Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Heroides - 12

Brano visualizzato 5784 volte
XII
Medea Iasoni

At tibi Colchorum, memini, regina vacavi,
ars mea cum peteres ut tibi ferret opem.
tunc quae dispensant mortalia fila sorores
debuerant fusos evoluisse meos.

5
tum potui Medea mori bene! quidquid ab illo
produxi vitam tempore, poena fuit.
Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis
Phrixeam petiit Pelias arbor ovem?
cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argo,

10
turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam?
cur mihi plus aequo flavi placuere capilli
et decor et linguae gratia ficta tuae?
aut, semel in nostras quoniam nova puppis harenas
venerat audacis attuleratque viros,

15
isset anhelatos non praemedicatus in ignes
inmemor Aesonides oraque adusta boum;
semina iecisset totidem quot semina et hostes,
ut caderet cultu cultor ab ipse suo!
quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset,

20
dempta forent capiti quam mala multa meo!
Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas.
hac fruar; haec de te gaudia sola feram.
iussus inexpertam Colchos advertere puppim
intrasti patriae regna beata meae.

25
hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est;
quam pater est illi, tam mihi dives erat.
hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa
omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet.
Accipis hospitio iuvenes, Aeeta, Pelasgos,

30
et premitis pictos, corpora Graia, toros.
tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses;
illa fuit mentis prima ruina meae.
et vidi et perii; nec notis ignibus arsi,
ardet ut ad magnos pinea taeda deos.

35
et formosus eras, et me mea fata trahebant;
abstulerant oculi lumina nostra tui.
perfide, sensisti quis enim bene celat amorem?
eminet indicio prodita flamma suo.
Dicitur interea tibi lex ut dura ferorum

40
insolito premeres vomere colla boum.
Martis erant tauri plus quam per cornua saevi,
quorum terribilis spiritus ignis erat;
aere pedes solidi praetentaque naribus aera,
nigra per adflatus haec quoque facta suos.

45
semina praeterea populos genitura iuberis
spargere devota lata per arva manu,
qui peterent natis secum tua corpora telis;
illa est agricolae messis iniqua suo.
lumina custodis succumbere nescia somno,

50
ultimus est aliqua decipere arte labor.
Dixerat Aeetes; maesti consurgitis omnes,
mensaque purpureos deserit alta toros.
quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae
et socer et magni nata Creontis erat!

55
tristis abis; oculis abeuntem prosequor udis,
et dixit tenui murmure lingua: 'vale!'
ut positum tetigi thalamo male saucia lectum,
acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit;
ante oculos taurique meos segetesque nefandae,

60
ante meos oculos pervigil anguis erat.
hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem.
mane erat, et thalamo cara recepta soror
disiectamque comas adversaque in ora iacentem
invenit, et lacrimis omnia plena meis.

65
orat opem Minyis. alter petit, impetrat alter:
Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.
Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;
vix illuc radiis solis adire licet.
sunt in eo fuerant certe delubra Dianae;

70
aurea barbarica stat dea facta manu.
noscis? an exciderunt mecum loca? venimus illuc.
orsus es infido sic prior ore loqui:
'ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis
tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.

75
perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas;
sed tibi servatus gloria maior ero.
per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,
per genus, et numen cuncta videntis avi,
per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae,

80
et si forte aliquos gens habet ista deos
o virgo, miserere mei, miserere meorum;
effice me meritis tempus in omne tuum!
quodsi forte virum non dedignare Pelasgum
sed mihi tam faciles unde meosque deos?

85
spiritus ante meus tenues vanescet in auras
quam thalamo nisi tu nupta sit ulla meo!
conscia sit Iuno sacris praefecta maritis,
et dea marmorea cuius in aede sumus!'
Haec animum et quota pars haec sunt! movere puellae

90
simplicis, et dextrae dextera iuncta meae.
vidi etiam lacrimas sua pars et fraudis in illis.
sic cito sum verbis capta puella tuis.
iungis aenipedes inadusto corpore tauros
et solidam iusso vomere findis humum.

95
arva venenatis pro semine dentibus inples,
nascitur et gladios scutaque miles habens.
ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi,
cum vidi subitos arma tenere viros,
donec terrigenae, facinus mirabile, fratres

100
inter se strictas conseruere manus.
Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens
sibilat et torto pectore verrit humum!
dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx,
quique maris gemini distinet Isthmos aquas?

105
illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta,
nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,
flammea subduxi medicato lumina somno,
et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi.
proditus est genitor, regnum patriamque reliqui;

110
munus, in exilio quod licet esse, tuli!
virginitas facta est peregrini praeda latronis;
optima cum cara matre relicta soror.
At non te fugiens sine me, germane, reliqui!
deficit hoc uno littera nostra loco.

115
quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra.
sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.
nec tamen extimui quid enim post illa timerem?
credere me pelago, femina iamque nocens.
numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto,

120
tu fraudis poenas, credulitatis ego!
Compressos utinam Symplegades elisissent,
nostraque adhaererent ossibus ossa tuis;
aut nos Scylla rapax canibus mersisset edendos
debuit ingratis Scylla nocere viris;

125
quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet,
nos quoque Trinacriae supposuisset aquae!
sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes;
ponitur ad patrios aurea lana deos.
Quid referam Peliae natas pietate nocentes

130
caesaque virginea membra paterna manu?
ut culpent alii, tibi me laudare necesse est,
pro quo sum totiens esse coacta nocens.
ausus es o, iusto desunt sua verba dolori!
ausus es 'Aesonia,' dicere, 'cede domo!'

135
iussa domo cessi natis comitata duobus
et, qui me sequitur semper, amore tui.
ut subito nostras Hymen cantatus ad aures
venit, et accenso lampades igne micant,
tibiaque effundit socialia carmina vobis,

140
at mihi funerea flebiliora tuba,
pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam;
sed tamen in toto pectore frigus erat.
turba ruunt et 'Hymen,' clamant, 'Hymenaee!' frequenter
quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.

145
diversi flebant servi lacrimasque tegebant
quis vellet tanti nuntius esse mali?
me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat;
sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,
cum minor e pueris (casu studione videndi

150
constitit ad geminae limina prima foris)
'huc modo, mater, adi! pompam pater,' inquit, 'Iason
ducit et adiunctos aureus urget equos!'
protinus abscissa planxi mea pectora veste,
tuta nec a digitis ora fuere meis.

155
ire animus mediae suadebat in agmina turbae
sertaque conpositis demere rapta comis;
vix me continui, quin dilaniata capillos
clamarem 'meus est!' iniceremque manus.
Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!

160
inferias umbrae fratris habete mei;
deseror amissis regno patriaque domoque
coniuge, qui nobis omnia solus erat!
serpentis igitur potui taurosque furentes;
unum non potui perdomuisse virum,

165
quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,
non valeo flammas effugere ipsa meas.
ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;
nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,

170
et tener a misero pectore somnus abest.
quae me non possum, potui sopire draconem;
utilior cuivis quam mihi cura mea est.
quos ego servavi, paelex amplectitur artus,
et nostri fructus illa laboris habet.

175
Forsitan et, stultae dum te iactare maritae
quaeris et iniustis auribus apta loqui,
in faciem moresque meos nova crimina fingas.
rideat et vitiis laeta sit illa meis!
rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro

180
flebit et ardores vincet adusta meos!
dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni,
hostis Medeae nullus inultus erit!
Quodsi forte preces praecordia ferrea tangunt,
nunc animis audi verba minora meis!

185
tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti,
nec moror ante tuos procubuisse pedes.
si tibi sum vilis, communis respice natos;
saeviet in partus dira noverca meos.
et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor,

190
et quotiens video, lumina nostra madent.
per superos oro, per avitae lumina flammae,
per meritum et natos, pignora nostra, duos
redde torum, pro quo tot res insana reliqui;
adde fidem dictis auxiliumque refer!

195
non ego te inploro contra taurosque virosque,
utque tua serpens victa quiescat ope;
te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti,
cum quo sum pariter facta parente parens.
Dos ubi sit, quaeris? campo numeravimus illo,

200
qui tibi laturo vellus arandus erat.
aureus ille aries villo spectabilis alto
dos mea, quam, dicam si tibi 'redde!,' neges.
dos mea tu sospes; dos est mea Graia iuventus!
i nunc, Sisyphias, inprobe, confer opes!

205
quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentis,
hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est.
quos equidem actutum sed quid praedicere poenam
attinet? ingentis parturit ira minas.
quo feret ira, sequar! facti fortasse pigebit

210
et piget infido consuluisse viro.
viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat!
nescio quid certe mens mea maius agit!


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

XII • MEDEA A ...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/ovidio/heroides/12.lat


Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile