Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber Iv

1 At non Alcithoe Minyeias orgia censet
2 accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum
3 progeniem negat esse Iovis sociasque sorores
4 inpietatis habet. festum celebrare sacerdos
5 inmunesque operum famulas dominasque suorum
6 pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
7 serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos
8 iusserat et saevam laesi fore numinis iram
9 vaticinatus erat: parent matresque nurusque
10 telasque calathosque infectaque pensa reponunt
11 turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque
12 ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem;
13 additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus
14 et cum Lenaeo genialis consitor uvae
15 Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,
16 et quae praeterea per Graias plurima gentes
17 nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est,
18 tu puer aeternus, tu formosissimus alto
19 conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas,
20 virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque
21 decolor extremo qua tinguitur India Gange.
22 Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
23 sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor
24 corpora, tu biiugum pictis insignia frenis
25 colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur,
26 quique senex ferula titubantis ebrius artus
27 sustinet et pando non fortiter haeret asello.
28 quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una
29 femineae voces inpulsaque tympana palmis
30 concavaque aera sonant longoque foramine buxus.

31 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,'
32 iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus
33 intempestiva turbantes festa Minerva
34 aut ducunt lanas aut stamina pollice versant
35 aut haerent telae famulasque laboribus urguent.
36 e quibus una levi deducens pollice filum
37 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
38 nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit,
39 'utile opus manuum vario sermone levemus
40 perque vices aliquid, quod tempora longa videri
41 non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!'
42 dicta probant primamque iubent narrare sorores.
43 illa, quid e multis referat (nam plurima norat),
44 cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret,
45 Derceti, quam versa squamis velantibus artus
46 stagna Palaestini credunt motasse figura,
47 an magis, ut sumptis illius filia pennis
48 extremos albis in turribus egerit annos,
49 nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis
50 verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces,
51 donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat
52 ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor:
53 hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est,
54 talibus orsa modis lana sua fila sequente:

55 'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,
56 altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,
57 contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
58 coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
59 notitiam primosque gradus vicinia fecit,
60 tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent,
61 sed vetuere patres: quod non potuere vetare,
62 ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
63 conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur,
64 quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
65 fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
66 cum fieret, paries domui communis utrique.
67 id vitium nulli per saecula longa notatum --
68 quid non sentit amor? -- primi vidistis amantes
69 et vocis fecistis iter, tutaeque per illud
70 murmure blanditiae minimo transire solebant.
71 saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
72 inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
73 "invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas?
74 quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi
75 aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?
76 nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
77 quod datus est verbis ad amicas transitus auris."
78 talia diversa nequiquam sede locuti
79 sub noctem dixere "vale" partique dedere
80 oscula quisque suae non pervenientia contra.
81 postera nocturnos Aurora removerat ignes,
82 solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
83 ad solitum coiere locum. tum murmure parvo
84 multa prius questi statuunt, ut nocte silenti
85 fallere custodes foribusque excedere temptent,
86 cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant,
87 neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
88 conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra
89 arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis,
90 ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
91 pacta placent; et lux, tarde discedere visa,
92 praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.

93 'Callida per tenebras versato cardine Thisbe
94 egreditur fallitque suos adopertaque vultum
95 pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit.
96 audacem faciebat amor. venit ecce recenti
97 caede leaena boum spumantis oblita rictus
98 depositura sitim vicini fontis in unda;
99 quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe
100 vidit et obscurum timido pede fugit in antrum,
101 dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
102 ut lea saeva sitim multa conpescuit unda,
103 dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
104 ore cruentato tenues laniavit amictus.
105 serius egressus vestigia vidit in alto
106 pulvere certa ferae totoque expalluit ore
107 Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam
108 repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes,
109 e quibus illa fuit longa dignissima vita;
110 nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi,
111 in loca plena metus qui iussi nocte venires
112 nec prior huc veni. nostrum divellite corpus
113 et scelerata fero consumite viscera morsu,
114 o quicumque sub hac habitatis rupe leones!
115 sed timidi est optare necem." velamina Thisbes
116 tollit et ad pactae secum fert arboris umbram,
117 utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,
118 "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!"
119 quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,
120 nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
121 ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte,
122 non aliter quam cum vitiato fistula plumbo
123 scinditur et tenui stridente foramine longas
124 eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
125 arborei fetus adspergine caedis in atram
126 vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
127 purpureo tinguit pendentia mora colore.

128 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
129 illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,
130 quantaque vitarit narrare pericula gestit;
131 utque locum et visa cognoscit in arbore formam,
132 sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.
133 dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
134 membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
135 pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,
136 quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
137 sed postquam remorata suos cognovit amores,
138 percutit indignos claro plangore lacertos
139 et laniata comas amplexaque corpus amatum
140 vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori
141 miscuit et gelidis in vultibus oscula figens
142 "Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit?
143 Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe
144 nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!"
145 ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos
146 Pyramus erexit visaque recondidit illa.

147 'Quae postquam vestemque suam cognovit et ense
148 vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque
149 perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum
150 hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.
151 persequar extinctum letique miserrima dicar
152 causa comesque tui: quique a me morte revelli
153 heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
154 hoc tamen amborum verbis estote rogati,
155 o multum miseri meus illiusque parentes,
156 ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit,
157 conponi tumulo non invideatis eodem;
158 at tu quae ramis arbor miserabile corpus
159 nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
160 signa tene caedis pullosque et luctibus aptos
161 semper habe fetus, gemini monimenta cruoris."
162 dixit et aptato pectus mucrone sub imum
163 incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
164 vota tamen tetigere deos, tetigere parentes;
165 nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,
166 quodque rogis superest, una requiescit in urna.'

167 Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est
168 dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.
169 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,
170 cepit amor Solem: Solis referemus amores.
171 primus adulterium Veneris cum Marte putatur
172 hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus.
173 indoluit facto Iunonigenaeque marito
174 furta tori furtique locum monstravit, at illi
175 et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat
176 excidit: extemplo graciles ex aere catenas
177 retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,
178 elimat. non illud opus tenuissima vincant
179 stamina, non summo quae pendet aranea tigno;
180 utque levis tactus momentaque parva sequantur,
181 efficit et lecto circumdata collocat arte.
182 ut venere torum coniunx et adulter in unum,
183 arte viri vinclisque nova ratione paratis
184 in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.
185 Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas
186 inmisitque deos; illi iacuere ligati
187 turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat
188 sic fieri turpis; superi risere, diuque
189 haec fuit in toto notissima fabula caelo.

190 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam
191 inque vices illum, tectos qui laesit amores,
192 laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate,
193 forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?
194 nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris,
195 ureris igne novo; quique omnia cernere debes,
196 Leucothoen spectas et virgine figis in una,
197 quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo
198 temperius caelo, modo serius incidis undis,
199 spectandique mora brumalis porrigis horas;
200 deficis interdum, vitiumque in lumina mentis
201 transit et obscurus mortalia pectora terres.
202 nec tibi quod lunae terris propioris imago
203 obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.
204 diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque
205 nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes
206 quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat
207 concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat
208 tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit,
209 gentis odoriferae quam formosissima partu
210 edidit Eurynome; sed postquam filia crevit,
211 quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.
212 rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque
213 septimus a prisco numeratur origine Belo.

214 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum:
215 ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis
216 membra ministeriis nutrit reparatque labori.
217 dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt
218 noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos,
219 versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter
220 bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit
221 levia versato ducentem stamina fuso.
222 ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,
223 "res" ait "arcana est: famulae, discedite neve
224 eripite arbitrium matri secreta loquendi."
225 paruerant, thalamoque deus sine teste relicto
226 "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum,
227 omnia qui video, per quem videt omnia tellus,
228 mundi oculus: mihi, crede, places." pavet illa, metuque
229 et colus et fusus digitis cecidere remissis.
230 ipse timor decuit. nec longius ille moratus
231 in veram rediit speciem solitumque nitorem;
232 at virgo quamvis inopino territa visu
233 victa nitore dei posita vim passa querella est.

234 'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa
235 Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira
236 vulgat adulterium diffamatamque parenti
237 indicat. ille ferox inmansuetusque precantem
238 tendentemque manus ad lumina Solis et "ille
239 vim tulit invitae" dicentem defodit alta
240 crudus humo tumulumque super gravis addit harenae.
241 dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque
242 dat tibi, qua possis defossos promere vultus;
243 nec tu iam poteras enectum pondere terrae
244 tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas:
245 nil illo fertur volucrum moderator equorum
246 post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.
247 ille quidem gelidos radiorum viribus artus
248 si queat in vivum temptat revocare calorem;
249 sed quoniam tantis fatum conatibus obstat,
250 nectare odorato sparsit corpusque locumque
251 multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit.
252 protinus inbutum caelesti nectare corpus
253 delicuit terramque suo madefecit odore,
254 virgaque per glaebas sensim radicibus actis
255 turea surrexit tumulumque cacumine rupit.

256 'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem
257 indiciumque dolor poterat, non amplius auctor
258 lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa.
259 tabuit ex illo dementer amoribus usa;
260 nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque
261 sedit humo nuda nudis incompta capillis,
262 perque novem luces expers undaeque cibique
263 rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit
264 nec se movit humo; tantum spectabat euntis
265 ora dei vultusque suos flectebat ad illum.
266 membra ferunt haesisse solo, partemque coloris
267 luridus exsangues pallor convertit in herbas;
268 est in parte rubor violaeque simillimus ora
269 flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur,
270 vertitur ad Solem mutataque servat amorem.'
271 dixerat, et factum mirabile ceperat auris;
272 pars fieri potuisse negant, pars omnia veros
273 posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis.

274 Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores.
275 quae radio stantis percurrens stamina telae
276 'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores
277 Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira
278 contulit in saxum: tantus dolor urit amantes;
279 nec loquor, ut quondam naturae iure novato
280 ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
281 te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo,
282 Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri
283 et Crocon in parvos versum cum Smilace flores
284 praetereo dulcique animos novitate tenebo.

285 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis
286 Salmacis enervet tactosque remolliat artus,
287 discite. causa latet, vis est notissima fontis.
288 Mercurio puerum diva Cythereide natum
289 naides Idaeis enutrivere sub antris,
290 cuius erat facies, in qua materque paterque
291 cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis.
292 is tria cum primum fecit quinquennia, montes
293 deseruit patrios Idaque altrice relicta
294 ignotis errare locis, ignota videre
295 flumina gaudebat, studio minuente laborem.
296 ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos
297 Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum
298 usque solum lymphae; non illic canna palustris
299 nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci;
300 perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo
301 caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
302 nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus
303 flectere quae soleat nec quae contendere cursu,
304 solaque naiadum celeri non nota Dianae.
305 saepe suas illi fama est dixisse sorores
306 "Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras
307 et tua cum duris venatibus otia misce!"
308 nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras,
309 nec sua cum duris venatibus otia miscet,
310 sed modo fonte suo formosos perluit artus,
311 saepe Cytoriaco deducit pectine crines
312 et, quid se deceat, spectatas consulit undas;
313 nunc perlucenti circumdata corpus amictu
314 mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis,
315 saepe legit flores. et tum quoque forte legebat,
316 cum puerum vidit visumque optavit habere.

317 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,
318 quam se conposuit, quam circumspexit amictus
319 et finxit vultum et meruit formosa videri.
320 tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi
321 esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,
322 sive es mortalis, qui te genuere, beati,
323 et frater felix, et fortunata profecto,
324 si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix;
325 sed longe cunctis longeque beatior illa,
326 si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda.
327 haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,
328 seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem."
329 nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit;
330 nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat:
331 hic color aprica pendentibus arbore pomis
332 aut ebori tincto est aut sub candore rubenti,
333 cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
334 poscenti nymphae sine fine sororia saltem
335 oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti
336 "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?"
337 Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado,
338 hospes" ait simulatque gradu discedere verso,
339 tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva
340 delituit flexuque genu submisit; at ille,
341 scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis,
342 huc it et hinc illuc et in adludentibus undis
343 summa pedum taloque tenus vestigia tinguit;
344 nec mora, temperie blandarum captus aquarum
345 mollia de tenero velamina corpore ponit.
346 tum vero placuit, nudaeque cupidine formae
347 Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae,
348 non aliter quam cum puro nitidissimus orbe
349 opposita speculi referitur imagine Phoebus;
350 vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt,
351 iam cupit amplecti, iam se male continet amens.
352 ille cavis velox adplauso corpore palmis
353 desilit in latices alternaque bracchia ducens
354 in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis
355 signa tegat claro vel candida lilia vitro.
356 "vicimus et meus est" exclamat nais, et omni
357 veste procul iacta mediis inmittitur undis,
358 pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit,
359 subiectatque manus, invitaque pectora tangit,
360 et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;
361 denique nitentem contra elabique volentem
362 inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales
363 sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque
364 adligat et cauda spatiantes inplicat alas;
365 utve solent hederae longos intexere truncos,
366 utque sub aequoribus deprensum polypus hostem
367 continet ex omni dimissis parte flagellis.
368 perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae
369 denegat; illa premit commissaque corpore toto
370 sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit,
371 "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum
372 nulla dies a me nec me deducat ab isto."
373 vota suos habuere deos; nam mixta duorum
374 corpora iunguntur, faciesque inducitur illis
375 una. velut, si quis conducat cortice ramos,
376 crescendo iungi pariterque adolescere cernit,
377 sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,
378 nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici
379 nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur.

380 'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas
381 semimarem fecisse videt mollitaque in illis
382 membra, manus tendens, sed iam non voce virili
383 Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro,
384 et pater et genetrix, amborum nomen habenti:
385 quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde
386 semivir et tactis subito mollescat in undis!"
387 motus uterque parens nati rata verba biformis
388 fecit et incesto fontem medicamine tinxit.'

389 Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles
390 urguet opus spernitque deum festumque profanat,
391 tympana cum subito non adparentia raucis
392 obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu
393 tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,
394 resque fide maior, coepere virescere telae
395 inque hederae faciem pendens frondescere vestis;
396 pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,
397 palmite mutantur; de stamine pampinus exit;
398 purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.
399 iamque dies exactus erat, tempusque subibat,
400 quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,
401 sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:
402 tecta repente quati pinguesque ardere videntur
403 lampades et rutilis conlucere ignibus aedes
404 falsaque saevarum simulacra ululare ferarum,
405 fumida iamdudum latitant per tecta sorores
406 diversaeque locis ignes ac lumina vitant,
407 dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus
408 porrigitur tenuique includit bracchia pinna;
409 nec qua perdiderint veterem ratione figuram,
410 scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit,
411 sustinuere tamen se perlucentibus alis
412 conataeque loqui minimam et pro corpore vocem
413 emittunt peraguntque levi stridore querellas.
414 tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae
415 nocte volant seroque tenent a vespere nomen.

416 Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
417 numen erat, magnasque novi matertera vires
418 narrat ubique dei de totque sororibus expers
419 una doloris erat, nisi quem fecere sorores:
420 adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem
421 sublimes animos et alumno numine Iuno
422 nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus
423 vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas
424 et laceranda suae nati dare viscera matri
425 et triplices operire novis Minyeidas alis:
426 nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?
427 idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?
428 ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri),
429 quidque furor valeat, Penthea caede satisque
430 ac super ostendit: cur non stimuletur eatque
431 per cognata suis exempla furoribus Ino?'

432 Est via declivis funesta nubila taxo:
433 ducit ad infernas per muta silentia sedes;
434 Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes
435 descendunt illac simulacraque functa sepulcris:
436 pallor hiemsque tenent late loca senta, novique,
437 qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem,
438 ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
439 mille capax aditus et apertas undique portas
440 urbs habet, utque fretum de tota flumina terra,
441 sic omnes animas locus accipit ille nec ulli
442 exiguus populo est turbamve accedere sentit.
443 errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae,
444 parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,
445 pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.
446 [exercent, aliam partem sua poena coercet.]

447 Sustinet ire illuc caelesti sede relicta
448 (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno;
449 quo simul intravit sacroque a corpore pressum
450 ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora
451 et tres latratus semel edidit; illa sorores
452 Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen:
453 carceris ante fores clausas adamante sedebant
454 deque suis atros pectebant crinibus angues.
455 quam simul agnorunt inter caliginis umbras,
456 surrexere deae; sedes scelerata vocatur:
457 viscera praebebat Tityos lanianda novemque
458 iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae
459 deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor;
460 aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum;
461 volvitur Ixion et se sequiturque fugitque,
462 molirique suis letum patruelibus ausae
463 adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.

464 Quos omnes acie postquam Saturnia torva
465 vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo
466 Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit
467 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum
468 regia dives habet, qui me cum coniuge semper
469 sprevit?' et exponit causas odiique viaeque,
470 quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi
471 staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.
472 imperium, promissa, preces confundit in unum
473 sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta,
474 Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos
475 movit et obstantes reiecit ab ore colubras
476 atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit;
477 'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum
478 desere teque refer caeli melioris ad auras.'
479 laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem
480 roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

481 Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit
482 inportuna facem, fluidoque cruore rubentem
483 induitur pallam, tortoque incingitur angue
484 egrediturque domo. Luctus comitatur euntem
485 et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.
486 limine constiterat: postes tremuisse feruntur
487 Aeolii pallorque fores infecit acernas
488 solque locum fugit. monstris est territa coniunx,
489 territus est Athamas, tectoque exire parabant:
490 obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,
491 nexaque vipereis distendens bracchia nodis
492 caesariem excussit: motae sonuere colubrae,
493 parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae
494 sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.
495 inde duos mediis abrumpit crinibus angues
496 pestiferaque manu raptos inmisit, at illi
497 Inoosque sinus Athamanteosque pererrant
498 inspirantque graves animas; nec vulnera membris
499 ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.
500 attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,
501 oris Cerberei spumas et virus Echidnae
502 erroresque vagos caecaeque oblivia mentis
503 et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,
504 omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti
505 coxerat aere cavo viridi versata cicuta;
506 dumque pavent illi, vergit furiale venenum
507 pectus in amborum praecordiaque intima movit.
508 tum face iactata per eundem saepius orbem
509 consequitur motis velociter ignibus ignes.
510 sic victrix iussique potens ad inania magni
511 regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.

512 Protinus Aeolides media furibundus in aula
513 clamat 'io, comites, his retia tendite silvis!
514 hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena'
515 utque ferae sequitur vestigia coniugis amens
516 deque sinu matris ridentem et parva Learchum
517 bracchia tendentem rapit et bis terque per auras
518 more rotat fundae rigidoque infantia saxo
519 discutit ora ferox; tum denique concita mater,
520 seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni,
521 exululat passisque fugit male sana capillis
522 teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis
523 'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno
524 risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!'
525 inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur
526 fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,
527 summa riget frontemque in apertum porrigit aequor;
528 occupat hunc (vires insania fecerat) Ino
529 seque super pontum nullo tardata timore
530 mittit onusque suum; percussa recanduit unda.

531 At Venus, inmeritae neptis miserata labores,
532 sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum,
533 proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,
534 magna quidem posco, sed tu miserere meorum,
535 iactari quos cernis in Ionio inmenso,
536 et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est,
537 si tamen in medio quondam concreta profundo
538 spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.'
539 adnuit oranti Neptunus et abstulit illis,
540 quod mortale fuit, maiestatemque verendam
541 inposuit nomenque simul faciemque novavit
542 Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.

543 Sidoniae comites, quantum valuere secutae
544 signa pedum, primo videre novissima saxo;
545 nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis
546 deplanxere domum scissae cum veste capillos,
547 utque parum iustae nimiumque in paelice saevae
548 invidiam fecere deae. convicia Iuno
549 non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit
550 'saevitiae monimenta meae'; res dicta secuta est.
551 nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit
552 'in freta reginam' saltumque datura moveri
553 haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit;
554 altera, dum solito temptat plangore ferire
555 pectora, temptatos sensit riguisse lacertos;
556 illa, manus ut forte tetenderat in maris undas;
557 saxea facta manus in easdem porrigit undas;
558 huius, ut arreptum laniabat vertice crinem,
559 duratos subito digitos in crine videres:
560 quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.
561 pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo
562 aequora destringunt summis Ismenides alis.

563 Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
564 aequoris esse deos; luctu serieque malorum
565 victus et ostentis, quae plurima viderat, exit
566 conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum,
567 non sua se premeret, longisque erroribus actus
568 contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.
569 iamque malis annisque graves dum prima retractant
570 fata domus releguntque suos sermone labores,
571 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens'
572 Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus
573 vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?
574 quem si cura deum tam certa vindicat ira,
575 ipse precor serpens in longam porrigar alvum.'
576 dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum
577 durataeque cuti squamas increscere sentit
578 nigraque caeruleis variari corpora guttis
579 in pectusque cadit pronus, commissaque in unum
580 paulatim tereti tenuantur acumine crura.
581 bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit
582 et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora
583 'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit,
584 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque
585 accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.'
586 ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente
587 in partes est fissa duas, nec verba volenti
588 sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus,
589 sibilat: hanc illi vocem natura reliquit.
590 nuda manu feriens exclamat pectora coniunx:
591 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris!
592 Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque
593 et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non
594 me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?'
595 dixerat, ille suae lambebat coniugis ora
596 inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat
597 et dabat amplexus adsuetaque colla petebat.
598 quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa
599 lubrica permulcet cristati colla draconis,
600 et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt,
601 donec in adpositi nemoris subiere latebras,
602 nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt
603 quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.

604 Sed tamen ambobus versae solacia formae
605 magna nepos dederat, quem debellata colebat
606 India, quem positis celebrabat Achai+a templis;
607 solus Abantiades ab origine cretus eadem
608 Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
609 Argolicae contraque deum ferat arma genusque
610 non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat
611 Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
612 mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)
613 tam violasse deum quam non agnosse nepotem
614 paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter
615 viperei referens spolium memorabile monstri
616 aera carpebat tenerum stridentibus alis,
617 cumque super Libycas victor penderet harenas,
618 Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae;
619 quas humus exceptas varios animavit in angues,
620 unde frequens illa est infestaque terra colubris.

621 Inde per inmensum ventis discordibus actus
622 nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae
623 fertur et ex alto seductas aethere longe
624 despectat terras totumque supervolat orbem.
625 ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit,
626 saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus,
627 iamque cadente die, veritus se credere nocti,
628 constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe
629 exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
630 evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.
631 hic hominum cunctos ingenti corpore praestans
632 Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus
633 rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
634 aequora subdit equis et fessos excipit axes.
635 mille greges illi totidemque armenta per herbas
636 errabant, et humum vicinia nulla premebat;
637 arboreae frondes auro radiante nitentes
638 ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
639 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit
640 te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;
641 sive es mirator rerum, mirabere nostras;
642 hospitium requiemque peto.' memor ille vetustae
643 sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem:
644 'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro
645 arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.'
646 id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
647 moenibus et vasto dederat servanda draconi
648 arcebatque suis externos finibus omnes.
649 huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum,
650 quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!'
651 vimque minis addit manibusque expellere temptat
652 cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
653 viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
654 viribus?) 'at, quoniam parvi tibi gratia nostra est,
655 accipe munus!' ait laevaque a parte Medusae
656 ipse retro versus squalentia protulit ora.
657 quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
658 in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
659 quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
660 ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes
661 crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne
662 cum tot sideribus caelum requievit in illo.

663 Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere ventos,
664 admonitorque operum caelo clarissimus alto
665 Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis
666 parte ab utraque pedes teloque accingitur unco
667 et liquidum motis talaribus aera findit.
668 gentibus innumeris circumque infraque relictis
669 Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
670 illic inmeritam maternae pendere linguae
671 Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon;
672 quam simul ad duras religatam bracchia cautes
673 vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos
674 moverat et tepido manabant lumina fletu,
675 marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes
676 et stupet et visae correptus imagine formae
677 paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
678 ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis,
679 sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,
680 pande requirenti nomen terraeque tuumque,
681 et cur vincla geras.' primo silet illa nec audet
682 adpellare virum virgo, manibusque modestos
683 celasset vultus, si non religata fuisset;
684 lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.
685 saepius instanti, sua ne delicta fateri
686 nolle videretur, nomen terraeque suumque,
687 quantaque maternae fuerit fiducia formae,
688 indicat, et nondum memoratis omnibus unda
689 insonuit, veniensque inmenso belua ponto
690 inminet et latum sub pectore possidet aequor.
691 conclamat virgo: genitor lugubris et una
692 mater adest, ambo miseri, sed iustius illa,
693 nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
694 plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent,
695 cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere
696 tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est.
697 hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa,
698 quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro,
699 Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis
700 aerias ausus iactatis ire per auras,
701 praeferrer cunctis certe gener; addere tantis
702 dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:
703 ut mea sit servata mea virtute, paciscor.'
704 accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant
705 promittuntque super regnum dotale parentes.

706 Ecce, velut navis praefixo concita rostro
707 sulcat aquas iuvenum sudantibus acta lacertis,
708 sic fera dimotis inpulsu pectoris undis;
709 tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
710 funda potest plumbo medii transmittere caeli,
711 cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa
712 arduus in nubes abiit: ut in aequore summo
713 umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram,
714 utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo
715 praebentem Phoebo liventia terga draconem,
716 occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,
717 squamigeris avidos figit cervicibus ungues,
718 sic celeri missus praeceps per inane volatu
719 terga ferae pressit dextroque frementis in armo
720 Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
721 vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras
722 attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis
723 versat apri, quem turba canum circumsona terret.
724 ille avidos morsus velocibus effugit alis
725 quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis,
726 nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda
727 desinit in piscem, falcato verberat ense;
728 belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus
729 ore vomit: maduere graves adspergine pennae.
730 nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus
731 credere conspexit scopulum, qui vertice summo
732 stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.
733 nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra
734 ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
735 litora cum plausu clamor superasque deorum
736 inplevere domos: gaudent generumque salutant
737 auxiliumque domus servatoremque fatentur
738 Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis
739 incedit virgo, pretiumque et causa laboris.
740 ipse manus hausta victrices abluit unda,
741 anguiferumque caput dura ne laedat harena,
742 mollit humum foliis natasque sub aequore virgas
743 sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.
744 virga recens bibulaque etiamnum viva medulla
745 vim rapuit monstri tactuque induruit huius
746 percepitque novum ramis et fronde rigorem.
747 at pelagi nymphae factum mirabile temptant
748 pluribus in virgis et idem contingere gaudent
749 seminaque ex illis iterant iactata per undas:
750 nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
751 duritiam tacto capiant ut ab aere quodque
752 vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.

753 Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,
754 laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo,
755 ara Iovis media est; mactatur vacca Minervae,
756 alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.
757 protinus Andromedan et tanti praemia facti
758 indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque
759 praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes,
760 sertaque dependent tectis et ubique lyraeque
761 tibiaque et cantus, animi felicia laeti
762 argumenta, sonant; reseratis aurea valvis
763 atria tota patent, pulchroque instructa paratu
764 Cepheni proceres ineunt convivia regis.

765 Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
766 diffudere animos, cultusque genusque locorum
767 quaerit Lyncides moresque animumque virorum;
768 qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit
769 'fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque
770 artibus abstuleris crinita draconibus ora!'
771 narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem
772 esse locum solidae tutum munimine molis;
773 cuius in introitu geminas habitasse sorores
774 Phorcidas unius partitas luminis usum;
775 id se sollerti furtim, dum traditur, astu
776 supposita cepisse manu perque abdita longe
777 deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
778 Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros
779 perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
780 in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
781 se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
782 aere repercusso formam adspexisse Medusae,
783 dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
784 eripuisse caput collo; pennisque fugacem
785 Pegason et fratrem matris de sanguine natos.

786 Addidit et longi non falsa pericula cursus,
787 quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto
788 et quae iactatis tetigisset sidera pennis;
789 ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus
790 ex numero procerum quaerens, cur sola sororum
791 gesserit alternis inmixtos crinibus angues.
792 hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu,
793 accipe quaesiti causam. clarissima forma
794 multorumque fuit spes invidiosa procorum
795 illa, nec in tota conspectior ulla capillis
796 pars fuit: inveni, qui se vidisse referret.
797 hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
798 dicitur: aversa est et castos aegide vultus
799 nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset,
800 Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.
801 nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,
802 pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.'

Modalità mobile