Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Heroides - 11

Brano visualizzato 3386 volte
XI
Canace Macareo

Siqua tamen caecis errabunt scripta lituris,
oblitus a dominae caede libellus erit.
dextra tenet calamum, strictum tenet altera ferrum,
et iacet in gremio charta soluta meo.

5
haec est Aeolidos fratri scribentis imago;
sic videor duro posse placere patri.
Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset,
auctorisque oculis exigeretur opus!
ut ferus est multoque suis truculentior Euris,

10
spectasset siccis vulnera nostra genis.
scilicet est aliquid, cum saevis vivere ventis;
ingenio populi convenit ille sui.
ille Noto Zephyroque et Sithonio Aquiloni
imperat et pinnis, Eure proterve, tuis.

15
imperat heu! ventis, tumidae non imperat irae,
possidet et vitiis regna minora suis.
quid iuvat admotam per avorum nomina caelo
inter cognatos posse referre Iovem?
num minus infestum, funebria munera, ferrum

20
feminea teneo, non mea tela, manu?
O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum,
venisset leto serior hora meo!
cur umquam plus me, frater, quam frater amasti,
et tibi, non debet quod soror esse, fui?

25
ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam,
nescio quem sensi corde tepente deum.
fugerat ore color; macies adduxerat artus;
sumebant minimos ora coacta cibos;
nec somni faciles et nox erat annua nobis,

30
et gemitum nullo laesa dolore dabam.
nec, cur haec facerem, poteram mihi reddere causam
nec noram, quid amans esset; at illud eram.
Prima malum nutrix animo praesensit anili;
prima mihi nutrix 'Aeoli,' dixit, 'amas!'

35
erubui, gremioque pudor deiecit ocellos;
haec satis in tacita signa fatentis erant.
iamque tumescebant vitiati pondera ventris,
aegraque furtivum membra gravabat onus.
quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix

40
attulit audaci supposuitque manu,
ut penitus nostris hoc te celavimus unum
visceribus crescens excuteretur onus?
a, nimium vivax admotis restitit infans
artibus et tecto tutus ab hoste fuit!

45
Iam noviens erat orta soror pulcherrima Phoebi,
et nova luciferos Luna movebat equos.
nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores,
et rudis ad partus et nova miles eram.
nec tenui vocem. 'quid,' ait, 'tua crimina prodis?'

50
oraque clamantis conscia pressit anus.
quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit,
sed timor et nutrix et pudor ipse vetant.
contineo gemitus elapsaque verba reprendo
et cogor lacrimas conbibere ipsa meas.

55
mors erat ante oculos, et opem Lucina negabat
et grave, si morerer, mors quoque crimen erat
cum super incumbens scissa tunicaque comaque
pressa refovisti pectora nostra tuis,
et mihi 'vive, soror, soror o carissima,' dixti;

60
'vive nec unius corpore perde duos!
spes bona det vires; fratri nam nupta futura es.
illius, de quo mater, et uxor eris.'
Mortua, crede mihi, tamen ad tua verba revixi:
et positum est uteri crimen onusque mei.

65
quid tibi grataris? media sedet Aeolus aula;
crimina sunt oculis subripienda patris.
frugibus infantem ramisque albentis olivae
et levibus vittis sedula celat anus,
fictaque sacra facit dicitque precantia verba;

70
dat populus sacris, dat pater ipse viam.
iam prope limen erat patrias vagitus ad auris
venit, et indicio proditur ille suo!
eripit infantem mentitaque sacra revelat
Aeolus; insana regia voce sonat.

75
ut mare fit tremulum, tenui cum stringitur aura,
ut quatitur tepido fraxina virga Noto,
sic mea vibrari pallentia membra videres;
quassus ab inposito corpore lectus erat.
inruit et nostrum vulgat clamore pudorem,

80
et vix a misero continet ore manus.
ipsa nihil praeter lacrimas pudibunda profudi;
torpuerat gelido lingua retenta metu.
Iamque dari parvum canibusque avibusque nepotem
iusserat, in solis destituique locis.

85
vagitus dedit ille miser sensisse putares
quaque suum poterat voce rogabat avum.
quid mihi tunc animi credis, germane, fuisse
nam potes ex animo colligere ipse tuo
cum mea me coram silvas inimicus in altas

90
viscera montanis ferret edenda lupis?
exierat thalamo; tunc demum pectora plangi
contigit inque meas unguibus ire genas.
Interea patrius vultu maerente satelles
venit et indignos edidit ore sonos:

95
'Aeolus hunc ensem mittit tibi' tradidit ensem
'et iubet ex merito scire, quid iste velit.'
scimus, et utemur violento fortiter ense;
pectoribus condam dona paterna meis.
his mea muneribus, genitor, conubia donas?

100
hac tua dote, pater, filia dives erit?
tolle procul, decepte, faces, Hymenaee, maritas
et fuge turbato tecta nefanda pede!
ferte faces in me quas fertis, Erinyes atrae,
et meus ex isto luceat igne rogus!

105
nubite felices Parca meliore sorores,
amissae memores sed tamen este mei!
Quid puer admisit tam paucis editus horis?
quo laesit facto vix bene natus avum?
si potuit meruisse necem, meruisse putetur

110
a, miser admisso plectitur ille meo!
nate, dolor matris, rabidarum praeda ferarum,
ei mihi! natali dilacerate tuo;
nate, parum fausti miserabile pignus amoris
haec tibi prima dies, haec tibi summa fuit.

115
non mihi te licuit lacrimis perfundere iustis,
in tua non tonsas ferre sepulcra comas;
non super incubui, non oscula frigida carpsi.
diripiunt avidae viscera nostra ferae.
Ipsa quoque infantis cum vulnere prosequar umbras

120
nec mater fuero dicta nec orba diu.
tu tamen, o frustra miserae sperate sorori,
sparsa, precor, nati collige membra tui,
et refer ad matrem socioque inpone sepulcro,
urnaque nos habeat quamlibet arta duos!

125
vive memor nostri, lacrimasque in vulnera funde,
neve reformida corpus amantis amans.
tu, rogo, dilectae nimium mandata sororis
perfice; mandatis obsequar ipsa patris!


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

XI • CANACE A ...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/ovidio/heroides/11.lat


Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile