Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Heroides - 10

Brano visualizzato 6307 volte
X
Ariadne Theseo

Mitius inveni quam te genus omne ferarum;
credita non ulli quam tibi peius eram.
quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto
unde tuam sine me vela tulere ratem,

5
in quo me somnusque meus male prodidit et tu,
per facinus somnis insidiate meis.
Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
spargitur et tectae fronde queruntur aves.
incertum vigilans ac somno languida movi

10
Thesea prensuras semisupina manus
nullus erat! referoque manus iterumque retempto,
perque torum moveo bracchia nullus erat!
excussere metus somnum; conterrita surgo,
membraque sunt viduo praecipitata toro.

15
protinus adductis sonuerunt pectora palmis,
utque erat e somno turbida, rupta coma est.
Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam.
quod videant oculi, nil nisi litus habent.
nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro;

20
alta puellares tardat harena pedes.
interea toto clamavi in litore 'Theseu!':
reddebant nomen concava saxa tuum,
et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat.
ipse locus miserae ferre volebat opem.

25
Mons fuit apparent frutices in vertice rari;
hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.
adscendo vires animus dabat atque ita late
aequora prospectu metior alta meo.
inde ego nam ventis quoque sum crudelibus usa

30
vidi praecipiti carbasa tenta Noto.
ut vidi haut dignam quae me vidisse putarem,
frigidior glacie semianimisque fui.
nec languere diu patitur dolor; excitor illo,
excitor et summa Thesea voce voco.

35
'quo fugis?' exclamo; 'scelerate revertere Theseu!
flecte ratem! numerum non habet illa suum!'
Haec ego; quod voci deerat, plangore replebam;
verbera cum verbis mixta fuere meis.
si non audires, ut saltem cernere posses,

40
iactatae late signa dedere manus;
candidaque inposui longae velamina virgae
scilicet oblitos admonitura mei!
iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi;
torpuerant molles ante dolore genae.

45
quid potius facerent, quam me mea lumina flerent,
postquam desieram vela videre tua?
aut ego diffusis erravi sola capillis,
qualis ab Ogygio concita Baccha deo,
aut mare prospiciens in saxo frigida sedi,

50
quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.
saepe torum repeto, qui nos acceperat ambos,
sed non acceptos exhibiturus erat,
et tua, quae possum pro te, vestigia tango
strataque quae membris intepuere tuis.

55
incumbo, lacrimisque toro manante profusis,
'pressimus,' exclamo, 'te duo redde duos!
venimus huc ambo; cur non discedimus ambo?
perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?'
Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu.

60
non hominum video, non ego facta boum.
omne latus terrae cingit mare; navita nusquam,
nulla per ambiguas puppis itura vias.
finge dari comitesque mihi ventosque ratemque
quid sequar? accessus terra paterna negat.

65
ut rate felici pacata per aequora labar,
temperet ut ventos Aeolus exul ero!
non ego te, Crete centum digesta per urbes,
adspiciam, puero cognita terra Iovi,
ut pater et tellus iusto regnata parenti

70
prodita sunt facto, nomina cara, meo.
cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo,
quae regerent passus, pro duce fila dedi,
tum mihi dicebas: 'per ego ipsa pericula iuro,
te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.'

75
Vivimus, et non sum, Theseu, tua si modo vivit
femina periuri fraude sepulta viri.
me quoque, qua fratrem mactasses, inprobe, clava;
esset, quam dederas, morte soluta fides.
nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor,

80
et quaecumque potest ulla relicta pati:
occurrunt animo pereundi mille figurae,
morsque minus poenae quam mora mortis habet.
iam iam venturos aut hac aut suspicor illac,
qui lanient avido viscera dente, lupos.

85
quis scit an et fulvos tellus alat ista leones?
forsitan et saevas tigridas insula habet.
et freta dicuntur magnas expellere phocas!
quis vetat et gladios per latus ire meum?
Tantum ne religer dura captiva catena,

90
neve traham serva grandia pensa manu,
cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi,
quodque magis memini, quae tibi pacta fui!
si mare, si terras porrectaque litora vidi,
multa mihi terrae, multa minantur aquae.

95
caelum restabat timeo simulacra deorum!
destitutor rabidis praeda cibusque feris;
sive colunt habitantque viri, diffidimus illis
externos didici laesa timere viros.
Viveret Androgeos utinam! nec facta luisses

100
inpia funeribus, Cecropi terra, tuis;
nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu,
ardua parte virum dextera, parte bovem;
nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem,
fila per adductas saepe recepta manus.

105
non equidem miror, si stat victoria tecum,
strataque Cretaeam belua planxit humum.
non poterant figi praecordia ferrea cornu;
ut te non tegeres, pectore tutus eras.
illic tu silices, illic adamanta tulisti,

110
illic, qui silices, Thesea, vincat, habes.
Crudeles somni, quid me tenuistis inertem?
aut semel aeterna nocte premenda fui.
vos quoque crudeles, venti, nimiumque parati
flaminaque in lacrimas officiosa meas.

115
dextera crudelis, quae me fratremque necavit,
et data poscenti, nomen inane, fides!
in me iurarunt somnus ventusque fidesque;
prodita sum causis una puella tribus!
Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo,

120
nec, mea qui digitis lumina condat, erit?
spiritus infelix peregrinas ibit in auras,
nec positos artus unguet amica manus?
ossa superstabunt volucres inhumata marinae?
haec sunt officiis digna sepulcra meis?

125
ibis Cecropios portus patriaque receptus,
cum steteris turbae celsus in ore tuae
et bene narraris letum taurique virique
sectaque per dubias saxea tecta vias,
me quoque narrato sola tellure relictam!

130
non ego sum titulis subripienda tuis.
nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae
filius; auctores saxa fretumque tui!
Di facerent, ut me summa de puppe videres;
movisset vultus maesta figura tuos!

135
nunc quoque non oculis, sed, qua potes, adspice mente
haerentem scopulo, quem vaga pulsat aqua.
adspice demissos lugentis more capillos
et tunicas lacrimis sicut ab imbre gravis.
corpus, ut inpulsae segetes aquilonibus, horret,

140
litteraque articulo pressa tremente labat.
non te per meritum, quoniam male cessit, adoro;
debita sit facto gratia nulla meo.
sed ne poena quidem! si non ego causa salutis,
non tamen est, cur sis tu mihi causa necis.

145
Has tibi plangendo lugubria pectora lassas
infelix tendo trans freta lata manus;

147
hos tibi qui superant ostendo maesta capillos!

150
per lacrimas oro, quas tua facta movent
flecte ratem, Theseu, versoque relabere velo!
si prius occidero, tu tamen ossa feres!


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

X • ARIANNA A ...
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/autore/ovidio/heroides/10.lat


Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile