 commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde
554 pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?
555 an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,
556 in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?
557 quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
558 protinus, et vestram sentirent aequora curam,
559 posse super fluctus alarum insistere remis
560 optastis facilesque deos habuistis et artus
561 vidistis vestros subitis flavescere pennis.
562 ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures
563 tantaque dos oris linguae deperderet usum,
564 virginei vultus et vox humana remansit.

565 '"At medius fratrisque sui maestaeque sororis
566 Iuppiter ex aequo volventem dividit annum:
567 nunc dea, regnorum numen commune duorum,
568 cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
569 vertitur extemplo facies et mentis et oris;
570 nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,
571 laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis
572 nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.

573 '"Exigit alma Ceres nata secura recepta,
574 quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
575 conticuere undae, quarum dea sustulit alto
576 fonte caput viridesque manu siccata capillos
577 fluminis Elei veteres narravit amores.
578 'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit
579 'una fui, nec me studiosius altera saltus
580 legit nec posuit studiosius altera casses.
581 sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,
582 quamvis fortis eram, formosae nomen habebam,
583 nec mea me facies nimium laudata iuvabat,
584 quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote
585 corporis erubui crimenque placere putavi.
586 lassa revertebar (memini) Stymphalide silva;
587 aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum:
588 invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,
589 perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte
590 calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.
591 cana salicta dabant nutritaque populus unda
592 sponte sua natas ripis declivibus umbras.
593 accessi primumque pedis vestigia tinxi,
594 poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor
595 molliaque inpono salici velamina curvae
596 nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque
597 mille modis labens excussaque bracchia iacto,
598 nescio quod medio sensi sub gurgite murmur
599 territaque insisto propioris margine ripae.
600 "quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis,
601 "quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore.
602 sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes
603 ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet,
604 et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
605 sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
606 ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,
607 ut solet accipiter trepidas urguere columbas.
608 usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque
609 Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin
610 currere sustinui, nec me velocior ille;
611 sed tolerare diu cursus ego viribus inpar
612 non poteram, longi patiens erat ille laboris.
613 per tamen et campos, per opertos arbore montes,
614 saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri.
615 sol erat a tergo: vidi praecedere longam
616 ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;
617 sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens
618 crinales vittas adflabat anhelitus oris.
619 fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam
620 "armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti
621 ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!"
622 mota dea est spissisque ferens e nubibus unam
623 me super iniecit: lustrat caligine tectam
624 amnis et ignarus circum cava nubila quaerit
625 bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit
626 et bis "io Arethusa" vocavit, "io Arethusa!"
627 quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
628 si qua lupos audit circum stabula alta frementes,
629 aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit
630 ora canum nullosque audet dare corpore motus?
631 non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit
632 longius ulla pedum: servat nubemque locumque.
633 occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
634 caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,
635 quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis
636 ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
637 in latices mutor. sed enim cognoscit amatas
638 amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore
639 vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas.
640 Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis
641 advehor Ortygiam, quae me cognomine divae
642 grata meae superas eduxit prima sub auras.'

643 '"Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues
644 curribus admovit frenisque coercuit ora
645 et medium caeli terraeque per aera vecta est
646 atque levem currum Tritonida misit in urbem
647 Triptolemo partimque rudi data semina iussit
648 spargere humo, partim post tempora longa recultae.
649 iam super Europen sublimis et Asida terram
650 vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras.
651 rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates.
652 qua veniat, causamque viae nomenque rogatus
653 et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae;
654 Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas,
655 nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.
656 dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros
657 frugiferas messes alimentaque mitia reddant.'
658 barbarus invidit tantique ut muneris auctor
659 ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum
660 adgreditur ferro: conantem figere pectus
661 lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit
662 Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales."

663 'Finierat doctos e nobis maxima cantus;
664 at nymphae vicisse deas Helicona colentes
665 concordi dixere sono: convicia victae
666 cum iacerent, "quoniam" dixi "certamine vobis
667 supplicium meruisse parum est maledictaque culpae
668 additis et non est patientia libera nobis,
669 ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur."
670 rident Emathides spernuntque minacia verba,
671 conantesque loqui et magno clamore protervas
672 intentare manus pennas exire per ungues
673 adspexere suos, operiri bracchia plumis,
674 alteraque alterius rigido concrescere rostro
675 ora videt volucresque novas accedere silvis;
676 dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae
677 aere pendebant, nemorum convicia, picae.
678 Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit
679 raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.'

Modalità mobile