Splash Latino - Ovidio - Metamorphoses - Liber Ii


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Metamorphoses - Liber Ii

1 Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
2 clara micante auro flammasque imitante pyropo,
3 cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
4 argenti bifores radiabant lumine valvae.
5 materiam superabat opus: nam Mulciber illic
6 aequora caelarat medias cingentia terras
7 terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.
8 caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
9 Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem
10 Aegaeona suis inmania terga lacertis
11 Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
12 pars in mole sedens viridis siccare capillos,
13 pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,
14 non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
15 terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
16 fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
17 haec super inposita est caeli fulgentis imago,
18 signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

19 Quo simul adclivi Clymeneia limite proles
20 venit et intravit dubitati tecta parentis,
21 protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
22 consistitque procul; neque enim propiora ferebat
23 lumina: purpurea velatus veste sedebat
24 in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
25 a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
26 Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
27 Verque novum stabat cinctum florente corona,
28 stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
29 stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis
30 et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.

31 Ipse loco medius rerum novitate paventem
32 Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit
33 'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,
34 progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?'
35 ille refert: 'o lux inmensi publica mundi,
36 Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius,
37 nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,
38 pignora da, genitor, per quae tua vera propago
39 credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!'
40 dixerat, at genitor circum caput omne micantes
41 deposuit radios propiusque accedere iussit
42 amplexuque dato 'nec tu meus esse negari
43 dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus,
44 quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
45 me tribuente feras! promissi testis adesto
46 dis iuranda palus, oculis incognita nostris!'
47 vix bene desierat, currus rogat ille paternos
48 inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

49 Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque
50 concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit
51 'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret
52 non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
53 dissuadere licet: non est tua tuta voluntas!
54 magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis
55 munera conveniant nec tam puerilibus annis:
56 sors tua mortalis, non est mortale, quod optas.
57 plus etiam, quam quod superis contingere possit,
58 nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit,
59 non tamen ignifero quisquam consistere in axe
60 me valet excepto; vasti quoque rector Olympi,
61 qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
62 non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?
63 ardua prima via est et qua vix mane recentes
64 enituntur equi; medio est altissima caelo,
65 unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
66 fit timor et pavida trepidat formidine pectus;
67 ultima prona via est et eget moderamine certo:
68 tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
69 ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
70 adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum
71 sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
72 nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit
73 inpetus, et rapido contrarius evehor orbi.
74 finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis
75 obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
76 forsitan et lucos illic urbesque deorum
77 concipias animo delubraque ditia donis
78 esse: per insidias iter est formasque ferarum!
79 utque viam teneas nulloque errore traharis,
80 per tamen adversi gradieris cornua tauri
81 Haemoniosque arcus violentique ora Leonis
82 saevaque circuitu curvantem bracchia longo
83 Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
84 nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,
85 quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
86 in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
87 incaluere animi cervixque repugnat habenis.
88 at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
89 nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota!
90 scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
91 pignora certa petis: do pignora certa timendo
92 et patrio pater esse metu probor. adspice vultus
93 ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
94 inserere et patrias intus deprendere curas!
95 denique quidquid habet dives, circumspice, mundus
96 eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
97 posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam.
98 deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
99 non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis!
100 quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
101 ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas),
102 quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!'

103 Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat
104 propositumque premit flagratque cupidine currus.
105 ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos
106 deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
107 aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
108 curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;
109 per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
110 clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

111 Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque
112 perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu
113 purpureas Aurora fores et plena rosarum
114 atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
115 Lucifer et caeli statione novissimus exit.

116 Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit
117 cornuaque extremae velut evanescere lunae,
118 iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
119 iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes,
120 ambrosiae suco saturos, praesepibus altis
121 quadripedes ducunt adduntque sonantia frena.
122 tum pater ora sui sacro medicamine nati
123 contigit et rapidae fecit patientia flammae
124 inposuitque comae radios praesagaque luctus
125 pectore sollicito repetens suspiria dixit:
126 'si potes his saltem monitis parere parentis
127 parce, puer, stimulis et fortius utere loris!
128 sponte sua properant, labor est inhibere volentes.
129 nec tibi derectos placeat via quinque per arcus!
130 sectus in obliquum est lato curvamine limes,
131 zonarumque trium contentus fine polumque
132 effugit australem iunctamque aquilonibus arcton:
133 hac sit itermanifesta rotae vestigia cernes
134 utque ferant aequos et caelum et terra calores,
135 nec preme nec summum molire per aethera currum!
136 altius egressus caelestia tecta cremabis,
137 inferius terras; medio tutissimus ibis.
138 neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,
139 neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram,
140 inter utrumque tene! Fortunae cetera mando,
141 quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto.
142 dum loquor, Hesperio positas in litore metas
143 umida nox tetigit; non est mora libera nobis!
144 poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.
145 corripe lora manu, vel, si mutabile pectus
146 est tibi, consiliis, non curribus utere nostris!
147 dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas,
148 dumque male optatos nondum premis inscius axes,
149 quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!'

150 Occupat ille levem iuvenali corpore currum
151 statque super manibusque leves contingere habenas
152 gaudet et invito grates agit inde parenti.

153 Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,
154 Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras
155 flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant.
156 quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
157 reppulit, et facta est inmensi copia caeli,
158 corripuere viam pedibusque per aera motis
159 obstantes scindunt nebulas pennisque levati
160 praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
161 sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent
162 Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;
163 utque labant curvae iusto sine pondere naves
164 perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
165 sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus
166 succutiturque alte similisque est currus inani.

167 Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
168 quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt.
169 ipse pavet nec qua commissas flectat habenas
170 nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.
171 tum primum radiis gelidi caluere Triones
172 et vetito frustra temptarunt aequore tingui,
173 quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,
174 frigore pigra prius nec formidabilis ulli,
175 incaluit sumpsitque novas fervoribus iras;
176 te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
177 quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.

178 Ut vero summo despexit ab aethere terras
179 infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,
180 palluit et subito genua intremuere timore
181 suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae,
182 et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,
183 iam cognosse genus piget et valuisse rogando,
184 iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta
185 praecipiti pinus borea, cui victa remisit
186 frena suus rector, quam dis votisque reliquit.
187 quid faciat? multum caeli post terga relictum,
188 ante oculos plus est: animo metitur utrumque
189 et modo, quos illi fatum contingere non est,
190 prospicit occasus, interdum respicit ortus,
191 quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit
192 nec retinere valet nec nomina novit equorum.
193 sparsa quoque in vario passim miracula caelo
194 vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
195 est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus
196 Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis
197 porrigit in spatium signorum membra duorum:
198 hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
199 vulnera curvata minitantem cuspide vidit,
200 mentis inops gelida formidine lora remisit.

201 Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,
202 exspatiantur equi nulloque inhibente per auras
203 ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit,
204 hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis
205 incursant stellis rapiuntque per avia currum
206 et modo summa petunt, modo per declive viasque
207 praecipites spatio terrae propiore feruntur,
208 inferiusque suis fraternos currere Luna
209 admiratur equos, ambustaque nubila fumant.
210 corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus
211 fissaque agit rimas et sucis aret ademptis;
212 pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,
213 materiamque suo praebet seges arida damno.
214 parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,
215 cumque suis totas populis incendia gentis
216 in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent;
217 ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete
218 et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide
219 virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus:
220 ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne
221 Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys
222 et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque
223 Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
224 nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet
225 Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus
226 aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.

227 Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem
228 adspicit accensum nec tantos sustinet aestus
229 ferventisque auras velut e fornace profunda
230 ore trahit currusque suos candescere sentit;
231 et neque iam cineres eiectatamque favillam
232 ferre potest calidoque involvitur undique fumo,
233 quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus
234 nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.

235 Sanguine tum credunt in corpora summa vocato
236 Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;
237 tum facta est Libye raptis umoribus aestu
238 arida, tum nymphae passis fontesque lacusque
239 deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen,
240 Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas;
241 nec sortita loco distantes flumina ripas
242 tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis
243 Peneosque senex Teuthranteusque Caicus
244 et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho
245 arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas,
246 quique recurvatis ludit Maeandros in undis,
247 Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.
248 arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes
249 Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister;
250 aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent,
251 quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,
252 et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas
253 flumineae volucres, medio caluere Caystro;
254 Nilus in extremum fugit perterritus orbem
255 occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem
256 pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
257 fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat
258 Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque
259 cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
260 dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis
261 lumen et infernum terret cum coniuge regem;
262 et mare contrahitur siccaeque est campus harenae,
263 quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,
264 exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
265 ima petunt pisces, nec se super aequora curvi
266 tollere consuetas audent delphines in auras;
267 corpora phocarum summo resupina profundo
268 exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est
269 Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.
270 ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu
271 exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.

272 Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
273 inter aquas pelagi contractosque undique fontes,
274 qui se condiderant in opacae viscera matris,
275 sustulit oppressos collo tenus arida vultus
276 opposuitque manum fronti magnoque tremore
277 omnia concutiens paulum subsedit et infra,
278 quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est:
279 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,
280 summe deum? liceat periturae viribus ignis
281 igne perire tuo clademque auctore levare!
282 vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo';
283 (presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines
284 inque oculis tantum, tantum super ora favillae!
285 hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
286 officiique refers, quod adunci vulnera aratri
287 rastrorumque fero totoque exerceor anno,
288 quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges
289 humano generi, vobis quoque tura ministro?
290 sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,
291 quid meruit frater? cur illi tradita sorte
292 aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
293 quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,
294 at caeli miserere tui! circumspice utrumque:
295 fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis,
296 atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat
297 vixque suis umeris candentem sustinet axem!
298 si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,
299 in chaos antiquum confundimur! eripe flammis,
300 si quid adhuc superest, et rerum consule summae!'

301 Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
302 ulterius potuit nec dicere plura suumque
303 rettulit os in se propioraque manibus antra;
304 at pater omnipotens, superos testatus et ipsum,
305 qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
306 interitura gravi, summam petit arduus arcem,
307 unde solet nubes latis inducere terris,
308 unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat;
309 sed neque quas posset terris inducere nubes
310 tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres:
311 intonat et dextra libratum fulmen ab aure
312 misit in aurigam pariterque animaque rotisque
313 expulit et saevis conpescuit ignibus ignes.
314 consternantur equi et saltu in contraria facto
315 colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt:
316 illic frena iacent, illic temone revulsus
317 axis, in hac radii fractarum parte rotarum
318 sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

319 At Phaethon rutilos flamma populante capillos
320 volvitur in praeceps longoque per aera tractu
321 fertur, ut interdum de caelo stella sereno
322 etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
323 quem procul a patria diverso maximus orbe
324 excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
325 Naides Hesperiae trifida fumantia flamma
326 corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

327 HIC . SITUS . EST . PHAETHON . CURRUS . AURIGA . PATERNI
328 QUEM . SI . NON . TENUIT . MAGNIS . TAMEN . EXCIDIT . AUSIS


329 Nam pater obductos luctu miserabilis aegro
330 condiderat vultus, et, si modo credimus, unum
331 isse diem sine sole ferunt: incendia lumen
332 praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.
333 at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt
334 in tantis dicenda malis, lugubris et amens
335 et laniata sinus totum percensuit orbem
336 exanimesque artus primo, mox ossa requirens
337 repperit ossa tamen peregrina condita ripa
338 incubuitque loco nomenque in marmore lectum
339 perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.
340 nec minus Heliades fletus et, inania morti
341 munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis
342 non auditurum miseras Phaethonta querellas
343 nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.
344 luna quater iunctis inplerat cornibus orbem;
345 illae more suo (nam morem fecerat usus)
346 plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum
347 maxima, cum vellet terra procumbere, questa est
348 deriguisse pedes; ad quam conata venire
349 candida Lampetie subita radice retenta est;
350 tertia, cum crinem manibus laniare pararet,
351 avellit frondes; haec stipite crura teneri,
352 illa dolet fieri longos sua bracchia ramos,
353 dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex
354 perque gradus uterum pectusque umerosque manusque
355 ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem.
356 quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam,
357 huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?
358 non satis est: truncis avellere corpora temptat
359 et teneros manibus ramos abrumpit, at inde
360 sanguineae manant tamquam de vulnere guttae.
361 'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat,
362 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus
363 iamque vale'cortex in verba novissima venit.
364 inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt
365 de ramis electra novis, quae lucidus amnis
366 excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.

367 Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,
368 qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,
369 mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto
370 (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)
371 imperio ripas virides amnemque querellis
372 Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam,
373 cum vox est tenuata viro canaeque capillos
374 dissimulant plumae collumque a pectore longe
375 porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis,
376 penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
377 fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique
378 credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo;
379 stagna petit patulosque lacus ignemque perosus
380 quae colat elegit contraria flumina flammis.

381 Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
382 ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
383 esse solet, lucemque odit seque ipse diemque
384 datque animum in luctus et luctibus adicit iram
385 officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi
386 sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque
387 actorum sine fine mihi, sine honore laborum!
388 quilibet alter agat portantes lumina currus!
389 si nemo est omnesque dei non posse fatentur,
390 ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,
391 orbatura patres aliquando fulmina ponat!
392 tum sciet ignipedum vires expertus equorum
393 non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'

394 Talia dicentem circumstant omnia Solem
395 numina, neve velit tenebras inducere rebus,
396 supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes
397 excusat precibusque minas regaliter addit.
398 colligit amentes et adhuc terrore paventes
399 Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit
400 (saevit enim) natumque obiectat et inputat illis.

401 At pater omnipotens ingentia moenia caeli
402 circuit et, ne quid labefactum viribus ignis
403 corruat, explorat. quae postquam firma suique
404 roboris esse videt, terras hominumque labores
405 perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi
406 cura suae: fontesque et nondum audentia labi
407 flumina restituit, dat terrae gramina, frondes
408 arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
409 dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina
410 haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.
411 non erat huius opus lanam mollire trahendo
412 nec positu variare comas; ubi fibula vestem,
413 vitta coercuerat neglectos alba capillos;
414 et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,
415 miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla
416 gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est.

417 Ulterius medio spatium sol altus habebat,
418 cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;
419 exuit hic umero pharetram lentosque retendit
420 arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat
421 et pictam posita pharetram cervice premebat.
422 Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,
423 'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit,
424 'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!'
425 protinus induitur faciem cultumque Dianae
426 atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum,
427 in quibus es venata iugis?' de caespite virgo
428 se levat et 'salve numen, me iudice' dixit,
429 'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit
430 et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,
431 nec moderata satis nec sic a virgine danda.
432 qua venata foret silva, narrare parantem
433 inpedit amplexu nec se sine crimine prodit.
434 illa quidem contra, quantum modo femina posset
435 (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses),
436 illa quidem pugnat, sed quem superare puella,
437 quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor
438 Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva;
439 unde pedem referens paene est oblita pharetram
440 tollere cum telis et quem suspenderat arcum.

441 Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum
442 Maenalon ingrediens et caede superba ferarum
443 adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit
444 et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa;
445 sed postquam pariter nymphas incedere vidit,
446 sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.
447 heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!
448 vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat,
449 iuncta deae lateri nec toto est agmine prima,
450 sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;
451 et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana
452 mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur.
453 orbe resurgebant lunaria cornua nono,
454 cum de venatu fraternis languida flammis,
455 nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens
456 ibat et attritas versabat rivus harenas.
457 ut loca laudavit, summas pede contigit undas;
458 his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis:
459 nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!'
460 Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt;
461 una moras quaerit: dubitanti vestis adempta est,
462 qua posita nudo patuit cum corpore crimen.
463 attonitae manibusque uterum celare volenti
464 'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!'
465 Cynthia deque suo iussit secedere coetu.

466 Senserat hoc olim magni matrona Tonantis
467 distuleratque graves in idonea tempora poenas.
468 causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum
469 indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.
470 quo simul obvertit saevam cum lumine mentem,
471 'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit,
472 'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu
473 nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.
474 haud inpune feres: adimam tibi namque figuram,
475 qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.'
476 dixit et adversam prensis a fronte capillis
477 stravit humi pronam. tendebat bracchia supplex:
478 bracchia coeperunt nigris horrescere villis
479 curvarique manus et aduncos crescere in unguis
480 officioque pedum fungi laudataque quondam
481 ora Iovi lato fieri deformia rictu.
482 neve preces animos et verba precantia flectant,
483 posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque
484 plenaque terroris rauco de gutture fertur;
485 mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,
486 adsiduoque suos gemitu testata dolores
487 qualescumque manus ad caelum et sidera tollit
488 ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
489 a! quotiens, sola non ausa quiescere silva,
490 ante domum quondamque suis erravit in agris!
491 a! quotiens per saxa canum latratibus acta est
492 venatrixque metu venantum territa fugit!
493 saepe feris latuit visis, oblita quid esset,
494 ursaque conspectos in montibus horruit ursos
495 pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.

496 Ecce Lycaoniae proles ignara parentis,
497 Arcas adest ter quinque fere natalibus actis;
498 dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos
499 nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,
500 incidit in matrem, quae restitit Arcade viso
501 et cognoscenti similis fuit: ille refugit
502 inmotosque oculos in se sine fine tenentem
503 nescius extimuit propiusque accedere aventi
504 vulnifico fuerat fixurus pectora telo:
505 arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque
506 sustulit et pariter raptos per inania vento
507 inposuit caelo vicinaque sidera fecit.

508 Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex
509 fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn
510 Oceanumque senem, quorum reverentia movit
511 saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
512 'quaeritis, aetheriis quare regina deorum
513 sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum!
514 mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,
515 nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo
516 videritis stellas illic, ubi circulus axem
517 ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.
518 et vero quisquam Iunonem laedere nolit
519 offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?
520 o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!
521 esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas
522 sontibus inpono, sic est mea magna potestas!
523 vindicet antiquam faciem vultusque ferinos
524 detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit
525 cur non et pulsa ducit Iunone meoque
526 collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?
527 at vos si laesae tangit contemptus alumnae,
528 gurgite caeruleo septem prohibete triones
529 sideraque in caelo stupri mercede recepta
530 pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!'

531 Di maris adnuerant: habili Saturnia curru,
532 ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,
533 tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,
534 quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
535 corve loquax, subito nigrantis versus in alas.
536 nam fuit haec quondam niveis argentea pennis
537 ales, ut aequaret totas sine labe columbas,
538 nec servaturis vigili Capitolia voce
539 cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
540 lingua fuit damno: lingua faciente loquaci
541 qui color albus erat, nunc est contrarius albo

542 Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis
543 non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,
544 dum vel casta fuit vel inobservata, sed ales
545 sensit adulterium Phoebeius, utque latentem
546 detegeret culpam, non exorabilis index,
547 ad dominum tendebat iter. quem garrula motis
548 consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix
549 auditaque viae causa 'non utile carpis'
550 inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae!
551 quid fuerim quid simque vide meritumque require:
552 invenies nocuisse fidem. nam tempore quodam
553 Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam,
554 clauserat Actaeo texta de vimine cista
555 virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
556 et legem dederat, sua ne secreta viderent.
557 abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
558 quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur,
559 Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores
560 Aglauros nodosque manu diducit, et intus
561 infantemque vident adporrectumque draconem.
562 acta deae refero. pro quo mihi gratia talis
563 redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae
564 et ponar post noctis avem! mea poena volucres
565 admonuisse potest, ne voce pericula quaerant.
566 at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem
567 me petiit!ipsa licet hoc a Pallade quaeras:
568 quamvis irata est, non hoc irata negabit.
569 nam me Phocaica clarus tellure Coroneus
570 (nota loquor) genuit, fueramque ego regia virgo
571 divitibusque procis (ne me contemne) petebar:
572 forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis
573 passibus, ut soleo, summa spatiarer harena,
574 vidit et incaluit pelagi deus, utque precando
575 tempora cum blandis absumpsit inania verbis,
576 vim parat et sequitur. fugio densumque relinquo
577 litus et in molli nequiquam lassor harena.
578 inde deos hominesque voco; nec contigit ullum
579 vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo
580 auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo:
581 bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis;
582 reicere ex umeris vestem molibar, at illa
583 pluma erat inque cutem radices egerat imas;
584 plangere nuda meis conabar pectora palmis,
585 sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam;
586 currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena,
587 sed summa tollebar humo; mox alta per auras
588 evehor et data sum comes inculpata Minervae.
589 quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris
590 crimine Nyctimene nostro successit honori?
591 an quae per totam res est notissima Lesbon,
592 non audita tibi est, patrium temerasse cubile
593 Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae
594 conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem
595 celat et a cunctis expellitur aethere toto.'

596 Talia dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus
597 'sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.'
598 nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem
599 cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
600 laurea delapsa est audito crimine amantis,
601 et pariter vultusque deo plectrumque colorque
602 excidit, utque animus tumida fervebat ab ira,
603 arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum
604 tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta
605 indevitato traiecit pectora telo.
606 icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro
607 candida puniceo perfudit membra cruore
608 et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,
609 sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.'
610 hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit;
611 corpus inane animae frigus letale secutum est.

612 Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem,
613 seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;
614 odit avem, per quam crimen causamque dolendi
615 scire coactus erat, nec non arcumque manumque
616 odit cumque manu temeraria tela sagittas
617 conlapsamque fovet seraque ope vincere fata
618 nititur et medicas exercet inaniter artes.
619 quae postquam frustra temptata rogumque parari
620 vidit et arsuros supremis ignibus artus,
621 tum vero gemitus (neque enim caelestia tingui
622 ora licet lacrimis) alto de corde petitos
623 edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca
624 lactentis vituli dextra libratus ab aure
625 tempora discussit claro cava malleus ictu.
626 ut tamen ingratos in pectora fudit odores
627 et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,
628 non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
629 semina, sed natum flammis uteroque parentis
630 eripuit geminique tulit Chironis in antrum,
631 sperantemque sibi non falsae praemia linguae
632 inter aves albas vetuit consistere corvum.

633 Semifer interea divinae stirpis alumno
634 laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore;
635 ecce venit rutilis umeros protecta capillis
636 filia centauri, quam quondam nympha Chariclo
637 fluminis in rapidi ripis enixa vocavit
638 Ocyroen: non haec artes contenta paternas
639 edidicisse fuit, fatorum arcana canebat.
640 ergo ubi vaticinos concepit mente furores
641 incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,
642 adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi
643 cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe
644 corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas
645 fas erit, idque semel dis indignantibus ausus
646 posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita,
647 eque deo corpus fies exsangue deusque,
648 qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
649 tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis
650 omnibus ut maneas nascendi lege creatus,
651 posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae
652 sanguine serpentis per saucia membra recepto;
653 teque ex aeterno patientem numina mortis
654 efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.'
655 restabat fatis aliquid: suspirat ab imis
656 pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,
657 atque ita 'praevertunt' inquit 'me fata, vetorque
658 plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
659 non fuerant artes tanti, quae numinis iram
660 contraxere mihi: mallem nescisse futura!
661 iam mihi subduci facies humana videtur,
662 iam cibus herba placet, iam latis currere campis
663 impetus est: in equam cognataque corpora vertor.
664 tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.'
665 talia dicenti pars est extrema querellae
666 intellecta parum confusaque verba fuerunt;
667 mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur
668 sed simulantis equam, parvoque in tempore certos
669 edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.
670 tum digiti coeunt et quinos alligat ungues
671 perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris
672 et colli spatium, longae pars maxima pallae
673 cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,
674 in dextras abiere iubas, pariterque novata est
675 et vox et facies; nomen quoque monstra dedere.

676 Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,
677 Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni
678 iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses,
679 tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas.
680 illud erat tempus, quo te pastoria pellis
681 texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae,
682 alterius dispar septenis fistula cannis.
683 dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,
684 incustoditae Pylios memorantur in agros
685 processisse boves: videt has Atlantide Maia
686 natus et arte sua silvis occultat abactas.
687 senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo
688 rure senex; Battum vicinia tota vocabat.
689 divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei
690 nobiliumque greges custos servabat equarum.
691 hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi
692 'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret
693 haec aliquis, vidisse nega neu gratia facto
694 nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam!'
695 et dedit. accepta voces has reddidit hospes:
696 'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,'
697 et lapidem ostendit. simulat Iove natus abire;
698 mox redit et versa pariter cum voce figura
699 'rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit
700 'ire boves, fer opem furtoque silentia deme!
701 iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.'
702 at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis
703 montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis.
704 risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis?
705 me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit
706 in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,
707 inque nihil merito vetus est infamia saxo.

708 Hinc se sustulerat paribus caducifer alis,
709 Munychiosque volans agros gratamque Minervae
710 despectabat humum cultique arbusta Lycei.
711 illa forte die castae de more puellae
712 vertice supposito festas in Palladis arces
713 pura coronatis portabant sacra canistris.
714 inde revertentes deus adspicit ales iterque
715 non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem:
716 ut volucris visis rapidissima miluus extis,
717 dum timet et densi circumstant sacra ministri,
718 flectitur in gyrum nec longius audet abire
719 spemque suam motis avidus circumvolat alis,
720 sic super Actaeas agilis Cyllenius arces
721 inclinat cursus et easdem circinat auras.
722 quanto splendidior quam cetera sidera fulget
723 Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe,
724 tanto virginibus praestantior omnibus Herse
725 ibat eratque decus pompae comitumque suarum.
726 obstipuit forma Iove natus et aethere pendens
727 non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
728 funda iacit: volat illud et incandescit eundo
729 et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
730 vertit iter caeloque petit terrena relicto
731 nec se dissimulat: tanta est fiducia formae.
732 quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam
733 permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte,
734 collocat, ut limbus totumque adpareat aurum,
735 ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,
736 virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.

737 Pars secreta domus ebore et testudine cultos
738 tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,
739 Aglauros laevum, medium possederat Herse.
740 quae tenuit laevum, venientem prima notavit
741 Mercurium nomenque dei scitarier ausa est
742 et causam adventus; cui sic respondit Atlantis
743 Pleonesque nepos 'ego sum, qui iussa per auras
744 verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse.
745 nec fingam causas, tu tantum fida sorori
746 esse velis prolisque meae matertera dici:
747 Herse causa viae; faveas oramus amanti.'
748 adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
749 viderat Aglauros flavae secreta Minervae,
750 proque ministerio magni sibi ponderis aurum
751 postulat: interea tectis excedere cogit.

752 Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem
753 et tanto penitus traxit suspiria motu,
754 ut pariter pectus positamque in pectore forti
755 aegida concuteret: subit, hanc arcana profana
756 detexisse manu, tum cum sine matre creatam
757 Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,
758 et gratamque deo fore iam gratamque sorori
759 et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
760 protinus Invidiae nigro squalentia tabo
761 tecta petit: domus est imis in vallibus huius
762 abdita, sole carens, non ulli pervia vento,
763 tristis et ignavi plenissima frigoris et quae
764 igne vacet semper, caligine semper abundet.
765 huc ubi pervenit belli metuenda virago,
766 constitit ante domum (neque enim succedere tectis
767 fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.
768 concussae patuere fores. videt intus edentem
769 vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
770 Invidiam visaque oculos avertit; at illa
771 surgit humo pigre semesarumque relinquit
772 corpora serpentum passuque incedit inerti.
773 utque deam vidit formaque armisque decoram,
774 ingemuit vultumque una ac suspiria duxit.
775 pallor in ore sedet, macies in corpore toto.
776 nusquam recta acies, livent robigine dentes,
777 pectora felle virent, lingua est suffusa veneno;
778 risus abest, nisi quem visi movere dolores;
779 nec fruitur somno, vigilantibus excita curis,
780 sed videt ingratos intabescitque videndo
781 successus hominum carpitque et carpitur una
782 suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam,
783 talibus adfata est breviter Tritonia dictis:
784 'infice tabe tua natarum Cecropis unam:
785 sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta
786 fugit et inpressa tellurem reppulit hasta.

787 Illa deam obliquo fugientem lumine cernens
788 murmura parva dedit successurumque Minervae
789 indoluit baculumque capit, quod spinea totum
790 vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,
791 quacumque ingreditur, florentia proterit arva
792 exuritque herbas et summa cacumina carpit
793 adflatuque suo populos urbesque domosque
794 polluit et tandem Tritonida conspicit arcem
795 ingeniis opibusque et festa pace virentem
796 vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
797 sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,
798 iussa facit pectusque manu ferrugine tincta
799 tangit et hamatis praecordia sentibus inplet
800 inspiratque nocens virus piceumque per ossa
801 dissipat et medio spargit pulmone venenum,
802 neve mali causae spatium per latius errent,
803 germanam ante oculos fortunatumque sororis
804 coniugium pulchraque deum sub imagine ponit
805 cunctaque magna facit; quibus inritata dolore
806 Cecropis occulto mordetur et anxia nocte
807 anxia luce gemit lentaque miserrima tabe
808 liquitur, et glacies incerto saucia sole,
809 felicisque bonis non lenius uritur Herses,
810 quam cum spinosis ignis supponitur herbis,
811 quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur.
812 saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,
813 saepe velut crimen rigido narrare parenti;
814 denique in adverso venientem limine sedit
815 exclusura deum. cui blandimenta precesque
816 verbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit,
817 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.'
818 'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!'
819 caelestique fores virga patefecit: at illi
820 surgere conanti partes, quascumque sedendo
821 flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri:
822 illa quidem pugnat recto se attollere trunco,
823 sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues
824 labitur, et pallent amisso sanguine venae;
825 utque malum late solet inmedicabile cancer
826 serpere et inlaesas vitiatis addere partes,
827 sic letalis hiems paulatim in pectora venit
828 vitalesque vias et respiramina clausit,
829 nec conata loqui est nec, si conata fuisset,
830 vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat,
831 oraque duruerant, signumque exsangue sedebat;
832 nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.

833 Has ubi verborum poenas mentisque profanae
834 cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras
835 linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.
836 sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris
837 'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum,
838 pelle moram solitoque celer delabere cursu,
839 quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra
840 suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt),
841 hanc pete, quodque procul montano gramine pasci
842 armentum regale vides, ad litora verte!'
843 dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci
844 litora iussa petunt, ubi magni filia regis
845 ludere virginibus Tyriis comitata solebat.
846 non bene conveniunt nec in una sede morantur
847 maiestas et amor; sceptri gravitate relicta
848 ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
849 ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
850 induitur faciem tauri mixtusque iuvencis
851 mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
852 quippe color nivis est, quam nec vestigia duri
853 calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.
854 colla toris exstant, armis palearia pendent,
855 cornua vara quidem, sed quae contendere possis
856 facta manu, puraque magis perlucida gemma.
857 nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:
858 pacem vultus habet. miratur Agenore nata,
859 quod tam formosus, quod proelia nulla minetur;
860 sed quamvis mitem metuit contingere primo,
861 mox adit et flores ad candida porrigit ora.
862 gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas,
863 oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt;
864 et nunc adludit viridique exsultat in herba,
865 nunc latus in fulvis niveum deponit harenis;
866 paulatimque metu dempto modo pectora praebet
867 virginea plaudenda manu, modo cornua sertis
868 inpedienda novis; ausa est quoque regia virgo
869 nescia, quem premeret, tergo considere tauri,
870 cum deus a terra siccoque a litore sensim
871 falsa pedum primis vestigia ponit in undis;
872 inde abit ulterius mediique per aequora ponti
873 fert praedam: pavet haec litusque ablata relictum
874 respicit et dextra cornum tenet, altera dorso
875 inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.

Attenzione!
Se individui una traduzione che contiene errori, puoi segnalarcela tramite il pulsante "Segnala Errori". Ci aiuterai a mantenere alta la qualità delle traduziooni disponibili