ο»Ώ Splash Latino - Ovidio - Heroides


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Heroides

I
Penelope Ulixi

Haec tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe;
nil mihi rescribas attinet: ipse veni!
Troia iacet certe, Danais invisa puellis;
vix Priamus tanti totaque Troia fuit.

5
o utinam tum, cum Lacedaemona classe petebat,
obrutus insanis esset adulter aquis!
non ego deserto iacuissem frigida lecto,
nec quererer tardos ire relicta dies;
nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem

10
lassaret viduas pendula tela manus.
Quando ego non timui graviora pericula veris?
res est solliciti plena timoris amor.
in te fingebam violentos Troas ituros;
nomine in Hectoreo pallida semper eram.

15
sive quis Antilochum narrabat ab hoste revictum,
Antilochus nostri causa timoris erat;
sive Menoetiaden falsis cecidisse sub armis,
flebam successu posse carere dolos.
sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam;

20
Tlepolemi leto cura novata mea est.
denique, quisquis erat castris iugulatus Achivis,
frigidius glacie pectus amantis erat.
Sed bene consuluit casto deus aequus amori.
versa est in cineres sospite Troia viro.

25
Argolici rediere duces, altaria fumant;
ponitur ad patrios barbara praeda deos.
grata ferunt nymphae pro salvis dona maritis;
illi victa suis Troica fata canunt.
mirantur iustique senes trepidaeque puellae;

30
narrantis coniunx pendet ab ore viri.
atque aliquis posita monstrat fera proelia mensa,
pingit et exiguo Pergama tota mero:
'hac ibat Simois; haec est Sigeia tellus;
hic steterat Priami regia celsa senis.

35
illic Aeacides, illic tendebat Ulixes;
hic lacer admissos terruit Hector equos.'
Omnia namque tuo senior te quaerere misso
rettulerat nato Nestor, at ille mihi.
rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos,

40
utque sit hic somno proditus, ille dolo.
ausus es – o nimium nimiumque oblite tuorum! –
Thracia nocturno tangere castra dolo
totque simul mactare viros, adiutus ab uno!
at bene cautus eras et memor ante mei!

45
usque metu micuere sinus, dum victor amicum
dictus es Ismariis isse per agmen equis.
Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis
Ilios et, murus quod fuit, esse solum,
si maneo, qualis Troia durante manebam,

50
virque mihi dempto fine carendus abest?
diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant,
incola captivo quae bove victor arat.
iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce
luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus;

55
semisepulta virum curvis feriuntur aratris
ossa, ruinosas occulit herba domos.
victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi,
aut in quo lateas ferreus orbe, licet!
Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim,

60
ille mihi de te multa rogatus abit,
quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam,
traditur huic digitis charta notata meis.
nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arva,
misimus; incerta est fama remissa Pylo.

65
misimus et Sparten; Sparte quoque nescia veri.
quas habitas terras, aut ubi lentus abes?
utilius starent etiamnunc moenia Phoebi –
irascor votis, heu, levis ipsa meis!
scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem,

70
et mea cum multis iuncta querela foret.
quid timeam, ignoro – timeo tamen omnia demens,
et patet in curas area lata meas.
quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus,
tam longae causas suspicor esse morae.

75
haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est,
esse peregrino captus amore potes.
forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx,
quae tantum lanas non sinat esse rudes.
fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras,

80
neve, revertendi liber, abesse velis!
Me pater Icarius viduo discedere lecto
cogit et immensas increpat usque moras.
increpet usque licet – tua sum, tua dicar oportet;
Penelope coniunx semper Ulixis ero.

85
ille tamen pietate mea precibusque pudicis
frangitur et vires temperat ipse suas.
Dulichii Samiique et quos tulit alta Zacynthos,
turba ruunt in me luxuriosa proci,
inque tua regnant nullis prohibentibus aula;

90
viscera nostra, tuae dilacerantur opes.
quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum
Eurymachique avidas Antinoique manus
atque alios referam, quos omnis turpiter absens
ipse tuo partis sanguine rebus alis?

95
Irus egens pecorisque Melanthius actor edendi
ultimus accedunt in tua damna pudor.
Tres sumus inbelles numero, sine viribus uxor
Laertesque senex Telemachusque puer.
ille per insidias paene est mihi nuper ademptus,

100
dum parat invitis omnibus ire Pylon.
di, precor, hoc iubeant, ut euntibus ordine fatis
ille meos oculos conprimat, ille tuos!
hac faciunt custosque boum longaevaque nutrix,
Tertius inmundae cura fidelis harae;

105
sed neque Laertes, ut qui sit inutilis armis,
hostibus in mediis regna tenere potest –
Telemacho veniet, vivat modo, fortior aetas;
nunc erat auxiliis illa tuenda patris –
nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis.

110
tu citius venias, portus et ara tuis!
est tibi sitque, precor, natus, qui mollibus annis
in patrias artes erudiendus erat.
respice Laerten; ut tu sua lumina condas,
extremum fati sustinet ille diem.

115
Certe ego, quae fueram te discedente puella,
protinus ut venias, facta videbor anus.

II
Phyllis Demophoonti

Hospita, Demophoon, tua te Rhodopeia Phyllis
ultra promissum tempus abesse queror.
cornua cum lunae pleno semel orbe coissent,
litoribus nostris ancora pacta tua est –

5
luna quater latuit, toto quater orbe recrevit;
nec vehit Actaeas Sithonis unda rates.
tempora si numeres – bene quae numeramus amantes –
non venit ante suam nostra querela diem.
Spes quoque lenta fuit; tarde, quae credita laedunt,

10
credimus. invita nunc es amante nocens.
saepe fui mendax pro te mihi, saepe putavi
alba procellosos vela referre Notos.
Thesea devovi, quia te dimittere nollet;
nec tenuit cursus forsitan ille tuos.

15
interdum timui, ne, dum vada tendis ad Hebri,
mersa foret cana naufraga puppis aqua.
saepe deos supplex, ut tu, scelerate, valeres,
cum prece turicremis sum venerata sacris;
saepe, videns ventos caelo pelagoque faventes,

20
ipsa mihi dixi: 'si valet ille, venit.'
denique fidus amor, quidquid properantibus obstat,
finxit, et ad causas ingeniosa fui.
at tu lentus abes; nec te iurata reducunt
numina, nec nostro motus amore redis.

25
Demophoon, ventis et verba et vela dedisti;
vela queror reditu, verba carere fide.
Dic mihi, quid feci, nisi non sapienter amavi?
crimine te potui demeruisse meo.
unum in me scelus est, quod te, scelerate, recepi;

30
sed scelus hoc meriti pondus et instar habet.
iura fidesque ubi nunc, commissaque dextera dextrae,
quique erat in falso plurimus ore deus?
promissus socios ubi nunc Hymenaeus in annos,
qui mihi coniugii sponsor et obses erat?

35
per mare, quod totum ventis agitatur et undis,
per quod nempe ieras, per quod iturus eras,
perque tuum mihi iurasti – nisi fictus et ille est –
concita qui ventis aequora mulcet, avum,
per Venerem nimiumque mihi facientia tela –

40
altera tela arcus, altera tela faces –
Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,
et per taediferae mystica sacra deae.
si de tot laesis sua numina quisque deorum
vindicet, in poenas non satis unus eris.

45
Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci –
ut, qua desererer, firma carina foret! –
remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes.
heu! patior telis vulnera facta meis!
credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis;

50
credidimus generi nominibusque tuis;
credidimus lacrimis – an et hae simulare docentur?
hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?
dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?
parte satis potui qualibet inde capi.

55
Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque –
debuit haec meriti summa fuisse mei!
turpiter hospitium lecto cumulasse iugali
paenitet, et lateri conseruisse latus.
quae fuit ante illam, mallem suprema fuisset

60
nox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.
speravi melius, quia me meruisse putavi;
quaecumque ex merito spes venit, aequa venit.
Fallere credentem non est operosa puellam
gloria. simplicitas digna favore fuit.

65
sum decepta tuis et amans et femina verbis.
di faciant, laudis summa sit ista tuae!
inter et Aegidas, media statuaris in urbe,
magnificus titulis stet pater ante suis.
cum fuerit Sciron lectus torvusque Procrustes

70
et Sinis et tauri mixtaque forma viri
et domitae bello Thebae fusique bimembres
et pulsata nigri regia caeca dei –
hoc tua post illos titulo signetur imago:
'hic est, cuius amans hospita capta dolo est.'

75
de tanta rerum turba factisque parentis
sedit in ingenio Cressa relicta tuo.
quod solum excusat, solum miraris in illo;
heredem patriae, perfide, fraudis agis.
illa – nec invideo – fruitur meliore marito

80
inque capistratis tigribus alta sedet;
at mea despecti fugiunt conubia Thraces,
quod ferar externum praeposuisse meis.
atque aliquis 'iam nunc doctas eat,' inquit, 'Athenas;
armiferam Thracen qui regat, alter erit.

85
exitus acta probat.' careat successibus, opto,
quisquis ab eventu facta notanda putat!
at si nostra tuo spumescant aequora remo,
iam mihi, iam dicar consuluisse meis –
sed neque consului, nec te mea regia tanget

90
fessaque Bistonia membra lavabis aqua!
Illa meis oculis species abeuntis inhaeret,
cum premeret portus classis itura meos.
ausus es amplecti colloque infusus amantis
oscula per longas iungere pressa moras

95
cumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras,
quodque foret velis aura secunda, queri
et mihi discedens suprema dicere voce:
'Phylli, fac expectes Demophoonta tuum!'
Expectem, qui me numquam visurus abisti?

100
expectem pelago vela negata meo?
et tamen expecto – redeas modo serus amanti,
ut tua sit solo tempore lapsa fides!
Quid precor infelix? te iam tenet altera coniunx
forsitan et, nobis qui male favit, amor;

105
iamque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti.
ei mihi! si, quae sim Phyllis et unde, rogas –
quae tibi, Demophoon, longis erroribus acto
Threicios portus hospitiumque dedi,
cuius opes auxere meae, cui dives egenti

110
munera multa dedi, multa datura fui;
quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,
nomine femineo vix satis apta regi,
qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum,
et sacer admissas exigit Hebrus aquas,

115
cui mea virginitas avibus libata sinistris
castaque fallaci zona recincta manu!
pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis,
et cecinit maestum devia carmen avis;
adfuit Allecto brevibus torquata colubris,

120
suntque sepulcrali lumina mota face!
Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calco
quaeque patent oculis litora lata meis.
sive die laxatur humus, seu frigida lucent
sidera, prospicio, quis freta ventus agat;

125
et quaecumque procul venientia lintea vidi,
protinus illa meos auguror esse deos.
in freta procurro, vix me retinentibus undis,
mobile qua primas porrigit aequor aquas.
quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto;

130
linquor et ancillis excipienda cado.
Est sinus, adductos modice falcatus in arcus;
ultima praerupta cornua mole rigent.
hinc mihi suppositas inmittere corpus in undas
mens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.

135
ad tua me fluctus proiectam litora portent,
occurramque oculis intumulata tuis!
duritia ferrum ut superes adamantaque teque,
'non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!'
saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruenta

140
traiectam gladio morte perire iuvat.
colla quoque, infidis quia se nectenda lacertis
praebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat.
stat nece matura tenerum pensare pudorem.
in necis electu parva futura mora est.

145
Inscribere meo causa invidiosa sepulcro.
aut hoc aut simili carmine notus eris:
'Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem;
ille necis causam praebuit, ipsa manum.'

III
Briseis Achilli

Quam legis, a rapta Briseide littera venit,
vix bene barbarica Graeca notata manu.
quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras;
sed tamen et lacrimae pondera vocis habent.

5
Si mihi pauca queri de te dominoque viroque
fas est, de domino pauca viroque querar.
non, ego poscenti quod sum cito tradita regi,
culpa tua est – quamvis haec quoque culpa tua est;
nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt,

10
Eurybati data sum Talthybioque comes.
alter in alterius iactantes lumina vultum
quaerebant taciti, noster ubi esset amor.
differri potui; poenae mora grata fuisset.
ei mihi! discedens oscula nulla dedi;

15
at lacrimas sine fine dedi rupique capillos –
infelix iterum sum mihi visa capi!
Saepe ego decepto volui custode reverti,
sed, me qui timidam prenderet, hostis erat.
si progressa forem, caperer ne, nocte, timebam,

20
quamlibet ad Priami munus itura nurum.
Sed data sim, quia danda fui – tot noctibus absum
nec repetor; cessas, iraque lenta tua est.
ipse Menoetiades tum, cum tradebar, in aurem
'quid fles? hic parvo tempore,' dixit, 'eris.'

25
Nec repetisse parum; pugnas ne reddar, Achille!
i nunc et cupidi nomen amantis habe!
venerunt ad te Telamone et Amyntore nati –
ille gradu propior sanguinis, ille comes –
Laertaque satus, per quos comitata redirem

30
(auxerunt blandas grandia dona preces)
viginti fulvos operoso ex aere lebetas,
et tripodas septem pondere et arte pares;
addita sunt illis auri bis quinque talenta,
bis sex adsueti vincere semper equi,

35
quodque supervacuum est, forma praestante puellae
Lesbides, eversa corpora capta domo,
cumque tot his – sed non opus est tibi coniuge – coniunx
ex Agamemnoniis una puella tribus.
si tibi ab Atride pretio redimenda fuissem,

40
quae dare debueras, accipere illa negas!
qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille?
quo levis a nobis tam cito fugit amor?
An miseros tristis fortuna tenaciter urget,
nec venit inceptis mollior hora malis?

45
diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi –
et fueram patriae pars ego magna meae;
vidi consortes pariter generisque necisque
tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat;
vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta

50
pectora iactantem sanguinolenta virum.
tot tamen amissis te conpensavimus unum;
tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.
tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,
utile dicebas ipse fuisse capi –

55
scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas
et mecum fugias quae tibi dantur opes!
quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos,
te dare nubiferis lintea velle Notis.
Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures,

60
sanguinis atque animi pectus inane fuit.
ibis et – o miseram! – cui me, violente, relinquis?
quis mihi desertae mite levamen erit?
devorer ante, precor, subito telluris hiatu
aut rutilo missi fulminis igne cremer,

65
quam sine me Pthiis canescant aequora remis,
et videam puppes ire relicta tuas!
si tibi iam reditusque placent patriique Penates,
non ego sum classi sarcina magna tuae.
victorem captiva sequar, non nupta maritum;

70
est mihi, quae lanas molliat, apta manus.
inter Achaeiadas longe pulcherrima matres
in thalamos coniunx ibit eatque tuos,
digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote,
cuique senex Nereus prosocer esse velit.

75
nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus,
et minuent plenas stamina nostra colos.
exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor –
quae mihi nescio quo non erit aequa modo –
neve meos coram scindi patiare capillos

80
et leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.'
vel patiare licet, dum ne contempta relinquar –
hic mihi vae! miserae concutit ossa metus.
Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae,
et iacet ante tuos Graecia maesta pedes.

85
vince animos iramque tuam, qui cetera vincis!
quid lacerat Danaas inpiger Hector opes?
arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta,
et preme turbatos Marte favente viros!
propter me mota est, propter me desinat ira,

90
simque ego tristitiae causa modusque tuae.
nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris;
coniugis Oenides versus in arma prece est.
res audita mihi, nota est tibi. fratribus orba
devovit nati spemque caputque parens.

95
bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis
et patriae rigida mente negavit opem.
sola virum coniunx flexit. felicior illa!
at mea pro nullo pondere verba cadunt.
nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi

100
saepius in domini serva vocata torum.
me quaedam, memini, dominam captiva vocabat.
'servitio,' dixi, 'nominis addis onus.'
Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro,
semper iudiciis ossa verenda meis;

105
perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,
qui bene pro patria cum patriaque iacent;
perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,
perque tuos enses, cognita tela meis –
nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum

110
iuro; fallentem deseruisse velis!
si tibi nunc dicam, fortissime: 'tu quoque iura
nulla tibi sine me gaudia capta!' neges.
at Danai maerere putant – tibi plectra moventur,
te tenet in tepido mollis amica sinu!

115
et quisquam quaerit, quare pugnare recuses?
pugna nocet, citharae voxque Venusque iuvant.
tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam,
Threiciam digitis increpuisse lyram,
quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam,

120
et galeam pressa sustinuisse coma.
Sed tibi pro tutis insignia facta placebant,
partaque bellando gloria dulcis erat.
an tantum dum me caperes, fera bella probabas,
cumque mea patria laus tua victa iacet?

125
di melius! validoque, precor, vibrata lacerto
transeat Hectoreum Pelias hasta latus!
mittite me, Danai! dominum legata rogabo
multaque mandatis oscula mixta feram.
plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Ulixes,

130
plus ego quam Teucri, credite, frater agam.
est aliquid collum solitis tetigisse lacertis,
praesentisque oculos admonuisse sui.
sis licet inmitis matrisque ferocior undis,
ut taceam, lacrimis conminuere meis.

135
Nunc quoque – sic omnes Peleus pater inpleat annos,
sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis! –
respice sollicitam Briseida, fortis Achille,
nec miseram lenta ferreus ure mora!
aut, si versus amor tuus est in taedia nostri,

140
quam sine te cogis vivere, coge mori!
utque facis, coges. abiit corpusque colorque;
sustinet hoc animae spes tamen una tui.
qua si destituor, repetam fratresque virumque –
nec tibi magnificum femina iussa mori.

145
cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro;
est mihi qui fosso pectore sanguis eat.
me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,
ensis in Atridae pectus iturus erat!
A, potius serves nostram, tua munera, vitam!

150
quod dederas hosti victor, amica rogo.
perdere quos melius possis, Neptunia praebent
Pergama; materiam caedis ab hoste pete.
me modo, sive paras inpellere remige classem,
sive manes, domini iure venire iube!

IV
Phaedra Hippolyto

Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem
mittit Amazonio Cressa puella viro.
perlege, quodcumque est – quid epistula lecta nocebit?
te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest;

5
his arcana notis terra pelagoque feruntur.
inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit
lingua, ter in primo restitit ore sonus.
qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori;

10
dicere quae puduit, scribere iussit amor.
quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum;
regnat et in dominos ius habet ille deos.
ille mihi primo dubitanti scribere dixit:
'scribe! dabit victas ferreus ille manus.'

15
adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas,
figat sic animos in mea vota tuos!
Non ego nequitia socialia foedera rumpam;
fama – velim quaeras – crimine nostra vacat.
venit amor gravius, quo serius – urimur intus;

20
urimur, et caecum pectora vulnus habent.
scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos,
frenaque vix patitur de grege captus equus,
sic male vixque subit primos rude pectus amores,
sarcinaque haec animo non sedet apta meo.

25
ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis;
cui venit exacto tempore, peius amat.
tu nova servatae capies libamina famae,
et pariter nostrum fiet uterque nocens.
est aliquid, plenis pomaria carpere ramis,

30
et tenui primam delegere ungue rosam.
si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
candor ab insolita labe notandus erat,
at bene successit, digno quod adurimur igni;
peius adulterio turpis adulter obest.

35
si mihi concedat Iuno fratremque virumque,
Hippolytum videor praepositura Iovi!
Iam quoque – vix credes – ignotas mittor in artes;
est mihi per saevas impetus ire feras.
iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco

40
Delia; iudicium subsequor ipsa tuum.
in nemus ire libet pressisque in retia cervis
hortari celeris per iuga summa canes,
aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto,
aut in graminea ponere corpus humo.

45
saepe iuvat versare leves in pulvere currus
torquentem frenis ora fugacis equi;
nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae,
quaeque sub Idaeo tympana colle movent,
aut quas semideae Dryades Faunique bicornes

50
numine contactas attonuere suo.
namque mihi referunt, cum se furor ille remisit,
omnia; me tacitam conscius urit amor.
Forsitan hunc generis fato reddamus amorem,
et Venus ex tota gente tributa petat.

55
Iuppiter Europen – prima est ea gentis origo –
dilexit, tauro dissimulante deum.
Pasiphae mater, decepto subdita tauro,
enixa est utero crimen onusque suo.
perfidus Aegides, ducentia fila secutus,

60
curva meae fugit tecta sororis ope.
en, ego nunc, ne forte parum Minoia credar,
in socias leges ultima gentis eo!
hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus;
me tua forma capit, capta parente soror.

65
Thesides Theseusque duas rapuere sorores –
ponite de nostra bina tropaea domo!
Tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin,
Gnosia me vellem detinuisset humus!
tunc mihi praecipue (nec non tamen ante placebas)

70
acer in extremis ossibus haesit amor.
candida vestis erat, praecincti flore capilli,
flava verecundus tinxerat ora rubor,
quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque,
pro rigido Phaedra iudice fortis erat.

75
sint procul a nobis iuvenes ut femina compti! –
fine coli modico forma virilis amat.
te tuus iste rigor positique sine arte capilli
et levis egregio pulvis in ore decet.
sive ferocis equi luctantia colla recurvas,

80
exiguo flexos miror in orbe pedes;
seu lentum valido torques hastile lacerto,
ora ferox in se versa lacertus habet,
sive tenes lato venabula cornea ferro.
denique nostra iuvat lumina, quidquid agis.

85
Tu modo duritiam silvis depone iugosis;
non sum militia digna perire tua.
quid iuvat incinctae studia exercere Dianae,
et Veneri numeros eripuisse suos?
quod caret alterna requie, durabile non est;

90
haec reparat vires fessaque membra novat.
arcus – et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae –
si numquam cesses tendere, mollis erit.
clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas
conciderant illo percutiente ferae;

95
nec tamen Aurorae male se praebebat amandum.
ibat ad hunc sapiens a sene diva viro.
saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
sustinuit positos quaelibet herba duos.
arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;

100
illa ferae spolium pignus amoris habet.
nos quoque quam primum turba numeremur in ista!
si Venerem tollas, rustica silva tua est.
ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebunt
saxa neque obliquo dente timendus aper.

105
Aequora bina suis obpugnant fluctibus isthmon,
et tenuis tellus audit utrumque mare.
hic tecum Troezena colam, Pittheia regna;
iam nunc est patria carior illa mea.
tempore abest aberitque diu Neptunius heros;

110
illum Pirithoi detinet ora sui.
praeposuit Theseus – nisi si manifesta negamus –
Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi.
sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo;
in magnis laesi rebus uterque sumus.

115
ossa mei fratris clava perfracta trinodi
sparsit humi; soror est praeda relicta feris.
prima securigeras inter virtute puellas
te peperit, nati digna vigore parens;
si quaeras, ubi sit – Theseus latus ense peregit,

120
nec tanto mater pignore tuta fuit.
at ne nupta quidem taedaque accepta iugali –
cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?
addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis
non ego tollendi causa, sed ille fuit.

125
o utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
in medio nisu viscera rupta forent!
i nunc, sic meriti lectum reverere parentis –
quem fugit et factis abdicat ipse suis!
Nec, quia privigno videar coitura noverca,

130
terruerint animos nomina vana tuos.
ista vetus pietas, aevo moritura futuro,
rustica Saturno regna tenente fuit.
Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret,
et fas omne facit fratre marita soror.

135
illa coit firma generis iunctura catena,
inposuit nodos cui Venus ipsa suos.
nec labor est celare, licet peccemus, amorem.
cognato poterit nomine culpa tegi.
viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo;

140
dicar privigno fida noverca meo.
non tibi per tenebras duri reseranda mariti
ianua, non custos decipiendus erit;
ut tenuit domus una duos, domus una tenebit;
oscula aperta dabas, oscula aperta dabis;

145
tutus eris mecum laudemque merebere culpa,
tu licet in lecto conspiciare meo.
tolle moras tantum properataque foedera iunge –
qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor!
non ego dedignor supplex humilisque precari.

150
heu! ubi nunc fastus altaque verba iacent?
et pugnare diu nec me submittere culpae
certa fui – certi siquid haberet amor;
victa precor genibusque tuis regalia tendo
bracchia! quid deceat, non videt ullus amans.

155
depudui, profugusque pudor sua signa reliquit.
Da veniam fasse duraque corda doma!
quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos,
quod veniant proavi fulmina torta manu,
quod sit avus radiis frontem vallatus acutis,

160
purpureo tepidum qui movet axe diem –
nobilitas sub amore iacet! miserere priorum
et, mihi si non vis parcere, parce meis!
est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete –
serviat Hippolyto regia tota meo!

165
Flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum
mater; eris tauro saevior ipse truci?
per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est!
sic numquam, quae te spernere possit, ames;
sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit,

170
silvaque perdendas praebeat alta feras;
sic faveant Satyri montanaque numina Panes,
et cadat adversa cuspide fossus aper;
sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas
diceris, arentem quae levet unda sitim!

175
Addimus his precibus lacrimas quoque; verba precantis
qui legis, et lacrimas finge videre meas!

V
Oenone Paridi

Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege – non est
ista Mycenaea littera facta manu!
Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis,
laesa queror de te, si sinis ipse, meo.

5
Quis deus opposuit nostris sua numina votis?
ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est;
quae venit indigno poena, dolenda venit.
Nondum tantus eras, cum te contenta marito

10
edita de magno flumine nympha fui.
qui nunc Priamides – absit reverentia vero! –
servus eras; servo nubere nympha tuli!
saepe greges inter requievimus arbore tecti,
mixtaque cum foliis praebuit herba torum;

15
saepe super stramen faenoque iacentibus alto
defensa est humili cana pruina casa.
quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos,
et tegeret catulos qua fera rupe suos?
retia saepe comes maculis distincta tetendi;

20
saepe citos egi per iuga longa canes.
incisae servant a te mea nomina fagi,

23
et legor 'Oenone' falce notata tua,

25
et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt.
crescite et in titulos surgite recta meos!
popule, vive, precor, quae consita margine ripae
hoc in rugoso cortice carmen habes:
'cum Paris Oenone poterit spirare relicta,

30
ad fontem Xanthi versa recurret aqua.'
Xanthe, retro propera, versaeque recurrite lymphae!
sustinet Oenonen deseruisse Paris.
Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa
pessima mutati coepit amoris hiemps,

35
qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis
venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,
ut mihi narrasti, dura per ossa tremor.
consului – neque enim modice terrebar – anusque

40
longaevosque senes. constitit esse nefas.
Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata
caerula ceratas accipit unda rates.

43
flesti discedens – hoc saltim parce negare!

46
miscuimus lacrimas maestus uterque suas;
non sic adpositis vincitur vitibus ulmus,
ut tua sunt collo bracchia nexa meo.
a, quotiens, cum te vento quererere teneri,

50
riserunt comites – ille secundus erat!
oscula dimissae quotiens repetita dedisti!
quam vix sustinuit dicere lingua 'vale'!
Aura levis rigido pendentia lintea malo
suscitat, et remis eruta canet aqua.

55
prosequor infelix oculis abeuntia vela,
qua licet, et lacrimis umet harena meis,
utque celer venias, virides Nereidas oro –
scilicet ut venias in mea damna celer!
votis ergo meis alii rediture redisti?

60
ei mihi, pro dira paelice blanda fui!
Adspicit inmensum moles nativa profundum –
mons fuit; aequoreis illa resistit aquis.
hinc ego vela tuae cognovi prima carinae,
et mihi per fluctus impetus ire fuit.

65
dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora –
pertimui; cultus non erat ille tuus.
fit propior terrasque cita ratis attigit aura;
femineas vidi corde tremente genas.
non satis id fuerat – quid enim furiosa morabar? –

70
haerebat gremio turpis amica tuo!
tunc vero rupique sinus et pectora planxi,
et secui madidas ungue rigente genas,
inplevique sacram querulis ululatibus Iden
illuc has lacrimas in mea saxa tuli.

75
sic Helene doleat defectaque coniuge ploret,
quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat!
Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur
aequora legitimos destituantque viros;
at cum pauper eras armentaque pastor agebas,

80
nulla nisi Oenone pauperis uxor erat.
non ego miror opes, nec me tua regia tangit
nec de tot Priami dicar ut una nurus –
non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset,
aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus;

85
dignaque sum fieri rerum matrona potentis;
sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,
despice; purpureo sum magis apta toro.
Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur

90
bella, nec ultrices advehit unda rates.
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis;
hac venit in thalamos dote superba tuos.
quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
vel cum Deiphobo Polydamanta roga;

95
quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse,
consule, quis aetas longa magistra fuit!
turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,

100
quae sit in amplexus tam cito versa tuos.
ut minor Atrides temerati foedera lecti
clamat et externo laesus amore dolet,
tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte
laesa pudicitia est; deperit illa semel.

105
ardet amore tui? sic et Menelaon amavit.
nunc iacet in viduo credulus ille toro.
felix Andromache, certo bene nupta marito!
uxor ad exemplum fratris habenda fui;
tu levior foliis, tum cum sine pondere suci

110
mobilibus ventis arida facta volant;
et minus est in te quam summa pondus arista,
quae levis adsiduis solibus usta riget.
Hoc tua – nam recolo – quondam germana canebat,
sic mihi diffusis vaticinata comis:

115
'quid facis, Oenone? quid harenae semina mandas?
non profecturis litora bubus aras.
Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque
perdat! io prohibe! Graia iuvenca venit!
dum licet, obscenam ponto demergite puppim!

120
heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!'
Vox erat in cursu: famulae rapuere furentem;
at mihi flaventes diriguere comae.
a, nimium miserae vates mihi vera fuisti –
possidet, en, saltus illa iuvenca meos!

125
sit facie quamvis insignis, adultera certe est;
deseruit socios hospite capta deos.
illam de patria Theseus – nisi nomine fallor –
nescio quis Theseus abstulit ante sua.
a iuvene et cupido credatur reddita virgo?

130
unde hoc conpererim tam bene, quaeris? amo.
vim licet appelles et culpam nomine veles;
quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi.
at manet Oenone fallenti casta marito –
et poteras falli legibus ipse tuis!

135
Me Satyri celeres – silvis ego tecta latebam –
quaesierunt rapido, turba proterva, pede
cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
Faunus in inmensis, qua tumet Ida, iugis.

139
me fide conspicuus Troiae munitor amavit,

146
admisitque meas ad sua dona manus.
quaecumque herba potens ad opem radixque medenti
utilis in toto nascitur orbe, mea est.
me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!

150
deficior prudens artis ab arte mea.

153
Quod nec graminibus tellus fecunda creandis
nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.

155
et potes, et merui – dignae miserere puellae!
non ego cum Danais arma cruenta fero –
sed tua sum tecumque fui puerilibus annis
et tua, quod superest temporis, esse precor!

VI
Hypsipyle Iasoni

Litora Thessaliae reduci tetigisse carina
diceris auratae vellere dives ovis.
gratulor incolumi, quantum sinis; hoc tamen ipsum
debueram scripto certior esse tuo.

5
nam ne pacta tibi praeter mea regna redires,
cum cuperes, ventos non habuisse potes;
quamlibet adverso signatur epistula vento.
Hypsipyle missa digna salute fui.
Cur mihi fama prior de te quam littera venit:

10
isse sacros Marti sub iuga panda boves,
seminibus iactis segetes adolesse virorum
inque necem dextra non eguisse tua,
pervigilem spolium pecudis servasse draconem,
rapta tamen forti vellera fulva manu?

15
o ego, si possem timide credentibus ista
'ipse mihi scripsit' dicere, quanta forem!
Quid queror officium lenti cessasse mariti?
obsequium, maneo si tua, grande tuli!
barbara narratur venisse venefica tecum,

20
in mihi promissi parte recepta tori.
credula res amor est; utinam temeraria dicar
criminibus falsis insimulasse virum!
nuper ab Haemoniis hospes mihi Thessalus oris
venit et, ut tactum vix bene limen erat,

25
'Aesonides,' dixi, 'quid agit meus?' ille pudore
haesit in opposita lumina fixus humo.
protinus exilui tunicisque a pectore ruptis
'vivit? an,' exclamo, 'me quoque fata vocant?'
'vivit,' ait. timidum quod amat; iurare coegi.

30
vix mihi teste deo credita vita tua est.
Ut rediit animus, tua facta requirere coepi.
narrat aenipedes Martis arasse boves,
vipereos dentes in humum pro semine iactos,
et subito natos arma tulisse viros –

35
terrigenas populos civili Marte peremptos
inplesse aetatis fata diurna suae.
devictus serpens. iterum, si vivat Iason,
quaerimus; alternant spesque timorque vicem.
Singula dum narrat, studio cursuque loquendi

40
detegit ingenio vulnera nostra suo.
heu! ubi pacta fides? ubi conubialia iura
faxque sub arsuros dignior ire rogos?
non ego sum furto tibi cognita; pronuba Iuno
adfuit et sertis tempora vinctus Hymen.

45
at mihi nec Iuno, nec Hymen, sed tristis Erinys
praetulit infaustas sanguinolenta faces.
Quid mihi cum Minyis, quid cum Dodonide pinu?
quid tibi cum patria, navita Tiphy, mea?
non erat hic aries villo spectabilis aureo,

50
nec senis Aeetae regia Lemnos erat.
certa fui primo – sed me mala fata trahebant –
hospita feminea pellere castra manu;
Lemniadesque viros, nimium quoque, vincere norunt.
milite tam forti terra tuenda fuit!

55
Urbe virum iuvi, tectoque animoque recepi!
hic tibi bisque aestas bisque cucurrit hiemps.
tertia messis erat, cum tu dare vela coactus
inplesti lacrimis talia verba suis:
'abstrahor, Hypsipyle; sed dent modo fata recursus,

60
vir tuus hinc abeo, vir tibi semper ero.
quod tamen e nobis gravida celatur in alvo,
vivat, et eiusdem simus uterque parens!'
Hactenus, et lacrimis in falsa cadentibus ora
cetera te memini non potuisse loqui.

65
Ultimus e sociis sacram conscendis in Argo.
illa volat; ventus concava vela tenet;
caerula propulsae subducitur unda carinae;
terra tibi, nobis adspiciuntur aquae.
in latus omne patens turris circumspicit undas;

70
huc feror, et lacrimis osque sinusque madent.
per lacrimas specto, cupidaeque faventia menti
longius adsueto lumina nostra vident.
adde preces castas inmixtaque vota timori –
nunc quoque te salvo persoluenda mihi.

75
Vota ego persolvam? votis Medea fruetur!
cor dolet, atque ira mixtus abundat amor.
dona feram templis, vivum quod Iasona perdo?
hostia pro damnis concidat icta meis?
Non equidem secura fui semperque verebar,

80
ne pater Argolica sumeret urbe nurum.
Argolidas timui – nocuit mihi barbara paelex!
non expectata vulnus ab hoste tuli.
nec facie meritisque placet, sed carmina novit
diraque cantata pabula falce metit.

85
illa reluctantem cursu deducere lunam
nititur et tenebris abdere solis equos;
illa refrenat aquas obliquaque flumina sistit;
illa loco silvas vivaque saxa movet.
per tumulos errat passis discincta capillis

90
certaque de tepidis colligit ossa rogis.
devovet absentis simulacraque cerea figit,
et miserum tenuis in iecur urget acus –
et quae nescierim melius. male quaeritur herbis
moribus et forma conciliandus amor.

95
Hanc potes amplecti thalamoque relictus in uno
inpavidus somno nocte silente frui?
scilicet ut tauros, ita te iuga ferre coegit
quaque feros anguis, te quoque mulcet ope.
adde, quod adscribi factis procerumque tuisque

100
sese avet, et titulo coniugis uxor obest.
atque aliquis Peliae de partibus acta venenis
inputat et populum, qui sibi credat, habet:
'non haec Aesonides, sed Phasias Aeetine
aurea Phrixeae terga revellit ovis.'

105
non probat Alcimede mater tua – consule matrem –
non pater, a gelido cui venit axe nurus.
illa sibi a Tanai Scythiaeque paludibus udae
quaerat et a ripa Phasidos usque virum!
Mobilis Aesonide vernaque incertior aura,

110
cur tua polliciti pondere verba carent?
vir meus hinc ieras: cur non meus inde redisti?
sim reducis coniunx, sicut euntis eram!
si te nobilitas generosaque nomina tangunt –
en, ego Minoo nata Thoante feror!

115
Bacchus avus; Bacchi coniunx redimita corona
praeradiat stellis signa minora suis.
dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti;
me quoque dotalis inter habere potes.
Nunc etiam peperi; gratare ambobus, Iason!

120
dulce mihi gravidae fecerat auctor onus.
felix in numero quoque sum prolemque gemellam,
pignora Lucina bina favente dedi.
si quaeris, cui sint similes, cognosceris illis.
fallere non norunt; cetera patris habent.

125
legatos quos paene dedi pro matre ferendos;
sed tenuit coeptas saeva noverca vias.
Medeam timui: plus est Medea noverca;
Medeae faciunt ad scelus omne manus.
Spargere quae fratris potuit lacerata per agros

130
corpora, pignoribus parceret illa meis?
hanc tamen o demens Colchisque ablate venenis,
diceris Hypsipyles praeposuisse toro.
turpiter illa virum cognovit adultera virgo;
me tibi teque mihi taeda pudica dedit.

135
prodidit illa patrem; rapui de clade Thoanta.
deseruit Colchos; me mea Lemnos habet.
Quid refert, scelerata piam si vincet et ipso
crimine dotata est emeruitque virum?
Lemniadum facinus culpo, non miror, Iason;

140
quamlibet ignavis iste dat arma dolor.
dic age, si ventis, ut oportuit, actus iniquis
intrasses portus tuque comesque meos,
obviaque exissem fetu comitante gemello –
hiscere nempe tibi terra roganda fuit! –

145
quo vultu natos, quo me, scelerate, videres?
perfidiae pretio qua nece dignus eras?
ipse quidem per me tutus sospesque fuisses –
non quia tu dignus, sed quia mitis ego.
paelicis ipsa meos inplessem sanguine vultus,

150
quosque veneficiis abstulit illa suis!
Medeae Medea forem! quodsi quid ab alto
iustus adest votis Iuppiter ille meis,
quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostri
maereat et leges sentiat ipsa suas;

155
utque ego destituor coniunx materque duorum,
a totidem natis orba sit illa viro!
nec male parta diu teneat peiusque relinquat –
exulet et toto quaerat in orbe fugam!
quam fratri germana fuit miseroque parenti

160
filia, tam natis, tam sit acerba viro!
cum mare, cum terras consumpserit, aera temptet;
erret inops, exspes, caede cruenta sua!
haec ego, coniugio fraudata Thoantias oro.
vivite, devoto nuptaque virque toro!

VII
Dido Aeneae

Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis
ad vada Maeandri concinit albus olor.
Nec quia te nostra sperem prece posse moveri,
adloquor – adverso movimus ista deo;

5
sed merita et famam corpusque animumque pudicum
cum male perdiderim, perdere verba leve est.
Certus es ire tamen miseramque relinquere Dido,
atque idem venti vela fidemque ferent?
certus es, Aenea, cum foedere solvere naves,

10
quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi?
nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt
moenia nec sceptro tradita summa tuo?
facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem
altera, quaesita est altera terra tibi.

15
ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?
quis sua non notis arva tenenda dabit?
scilicet alter amor tibi restat et altera Dido;
quamque iterum fallas altera danda fides.
quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem

20
et videas populos altus ab arce tuos?
omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur,
unde tibi, quae te sic amet, uxor erit?
Uror, ut inducto ceratae sulpure taedae,
ut pia fumosis addita tura focis.

25
Aeneas oculis semper vigilantis inhaeret;
Aenean animo noxque quiesque refert.
ille quidem male gratus et ad mea munera surdus,
et quo, si non sim stulta, carere velim;
non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,

30
sed queror infidum questaque peius amo.
parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,
frater Amor, castris militet ille tuis!
aut ego, quae coepi, (neque enim dedignor) amorem,
materiam curae praebeat ille meae!

35
Fallor, et ista mihi falso iactatur imago;
matris ab ingenio dissidet ille suae.
te lapis et montes innataque rupibus altis
robora, te saevae progenuere ferae,
aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis,

40
qua tamen adversis fluctibus ire paras.
quo fugis? obstat hiemps. hiemis mihi gratia prosit!
adspice, ut eversas concitet Eurus aquas!
quod tibi malueram, sine me debere procellis;
iustior est animo ventus et unda tuo.

45
Non ego sum tanti – quid non censeris inique? –
ut pereas, dum me per freta longa fugis.
exerces pretiosa odia et constantia magno,
si, dum me careas, est tibi vile mori.
iam venti ponent, strataque aequaliter unda

50
caeruleis Triton per mare curret equis.
tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses!
et, nisi duritia robora vincis, eris.
quid, quasi nescires, insana quid aequora possint,
expertae totiens tam male credis aquae?

55
ut, pelago suadente viam, retinacula solvas,
multa tamen latus tristia pontus habet.
nec violasse fidem temptantibus aequora prodest;
perfidiae poenas exigit ille locus,
praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum

60
nuda Cytheriacis edita fertur aquis.
Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti,
neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas.
vive, precor! sic te melius quam funere perdam.
tu potius leti causa ferere mei.

65
finge, age, te rapido – nullum sit in omine pondus! –
turbine deprendi; quid tibi mentis erit?
protinus occurrent falsae periuria linguae,
et Phrygia Dido fraude coacta mori;
coniugis ante oculos deceptae stabit imago

70
tristis et effusis sanguinolenta comis.
quid tanti est ut tum 'merui! concedite!' dicas,
quaeque cadent, in te fulmina missa putes?
Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque;
grande morae pretium tuta futura via est.

75
haec minus ut cures, puero parcatur Iulo!
te satis est titulum mortis habere meae.
quid puer Ascanius, quid di meruere Penates?
ignibus ereptos obruet unda deos?
sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas,

80
presserunt umeros sacra paterque tuos.
omnia mentiris, neque enim tua fallere lingua
incipit a nobis, primaque plector ego.
si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli –
occidit a duro sola relicta viro!

85
haec mihi narraras – sat me monuere! merentem
ure; minor culpa poena futura mea est.
Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent.
per mare, per terras septima iactat hiemps.
fluctibus eiectum tuta statione recepi

90
vixque bene audito nomine regna dedi.
his tamen officiis utinam contenta fuissem,
et mihi concubitus fama sepulta foret!
illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum
caeruleus subitis conpulit imber aquis.

95
audieram vocem; nymphas ululasse putavi –
Eumenides fati signa dedere mei!
Exige, laese pudor, poenas! violate Sychaei . . . .
ad quas, me miseram, plena pudoris eo.
est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus –

100
oppositae frondes velleraque alba tegunt.
hinc ego me sensi noto quater ore citari;
ipse sono tenui dixit 'Elissa, veni!'
Nulla mora est, venio, venio tibi debita coniunx;
sum tamen admissi tarda pudore mei.

105
da veniam culpae! decepit idoneus auctor;
invidiam noxae detrahit ille meae.
diva parens seniorque pater, pia sarcina nati,
spem mihi mansuri rite dedere viri.
si fuit errandum, causas habet error honestas;

110
adde fidem, nulla parte pigendus erit.
Durat in extremum vitaeque novissima nostrae
prosequitur fati, qui fuit ante, tenor.
occidit internas coniunx mactatus ad aras,
et sceleris tanti praemia frater habet;

115
exul agor cineresque viri patriamque relinquo,
et feror in dubias hoste sequente vias.
adplicor his oris fratrique elapsa fretoque
quod tibi donavi, perfide, litus emo.
urbem constitui lateque patentia fixi

120
moenia finitimis invidiosa locis.
bella tument; bellis peregrina et femina temptor,
vixque rudis portas urbis et arma paro.
mille procis placui, qui me coiere querentes
nescio quem thalamis praeposuisse suis.

125
quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae?
praebuerim sceleri bracchia nostra tuo.
est etiam frater, cuius manus inpia poscit
respergi nostro, sparsa cruore viri.
pone deos et quae tangendo sacra profanas!

130
non bene caelestis inpia dextra colit.
si tu cultor eras elapsis igne futurus,
paenitet elapsos ignibus esse deos.
Forsitan et gravidam Dido, scelerate, relinquas,
parsque tui lateat corpore clausa meo.

135
accedet fatis matris miserabilis infans,
et nondum nato funeris auctor eris,
cumque parente sua frater morietur Iuli,
poenaque conexos auferet una duos.
'Sed iubet ire deus.' vellem, vetuisset adire,

140
Punica nec Teucris pressa fuisset humus!
hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis
et teris in rabido tempora longa freto?
Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore,
Hectore si vivo quanta fuere forent.

145
non patrium Simoenta petis, sed Thybridis undas –
nempe ut pervenias, quo cupis, hospes eris;
utque latet vitatque tuas abstrusa carinas,
vix tibi continget terra petita seni.
Hos potius populos in dotem, ambage remissa,

150
accipe et advectas Pygmalionis opes.
Ilion in Tyriam transfer felicius urbem
resque loco regis sceptraque sacra tene!
si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus,
unde suo partus Marte triumphus eat,

155
quem superet, nequid desit, praebebimus hostem;
hic pacis leges, hic locus arma capit.
tu modo, per matrem fraternaque tela, sagittas,
perque fugae comites, Dardana sacra, deos –
sic superent, quoscumque tua de gente reportat

160
Mars ferus, et damni sit modus ille tui,
Ascaniusque suos feliciter inpleat annos,
et senis Anchisae molliter ossa cubent! –
parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam!
quod crimen dicis praeter amasse meum?

165
non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis,
nec steterunt in te virque paterque meus.
si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar;
dum tua sit, Dido quidlibet esse feret.
Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus;

170
temporibus certis dantque negantque viam.
cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis;
nunc levis eiectam continet alga ratem.
tempus ut observem, manda mihi; certius ibis,
nec te, si cupies, ipsa manere sinam.

175
et socii requiem poscunt, laniataque classis
postulat exiguas semirefecta moras;
pro meritis et siqua tibi debebimus ultra,
pro spe coniugii tempora parva peto –
dum freta mitescunt et amor, dum tempore et usu

180
fortiter edisco tristia posse pati.
Si minus, est animus nobis effundere vitam;
in me crudelis non potes esse diu.
adspicias utinam, quae sit scribentis imago!
scribimus, et gremio Troicus ensis adest,

185
perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem,
qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit.
quam bene conveniunt fato tua munera nostro!
instruis inpensa nostra sepulcra brevi.
nec mea nunc primum feriuntur pectora telo;

190
ille locus saevi vulnus amoris habet.
Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae,
iam dabis in cineres ultima dona meos.
nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei,
hoc tantum in tumuli marmore carmen erit:

195
'praebuit Aeneas et causam mortis et ensem;
ipsa sua Dido concidit usa manu.'

VIII
Hermione Orestae


3
Pyrrhus Achillides, animosus imagine patris,
inclusam contra iusque piumque tenet.

5
quod potui, renui, ne non invita tenerer;
cetera femineae non valuere manus.
'quid facis, Aeacide? non sum sine vindice,' dixi:
'haec tibi sub domino est, Pyrrhe, puella suo!'
surdior ille freto clamantem nomen Orestae

10
traxit inornatis in sua tecta comis.
quid gravius capta Lacedaemone serva tulissem,
si raperet Graias barbara turba nurus?
parcius Andromachen vexavit Achaia victrix,
cum Danaus Phrygias ureret ignis opes.

15
At tu, cura mei si te pia tangit, Oreste,
inice non timidas in tua iura manus!
an siquis rapiat stabulis armenta reclusis,
arma feras, rapta coniuge lentus eris?
sit socer exemplo nuptae repetitor ademptae,

20
cui pia militiae causa puella fuit!
si socer ignavus vidua stertisset in aula,
nupta foret Paridi mater, ut ante fuit.
Nec tu mille rates sinuosaque vela pararis
nec numeros Danai militis – ipse veni!

25
sic quoque eram repetenda tamen, nec turpe marito
aspera pro caro bella tulisse toro.
quid, quod avus nobis idem Pelopeius Atreus,
et, si non esses vir mihi, frater eras.
vir, precor, uxori, frater succurre sorori!

30
instant officio nomina bina tuo.
Me tibi Tyndareus, vita gravis auctor et annis,
tradidit; arbitrium neptis habebat avus.
at pater Aeacidae promiserat inscius acti;
plus patre, quo prior est ordine, pollet avus.

35
cum tibi nubebam, nulli mea taeda nocebat;
si iungar Pyrrho, tu mihi laesus eris.
et pater ignoscet nostro Menelaus amori –
succubuit telis praepetis ipse dei.
quem sibi permisit, genero concedet amorem;

40
proderit exemplo mater amata suo.
tu mihi, quod matri pater est; quas egerat olim
Dardanius partis advena, Pyrrhus agit.
ille licet patriis sine fine superbiat actis;
et tu, quae referas facta parentis, habes.

45
Tantalides omnis ipsumque regebat Achillem.
hic pars militiae; dux erat ille ducum.
tu quoque per proavum Pelopem Pelopisque parentem,
si medios numeres, a Iove quintus eris.
Nec virtute cares. arma invidiosa tulisti,

50
sed tibi – quid faceres? – induit illa pater.
materia vellem fortis meliore fuisses;
non lecta est operi, sed data causa tuo.
hanc tamen inplesti; iuguloque Aegisthus aperto
tecta cruentavit, quae pater ante tuus.

55
increpat Aeacides laudemque in crimina vertit –
et tamen adspectus sustinet ille meos.
rumpor, et ora mihi pariter cum mente tumescunt,
pectoraque inclusis ignibus usta dolent.
Hermione coram quisquamne obiecit Orestae,

60
nec mihi sunt vires, nec ferus ensis adest?
flere licet certe; flendo defundimus iram,
perque sinum lacrimae fluminis instar eunt.
has solas habeo semper semperque profundo;
ument incultae fonte perenne genae.

65
Num generis fato, quod nostros errat in annos,
Tantalides matres apta rapina sumus?
non ego fluminei referam mendacia cygni
nec querar in plumis delituisse Iovem.
qua duo porrectus longe freta distinet Isthmos,

70
vecta peregrinis Hippodamia rotis;

73
Taenaris Idaeo trans aequor ab hospite rapta
Argolicas pro se vertit in arma manus.

75
vix equidem memini, memini tamen. omnia luctus,
omnia solliciti plena timoris erant;
flebat avus Phoebeque soror fratresque gemelli,
orabat superos Leda suumque Iovem.
ipsa ego, non longos etiamtunc scissa capillos,

80
clamabam: 'sine me, me sine, mater, abis?'
nam coniunx aberat! ne non Pelopeia credar,
ecce, Neoptolemo praeda parata fui!
Pelides utinam vitasset Apollinis arcus!
damnaret nati facta proterva pater;

85
nec quondam placuit nec nunc placuisset Achilli
abducta viduum coniuge flere virum.
quae mea caelestis iniuria fecit iniquos,
quod mihi – vae miserae! – sidus obesse querar?
parva mea sine matre fui, pater arma ferebat,

90
et duo cum vivant, orba duobus eram.
non tibi blanditias primis, mea mater, in annis
incerto dictas ore puella tuli;
non ego captavi brevibus tua colla lacertis
nec gremio sedi sarcina grata tuo.

95
non cultus tibi cura mei, nec pacta marito
intravi thalamos matre parante novos.
obvia prodieram reduci tibi – vera fatebor –
nec facies nobis nota parentis erat!
te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi;

100
ipsa requirebas, quae tua nata foret!
Pars haec una mihi, coniunx bene cessit Orestes;
is quoque, ni pro se pugnat, ademptus erit.
Pyrrhus habet captam reduce et victore parente –
hoc munus nobis diruta Troia dedit!

105
cum tamen altus equis Titan radiantibus instant,
perfruor infelix liberiore malo;
nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem
condidit in maesto procubuique toro,
pro somno lacrimis oculi funguntur obortis,

110
quaque licet, fugio sicut ab hoste virum.
saepe malis stupeo rerumque oblita locique
ignara tetigi Scyria membra manu,
utque nefas sensi, male corpora tacta relinquo
et mihi pollutas credor habere manus.

115
saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestae
exit, et errorem vocis ut omen amo.
Per genus infelix iuro generisque parentem,
qui freta, qui terras et sua regna quatit;
per patris ossa tui, patrui mihi, quae tibi debent,

120
quod se sub tumulo fortiter ulta iacent –
aut ego praemoriar primoque exstinguar in aevo,
aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero!

IX
Deianira Herculi

Gratulor Oechaliam titulis accedere nostris;
victorem victae succubuisse queror.
fama Pelasgiadas subito pervenit in urbes
decolor et factis infitianda tuis,

5
quem numquam Iuno seriesque inmensa laborum
fregerit, huic Iolen inposuisse iugum.
hoc velit Eurystheus, velit hoc germana Tonantis,
laetaque sit vitae labe noverca tuae;
at non ille, brevis cui nox – si creditur – una

10
luctanti, ut tantus conciperere, fuit.
Plus tibi quam Iuno, nocuit Venus: illa premendo
sustulit, haec humili sub pede colla tenet.
respice vindicibus pacatum viribus orbem,
qua latam Nereus caerulus ambit humum.

15
se tibi pax terrae, tibi se tuta aequora debent;
inplesti meritis solis utramque domum.
quod te laturum est, caelum prius ipse tulisti;
Hercule supposito sidera fulsit Atlans.
quid nisi notitia est misero quaesita pudori,

20
si cumulas turpi facta priora nota?
tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues,
cum tener in cunis iam Iove dignus eras?
coepisti melius quam desinis; ultima primis
cedunt; dissimiles hic vir et ille puer.

25
quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis,
non potuit Iuno vincere, vincit amor.
At bene nupta feror, quia nominer Herculis uxor,
sitque socer, rapidis qui tonat altus equis.
quam male inaequales veniunt ad aratra iuvenci,

30
tam premitur magno coniuge nupta minor.
non honor est sed onus species laesura ferentis;
siqua voles apte nubere, nube pari.
vir mihi semper abest, et coniuge notior hospes,
monstraque terribiles persequiturque feras.

35
ipsa domo vidua votis operata pudicis
torqueor, infesto ne vir ab hoste cadat;
inter serpentes aprosque avidosque leones
iactor et haesuros terna per ora canes.
me pecudum fibrae simulacraque inania somni

40
ominaque arcana nocte petita movent.
aucupor infelix incertae murmura famae,
speque timor dubia spesque timore cadit.
mater abest queriturque deo placuisse potenti,
nec pater Amphitryon nec puer Hyllus adest;

45
arbiter Eurystheus astu Iunonis iniquae
sentitur nobis iraque longa deae.
Haec mihi ferre parum? peregrinos addis amores,
et mater de te quaelibet esse potest.
non ego Partheniis temeratam vallibus Augen,

50
nec referam partus, Ormeni nympha, tuos;
non tibi crimen erunt, Teuthrantia turba, sorores,
quarum de populo nulla relicta tibi est.
una, recens crimen, referetur adultera nobis,
unde ego sum Lydo facta noverca Lamo.

55
Maeandros, terris totiens errator in isdem,
qui lassas in se saepe retorquet aquas,
vidit in Herculeo suspensa monilia collo
illo, cui caelum sarcina parva fuit.
non puduit fortis auro cohibere lacertos,

60
et solidis gemmas opposuisse toris?
nempe sub his animam pestis Nemeaea lacertis
edidit, unde umerus tegmina laevus habet!
ausus es hirsutos mitra redimire capillos!
aptior Herculeae populus alba comae.

65
nec te Maeonia lascivae more puellae
incingi zona dedecuisse putas?
non tibi succurrit crudi Diomedis imago,
efferus humana qui dape pavit equas?
si te vidisset cultu Busiris in isto,

70
huic victor victo nempe pudendus eras.
detrahat Antaeus duro redimicula collo,
ne pigeat molli succubuisse viro.
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
diceris et dominae pertimuisse minas.

75
non fugis, Alcide, victricem mille laborum
rasilibus calathis inposuisse manum,
crassaque robusto deducis pollice fila,
aequaque famosae pensa rependis erae?
a, quotiens digitis dum torques stamina duris,

80
praevalidae fusos conminuere manus!

81
ante pedes dominae . . . .

84
factaque narrabas dissimulanda tibi –

85
scilicet inmanes elisis faucibus hydros
infantem caudis involuisse manum,
ut Tegeaeus aper cupressifero Erymantho
incubet et vasto pondere laedat humum.
non tibi Threiciis adfixa penatibus ora,

90
non hominum pingues caede tacentur equae;
prodigiumque triplex, armenti dives Hiberi
Geryones, quamvis in tribus unus erat;
inque canes totidem trunco digestus ab uno
Cerberos inplicitis angue minante comis;

95
quaeque redundabat fecundo vulnere serpens
fertilis et damnis dives ab ipsa suis;
quique inter laevumque latus laevumque lacertum
praegrave conpressa fauce pependit onus;
et male confisum pedibus formaque bimembri

100
pulsum Thessalicis agmen equestre iugis.
Haec tu Sidonio potes insignitus amictu
dicere? non cultu lingua retenta silet?
se quoque nympha tuis ornavit Iardanis armis
et tulit a capto nota tropaea viro.

105
i nunc, tolle animos et fortia gesta recense;
quo tu non esses, iure vir illa fuit.
qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum,
quam quos vicisti, vincere maius erat.
illi procedit rerum mensura tuarum –

110
cede bonis; heres laudis amica tuae.
o pudor! hirsuti costis exuta leonis
aspera texerunt vellera molle latus!
falleris et nescis – non sunt spolia illa leonis,
sed tua, tuque feri victor es, illa tui.

115
femina tela tulit Lernaeis atra venenis,
ferre gravem lana vix satis apta colum,
instruxitque manum clava domitrice ferarum,
vidit et in speculo coniugis arma mei!
Haec tamen audieram; licuit non credere famae,

120
et venit ad sensus mollis ab aure dolor –
ante meos oculos adducitur advena paelex,
nec mihi, quae patior, dissimulare licet!
non sinis averti; mediam captiva per urbem
invitis oculis adspicienda venit.

125
nec venit incultis captarum more capillis,
fortunam vultu fassa decente suam;
ingreditur late lato spectabilis auro,
qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras.
dat vultum populo sublimis ut Hercule victo;

130
Oechaliam vivo stare parente putes.
forsitan et pulsa Aetolide Deianira
nomine deposito paelicis uxor erit,
Eurytidosque Ioles atque Aonii Alcidae
turpia famosus corpora iunget Hymen.

135
mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus,
et iacet in gremio languida facta manus.
Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti.
ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui.
cornua flens legit ripis Achelous in udis

140
truncaque limosa tempora mersit aqua;
semivir occubuit in lotifero Eueno
Nessus, et infecit sanguis equinus aquas.
sed quid ego haec refero? scribenti nuntia venit
fama, virum tunicae tabe perire meae.

145
ei mihi! quid feci? quo me furor egit amantem?
inpia quid dubitas Deianira mori?
An tuus in media coniunx lacerabitur Oeta,
tu sceleris tanti causa superstes eris?
siquid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor

150
credar, coniugii mors mea pignus erit!
tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem!
inpia quid dubitas Deianira mori?
Heu devota domus! solio sedet Agrios alto;
Oenea desertum nuda senecta premit.

155
exulat ignotis Tydeus germanus in oris;
alter fatali vivus in igne situs;
exegit ferrum sua per praecordia mater.
inpia quid dubitas Deianira mori?
Deprecor hoc unum per iura sacerrima lecti,

160
ne videar fatis insidiata tuis.
Nessus, ut est avidum percussus harundine pectus,
'hic,' dixit, 'vires sanguis amoris habet.'
inlita Nesseo misi tibi texta veneno.
inpia quid dubitas Deianira mori?

165
Iamque vale, seniorque pater germanaque Gorge,
et patria et patriae frater adempte tuae,
et tu lux oculis hodierna novissima nostris,
virque – sed o possis! – et puer Hylle, vale!

X
Ariadne Theseo

Mitius inveni quam te genus omne ferarum;
credita non ulli quam tibi peius eram.
quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto
unde tuam sine me vela tulere ratem,

5
in quo me somnusque meus male prodidit et tu,
per facinus somnis insidiate meis.
Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
spargitur et tectae fronde queruntur aves.
incertum vigilans ac somno languida movi

10
Thesea prensuras semisupina manus –
nullus erat! referoque manus iterumque retempto,
perque torum moveo bracchia – nullus erat!
excussere metus somnum; conterrita surgo,
membraque sunt viduo praecipitata toro.

15
protinus adductis sonuerunt pectora palmis,
utque erat e somno turbida, rupta coma est.
Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam.
quod videant oculi, nil nisi litus habent.
nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro;

20
alta puellares tardat harena pedes.
interea toto clamavi in litore 'Theseu!':
reddebant nomen concava saxa tuum,
et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat.
ipse locus miserae ferre volebat opem.

25
Mons fuit – apparent frutices in vertice rari;
hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.
adscendo – vires animus dabat – atque ita late
aequora prospectu metior alta meo.
inde ego – nam ventis quoque sum crudelibus usa –

30
vidi praecipiti carbasa tenta Noto.
ut vidi haut dignam quae me vidisse putarem,
frigidior glacie semianimisque fui.
nec languere diu patitur dolor; excitor illo,
excitor et summa Thesea voce voco.

35
'quo fugis?' exclamo; 'scelerate revertere Theseu!
flecte ratem! numerum non habet illa suum!'
Haec ego; quod voci deerat, plangore replebam;
verbera cum verbis mixta fuere meis.
si non audires, ut saltem cernere posses,

40
iactatae late signa dedere manus;
candidaque inposui longae velamina virgae –
scilicet oblitos admonitura mei!
iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi;
torpuerant molles ante dolore genae.

45
quid potius facerent, quam me mea lumina flerent,
postquam desieram vela videre tua?
aut ego diffusis erravi sola capillis,
qualis ab Ogygio concita Baccha deo,
aut mare prospiciens in saxo frigida sedi,

50
quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.
saepe torum repeto, qui nos acceperat ambos,
sed non acceptos exhibiturus erat,
et tua, quae possum pro te, vestigia tango
strataque quae membris intepuere tuis.

55
incumbo, lacrimisque toro manante profusis,
'pressimus,' exclamo, 'te duo – redde duos!
venimus huc ambo; cur non discedimus ambo?
perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?'
Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu.

60
non hominum video, non ego facta boum.
omne latus terrae cingit mare; navita nusquam,
nulla per ambiguas puppis itura vias.
finge dari comitesque mihi ventosque ratemque –
quid sequar? accessus terra paterna negat.

65
ut rate felici pacata per aequora labar,
temperet ut ventos Aeolus – exul ero!
non ego te, Crete centum digesta per urbes,
adspiciam, puero cognita terra Iovi,
ut pater et tellus iusto regnata parenti

70
prodita sunt facto, nomina cara, meo.
cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo,
quae regerent passus, pro duce fila dedi,
tum mihi dicebas: 'per ego ipsa pericula iuro,
te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.'

75
Vivimus, et non sum, Theseu, tua – si modo vivit
femina periuri fraude sepulta viri.
me quoque, qua fratrem mactasses, inprobe, clava;
esset, quam dederas, morte soluta fides.
nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor,

80
et quaecumque potest ulla relicta pati:
occurrunt animo pereundi mille figurae,
morsque minus poenae quam mora mortis habet.
iam iam venturos aut hac aut suspicor illac,
qui lanient avido viscera dente, lupos.

85
quis scit an et fulvos tellus alat ista leones?
forsitan et saevas tigridas insula habet.
et freta dicuntur magnas expellere phocas!
quis vetat et gladios per latus ire meum?
Tantum ne religer dura captiva catena,

90
neve traham serva grandia pensa manu,
cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi,
quodque magis memini, quae tibi pacta fui!
si mare, si terras porrectaque litora vidi,
multa mihi terrae, multa minantur aquae.

95
caelum restabat – timeo simulacra deorum!
destitutor rabidis praeda cibusque feris;
sive colunt habitantque viri, diffidimus illis –
externos didici laesa timere viros.
Viveret Androgeos utinam! nec facta luisses

100
inpia funeribus, Cecropi terra, tuis;
nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu,
ardua parte virum dextera, parte bovem;
nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem,
fila per adductas saepe recepta manus.

105
non equidem miror, si stat victoria tecum,
strataque Cretaeam belua planxit humum.
non poterant figi praecordia ferrea cornu;
ut te non tegeres, pectore tutus eras.
illic tu silices, illic adamanta tulisti,

110
illic, qui silices, Thesea, vincat, habes.
Crudeles somni, quid me tenuistis inertem?
aut semel aeterna nocte premenda fui.
vos quoque crudeles, venti, nimiumque parati
flaminaque in lacrimas officiosa meas.

115
dextera crudelis, quae me fratremque necavit,
et data poscenti, nomen inane, fides!
in me iurarunt somnus ventusque fidesque;
prodita sum causis una puella tribus!
Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo,

120
nec, mea qui digitis lumina condat, erit?
spiritus infelix peregrinas ibit in auras,
nec positos artus unguet amica manus?
ossa superstabunt volucres inhumata marinae?
haec sunt officiis digna sepulcra meis?

125
ibis Cecropios portus patriaque receptus,
cum steteris turbae celsus in ore tuae
et bene narraris letum taurique virique
sectaque per dubias saxea tecta vias,
me quoque narrato sola tellure relictam!

130
non ego sum titulis subripienda tuis.
nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae
filius; auctores saxa fretumque tui!
Di facerent, ut me summa de puppe videres;
movisset vultus maesta figura tuos!

135
nunc quoque non oculis, sed, qua potes, adspice mente
haerentem scopulo, quem vaga pulsat aqua.
adspice demissos lugentis more capillos
et tunicas lacrimis sicut ab imbre gravis.
corpus, ut inpulsae segetes aquilonibus, horret,

140
litteraque articulo pressa tremente labat.
non te per meritum, quoniam male cessit, adoro;
debita sit facto gratia nulla meo.
sed ne poena quidem! si non ego causa salutis,
non tamen est, cur sis tu mihi causa necis.

145
Has tibi plangendo lugubria pectora lassas
infelix tendo trans freta lata manus;

147
hos tibi – qui superant – ostendo maesta capillos!

150
per lacrimas oro, quas tua facta movent –
flecte ratem, Theseu, versoque relabere velo!
si prius occidero, tu tamen ossa feres!

XI
Canace Macareo

Siqua tamen caecis errabunt scripta lituris,
oblitus a dominae caede libellus erit.
dextra tenet calamum, strictum tenet altera ferrum,
et iacet in gremio charta soluta meo.

5
haec est Aeolidos fratri scribentis imago;
sic videor duro posse placere patri.
Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset,
auctorisque oculis exigeretur opus!
ut ferus est multoque suis truculentior Euris,

10
spectasset siccis vulnera nostra genis.
scilicet est aliquid, cum saevis vivere ventis;
ingenio populi convenit ille sui.
ille Noto Zephyroque et Sithonio Aquiloni
imperat et pinnis, Eure proterve, tuis.

15
imperat heu! ventis, tumidae non imperat irae,
possidet et vitiis regna minora suis.
quid iuvat admotam per avorum nomina caelo
inter cognatos posse referre Iovem?
num minus infestum, funebria munera, ferrum

20
feminea teneo, non mea tela, manu?
O utinam, Macareu, quae nos commisit in unum,
venisset leto serior hora meo!
cur umquam plus me, frater, quam frater amasti,
et tibi, non debet quod soror esse, fui?

25
ipsa quoque incalui, qualemque audire solebam,
nescio quem sensi corde tepente deum.
fugerat ore color; macies adduxerat artus;
sumebant minimos ora coacta cibos;
nec somni faciles et nox erat annua nobis,

30
et gemitum nullo laesa dolore dabam.
nec, cur haec facerem, poteram mihi reddere causam
nec noram, quid amans esset; at illud eram.
Prima malum nutrix animo praesensit anili;
prima mihi nutrix 'Aeoli,' dixit, 'amas!'

35
erubui, gremioque pudor deiecit ocellos;
haec satis in tacita signa fatentis erant.
iamque tumescebant vitiati pondera ventris,
aegraque furtivum membra gravabat onus.
quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix

40
attulit audaci supposuitque manu,
ut penitus nostris – hoc te celavimus unum –
visceribus crescens excuteretur onus?
a, nimium vivax admotis restitit infans
artibus et tecto tutus ab hoste fuit!

45
Iam noviens erat orta soror pulcherrima Phoebi,
et nova luciferos Luna movebat equos.
nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores,
et rudis ad partus et nova miles eram.
nec tenui vocem. 'quid,' ait, 'tua crimina prodis?'

50
oraque clamantis conscia pressit anus.
quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit,
sed timor et nutrix et pudor ipse vetant.
contineo gemitus elapsaque verba reprendo
et cogor lacrimas conbibere ipsa meas.

55
mors erat ante oculos, et opem Lucina negabat –
et grave, si morerer, mors quoque crimen erat –
cum super incumbens scissa tunicaque comaque
pressa refovisti pectora nostra tuis,
et mihi 'vive, soror, soror o carissima,' dixti;

60
'vive nec unius corpore perde duos!
spes bona det vires; fratri nam nupta futura es.
illius, de quo mater, et uxor eris.'
Mortua, crede mihi, tamen ad tua verba revixi:
et positum est uteri crimen onusque mei.

65
quid tibi grataris? media sedet Aeolus aula;
crimina sunt oculis subripienda patris.
frugibus infantem ramisque albentis olivae
et levibus vittis sedula celat anus,
fictaque sacra facit dicitque precantia verba;

70
dat populus sacris, dat pater ipse viam.
iam prope limen erat – patrias vagitus ad auris
venit, et indicio proditur ille suo!
eripit infantem mentitaque sacra revelat
Aeolus; insana regia voce sonat.

75
ut mare fit tremulum, tenui cum stringitur aura,
ut quatitur tepido fraxina virga Noto,
sic mea vibrari pallentia membra videres;
quassus ab inposito corpore lectus erat.
inruit et nostrum vulgat clamore pudorem,

80
et vix a misero continet ore manus.
ipsa nihil praeter lacrimas pudibunda profudi;
torpuerat gelido lingua retenta metu.
Iamque dari parvum canibusque avibusque nepotem
iusserat, in solis destituique locis.

85
vagitus dedit ille miser – sensisse putares –
quaque suum poterat voce rogabat avum.
quid mihi tunc animi credis, germane, fuisse –
nam potes ex animo colligere ipse tuo –
cum mea me coram silvas inimicus in altas

90
viscera montanis ferret edenda lupis?
exierat thalamo; tunc demum pectora plangi
contigit inque meas unguibus ire genas.
Interea patrius vultu maerente satelles
venit et indignos edidit ore sonos:

95
'Aeolus hunc ensem mittit tibi' – tradidit ensem –
'et iubet ex merito scire, quid iste velit.'
scimus, et utemur violento fortiter ense;
pectoribus condam dona paterna meis.
his mea muneribus, genitor, conubia donas?

100
hac tua dote, pater, filia dives erit?
tolle procul, decepte, faces, Hymenaee, maritas
et fuge turbato tecta nefanda pede!
ferte faces in me quas fertis, Erinyes atrae,
et meus ex isto luceat igne rogus!

105
nubite felices Parca meliore sorores,
amissae memores sed tamen este mei!
Quid puer admisit tam paucis editus horis?
quo laesit facto vix bene natus avum?
si potuit meruisse necem, meruisse putetur –

110
a, miser admisso plectitur ille meo!
nate, dolor matris, rabidarum praeda ferarum,
ei mihi! natali dilacerate tuo;
nate, parum fausti miserabile pignus amoris –
haec tibi prima dies, haec tibi summa fuit.

115
non mihi te licuit lacrimis perfundere iustis,
in tua non tonsas ferre sepulcra comas;
non super incubui, non oscula frigida carpsi.
diripiunt avidae viscera nostra ferae.
Ipsa quoque infantis cum vulnere prosequar umbras

120
nec mater fuero dicta nec orba diu.
tu tamen, o frustra miserae sperate sorori,
sparsa, precor, nati collige membra tui,
et refer ad matrem socioque inpone sepulcro,
urnaque nos habeat quamlibet arta duos!

125
vive memor nostri, lacrimasque in vulnera funde,
neve reformida corpus amantis amans.
tu, rogo, dilectae nimium mandata sororis
perfice; mandatis obsequar ipsa patris!

XII
Medea Iasoni

At tibi Colchorum, memini, regina vacavi,
ars mea cum peteres ut tibi ferret opem.
tunc quae dispensant mortalia fila sorores
debuerant fusos evoluisse meos.

5
tum potui Medea mori bene! quidquid ab illo
produxi vitam tempore, poena fuit.
Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis
Phrixeam petiit Pelias arbor ovem?
cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argo,

10
turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam?
cur mihi plus aequo flavi placuere capilli
et decor et linguae gratia ficta tuae?
aut, semel in nostras quoniam nova puppis harenas
venerat audacis attuleratque viros,

15
isset anhelatos non praemedicatus in ignes
inmemor Aesonides oraque adusta boum;
semina iecisset totidem quot semina et hostes,
ut caderet cultu cultor ab ipse suo!
quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset,

20
dempta forent capiti quam mala multa meo!
Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas.
hac fruar; haec de te gaudia sola feram.
iussus inexpertam Colchos advertere puppim
intrasti patriae regna beata meae.

25
hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est;
quam pater est illi, tam mihi dives erat.
hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa
omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet.
Accipis hospitio iuvenes, Aeeta, Pelasgos,

30
et premitis pictos, corpora Graia, toros.
tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses;
illa fuit mentis prima ruina meae.
et vidi et perii; nec notis ignibus arsi,
ardet ut ad magnos pinea taeda deos.

35
et formosus eras, et me mea fata trahebant;
abstulerant oculi lumina nostra tui.
perfide, sensisti – quis enim bene celat amorem?
eminet indicio prodita flamma suo.
Dicitur interea tibi lex ut dura ferorum

40
insolito premeres vomere colla boum.
Martis erant tauri plus quam per cornua saevi,
quorum terribilis spiritus ignis erat;
aere pedes solidi praetentaque naribus aera,
nigra per adflatus haec quoque facta suos.

45
semina praeterea populos genitura iuberis
spargere devota lata per arva manu,
qui peterent natis secum tua corpora telis;
illa est agricolae messis iniqua suo.
lumina custodis succumbere nescia somno,

50
ultimus est aliqua decipere arte labor.
Dixerat Aeetes; maesti consurgitis omnes,
mensaque purpureos deserit alta toros.
quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae
et socer et magni nata Creontis erat!

55
tristis abis; oculis abeuntem prosequor udis,
et dixit tenui murmure lingua: 'vale!'
ut positum tetigi thalamo male saucia lectum,
acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit;
ante oculos taurique meos segetesque nefandae,

60
ante meos oculos pervigil anguis erat.
hinc amor, hinc timor est; ipsum timor auget amorem.
mane erat, et thalamo cara recepta soror
disiectamque comas adversaque in ora iacentem
invenit, et lacrimis omnia plena meis.

65
orat opem Minyis. alter petit, impetrat alter:
Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.
Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum;
vix illuc radiis solis adire licet.
sunt in eo – fuerant certe – delubra Dianae;

70
aurea barbarica stat dea facta manu.
noscis? an exciderunt mecum loca? venimus illuc.
orsus es infido sic prior ore loqui:
'ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis
tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.

75
perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas;
sed tibi servatus gloria maior ero.
per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,
per genus, et numen cuncta videntis avi,
per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae,

80
et si forte aliquos gens habet ista deos –
o virgo, miserere mei, miserere meorum;
effice me meritis tempus in omne tuum!
quodsi forte virum non dedignare Pelasgum –
sed mihi tam faciles unde meosque deos? –

85
spiritus ante meus tenues vanescet in auras
quam thalamo nisi tu nupta sit ulla meo!
conscia sit Iuno sacris praefecta maritis,
et dea marmorea cuius in aede sumus!'
Haec animum – et quota pars haec sunt! – movere puellae

90
simplicis, et dextrae dextera iuncta meae.
vidi etiam lacrimas – sua pars et fraudis in illis.
sic cito sum verbis capta puella tuis.
iungis aenipedes inadusto corpore tauros
et solidam iusso vomere findis humum.

95
arva venenatis pro semine dentibus inples,
nascitur et gladios scutaque miles habens.
ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi,
cum vidi subitos arma tenere viros,
donec terrigenae, facinus mirabile, fratres

100
inter se strictas conseruere manus.
Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens
sibilat et torto pectore verrit humum!
dotis opes ubi erant? ubi erat tibi regia coniunx,
quique maris gemini distinet Isthmos aquas?

105
illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta,
nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens,
flammea subduxi medicato lumina somno,
et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi.
proditus est genitor, regnum patriamque reliqui;

110
munus, in exilio quod licet esse, tuli!
virginitas facta est peregrini praeda latronis;
optima cum cara matre relicta soror.
At non te fugiens sine me, germane, reliqui!
deficit hoc uno littera nostra loco.

115
quod facere ausa mea est, non audet scribere dextra.
sic ego, sed tecum, dilaceranda fui.
nec tamen extimui – quid enim post illa timerem? –
credere me pelago, femina iamque nocens.
numen ubi est? ubi di? meritas subeamus in alto,

120
tu fraudis poenas, credulitatis ego!
Compressos utinam Symplegades elisissent,
nostraque adhaererent ossibus ossa tuis;
aut nos Scylla rapax canibus mersisset edendos –
debuit ingratis Scylla nocere viris;

125
quaeque vomit totidem fluctus totidemque resorbet,
nos quoque Trinacriae supposuisset aquae!
sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes;
ponitur ad patrios aurea lana deos.
Quid referam Peliae natas pietate nocentes

130
caesaque virginea membra paterna manu?
ut culpent alii, tibi me laudare necesse est,
pro quo sum totiens esse coacta nocens.
ausus es – o, iusto desunt sua verba dolori! –
ausus es 'Aesonia,' dicere, 'cede domo!'

135
iussa domo cessi natis comitata duobus
et, qui me sequitur semper, amore tui.
ut subito nostras Hymen cantatus ad aures
venit, et accenso lampades igne micant,
tibiaque effundit socialia carmina vobis,

140
at mihi funerea flebiliora tuba,
pertimui, nec adhuc tantum scelus esse putabam;
sed tamen in toto pectore frigus erat.
turba ruunt et 'Hymen,' clamant, 'Hymenaee!' frequenter –
quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.

145
diversi flebant servi lacrimasque tegebant –
quis vellet tanti nuntius esse mali?
me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat;
sed tamquam scirem, mens mea tristis erat,
cum minor e pueris (casu studione videndi

150
constitit ad geminae limina prima foris)
'huc modo, mater, adi! pompam pater,' inquit, 'Iason
ducit et adiunctos aureus urget equos!'
protinus abscissa planxi mea pectora veste,
tuta nec a digitis ora fuere meis.

155
ire animus mediae suadebat in agmina turbae
sertaque conpositis demere rapta comis;
vix me continui, quin dilaniata capillos
clamarem 'meus est!' iniceremque manus.
Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!

160
inferias umbrae fratris habete mei;
deseror amissis regno patriaque domoque
coniuge, qui nobis omnia solus erat!
serpentis igitur potui taurosque furentes;
unum non potui perdomuisse virum,

165
quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes,
non valeo flammas effugere ipsa meas.
ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt;
nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae,

170
et tener a misero pectore somnus abest.
quae me non possum, potui sopire draconem;
utilior cuivis quam mihi cura mea est.
quos ego servavi, paelex amplectitur artus,
et nostri fructus illa laboris habet.

175
Forsitan et, stultae dum te iactare maritae
quaeris et iniustis auribus apta loqui,
in faciem moresque meos nova crimina fingas.
rideat et vitiis laeta sit illa meis!
rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro –

180
flebit et ardores vincet adusta meos!
dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni,
hostis Medeae nullus inultus erit!
Quodsi forte preces praecordia ferrea tangunt,
nunc animis audi verba minora meis!

185
tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti,
nec moror ante tuos procubuisse pedes.
si tibi sum vilis, communis respice natos;
saeviet in partus dira noverca meos.
et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor,

190
et quotiens video, lumina nostra madent.
per superos oro, per avitae lumina flammae,
per meritum et natos, pignora nostra, duos –
redde torum, pro quo tot res insana reliqui;
adde fidem dictis auxiliumque refer!

195
non ego te inploro contra taurosque virosque,
utque tua serpens victa quiescat ope;
te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti,
cum quo sum pariter facta parente parens.
Dos ubi sit, quaeris? campo numeravimus illo,

200
qui tibi laturo vellus arandus erat.
aureus ille aries villo spectabilis alto
dos mea, quam, dicam si tibi 'redde!,' neges.
dos mea tu sospes; dos est mea Graia iuventus!
i nunc, Sisyphias, inprobe, confer opes!

205
quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentis,
hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est.
quos equidem actutum – sed quid praedicere poenam
attinet? ingentis parturit ira minas.
quo feret ira, sequar! facti fortasse pigebit –

210
et piget infido consuluisse viro.
viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat!
nescio quid certe mens mea maius agit!

XIII
Laodamia Protesilao

Mittit et optat amans, quo mittitur, ire salutem
Haemonis Haemonio Laodamia viro.
Aulide te fama est vento retinente morari.
at me cum fugeres, hic ubi ventus erat?

5
tum freta debuerant vestris obsistere remis;
illud erat saevis utile tempus aquis.
oscula plura viro mandataque plura dedissem;
et sunt quae volui dicere multa tibi.
raptus es hinc praeceps, et qui tua vela vocaret,

10
quem cuperent nautae, non ego, ventus erat;
ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
solvor ab amplexu, Protesilae, tuo,
linguaque mandantis verba inperfecta reliquit;
vix illud potui dicere triste 'vale!'

15
Incubuit Boreas abreptaque vela tetendit,
iamque meus longe Protesilaus erat.
dum potui spectare virum, spectare iuvabat,
sumque tuos oculos usque secuta meis;
ut te non poteram, poteram tua vela videre,

20
vela diu vultus detinuere meos.
at postquam nec te nec vela fugacia vidi,
et quod spectarem nil nisi pontus erat,
lux quoque tecum abiit, tenebrisque exanguis obortis
succiduo dicor procubuisse genu.

25
vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,
vix mater gelida maesta refecit aqua;
officium fecere pium, sed inutile nobis.
indignor miserae non licuisse mori!
Ut rediit animus, pariter rediere dolores.

30
pectora legitimus casta momordit amor.
nec mihi pectendos cura est praebere capillos,
nec libet aurata corpora veste tegi.
ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta,
creditur, huc illuc, qua furor egit, eo.

35
conveniunt matres Phylaceides et mihi clamant:
'Indue regales, Laudamia, sinus!'
scilicet ipsa geram saturatas murice lanas,
bella sub Iliacis moenibus ille geret?
ipsa comas pectar, galea caput ille premetur?

40
ipsa novas vestes, dura vir arma feret?
qua possum, squalore tuos imitata labores
dicar, et haec belli tempora tristis agam.
Dyspari Priamide, damno formose tuorum,
tam sis hostis iners, quam malus hospes eras!

45
aut te Taenariae faciem culpasse maritae,
aut illi vellem displicuisse tuam!
tu, qui pro rapta nimium, Menelae, laboras,
ei mihi, quam multis flebilis ultor eris!
di, precor, a nobis omen removete sinistrum,

50
et sua det Reduci vir meus arma Iovi!
sed timeo, quotiens subiit miserabile bellum;
more nivis lacrimae sole madentis eunt.
Ilion et Tenedos Simoisque et Xanthus et Ide
nomina sunt ipso paene timenda sono.

55
nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
hospes erat; vires noverat ille suas.
venerat, ut fama est, multo spectabilis auro
quique suo Phrygias corpore ferret opes,
classe virisque potens, per quae fera bella geruntur –

60
et sequitur regni pars quotacumque sui?
his ego te victam, consors Ledaea gemellis,

62
suspicor; haec Danais posse nocere puto.

65
Hectora, quisquis is est, si sum tibi cura, caveto;
signatum memori pectore nomen habe!
hunc ubi vitaris, alios vitare memento
et multos illic Hectoras esse puta;
et facito dicas, quotiens pugnare parabis:

70
'parcere me iussit Laodamia sibi.'
si cadere Argolico fas est sub milite Troiam,
te quoque non ullum vulnus habente cadet.

73
pugnet et adversos tendat Menelaus in hostis;

76
hostibus e mediis nupta petenda viro est.
causa tua est dispar; tu tantum vivere pugna,
inque pios dominae posse redire sinus.
Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni,

80
ne meus ex illo corpore sanguis eat!
non est quem deceat nudo concurrere ferro,
saevaque in oppositos pectora ferre viros;
fortius ille potest multo, quam pugnat, amare.
bella gerant alii; Protesilaus amet!

85
Nunc fateor – volui revocare, animusque ferebat;
substitit auspicii lingua timore mali.
cum foribus velles ad Troiam exire paternis,
pes tuus offenso limine signa dedit.
ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi:

90
'signa reversuri sint, precor, ista viri!'
haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis;
fac, meus in ventos hic timor omnis eat!
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
qui primus Danaum Troada tangat humum.

95
infelix, quae prima virum lugebit ademptum!
di faciant, ne tu strenuus esse velis!
inter mille rates tua sit millensima puppis,
iamque fatigatas ultima verset aquas!
hoc quoque praemoneo: de nave novissimus exi;

100
non est, quo properas, terra paterna tibi.
cum venies, remoque move veloque carinam
inque tuo celerem litore siste gradum!
Sive latet Phoebus seu terris altior exstat,
tu mihi luce celer, tu mihi nocte veni,

105
nocte tamen quam luce magis – nox grata puellis
quarum suppositus colla lacertus habet.
aucupor in lecto mendaces caelibe somnos;
dum careo veris gaudia falsa iuvant.
Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?

110
cur venit a labris multa querela tuis?
excutior somno simulacraque noctis adoro;
nulla caret fumo Thessalis ara meo;
tura damus lacrimamque super, qua sparsa relucet,
ut solet adfuso surgere flamma mero.

115
quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis,
languida laetitia solvar ab ipsa mea?
quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno
militiae referas splendida facta tuae?
quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit,

120
multa tamen capies oscula, multa dabis.
semper in his apte narrantia verba resistunt;
promptior est dulci lingua referre mora.
Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque;
spes bona sollicito victa timore cadit.

125
hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,
me movet – invitis ire paratis aquis.
quis velit in patriam vento prohibente reverti?
a patria pelago vela vetante datis!
ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.

130
quo ruitis? vestras quisque redite domos!
quo ruitis, Danai? ventos audite vetantis!
non subiti casus, numinis ista mora est.
quid petitur tanto nisi turpis adultera bello?
dum licet, Inachiae vertite vela rates!

135
sed quid ago? revoco? revocaminis omen abesto,
blandaque conpositas aura secundet aquas!
Troasin invideo, quae si lacrimosa suorum
funera conspicient, nec procul hostis erit,
ipsa suis manibus forti nova nupta marito

140
inponet galeam Dardanaque arma dabit.
arma dabit, dumque arma dabit, simul oscula sumet –
hoc genus officii dulce duobus erit –
producetque virum, dabit et mandata reverti
et dicet: 'referas ista fac arma Iovi!'

145
ille ferens dominae mandata recentia secum
pugnabit caute respicietque domum.
exuet haec reduci clipeum galeamque resolvet,
excipietque suo corpora lassa sinu.
Nos sumus incertae; nos anxius omnia cogit,

150
quae possunt fieri, facta putare timor.
dum tamen arma geres diverso miles in orbe,
quae referat vultus est mihi cera tuos;
illi blanditias, illi tibi debita verba
dicimus, amplexus accipit illa meos.

155
crede mihi, plus est, quam quod videatur, imago;
adde sonum cerae, Protesilaus erit.
hanc specto teneoque sinu pro coniuge vero,
et, tamquam possit verba referre, queror.
Per reditus corpusque tuum, mea numina, iuro,

160
perque pares animi coniugiique faces,

163
me tibi venturam comitem, quocumque vocaris,
sive – quod heu! timeo – sive superstes eris.

165
ultima mandato claudetur epistula parvo:
si tibi cura mei, sit tibi cura tui!

XIV
Hypermestra Lynceo

Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni –
cetera nuptarum crimine turba iacet.
clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis;
est mihi supplicii causa fuisse piam.

5
quod manus extimuit iugulo demittere ferrum,
sum rea; laudarer, si scelus ausa forem.
esse ream praestat, quam sic placuisse parenti;
non piget inmunes caedis habere manus.
me pater igne licet, quem non violavimus, urat,

10
quaeque aderant sacris, tendat in ora faces;
aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem,
ut, qua non cecidit vir nece, nupta cadam –
non tamen, ut dicant morientia 'paenitet!' ora,
efficiet. non est, quam piget esse, pia.

15
paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores;
hic solet eventus facta nefanda sequi.
Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis,
et subitus dextrae praepedit ossa tremor.
quam tu caede putes fungi potuisse mariti,

20
scribere de facta non sibi caede timet!
Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris;
ultima pars lucis primaque noctis erat.
ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi,
et socer armatas accipit ipse nurus.

25
undique conlucent praecinctae lampades auro;
dantur in invitos inpia tura focos;
vulgus 'Hymen, Hymenaee!' vocant. fugit ille vocantis;
ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua!
ecce, mero dubii, comitum clamore frequentes,

30
flore novo madidas inpediente comas,
in thalamos laeti – thalamos, sua busta! – feruntur
strataque corporibus funere digna premunt.
Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant,
securumque quies alta per Argos erat –

35
circum me gemitus morientum audire videbar;
et tamen audibam, quodque verebar erat.
sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit,
inque novo iacui frigida facta toro.
ut leni Zephyro graciles vibrantur aristae,

40
frigida populeas ut quatit aura comas,
aut sic, aut etiam tremui magis. ipse iacebas,
quemque tibi dederant vina, soporis eras.
Excussere metum violenti iussa parentis;
erigor et capio tela tremente manu.

45
non ego falsa loquar: ter acutum sustulit ensem,
ter male sublato reccidit ense manus.
admovi iugulo – sine me tibi vera fateri! –
admovi iugulo tela paterna tuo;
sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis,

50
castaque mandatum dextra refugit opus.
purpureos laniata sinus, laniata capillos
exiguo dixi talia verba sono:
'saevus, Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis
effice; germanis sit comes iste suis!

55
femina sum et virgo, natura mitis et annis;
non faciunt molles ad fera tela manus.
quin age, dumque iacet, fortis imitare sorores –
credibile est caesos omnibus esse viros!
si manus haec aliquam posset committere caedem,

60
morte foret dominae sanguinolenta suae.
hanc meruere necem patruelia regna tenendo;
cum sene nos inopi turba vagamur inops.
finge viros meruisse mori – quid fecimus ipsae?
quo mihi commisso non licet esse piae?

65
quid mihi cum ferro? quo bellica tela puellae?
aptior est digitis lana colusque meis.'
Haec ego; dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur
deque meis oculis in tua membra cadunt.
dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas,

70
paene manus telo saucia facta tua est.
iamque patrem famulosque patris lucemque timebam
expulerunt somnos haec mea dicta tuos:
'surge age, Belide, de tot modo fratribus unus!
nox tibi, ni properas, ista perennis erit!'

75
territus exsurgis; fugit omnis inertia somni;
adspicis in timida fortia tela manu.
quaerenti causam 'dum nox sinit, effuge!' dixi.
dum nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror.
Mane erat, et Danaus generos ex caede iacentis

80
dinumerat. summae criminis unus abes.
fert male cognatae iacturam mortis in uno
et queritur facti sanguinis esse parum.
abstrahor a patriis pedibus, raptamque capillis –
haec meruit pietas praemia! – carcer habet.

85
Scilicet ex illo Iunonia permanet ira,
cum bos ex homine est, ex bove facta dea.
at satis est poenae teneram mugisse puellam
nec, modo formosam, posse placere Iovi.
adstitit in ripa liquidi nova vacca parentis,

90
cornuaque in patriis non sua vidit aquis,
conatoque queri mugitus edidit ore
territaque est forma, territa voce sua.
quid furis, infelix? quid te miraris in umbra?
quid numeras factos ad nova membra pedes?

95
illa Iovis magni paelex metuenda sorori
fronde levas nimiam caespitibusque famem,
fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram
et, te ne feriant, quae geris, arma, times,
quaeque modo, ut posses etiam Iove digna videri,

100
dives eras, nuda nuda recumbis humo.
per mare, per terras cognataque flumina curris;
dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam.
quae tibi causa fugae? quid tu freta longa pererras?
non poteris vultus effugere ipsa tuos.

105
Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque;
tu tibi dux comiti, tu comes ipsa duci.
Per septem Nilus portus emissus in aequor
exuit insana paelicis ora bove.
ultima quid refero, quorum mihi cana senectus

110
auctor? dant anni, quod querar, ecce, mei.
bella pater patruusque gerunt; regnoque domoque

112
pellimur; eiectos ultimus orbis habet.

115
de fratrum populo pars exiguissima restat.
quique dati leto, quaeque dedere, fleo;
nam mihi quot fratres, totidem periere sorores.
accipiat lacrimas utraque turba meas!
en, ego, quod vivis, poenae crucianda reservor;

120
quid fiet sonti, cum rea laudis agar
et consanguineae quondam centensima turbae
infelix uno fratre manente cadam?
At tu, siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis,
quaeque tibi tribui munera, dignus habes,

125
vel fer opem, vel dede neci defunctaque vita
corpora furtivis insuper adde rogis,
et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa,
sculptaque sint titulo nostra sepulcra brevi:
'exul Hypermestra, pretium pietatis iniquum,

130
quam mortem fratri depulit, ipsa tulit.'
Scribere plura libet, sed pondere lapsa catenae
est manus, et vires subtrahit ipse timor.

XV
Sappho Phaoni

Ecquid, ut adspecta est studiosae littera dextrae,
Protinus est oculis cognita nostra tuis –
an, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,
hoc breve nescires unde movetur opus?

5
Forsitan et quare mea sint alterna requiras
carmina, cum lyricis sim magis apta modis.
flendus amor meus est – elegiae flebile carmen;
non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.
Uror, ut indomitis ignem exercentibus Euris

10
fertilis accensis messibus ardet ager.
arva, Phaon, celebras diversa Typhoidos Aetnae;
me calor Aetnaeo non minor igne tenet.
nec mihi, dispositis quae iungam carmina nervis,
proveniunt; vacuae carmina mentis opus!

15
nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae,
nec me Lesbiadum cetera turba iuvant.
vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro;
non oculis grata est Atthis, ut ante, meis,
atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi;

20
inprobe, multarum quod fuit, unus habes.
Est in te facies, sunt apti lusibus anni –
o facies oculis insidiosa meis!
sume fidem et pharetram – fies manifestus Apollo;
accedant capiti cornua – Bacchus eris!

25
et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit,
nec norat lyricos illa vel illa modos;
at mihi Pegasides blandissima carmina dictant;
iam canitur toto nomen in orbe meum.
nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque,

30
laudis habet, quamvis grandius ille sonet.
si mihi difficilis formam natura negavit,
ingenio formae damna repende meo.
sim brevis, at nomen, quod terras inpleat omnes,
est mihi; mensuram nominis ipsa fero.

35
candida si non sum, placuit Cepheia Perseo
Andromede, patriae fusca colore suae.
et variis albae iunguntur saepe columbae,
et niger a viridi turtur amatur ave.
si, nisi quae facie poterit te digna videri,

40
nulla futura tua est, nulla futura tua est.
At mea cum legerem, sat iam formosa videbar;
unam iurabas usque decere loqui.
cantabam, memini – meminerunt omnia amantes –
oscula cantanti tu mihi rapta dabas.

45
haec quoque laudabas, omnique a parte placebam –
sed tum praecipue, cum fit amoris opus.
tunc te plus solito lascivia nostra iuvabat,
crebraque mobilitas aptaque verba ioco,
et quod, ubi amborum fuerat confusa voluptas,

50
plurimus in lasso corpore languor erat.
Nunc tibi Sicelides veniunt nova praeda puellae.
quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse volo.
o vos erronem tellure remittite vestra,
Nisiades matres Nisiadesque nurus,

55
nec vos decipiant blandae mendacia linguae!
quae dicit vobis, dixerat ante mihi.
tu quoque, quae montes celebras, Erycina, Sicanos –
nam tua sum – vati consule, diva, tuae!
an gravis inceptum peragit fortuna tenorem

60
et manet in cursu semper acerba suo?
sex mihi natales ierant, cum lecta parentis
ante diem lacrimas ossa bibere meas.
arsit iners frater meretricis captus amore
mixtaque cum turpi damna pudore tulit;

65
factus inops agili peragit freta caerula remo,
quasque male amisit, nunc male quaerit opes.
me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit;
hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit.
et tamquam desint, quae me sine fine fatigent,

70
accumulat curas filia parva meas.
Ultima tu nostris accedis causa querelis.
non agitur vento nostra carina suo.
ecce, iacent collo sparsi sine lege capilli,
nec premit articulos lucida gemma meos;

75
veste tegor vili, nullum est in crinibus aurum,
non Arabum noster dona capillus habet.
cui colar infelix, aut cui placuisse laborem?
ille mei cultus unicus auctor abes.
molle meum levibusque cor est violabile telis,

80
et semper causa est, cur ego semper amem –
sive ita nascenti legem dixere Sorores
nec data sunt vitae fila severa meae,
sive abeunt studia in mores, artisque magistra
ingenium nobis molle Thalia facit.

85
quid mirum, si me primae lanuginis aetas
abstulit, atque anni quos vir amare potest?
hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam –
et faceres, sed te prima rapina tenet!
hunc si conspiciat quae conspicit omnia Phoebe,

90
iussus erit somnos continuare Phaon;
hunc Venus in caelum curru vexisset eburno,
sed videt et Marti posse placere suo.
o nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas,
o decus atque aevi gloria magna tui,

95
huc ades inque sinus, formose, relabere nostros!
non ut ames oro, verum ut amere sinas.
Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis;
adspice, quam sit in hoc multa litura loco!
si tam certus eras hinc ire, modestius isses,

100
et modo dixisses 'Lesbi puella, vale!'
non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti;
denique non timui, quod dolitura fui.
nil de te mecum est nisi tantum iniuria; nec tu,
admoneat quod te, pignus, amantis, habes.

105
non mandata dedi, neque enim mandata dedissem
ulla, nisi ut nolles inmemor esse mei.
per tibi – qui numquam longe discedat! – amorem,
perque novem iuro, numina nostra, deas,
cum mihi nescio quis 'fugiunt tua gaudia' dixit,

110
nec me flere diu, nec potuisse loqui!
et lacrimae deerant oculis et verba palato,
adstrictum gelido frigore pectus erat.
postquam se dolor invenit, nec pectora plangi
nec puduit scissis exululare comis,

115
non aliter, quam si nati pia mater adempti
portet ad exstructos corpus inane rogos.
gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus
frater, et ante oculos itque reditque meos,
utque pudenda mei videatur causa doloris,

120
'quid dolet haec? certe filia vivit!' ait.
non veniunt in idem pudor atque amor. omne videbat
vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.
Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt –
somnia formoso candidiora die.

125
illic te invenio, quamvis regionibus absis;
sed non longa satis gaudia somnus habet
saepe tuos nostra cervice onerare lacertos,
saepe tuae videor supposuisse meos;
oscula cognosco, quae tu committere lingua

130
aptaque consueras accipere, apta dare.
blandior interdum verisque simillima verba
eloquor, et vigilant sensibus ora meis.
ulteriora pudet narrare, sed omnia fiunt,
et iuvat, et siccae non licet esse mihi.

135
At cum se Titan ostendit et omnia secum,
tam cito me somnos destituisse queror;
antra nemusque peto, tamquam nemus antraque prosint –
conscia deliciis illa fuere meis.
illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo

140
attigit, in collo crine iacente feror.
antra vident oculi scabro pendentia tofo,
quae mihi Mygdonii marmoris instar erant;
invenio silvam, quae saepe cubilia nobis
praebuit et multa texit opaca coma –

145
sed non invenio dominum silvaeque meumque.
vile solum locus est; dos erat ille loci.
cognovi pressas noti mihi caespitis herbas;
de nostro curvum pondere gramen erat.
incubui tetigique locum, qua parte fuisti;

150
grata prius lacrimas conbibit herba meas.
quin etiam rami positis lugere videntur
frondibus, et nullae dulce queruntur aves;
sola virum non ulta pie maestissima mater
concinit Ismarium Daulias ales Ityn.

155
ales Ityn, Sappho desertos cantat amores –
hactenus; ut media cetera nocte silent.
Est nitidus vitroque magis perlucidus omni
fons sacer – hunc multi numen habere putant –
quem supra ramos expandit aquatica lotos,

160
una nemus; tenero caespite terra viret.
hic ego cum lassos posuissem flebilis artus,
constitit ante oculos Naias una meos.
constitit et dixit: 'quoniam non ignibus aequis
ureris, Ambracia est terra petenda tibi.

165
Phoebus ab excelso, quantum patet, adspicit aequor –
Actiacum populi Leucadiumque vocant.
hinc se Deucalion Pyrrhae succensus amore
misit, et inlaeso corpore pressit aquas.
nec mora, versus amor fugit lentissima mersi

170
pectora, Deucalion igne levatus erat.
hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam
Leucada nec saxo desiluisse time!'
Ut monuit, cum voce abiit; ego territa surgo,
nec lacrimas oculi continuere mei.

175
ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus;
sit procul insano victus amore timor!
quidquid erit, melius quam nunc erit! aura, subito
et mea non magnum corpora pondus habe!
tu quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti,

180
ne sim Leucadiae mortua crimen aquae!
inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,
et sub ea versus unus et alter erunt:
'grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho:
convenit illa mihi, convenit illa tibi.'

185
Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,
cum profugum possis ipse referre pedem?
tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;
et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.
an potes, o scopulis undaque ferocior omni,

190
si moriar, titulum mortis habere meae?
ah quanto melius iungi mea pectora tecum
quam poterant saxis praecipitanda dari!
haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas,
visaque sunt totiens ingeniosa tibi.

195
nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat,
ingeniumque meis substitit omne malis.
non mihi respondent veteres in carmina vires;
plectra dolore iacent muta, dolore lyra.
Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,

200
Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,
Lesbides, infamem quae me fecistis amatae,
desinite ad citharas turba venire mea!
abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat,
me miseram, dixi quam modo paene 'meus!'

205
efficite ut redeat; vates quoque vestra redibit.
ingenio vires ille dat, ille rapit.
Ecquid ago precibus, pectusve agreste movetur?
an riget, et Zephyri verba caduca ferunt?
qui mea verba ferunt, vellem tua vela referrent;

210
hoc te, si saperes, lente, decebat opus.
sive redis, puppique tuae votiva parantur
munera, quid laceras pectora nostra mora?
solve ratem! Venus orta mari mare praestat amanti.
aura dabit cursum; tu modo solve ratem!

215
ipse gubernabit residens in puppe Cupido;
ipse dabit tenera vela legetque manu.
sive iuvat longe fugisse Pelasgida Sappho –
non tamen invenies, cur ego digna fugi –
hoc saltem miserae crudelis epistula dicat,

220
ut mihi Leucadiae fata petantur aquae!

XVI
Paris Helenae

Hanc tibi Priamides mitto, Ledaea, salutem,
quae tribui sola te mihi dante potest.
Eloquar, an flammae non est opus indice notae,
et plus quam vellem iam meus extat amor?

5
ille quidem lateat malim, dum tempora dentur
laetitiae mixtos non habitura metus,
sed male dissimulo; quis enim celaverit ignem,
lumine qui semper proditur ipse suo?
si tamen expectas, vocem quoque rebus ut addam –

10
uror! habes animi nuntia verba mei.
parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro
perlege, sed formae conveniente tuae.
Iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta
spem facit, hoc recipi me quoque posse modo.

15
quae rata sit, nec te frustra promiserit, opto,
hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter;
namque ego divino monitu – ne nescia pecces –
advehor, et coepto non leve numen adest.
praemia magna quidem, sed non indebita, posco;

20
pollicita est thalamo te Cytherea meo.
hac duce Sigeo dubias a litore feci
longa Phereclea per freta puppe vias.
illa dedit faciles auras ventosque secundos –
in mare nimirum ius habet orta mari.

25
perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum;
deferat in portus et mea vota suos.
Attulimus flammas, non hic invenimus, illas.
hae mihi tam longae causa fuere viae,
nam neque tristis hiemps neque nos huc appulit error;

30
Taenaris est classi terra petita meae.
nec me crede fretum merces portante carina
findere – quas habeo, di tueantur opes!
nec venio Graias veluti spectator ad urbes –
oppida sunt regni divitiora mei.

35
te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro;
te prius optavi, quam mihi nota fores.
ante tuos animo vidi quam lumine vultus;
prima tulit vulnus nuntia fama tui.
Nec tamen est mirum, si sic cum polleat arcus,

40
missilibus telis eminus ictus amo.
sic placuit fatis; quae ne convellere temptes,
accipe cum vera dicta relata fide.
matris adhuc utero partu remorante tenebar;
iam gravidus iusto pondere venter erat.

45
illa sibi ingentem visa est sub imagine somni
flammiferam pleno reddere ventre facem.
territa consurgit metuendaque noctis opacae
visa seni Priamo; vatibus ille refert.
arsurum Paridis vates canit Ilion igni –

50
pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei!
Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar,
indicium tectae nobilitatis erat.
est locus in mediis nemorosae vallibus Idae
devius et piceis ilicibusque frequens,

55
qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae
nec patulo tardae carpitur ore bovis.
hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta
et freta prospiciens arbore nixus eram –
ecce! pedum pulsu visa est mihi terra moveri –

60
vera loquar veri vix habitura fidem –
constitit ante oculos actus velocibus alis
Atlantis magni Pleionesque nepos –
fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre! –
inque dei digitis aurea virga fuit;

65
tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno,
graminibus teneros inposuere pedes.
obstipui, gelidusque comas erexerat horror,
cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait,
'arbiter es formae; certamina siste dearum;

70
vincere quae forma digna sit una duas!'
neve recusarem, verbis Iovis imperat et se
protinus aetheria tollit in astra via.
Mens mea convaluit, subitoque audacia venit,
nec timui vultu quamque notare meo.

75
vincere erant omnes dignae iudexque querebar
non omnes causam posse tenere suam.
sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat,
hanc esse ut scires, unde movetur amor.
tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent

80
iudicium donis sollicitare meum.
regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat;
ipse potens dubito fortis an esse velim.
dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant
utraque suspensi plena timoris!' ait;

85
'nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae
ibit in amplexus pulchrior illa tuos!'
dixit, et ex aequo donis formaque probatis
victorem caelo rettulit illa pedem.
Interea – credo versis ad prospera fatis –

90
regius adgnoscor per rata signa puer.
laeta domus nato post tempora longa recepto est,
addit et ad festos hunc quoque Troia diem.
utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;
multarum votum sola tenere potes!

95
nec tantum regum natae petiere ducumque,
sed nymphis etiam curaque amorque fui.
quam super Oenones faciem mirarer? in orbe
nec Priamo est a te dignior ulla nurus.
sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam

100
coniugii spes est, Tyndari, facta tui.
te vigilans oculis, animo te nocte videbam,
lumina cum placido victa sopore iacent.
quid facies praesens, quae nondum visa placebas?
ardebam, quamvis hic procul ignis erat,

105
nec potui debere mihi spem longius istam,
caerulea peterem quin mea vota via.
Troica caeduntur Phrygia pineta securi
quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis;
ardua proceris spoliantur Gargara silvis,

110
innumerasque mihi longa dat Ida trabes.
fundatura citas flectuntur robora naves,
texitur et costis panda carina suis.
addimus antennas et vela sequentia malo;
accipit et pictos puppis adunca deos;

115
qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo
sponsor coniugii stat dea picta tui.
inposita est factae postquam manus ultima classi,
protinus Aegaeis ire lubebat aquis –
at pater et genetrix inhibent mea vota rogando

120
propositumque pia voce morantur iter;
et soror, effusis ut erat, Cassandra, capillis,
cum vellent nostrae iam dare vela rates,
'quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum!
quanta per has nescis flamma petatur aquas!'

125
vera fuit vates; dictos invenimus ignes,
et ferus in molli pectore flagrat amor!
Portubus egredior, ventisque ferentibus usus
applicor in terras, Oebali nympha, tuas.
excipit hospitio vir me tuus – hoc quoque factum

130
non sine consilio numinibusque deum!
ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota
ostendi dignum conspicuumque fuit;
sed mihi laudatam cupienti cernere formam
lumina nil aliud quo caperentur erat.

135
ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi
attonitus curis intumuisse novis.
his similes vultus, quantum reminiscor, habebat
venit in arbitrium cum Cytherea meum.
si tu venisses pariter certamen in illud,

140
in dubio Veneris palma futura fuit!
magna quidem de te rumor praeconia fecit,
nullaque de facie nescia terra tua est;
nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu
inter formosas altera nomen habet!

145
Crede sed hoc nobis! – minor est tua gloria vero,
famaque de forma paene maligna tua est;
plus hic invenio, quam quod promiserat illa,
et tua materia gloria victa sua est.
ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus,

150
et visa es tanto digna rapina viro,
more tuae gentis nitida dum nuda palaestra
ludis et es nudis femina mixta viris.
quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam.
tam bona constanter praeda tenenda fuit.

155
ante recessisset caput hoc cervice cruenta,
quam tu de thalamis abstraherere meis.
tene manus umquam nostrae dimittere vellent?
tene meo paterer vivus abire sinu?
si reddenda fores, aliquid tamen ante tulissem,

160
nec Venus ex toto nostra fuisset iners.
vel mihi virginitas esset libata, vel illud
quod poterat salva virginitate rapi.
Da modo te, quae sit Paridis constantia, nosces;
flamma rogi flammas finiet una meas.

165
praeposui regnis ego te, quae maxima quondam
pollicita est nobis nupta sororque Iovis;
dumque tuo possem circumdare bracchia collo,
contempta est virtus Pallade dante mihi.
nec piget, aut umquam stulte legisse videbor;

170
permanet in voto mens mea firma suo.
spem modo ne nostram fieri patiare caducam,
deprecor, o tanto digna labore peti!
non ego coniugium generosae degener opto,
nec mea, crede mihi, turpiter uxor eris.

175
Pliada, si quaeres, in nostra gente Iovemque
invenies, medios ut taceamus avos;
regna parens Asiae, qua nulla beatior ora est,
finibus inmensis vix obeunda, tenet.
innumeras urbes atque aurea tecta videbis,

180
quaeque suos dicas templa decere deos.
Ilion adspicies firmataque turribus altis
moenia, Phoebeae structa canore lyrae.
quid tibi de turba narrem numeroque virorum?
vix populum tellus sustinet illa suum.

185
occurrent denso tibi Troades agmine matres,
nec capient Phrygias atria nostra nurus.
o quotiens dices: 'quam pauper Achaia nostra est!'
una domus quaevis urbis habebit opes.
Nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram;

190
in qua tu nata es, terra beata mihi est.
parca sed est Sparte, tu cultu divite digna;
ad talem formam non facit iste locus.
hanc faciem largis sine fine paratibus uti
deliciisque decet luxuriare novis.

195
cum videas cultus nostra de gente virorum,
qualem Dardanias credis habere nurus?
da modo te facilem, nec dedignare maritum,
rure Therapnaeo nata puella, Phrygem.
Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc

200
cum dis potando nectare miscet aquas.
Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum
extremum noctis quae dea finit iter.
Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum
gaudet in Idaeis concubuisse iugis.

205
nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis
iudice te nobis anteferendus erit.
non dabimus certe socerum tibi clara fugantem
lumina, qui trepidos a dape vertat equos;
nec Priamo pater est soceri de caede cruentus

210
et qui Myrtoas crimine signat aquas;
nec proavo Stygia nostro captantur in unda
poma, nec in mediis quaeritur umor aquis.
Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis,
cogitur huic domui Iuppiter esse socer?

215
heu facinus! totis indignus noctibus ille
te tenet, amplexu perfruiturque tuo;
at mihi conspiceris posita vix denique mensa,
multaque quae laedant hoc quoque tempus habet.
hostibus eveniant convivia talia nostris,

220
experior posito qualia saepe mero!
paenitet hospitii, cum me spectante lacertos
inponit collo rusticus iste tuo.
rumpor et invidia – quid enim non omnia narrem? –
membra superiecta cum tua veste fovet.

225
oscula cum vero coram non dura daretis,
ante oculos posui pocula sumpta meos;
lumina demitto cum te tenet artius ille,
crescit et invito lentus in ore cibus.
saepe dedi gemitus; et te – lasciva! – notavi

230
in gemitu risum non tenuisse meo.
saepe mero volui flammam compescere, at illa
crevit, et ebrietas ignis in igne fuit,
multaque ne videam, versa cervice recumbo;
sed revocas oculos protinus ipsa meos.

235
Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre,
sed dolor a facie maior abesse tua.
qua licet et possum, luctor celare furorem;
sed tamen apparet dissimulatus amor.
nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis!

240
atque utinam soli sint ea nota tibi!
a, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi,
ne causam fletus quaereret ille mei!
a, quotiens aliquem narravi potus amorem,
ad vulnus referens singula verba meum,

245
indiciumque mei ficto sub nomine feci!
ille ego, si nescis, verus amator eram.
quin etiam, ut possem verbis petulantius uti,
non semel ebrietas est simulata mihi.
Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa

250
atque oculis aditum nuda dedere meis –
pectora vel puris nivibus vel lacte tuamve
complexo matrem candidiora Iove.
dum stupeo visis – nam pocula forte tenebam –
tortilis a digitis excidit ansa meis.

255
oscula si natae dederas, ego protinus illa
Hermiones tenero laetus ab ore tuli.
et modo cantabam veteres resupinus amores,
et modo per nutum signa tegenda dabam.
et comitum primas, Clymenen Aethramque, tuarum

260
ausus sum blandis nuper adire sonis,
quae mihi non aliud, quam formidare, locutae
orantis medias deseruere preces.
Di facerent, pretium magni certaminis esses,
teque suo posset victor habere toro! –

265
ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus,
venit ut in Phrygios Hippodamia sinus,
ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit,
dum petit amplexus, Deianira, tuos.
nostra per has leges audacia fortiter isset,

270
teque mei scires esse laboris opus.
nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari,
amplectique tuos, si patiare, pedes.
o decus, o praesens geminorum gloria fratrum,
o Iove digna viro, ni Iove nata fores,

275
aut ego Sigeos repetam te coniuge portus,
aut hic Taenaria contegar exul humo!
non mea sunt summa leviter destricta sagitta
pectora; descendit vulnus ad ossa meum!
hoc mihi – nam repeto – fore, ut a caeleste sagitta

280
figar, erat verax vaticinata soror.
parce datum fatis, Helene, contemnere amorem –
sic habeas faciles in tua vota deos!
Multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur,
excipe me lecto nocte silente tuo.

285
an pudet et metuis Venerem temerare maritam
castaque legitimi fallere iura tori?
a, nimium simplex Helene, ne rustica dicam,
hanc faciem culpa posse carere putas?
aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est;

290
lis est cum forma magna pudicitiae.
Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis;
haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem.
vix fieri, si sunt vires in semine morum,
et Iovis et Ledae filia casta potest.

295
casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit,
et tua sim, quaeso, crimina solus ego.
nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis,
si modo promisit non mihi vana Venus!
Ipse tibi hoc suadet rebus, non voce, maritus,

300
neve sui furtis hospitis obstet, abest.
non habuit tempus, quo Cresia regna videret,
aptius – o mira calliditate virum!
'res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus,
'curam pro nobis hospitis, uxor, agas.'

305
neclegis absentis, testor, mandata mariti!
cura tibi non est hospitis ulla tui.
huncine tu speras, hominem sine pectore, dotes
posse satis formae, Tyndari, nosse tuae?
falleris – ignorat; nec, si bona magna putaret,

310
quae tenet, externo crederet illa viro.
ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor,
cogimur ipsius commoditate frui –
aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,
si tam securum tempus abibit iners.

315
paene suis ad te manibus deducit amantem;
utere mandantis simplicitate viri!
Sola iaces viduo tam longa nocte cubili;
in viduo iaceo solus et ipse toro.
te mihi meque tibi communia gaudia iungant;

320
candidior medio nox erit illa die.
tunc ego iurabo quaevis tibi numina meque
adstringam verbis in sacra vestra meis;
tunc ego, si non est fallax fiducia nostri,
efficiam praesens, ut mea regna petas.

325
si pudet et metuis ne me videare secuta,
ipse reus sine te criminis huius ero;
nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum.
exemplo tangi non propiore potes.
te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi;

330
quartus in exemplis adnumerabor ego.
Troica classis adest armis instructa virisque;
iam facient celeres remus et aura vias.
ibis Dardanias ingens regina per urbes,
teque novam credet vulgus adesse deam,

335
quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,
caesaque sanguineam victima planget humum.
dona pater fratresque et cum genetrice sorores
Iliadesque omnes totaque Troia dabit.
ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri.

340
plura feres, quam quae littera nostra refert.
Nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,
concitet et vires Graecia magna suas.
tot prius abductis ecqua est repetita per arma?
crede mihi, vanos res habet ista metus.

345
nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces,
et tuta a bello Bistonis ora fuit;
Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason,
laesa neque est Colcha Thessala terra manu.
te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus;

350
nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat.
terror in his ipso maior solet esse periclo,
quaeque timere licet, pertimuisse pudet.
Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum –
et mihi sunt vires, et mea tela nocent.

355
nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae;
illa viris dives, dives abundat equis.
nec plus Atrides animi Menelaus habebit
quam Paris aut armis anteferendus erit.
paene puer caesis abducta armenta recepi,

360
hostibus et causam nominis inde tuli;
paene puer iuvenes vario certamine vici,
in quibus Ilioneus Deiphobusque fuit;
neve putes, non me nisi comminus esse timendum,
figitur in iusso nostra sagitta loco.

365
num potes haec illi primae dare facta iuventae?
instruere Atriden num potes arte mea?
omnia si dederis, numquid dabis Hectora fratrem?
unus is innumeri militis instar erit!
quid valeam nescis, et te mea robora fallunt;

370
ignoras, cui sis nupta futura viro.
Aut igitur nullo belli repetere tumultu,
aut cedent Marti Dorica castra meo.
nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum
coniuge. certamen praemia magna movent.

375
tu quoque, si de te totus contenderit orbis,
nomen ab aeterna posteritate feres
spe modo non timida dis hinc egressa secundis;
exige cum plena munera pacta fide.

XVII
Helene Paridi

Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros,
non rescribendi gloria visa levis.
ausus es hospitii temeratis advena sacris
legitimam nuptae sollicitare fidem!

5
scilicet idcirco ventosa per aequora vectum
excepit portu Taenaris ora suo,
nec tibi, diversa quamvis e gente venires,
oppositas habuit regia nostra fores,
esset ut officii merces iniuria tanti!

10
qui sic intrabas, hospes an hostis eras?
Nec dubito, quin haec, cum sit tam iusta, vocetur
rustica iudicio nostra querela tuo.
rustica sim sane, dum non oblita pudoris,
dumque tenor vitae sit sine labe meae.

15
si non est ficto tristis mihi vultus in ore,
nec sedeo duris torva superciliis,
fama tamen clara est, et adhuc sine crimine vixi,
et laudem de me nullus adulter habet.
quo magis admiror, quae sit fiducia coepti,

20
spemque tori dederit quae tibi causa mei.
an, quia vim nobis Neptunius attulit heros,
rapta semel videor bis quoque digna rapi?
crimen erat nostrum, si delenita fuissem;
cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?

25
non tamen e facto fructum tulit ille petitum;
excepto redii passa timore nihil.
oscula luctanti tantummodo pauca protervus
abstulit; ulterius nil habet ille mei.
quae tua nequitia est, non his contenta fuisset –

30
di melius! similis non fuit ille tui.
reddidit intactam, minuitque modestia crimen,
et iuvenem facti paenituisse patet;
Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
ne quando nomen non sit in ore meum?

35
nec tamen irascor – quis enim succenset amanti? –
si modo, quem praefers, non simulatur amor.
hoc quoque enim dubito – non quod fiducia desit,
aut mea sit facies non bene nota mihi;
sed quia credulitas damno solet esse puellis,

40
verbaque dicuntur vestra carere fide.
At peccant aliae, matronaque rara pudica est.
quis prohibet raris nomen inesse meum?
nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius
exemplo flecti me quoque posse putes,

45
matris in admisso falsa sub imagine lusae
error inest; pluma tectus adulter erat.
nil ego, si peccem, possum nescisse, nec ullus
error qui facti crimen obumbret erit.
illa bene erravit vitiumque auctore redemit.

50
felix in culpa quo Iove dicar ego?
Sed genus et proavos et regia nomina iactas.
clara satis domus haec nobilitate sua est.
Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne
Tantalidae Pelopis Tyndareique decus,

55
dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem,
quae falsam gremio credula fovit avem.
i nunc et Phrygiae late primordia gentis
cumque suo Priamum Laumedonte refer!
quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est

60
quintus, is a nostro nomine primus erit.
sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae,
non tamen haec illis esse minora puto.
si iam divitiis locus hic numeroque virorum
vincitur, at certe barbara terra tua est.

65
Munera tanta quidem promittit epistula dives
ut possint ipsas illa movere deas;
sed si iam vellem fines transire pudoris,
tu melior culpae causa futurus eras.
aut ego perpetuo famam sine labe tenebo,

70
aut ego te potius quam tua dona sequar;
utque ea non sperno, sic acceptissima semper
munera sunt, auctor quae pretiosa facit.
plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,
quod per tam longas spes tua venit aquas.

75
Illa quoque, adposita quae nunc facis, inprobe, mensa,
quamvis experiar dissimulare, noto –
cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,
quos vix instantes lumina nostra ferunt,
et modo suspiras, modo pocula proxima nobis

80
sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.
a, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi
signa supercilio paene loquente dari!
et saepe extimui ne vir meus illa videret,
non satis occultis erubuique notis!

85
saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi:
'nil pudet hunc.' nec vox haec mea falsa fuit.
orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,
quod deducta mero littera fecit, AMO.
credere me tamen hoc oculo renuente negavi –

90
ei mihi, iam didici sic ego posse loqui!
his ego blanditiis, si peccatura fuissem,
flecterer; his poterant pectora nostra capi.
est quoque, confiteor, facies tibi rara, potestque
velle sub amplexus ire puella tuos;

95
altera vel potius felix sine crimine fiat,
quam cadat externo noster amore pudor.
disce modo exemplo formosis posse carere;
est virtus placitis abstinuisse bonis.
quam multos credis iuvenes optare quod optas,

100
qui sapiant? oculos an Paris unus habes?
non tu plus cernis, sed plus temerarius audes:
nec tibi plus cordis, sed nimis oris, adest.
Tunc ego te vellem celeri venisse carina,
cum mea virginitas mille petita procis;

105
si te vidissem, primus de mille fuisses.
iudicio veniam vir dabit ipse meo.
ad possessa venis praeceptaque gaudia, serus;
spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet.
ut tamen optarim fieri tua Troica coniunx,

110
invitam sic me nec Menelaus habet.
desine molle, precor, verbis convellere pectus,
neve mihi, quam te dicis amare, noce;
sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri,
nec spolium nostri turpe pudoris ave!

115
At Venus hoc pacta est, et in altae vallibus Idae
tres tibi se nudas exhibuere deae,
unaque cum regnum, belli daret altera laudem,
'Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, 'eris!'
credere vix equidem caelestia corpora possum

120
arbitrio formam supposuisse tuo,
utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est,
iudicii pretium qua data dicor ego.
non est tanta mihi fiducia corporis, ut me
maxima teste dea dona fuisse putem.

125
contenta est oculis hominum mea forma probari;
laudatrix Venus est invidiosa mihi.
sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis –
nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget?
nec tu succense, nimium mihi creditus aegre;

130
tarda solet magnis rebus inesse fides.
Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas;
proxima, me visam praemia summa tibi,
nec te Palladios nec te Iunonis honores
auditis Helenae praeposuisse bonis.

135
ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum!
ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno
illum, quem fieri vix puto posse meum.
quid bibulum curvo proscindere litus aratro,

140
spemque sequi coner quam locus ipse negat?
sum rudis ad Veneris furtum, nullaque fidelem –
di mihi sunt testes – lusimus arte virum.
nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello,
fungitur officio littera nostra novo.

145
felices, quibus usus adest! ego nescia rerum
difficilem culpae suspicor esse viam.
Ipse malo metus est; iam nunc confundor, et omnes
in nostris oculos vultibus esse reor.
nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi,

150
et quasdam voces rettulit Aethra mihi.
at tu dissimula, nisi si desistere mavis!
sed cur desistas? dissimulare potes.
lude, sed occulte! maior, non maxima, nobis
est data libertas, quod Menelaus abest.

155
ille quidem procul est, ita re cogente, profectus;
magna fuit subitae iustaque causa viae –
aut mihi sic visum est. ego, cum dubitaret an iret,
'quam primum,' dixi, 'fac rediturus eas!'
omine laetatus dedit oscula, 'res' que 'domusque

160
et tibi sit curae Troicus hospes,' ait.
vix tenui risum, quem dum conpescere luctor,
nil illi potui dicere praeter 'erit.'
Vela quidem Creten ventis dedit ille secundis;
sed tu non ideo cuncta licere puta!

165
sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens –
an nescis longas regibus esse manus?
forma quoque est oneri; nam quo constantius ore
laudamur vestro, iustius ille timet.
quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est,

170
et melius famae verba dedisse fuit.
nec, quod abest hic me tecum, mirare, relicta;
moribus et vitae credidit ille meae.
de facie metuit, vitae confidit, et illum
securum probitas, forma timere facit.

175
Tempora ne pereant ultro data praecipis, utque
simplicis utamur commoditate viri.
et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntas
est satis; in dubio pectora nostra labant.
et vir abest nobis, et tu sine coniuge dormis,

180
inque vicem tua me, te mea forma capit;
et longae noctes, et iam sermone coimus,
et tu, me miseram! blandus, et una domus.
et peream, si non invitant omnia culpam;
nescio quo tardor sed tamen ipsa metu!

185
quod male persuades, utinam bene cogere posses!
vi mea rusticitas excutienda fuit.
utilis interdum est ipsis iniuria passis.
sic certe felix esse coacta forem.
Dum novus est, potius coepto pugnemus amori!

190
flamma recens parva sparsa residit aqua.
certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi,
cumque nihil speres firmius esse, fugit.
Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est,
in non exhibitis utraque lusa toris.

195
tu quoque dilectam multos, infide, per annos
diceris Oenonen destituisse tuam.
nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te
quaerere, si nescis, maxima cura fuit.
adde, quod, ut cupias constans in amore manere,

200
non potes. expediunt iam tua vela Phryges;
dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,
qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit.
cursibus in mediis novitatis plena relinques
gaudia; cum ventis noster abibit amor.

205
An sequar, ut suades, laudataque Pergama visam
pronurus et magni Laumedontis ero?
non ita contemno volucris praeconia famae,
ut probris terras inpleat illa meis.
quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota,

210
quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui?
quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor,
totque tui fratres Dardanidesque nurus?
tu quoque, qui poteris fore me sperare fidelem,
et non exemplis anxius esse tuis?

215
quicumque Iliacos intraverit advena portus,
is tibi solliciti causa timoris erit.
ipse mihi quotiens iratus 'adultera!' dices,
oblitus nostro crimen inesse tuum!
delicti fies idem reprehensor et auctor.

220
terra, precor, vultus obruat ante meos!
At fruar Iliacis opibus cultuque beato,
donaque promissis uberiora feram;
purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur,
congestoque auri pondere dives ero!

225
da veniam fassae – non sunt tua munera tanti;
nescio quo tellus me tenet ista modo.
quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris?
unde petam fratres, unde parentis opem?
omnia Medeae fallax promisit Iason –

230
pulsa est Aesonia num minus illa domo?
non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,
non Idyia parens Chalciopeve soror.
tale nihil timeo – sed nec Medea timebat!
fallitur augurio spes bona saepe suo.

235
omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto,
navibus a portu lene fuisse fretum.
Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
ante diem partus est tua visa parens;
et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo

240
Ilion arsurum praemonuisse ferunt.
utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque
parta per arbitrium bina tropaea tuum,
sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est,
iudice te causam non tenuere duae;

245
nec dubito, quin, te si prosequar, arma parentur.
ibit per gladios, ei mihi! noster amor.
an fera Centauris indicere bella coegit
Atracis Haemonios Hippodamia viros –
tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira

250
et geminos fratres Tyndareumque putas?
Quod bene te iactes et fortia facta loquaris,
a verbis facies dissidet ista tuis.
apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti.
bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama!

255
Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;
militia est operis altera digna tuis.
his ego, si saperem pauloque audacior essem,
uterer; utetur, siqua puella sapit –
aut ego deposito sapiam fortasse pudore

260
et dabo cunctatas tempore victa manus.
Quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,
scimus, quid captes conloquiumque voces;
sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est.
et mora sit voto forsan amica tuo.

265
Hactenus; arcanum furtivae conscia mentis
littera iam lasso pollice sistat opus.
cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,
quae mihi sunt comites consiliumque duae.

XVIII
Leander Heroni

Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem,
si cadat unda maris, Sesti puella, tibi.
si mihi di faciles, si sunt in amore secundi,
invitis oculis haec mea verba leges.

5
sed non sunt faciles; nam cur mea vota morantur
currere me nota nec patiuntur aqua?
ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventis
turbida perque cavas vix adeunda rates.
unus, et hic audax, a quo tibi littera nostra

10
redditur, e portu navita movit iter;
adscensurus eram, nisi quod, cum vincula prorae
solveret, in speculis omnis Abydos erat.
non poteram celare meos, velut ante, parentes,
quemque tegi volumus, non latuisset amor.

15
Protinus haec scribens, 'felix, i, littera!' dixi,
'iam tibi formosam porriget illa manum.
forsitan admotis etiam tangere labellis,
rumpere dum niveo vincula dente volet.'
talibus exiguo dictis mihi murmure verbis,

20
cetera cum charta dextra locuta mea est.
at quanto mallem, quam scriberet, illa nataret,
meque per adsuetas sedula ferret aquas!
aptior illa quidem placido dare verbera ponto;
est tamen et sensus apta ministra mei.

25
Septima nox agitur, spatium mihi longius anno,
sollicitum raucis ut mare fervet aquis.
his ego si vidi mulcentem pectora somnum
noctibus, insani sit mora longa freti!
rupe sedens aliqua specto tua litora tristis

30
et, quo non possum corpore, mente feror.
lumina quin etiam summa vigilantia turre
aut videt aut acies nostra videre putat.
ter mihi deposita est in sicca vestis harena;
ter grave temptavi carpere nudus iter –

35
obstitit inceptis tumidum iuvenalibus aequor,
mersit et adversis ora natantis aquis.
At tu, de rapidis inmansuetissime ventis,
quid mecum certa proelia mente geris?
in me, si nescis, Borea, non aequora, saevis!

40
quid faceres, esset ni tibi notus amor?
tam gelidus quod sis, num te tamen, inprobe, quondam
ignibus Actaeis incaluisse negas?
gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet
aerios aditus, quo paterere modo?

45
parce, precor, facilemque move moderatius auram –
imperet Hippotades sic tibi triste nihil!
Vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse
quasque quatit, nulla parte coercet aquas.
nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas –

50
Icarium quamvis hinc prope litus abest!
quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras
tollere, quod dubia saepe pependit aqua.
Interea, dum cuncta negant ventique fretumque,
mente agito furti tempora prima mei.

55
nox erat incipiens – namque est meminisse voluptas –
cum foribus patriis egrediebar amans.
nec mora, deposito pariter cum veste timore
iactabam liquido bracchia lenta mari.
luna fere tremulum praebebat lumen eunti

60
ut comes in nostras officiosa vias.
hanc ego suspiciens, 'faveas, dea candida,' dixi,
'et subeant animo Latmia saxa tuo!
non sinit Endymion te pectoris esse severi.
flecte, precor, vultus ad mea furta tuos!

65
tu dea mortalem caelo delapsa petebas;
vera loqui liceat! – quam sequor ipsa dea est.
neu referam mores caelesti pectore dignos,
forma nisi in veras non cadit illa deas.
a Veneris facie non est prior ulla tuaque;

70
neve meis credas vocibus, ipsa vide!
quantum, cum fulges radiis argentea puris,
concedunt flammis sidera cuncta tuis,
tanto formosis formosior omnibus illa est.
si dubitas, caecum, Cynthia, lumen habes.'

75
Haec ego, vel certe non his diversa, locutus
per mihi cedentes sponte ferebar aquas.
unda repercussae radiabat imagine lunae,
et nitor in tacita nocte diurnus erat;
nullaque vox usquam, nullum veniebat ad aures

80
praeter dimotae corpore murmur aquae.
Alcyones solae, memores Ceycis amati,
nescio quid visae sunt mihi dulce queri.
Iamque fatigatis umero sub utroque lacertis
fortiter in summas erigor altus aquas.

85
ut procul aspexi lumen, 'meus ignis in illo est:
illa meum,' dixi, 'litora lumen habent!'
et subito lassis vires rediere lacertis,
visaque, quam fuerat, mollior unda mihi.
frigora ne possim gelidi sentire profundi,

90
qui calet in cupido pectore, praestat amor.
quo magis accedo propioraque litora fiunt,
quoque minus restat, plus libet ire mihi.
cum vero possum cerni quoque, protinus addis
spectatrix animos, ut valeamque facis.

95
nunc etiam nando dominae placuisse laboro,
atque oculis iacto bracchia nostra tuis.
te tua vix prohibet nutrix descendere in altum –
hoc quoque enim vidi, nec mihi verba dabam.
nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem,

100
ne fieret prima pes tuus udus aqua.
excipis amplexu feliciaque oscula iungis –
oscula, di magni, trans mare digna peti! –
eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus,
et madidam siccas aequoris imbre comam.

105
Cetera nox et nos et turris conscia novit,
quodque mihi lumen per vada monstrat iter.
non magis illius numerari gaudia noctis
Hellespontiaci quam maris alga potest;
quo brevius spatium nobis ad furta dabatur,

110
hoc magis est cautum, ne foret illud iners.
Iamque fugatura Tithoni coniuge noctem
praevius Aurorae Lucifer ortus erat;
oscula congerimus properata sine ordine raptim
et querimur parvas noctibus esse moras.

115
atque ita cunctatus monitu nutricis amaro
frigida deserta litora turre peto.
digredimur flentes, repetoque ego virginis aequor
respiciens dominam, dum licet, usque meam.
siqua fides vero est, veniens hinc esse natator,

120
cum redeo, videor naufragus esse mihi.
hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur;
a te cum redeo, clivus inertis aquae.
invitus repeto patriam – quis credere possit?
invitus certe nunc moror urbe mea.

125
Ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis,
unaque mens, tellus non habet una duos?
vel tua me Sestos, vel te mea sumat Abydos;
tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet.
cur ego confundor, quotiens confunditur aequor?

130
cur mihi, causa levis, ventus obesse potest?
iam nostros curvi norunt delphines amores,
ignotum nec me piscibus esse reor.
iam patet attritus solitarum limes aquarum,
non aliter multa quam via pressa rota.

135
quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar;
at nunc per ventos hoc quoque deesse queror.
fluctibus inmodicis Athamantidos aequora canent,
vixque manet portu tuta carina suo;
hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa,

140
quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto.
est satis amissa locus hic infamis ab Helle,
utque mihi parcat, nomine crimen habet.
Invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum
aurea lanigero vellere vexit ovis;

145
nec tamen officium pecoris navisve requiro,
dummodo, quas findam corpore, dentur aquae.
parte egeo nulla; fiat modo copia nandi,
idem navigium, navita, vector ero!
nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton;

150
publica non curat sidera noster amor.
Andromedan alius spectet claramque Coronam,
quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo;
at mihi, quod Perseus et cum Iove Liber amarunt,
indicium dubiae non placet esse viae.

155
est aliud lumen, multo mihi certius istis,
non errat tenebris quo duce noster amor;
hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti,
quaque viam fecit Thessala pinus, eam,
et iuvenem possim superare Palaemona nando

160
morsaque quem subito reddidit herba deum.
Saepe per adsiduos languent mea bracchia motus,
vixque per inmensas fessa trahuntur aquas.
his ego cum dixi: 'pretium non vile laboris,
iam dominae vobis colla tenenda dabo,'

165
protinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt,
ut celer Eleo carcere missus equus.
ipse meos igitur servo, quibus uror, amores
teque, magis caelo digna puella, sequor.
digna quidem caelo es – sed adhuc tellure morare,

170
aut dic, ad superos et mihi qua sit iter!
hic es, et exigue misero contingis amanti,
cumque mea fiunt turbida mente freta.
quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest?
num minus haec nobis tam brevis obstat aqua?

175
an malim, dubito, toto procul orbe remotus
cum domina longe spem quoque habere meam.
quo propius nunc es, flamma propiore calesco,
et res non semper, spes mihi semper adest.
paene manu quod amo, tanta est vicinia, tango;

180
saepe sed, heu, lacrimas hoc mihi 'paene' movet!
velle quid est aliud fugientia prendere poma
spemque suo refugi fluminis ore sequi?
Ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo,
et me felicem nulla videbit hiemps,

185
cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda,
in ventis et aqua spes mea semper erit?
aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor
Plias et Arctophylax Oleniumque pecus?
aut ego non novi, quam sim temerarius, aut me

190
in freta non cautus tum quoque mittet amor;
neve putes id me, quod abest, promittere, tempus,
pignora polliciti non tibi tarda dabo.
sit tumidum paucis etiamnunc noctibus aequor,
ire per invitas experiemur aquas;

195
aut mihi continget felix audacia salvo,
aut mors solliciti finis amoris erit!
optabo tamen ut partis expellar in illas,
et teneant portus naufraga membra tuos;
flebis enim tactuque meum dignabere corpus

200
et 'mortis,' dices, 'huic ego causa fui!'
Scilicet interitus offenderis omine nostri,
litteraque invisa est hac mea parte tibi.
desino – parce queri! sed uti mare finiat iram,
accedant, quaeso, fac tua vota meis.

205
pace brevi nobis opus est, dum transferor isto;
cum tua contigero litora, perstet hiemps!
istic est aptum nostrae navale carinae,
et melius nulla stat mea puppis aqua.
illic me claudat Boreas, ubi dulce morari est!

210
tunc piger ad nandum, tunc ego cautus ero,
nec faciam surdis convicia fluctibus ulla,
triste nataturo nec querar esse fretum.
me pariter venti teneant tenerique lacerti,
per causas istic inpediarque duas!

215
Cum patietur hiemps, remis ego corporis utar;
lumen in adspectu tu modo semper habe!
interea pro me pernoctet epistula tecum,
quam precor ut minima prosequar ipse mora!

XIX
Hero Leandro

Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem
ut possim missam rebus habere, veni!
longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.
da veniam fassae; non patienter amo!

5
urimur igne pari, sed sum tibi viribus inpar:
fortius ingenium suspicor esse viris.
ut corpus, teneris ita mens infirma puellis –
deficiam, parvi temporis adde moram!
Vos modo venando, modo rus geniale colendo

10
ponitis in varia tempora longa mora.
aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae,
flectitis aut freno colla sequacis equi;
nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo;
diluitur posito serior hora mero.

15
his mihi summotae, vel si minus acriter urar,
quod faciam, superest praeter amare nihil.
quod superest facio, teque, o mea sola voluptas,
plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo!
aut ego cum cana de te nutrice susurro,

20
quaeque tuum, miror, causa moretur iter;
aut mare prospiciens odioso concita vento
corripio verbis aequora paene tuis;
aut, ubi saevitiae paulum gravis unda remisit,
posse quidem, sed te nolle venire, queror;

25
dumque queror lacrimae per amantia lumina manant,
pollice quas tremulo conscia siccat anus.
saepe tui specto si sint in litore passus,
inpositas tamquam servet harena notas;
utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo

30
venerit, aut, quaero, siquis Abydon eat.
quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu
Hellespontiaca ponis iturus aqua?
Sic ubi lux acta est et noctis amicior hora
exhibuit pulso sidera clara die,

35
protinus in summo vigilantia lumina tecto
ponimus, adsuetae signa notamque viae,
tortaque versato ducentes stamina fuso
feminea tardas fallimus arte moras.
Quid loquar interea tam longo tempore, quaeris?

40
nil nisi Leandri nomen in ore meo est.
'iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix,
an vigilant omnes, et timet ille suos?
iamne suas umeris illum deponere vestes,
pallade iam pingui tinguere membra putas?'

45
adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet,
sed movet obrepens somnus anile caput.
postque morae minimum 'iam certe navigat,' inquam,
'lentaque dimotis bracchia iactat aquis.'
paucaque cum tacta perfeci stamina terra,

50
an medio possis, quaerimus, esse freto.
et modo prospicimus, timida modo voce precamur,
ut tibi det faciles utilis aura vias;
auribus incertas voces captamus, et omnem
adventus strepitum credimus esse tui.

55
Sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis
acta, subit furtim lumina fessa sopor.
forsitan invitus mecum tamen, inprobe, dormis,
et, quamquam non vis ipse venire, venis.
nam modo te videor prope iam spectare natantem,

60
bracchia nunc umeris umida ferre meis,
nunc dare, quae soleo, madidis velamina membris,
pectora nunc nostro iuncta fovere sinu
multaque praeterea linguae reticenda modestae,
quae fecisse iuvat, facta referre pudet.

65
me miseram! brevis est haec et non vera voluptas;
nam tu cum somno semper abire soles.
firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes,
nec careant vera gaudia nostra fide!
cur ego tot viduas exegi frigida noctes?

70
cur totiens a me, lente morator, abes?
est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti;
nocte sed hesterna lenior aura fuit.
cur ea praeterita est? cur non ventura timebas?
tam bona cur periit, nec tibi rapta via est?

75
protinus ut similis detur tibi copia cursus,
hoc melior certe, quo prior, illa fuit.
At cito mutata est pacati forma profundi.
tempore, cum properas, saepe minore venis.
hic, puto, deprensus nil, quod querereris, haberes,

80
meque tibi amplexo nulla noceret hiemps.
certe ego tum ventos audirem laeta sonantis,
et numquam placidas esse precarer aquas.
quid tamen evenit, cur sis metuentior undae
contemptumque prius nunc vereare fretum?

85
nam memini, cum te saevum veniente minaxque
non minus, aut multo non minus, aequor erat;
cum tibi clamabam: 'sic tu temerarius esto,
ne miserae virtus sit tua flenda mihi!'
unde novus timor hic, quoque illa audacia fugit?

90
magnus ubi est spretis ille natator aquis?
Sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas,
et facias placidum per mare tutus iter –
dummodo sis idem, dum sic, ut scribis, amemur,
flammaque non fiat frigidus illa cinis.

95
non ego tam ventos timeo mea vota morantes,
quam similis vento ne tuus erret amor,
ne non sim tanti, superentque pericula causam,
et videar merces esse labore minor.
Interdum metuo, patria ne laedar et inpar

100
dicar Abydeno Thressa puella toro.
ferre tamen possum patientius omnia, quam si
otia nescio qua paelice captus agis,
in tua si veniunt alieni colla lacerti,
fitque novus nostri finis amoris amor.

105
a, potius peream, quam crimine vulnerer isto,
fataque sint culpa nostra priora tua!
nec, quia venturi dederis mihi signa doloris,
haec loquor aut fama sollicitata nova.
omnia sed vereor – quis enim securus amavit?

110
cogit et absentes plura timere locus.
felices illas, sua quas praesentia nosse
crimina vera iubet, falsa timere vetat!
nos tam vana movet, quam facta iniuria fallit,
incitat et morsus error uterque pares.

115
o utinam venias, aut ut ventusve paterve
causaque sit certe femina nulla morae!
quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo;
iamdudum pecca, si mea fata petis!
Sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis,

120
quoque minus venias, invida pugnat hiemps.
me miseram! quanto planguntur litora fluctu,
et latet obscura condita nube dies!
forsitan ad pontum mater pia venerit Helles,
mersaque roratis nata fleatur aquis –

125
an mare ab inviso privignae nomine dictum
vexat in aequoream versa noverca deam?
non favet, ut nunc est, teneris locus iste puellis;
hac Helle periit, hac ego laedor aqua.
at tibi flammarum memori, Neptune, tuarum

130
nullus erat ventis inpediendus amor –
si neque Amymone nec, laudatissima forma,
criminis est Tyro fabula vana tui,
lucidaque Alcyone Calyceque Hecataeone nata,
et nondum nexis angue Medusa comis,

135
flavaque Laudice caeloque recepta Celaeno,
et quarum memini nomina lecta mihi.
has certe pluresque canunt, Neptune, poetae
molle latus lateri conposuisse tuo.
cur igitur, totiens vires expertus amoris,

140
adsuetum nobis turbine claudis iter?
parce, ferox, latoque mari tua proelia misce!
seducit terras haec brevis unda duas.
te decet aut magnas magnum iactare carinas,
aut etiam totis classibus esse trucem;

145
turpe deo pelagi iuvenem terrere natantem,
gloriaque est stagno quolibet ista minor.
nobilis ille quidem est et clarus origine, sed non
a tibi suspecto ducit Ulixe genus.
da veniam servaque duos! natat ille, sed isdem

150
corpus Leandri, spes mea pendet aquis.
Sternuit en lumen! – posito nam scribimus illo –
sternuit et nobis prospera signa dedit.
ecce, merum nutrix faustos instillat in ignes,
'cras' que 'erimus plures,' inquit, et ipsa bibit.

155
effice nos plures, evicta per aequora lapsus,
o penitus toto corde recepte mihi!
in tua castra redi, socii desertor amoris;
ponuntur medio cur mea membra toro?
quod timeas, non est! auso Venus ipsa favebit,

160
sternet et aequoreas aequore nata vias.
ire libet medias ipsi mihi saepe per undas,
sed solet hoc maribus tutius esse fretum.
nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore
sola dedit vastis femina nomen aquis?

165
Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint,
aut gemini nequeas ferre laboris onus.
at nos diversi medium coeamus in aequor
obviaque in summis oscula demus aquis,
atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes;

170
exiguum, sed plus quam nihil illud erit!
vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare,
vel timidus famae cedere vellet amor!
nunc, male res iunctae, calor et reverentia pugnant.
quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat.

175
ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason,
inpositam celeri Phasida puppe tulit;
ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter,
cum praeda rediit protinus ille sua.
tu quam saepe petis, quod amas, tam saepe relinquis,

180
et quotiens grave sit puppibus ire, natas.
Sic tamen, o iuvenis tumidarum victor aquarum,
sic facito spernas, ut vereare, fretum!
arte laboratae merguntur ab aequore naves;
tu tua plus remis bracchia posse putas?

185
quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare;
exitus hic fractis puppibus esse solet.
me miseram! cupio non persuadere, quod hortor,
sisque, precor, monitis fortior ipse meis –
dummodo pervenias excussaque saepe per undas

190
inicias umeris bracchia lassa meis!
Sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas,
nescio quo pavidum frigore pectus hebet.
nec minus hesternae confundor imagine noctis,
quamvis est sacris illa piata meis.

195
namque sub aurora, iam dormitante lucerna,
somnia quo cerni tempore vera solent,
stamina de digitis cecidere sopore remissis,
collaque pulvino nostra ferenda dedi.
hic ego ventosas nantem delphina per undas

200
cernere non dubia sum mihi visa fide,
quem postquam bibulis inlisit fluctus harenis,
unda simul miserum vitaque deseruit.
quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride
nec nisi tranquillo bracchia crede mari!

205
si tibi non parcis, dilectae parce puellae,
quae numquam nisi te sospite sospes ero!
spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;
tu placidas toto pectore finde vias!
interea nanti, quoniam freta pervia non sunt,

210
leniat invisas littera missa moras.

XX
Acontius Cydippae

Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti;
promissam satis est te semel esse mihi.
perlege! discedat sic corpore languor ab isto,
quod meus est ulla parte dolere dolor!

5
Quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae,
suspicor ingenuas erubuisse genas.
coniugium pactamque fidem, non crimina posco;
debitus ut coniunx, non ut adulter amo.
verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus

10
pertulit ad castas me iaciente manus;
invenies illic, id te spondere, quod opto
te potius, virgo, quam meminisse deam.
nunc quoque avemus idem, sed idem tamen acrius illud;
adsumpsit vires auctaque flamma mora est,

15
quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo
et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor.
spem mihi tu dederas, meus hic tibi credidit ardor.
non potes hoc factum teste negare dea.
adfuit et, praesens ut erat, tua verba notavit

20
et visa est mota dicta tulisse coma.
Deceptam dicas nostra te fraude licebit,
dum fraudis nostrae causa feratur amor.
fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer, unum?
id te, quod quereris, conciliare potest.

25
non ego natura nec sum tam callidus usu;
sollertem tu me, crede, puella, facis.
te mihi conpositis – siquid tamen egimus – a me
adstrinxit verbis ingeniosus Amor.
dictatis ab eo feci sponsalia verbis,

30
consultoque fui iuris Amore vafer.
sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus,
si tamen est, quod ames, velle tenere dolus!
En, iterum scribo mittoque rogantia verba!
altera fraus haec est, quodque queraris habes.

35
si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo,
teque, peti caveas tu licet, usque petam.
per gladios alii placitas rapuere puellas;
scripta mihi caute littera crimen erit?
di faciant, possim plures inponere nodos,

40
ut tua sit nulla libera parte fides!
mille doli restant – clivo sudamus in imo;
ardor inexpertum nil sinet esse meus.
sit dubium, possisne capi; captabere certe.
exitus in dis est, sed capiere tamen.

45
ut partem effugias, non omnia retia falles,
quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.
si non proficient artes, veniemus ad arma,
inque tui cupido rapta ferere sinu.
non sum, qui soleam Paridis reprehendere factum,

50
nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit.
nos quoque – sed taceo! mors huius poena rapinae
ut sit, erit, quam te non habuisse, minor.
aut esses formosa minus, peterere modeste;
audaces facie cogimur esse tua.

55
tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt
sidera, qui flammae causa fuere meae;
hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix,
quaeque, precor, veniant in mea colla manus,
et decor et vultus sine rusticitate pudentes,

60
et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes.
cetera si possem laudare, beatior essem,
nec dubito, totum quin sibi par sit opus.
hac ego conpulsus, non est mirabile, forma
si pignus volui vocis habere tuae.

65
Denique, dum captam tu te cogare fateri,
insidiis esto capta puella meis.
invidiam patiar; passo sua praemia dentur.
cur suus a tanto crimine fructus abest?
Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles;

70
utraque victorem nempe secuta virum.
quamlibet accuses et sis irata licebit,
irata liceat dum mihi posse frui.
idem, qui facimus, factam tenuabimus iram,
copia placandi sit modo parva tui.

75
ante tuos liceat flentem consistere vultus
et liceat lacrimis addere verba suis,
utque solent famuli, cum verbera saeva verentur,
tendere submissas ad tua crura manus!
ignoras tua iura; voca! cur arguor absens?

80
iamdudum dominae more venire iube.
ipsa meos scindas licet imperiosa capillos,
oraque sint digitis livida nostra tuis.
omnia perpetiar; tantum fortasse timebo,
corpore laedatur ne manus ista meo.

85
Sed neque conpedibus nec me conpesce catenis –
servabor firmo vinctus amore tui!
cum bene se quantumque voles satiaverit ira,
ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!'
ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferri:

90
'tam bene qui servit, serviat iste mihi!'
nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit
optima, non ullo causa tuente perit.
Hoc quoque – quantumvis sit scriptum iniuria nostrum,
quod de me solo, nempe, queraris, habes.

95
non meruit falli mecum quoque Delia; si non
vis mihi promissum reddere, redde deae.
adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas,
et vocem memori condidit aure tuam.
omina re careant! nihil est violentius illa,

100
cum sua, quod nolim, numina laesa videt.
testis erit Calydonis aper, sic saevus, ut illo
sit magis in natum saeva reperta parens.
testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,
ipse dedit leto cum quibus ante feras;

105
quaeque superba parens saxo per corpus oborto
nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.
Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,
ne videar causa falsa monere mea;
dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra

110
ipso nubendi tempore saepe iaces.
consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,
et salvam salva te cupit esse fide.
inde fit ut, quotiens existere perfida temptas,
peccatum totiens corrigat illa tuum.

115
parce movere feros animosae virginis arcus;
mitis adhuc fieri, si patiare, potest.
parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;
servetur facies ista fruenda mihi.
serventur vultus ad nostra incendia nati,

120
quique subest niveo lenis in ore rubor.
hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat,
sic sit ut invalida te solet esse mihi!
torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra
dicere nec possum, quid minus ipse velim;

125
maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi
teque mea laedi calliditate puto.
in caput ut nostrum dominae periuria quaeso
eveniant; poena tuta sit illa mea!
Ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro

130
anxius huc illuc dissimulanter eo;
subsequor ancillam furtim famulumque, requirens
profuerint somni quid tibi quidve cibi.
me miserum, quod non medicorum iussa ministro,
effingoque manus, adsideoque toro!

135
et rursus miserum, quod me procul inde remoto,
quem minime vellem, forsitan alter adest!
ille manus istas effingit, et adsidet aegrae
invisus superis cum superisque mihi,
dumque suo temptat salientem pollice venam,

140
candida per causam bracchia saepe tenet,
contrectatque sinus, et forsitan oscula iungit.
officio merces plenior ista suo est!
Quis tibi permisit nostras praecerpere messes?
ad saepem alterius quis tibi fecit iter?

145
iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis!
a mihi promisso corpore tolle manus!
inprobe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est;
postmodo si facies istud, adulter eris.
elige de vacuis quam non sibi vindicet alter;

150
si nescis, dominum res habet ista suum.
nec mihi credideris – recitetur formula pacti;
neu falsam dicas esse, fac ipsa legat!
alterius thalamo, tibi nos, tibi dicimus, exi!
quid facis hic? exi! non vacat iste torus!

155
nam quod habes et tu gemini verba altera pacti,
non erit idcirco par tua causa meae.
haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa;
sed propior certe quam pater ipsa sibi est.
promisit pater hanc, haec se iuravit amanti;

160
ille homines, haec est testificata deam.
hic metuit mendax, haec et periura vocari;
an dubitas, hic sit maior an ille metus?
denique, ut amborum conferre pericula possis,
respice ad eventus – haec cubat, ille valet.

165
nos quoque dissimili certamina mente subimus;
nec spes par nobis nec timor aequus adest.
tu petis ex tuto; gravior mihi morte repulsa est,
idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo.
si tibi iustitiae, si recti cura fuisset,

170
cedere debueras ignibus ipse meis.
Nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua,
ad quid, Cydippe, littera nostra redit?
hic facit ut iaceas et sis suspecta Dianae;
hunc tu, si sapias, limen adire vetes.

175
hoc faciente subis tam saeva pericula vitae –
atque utinam pro te, qui movet illa, cadat!
quem si reppuleris, nec, quem dea damnat, amaris,
tu tunc continuo, certe ego salvus ero.
siste metum, virgo! stabili potiere salute,

180
fac modo polliciti conscia templa colas;
non bove mactato caelestia numina gaudent,
sed, quae praestanda est et sine teste, fide.
ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes,
fert aliis tristem sucus amarus opem.

185
nil opus est istis; tantum periuria vita
teque simul serva meque datamque fidem!
praeteritae veniam dabit ignorantia culpae –
exciderant animo foedera lecta tuo.
admonita es modo voce mea cum casibus istis,

190
quos, quotiens temptas fallere, ferre soles.
his quoque vitatis in partu nempe rogabis,
ut tibi luciferas adferat illa manus?
audiet et repetens quae sunt audita requiret,
iste tibi de quo coniuge partus eat.

195
promittes votum – scit te promittere falso;
iurabis – scit te fallere posse deos!
Non agitur de me; cura maiore laboro.
anxia sunt causa pectora nostra tua.
cur modo te dubiam pavidi flevere parentes,

200
ignaros culpae quos facis esse tuae?
et cur ignorent? matri licet omnia narres.
nil tua, Cydippe, facta ruboris habent.
ordine fac referas ut sis mihi cognita primum
sacra pharetratae dum facit ipsa deae;

205
ut te conspecta subito, si forte notasti,
restiterim fixis in tua membra genis;
et, te dum nimium miror, nota certa furoris,
deciderint umero pallia lapsa meo;
postmodo nescio qua venisse volubile malum,

210
verba ferens doctis insidiosa notis,
quod quia sit lectum sancta praesente Diana,
esse tuam vinctam numine teste fidem
ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit,
lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.

215
'nube, precor,' dicet, 'cui te bona numina iungunt;
quem fore iurasti, sit gener ille mihi.
quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae!'
talis erit mater, si modo mater erit.
Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque, videto.

220
inveniet vobis consuluisse deam.
insula, Coryciis quondam celeberrima nymphis,
cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.
illa mihi patria est; nec, si generosa probatis
nomina, despectis arguor ortus avis.

225
sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores;
amplius utque nihil, me tibi iungit Amor.
appeteres talem vel non iurata maritum;
iuratae vel non talis habendus eram.
Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe;

230
haec tibi me vigilem scribere iussit Amor;
e quibus alterius mihi iam nocuere sagittae,
alterius noceant ne tibi tela, cave!
iuncta salus nostra est – miserere meique tuique;
quid dubitas unam ferre duobus opem?

235
quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt,
tinctaque votivo sanguine Delos erit,
aurea ponetur mali felicis imago,
causaque versiculis scripta duobus erit:
'effigie pomi testatur Acontius huius

240
quae fuerint in eo scripta fuisse rata.'
Longior infirmum ne lasset epistula corpus
clausaque consueto sit sibi fine: vale!

XXI
Cydippe Acontio

Pertimui, scriptumque tuum sine murmure legi,
iuraret ne quos inscia lingua deos.
et, puto, captasses iterum, nisi, ut ipse fateris,
promissam scires me satis esse semel.

5
nec lectura fui, sed, si tibi dura fuissem,
aucta foret saevae forsitan ira deae.
omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae,
illa tamen iusta plus tibi parte favet,
utque cupis credi, memori te vindicat ira;

10
talis in Hippolyto vix fuit illa suo.
at melius virgo favisset virginis annis,
quos vereor paucos ne velit esse mihi.
Languor enim causis non apparentibus haeret;
adiuvor et nulla fessa medentis ope.

15
quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque
pallida vix cubito membra levare putas?
nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix
colloquii nobis sentiat esse vices.
ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus,

20
ut possim tuto scribere, 'dormit,' ait.
mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus
credibilis tarda desinit esse mora,
iamque venire videt quos non admittere durum est,
excreat et dicta dat mihi signa nota.

25
sicut erant, properans verba inperfecta relinquo,
et tegitur trepido littera coepta sinu.
inde meos digitos iterum repetita fatigat;
quantus sis nobis adspicis ipse labor.
quo peream si dignus eras, ut vera loquamur;

30
sed melior iusto quamque mereris ego.
Ergo te propter totiens incerta salutis
commentis poenas doque dedique tuis?
haec nobis formae te laudatore superbae
contingit merces? et placuisse nocet?

35
si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem,
culpatum nulla corpus egeret ope;
nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro
perditis, et proprio vulneror ipsa bono.
dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum,

40
tu votis obstas illius, ille tuis.
ipsa velut navis iactor quam certus in altum
propellit Boreas, aestus et unda refert,
cumque dies caris optata parentibus instat,
inmodicus pariter corporis ardor adest –

45
ei mihi, coniugii tempus crudelis ad ipsum
Persephone nostras pulsat acerba fores!
iam pudet, et timeo, quamvis mihi conscia non sim,
offensos videar ne meruisse deos.
accidere haec aliquis casu contendit, at alter

50
acceptum superis hunc negat esse virum;
neve nihil credas in te quoque dicere famam,
facta veneficiis pars putat ista tuis.
causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis
aspera submota proelia, plector ego!

55
Dic age nunc, solitoque tibi ne decipe more:
quid facies odio, sic ubi amore noces?
si laedis, quod amas, hostem sapienter amabis –
me, precor, ut serves, perdere, dire, velis!
aut tibi iam nulla est speratae cura puellae,

60
quam ferus indigna tabe perire sinis,
aut, dea si frustra pro me tibi saeva rogatur,
qua mihi te iactes, gratia nulla tua est.
elige, quid fingas: non vis placare Dianam –
inmemor es nostri; non potes – illa tui est!

65
Vel numquam mallem vel non mihi tempore in illo
esset in Aegaeis cognita Delos aquis!
tunc mea difficili deducta est aequore navis,
et fuit ad coeptas hora sinistra vias.
quo pede processi! quo me pede limine movi!

70
picta citae tetigi quo pede texta ratis!
bis tamen adverso redierunt carbasa vento –
mentior, a demens! ille secundus erat!
ille secundus erat qui me referebat euntem,
quique parum felix inpediebat iter.

75
atque utinam constans contra mea vela fuisset –
sed stultum est venti de levitate queri.
Mota loci fama properabam visere Delon
et facere ignava puppe videbar iter.
quam saepe ut tardis feci convicia remis,

80
questaque sum vento lintea parca dari!
et iam transieram Myconon, iam Tenon et Andron,
inque meis oculis candida Delos erat;
quam procul ut vidi, 'quid me fugis, insula,' dixi,
'laberis in magno numquid, ut ante, mari?'

85
Institeram terrae, cum iam prope luce peracta
demere purpureis sol iuga vellet equis.
quos idem solitos postquam revocavit ad ortus,
comuntur nostrae matre iubente comae.
ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum,

90
et vestes umeris induit ipsa meis.
protinus egressae superis, quibus insula sacra est,
flava salutatis tura merumque damus;
dumque parens aras votivo sanguine tingit,
sectaque fumosis ingerit exta focis,

95
sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes,
erramusque vago per loca sacra pede.
et modo porticibus spatior modo munera regum
miror et in cunctis stantia signa locis;
miror et innumeris structam de cornibus aram,

100
et de qua pariens arbore nixa dea est,
et quae praeterea – neque enim meminive libetve
quidquid ibi vidi dicere – Delos habet.
Forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti,
visaque simplicitas est mea posse capi.

105
in templum redeo gradibus sublime Dianae –
tutior hoc ecquis debuit esse locus?
mittitur ante pedes malum cum carmine tali –
ei mihi, iuravi nunc quoque paene tibi!
sustulit hoc nutrix mirataque 'perlege!' dixit.

110
insidias legi, magne poeta, tuas!
nomine coniugii dicto confusa pudore,
sensi me totis erubuisse genis,
luminaque in gremio veluti defixa tenebam –
lumina propositi facta ministra tui.

115
inprobe, quid gaudes? aut quae tibi gloria parta est?
quidve vir elusa virgine laudis habes?
non ego constiteram sumpta peltata securi,
qualis in Iliaco Penthesilea solo;
nullus Amazonio caelatus balteus auro,

120
sicut ab Hippolyte, praeda relata tibi est.
verba quid exultas tua si mihi verba dederunt,
sumque parum prudens capta puella dolis?
Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit;
tu nunc Hippomenes scilicet alter eris!

125
at fuerat melius, si te puer iste tenebat,
quem tu nescio quas dicis habere faces,
more bonis solito spem non corrumpere fraude;
exoranda tibi, non capienda fui!
Cur, me cum peteres, ea non profitenda putabas,

130
propter quae nobis ipse petendus eras?
cogere cur potius quam persuadere volebas,
si poteram audita condicione capi?
quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris
linguaque praesentem testificata deam?

135
quae iurat, mens est. sed nil iuravimus illa;
illa fidem dictis addere sola potest.
consilium prudensque animi sententia iurat,
et nisi iudicii vincula nulla valent.
si tibi coniugium volui promittere nostrum,

140
exige polliciti debita iura tori;
sed si nil dedimus praeter sine pectore vocem,
verba suis frustra viribus orba tenes.
non ego iuravi – legi iurantia verba;
vir mihi non isto more legendus eras.

145
decipe sic alias – succedat epistula pomo!
si valet hoc, magnas ditibus aufer opes;
fac iurent reges sua se tibi regna daturos,
sitque tuum toto quidquid in orbe placet!
maior es hoc ipsa multum, mihi crede, Diana,

150
si tua tam praesens littera numen habet.
Cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negavi,
cum bene promissi causa peracta mei est,
confiteor, timeo saevae Latoidos iram
et corpus laedi suspicor inde meum.

155
nam quare, quotiens socialia sacra parantur,
nupturae totiens languida membra cadunt?
ter mihi iam veniens positas Hymenaeus ad aras
fugit, et a thalami limine terga dedit,
vixque manu pigra totiens infusa resurgunt

160
lumina, vix moto corripit igne faces.
saepe coronatis stillant unguenta capillis
et trahitur multo splendida palla croco.
cum tetigit limen, lacrimas mortisque timorem
cernit et a cultu multa remota suo,

165
proicit ipse sua deductas fronte coronas,
spissaque de nitidis tergit amoma comis;
et pudet in tristi laetum consurgere turba,
quique erat in palla, transit in ora rubor.
At mihi, vae miserae! torrentur febribus artus

170
et gravius iusto pallia pondus habent,
nostraque plorantes video super ora parentes,
et face pro thalami fax mihi mortis adest.
parce laboranti, picta dea laeta pharetra,
daque salutiferam iam mihi fratris opem.

175
turpe tibi est, illum causas depellere leti,
te contra titulum mortis habere meae.
numquid, in umbroso cum velles fonte lavari,
inprudens vultus ad tua labra tuli,
praeteriive tuas de tot caelestibus aras,

180
ave mea spreta est vestra parente parens?
nil ego peccavi, nisi quod periuria legi
inque parum fausto carmine docta fui.
Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,
tura feras; prosint, quae nocuere, manus!

185
cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella
non tua sit, fieri ne tua possit, agis?
omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert
saeva mihi vitam, spem tibi diva mei?
Nec tu credideris illum, cui destinor uxor,

190
aegra superposita membra fovere manu.
adsidet ille quidem, quantum permittitur, ipse
sed meminit nostrum virginis esse torum.
iam quoque nescio quid de me sensisse videtur;
nam lacrimae causa saepe latente cadunt,

195
et minus audacter blanditur et oscula rara
applicat et timido me vocat ore suam.
nec miror sensisse, notis cum prodar apertis;
in dextrum versor, cum venit ille, latus,
nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus,

200
captantem tactus reicioque manum.
ingemit et tacito suspirat pectore, meque
offensam, quamvis non mereatur, habet.
ei mihi, quod gaudes, et te iuvat ista voluntas!
ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos!

205
at mihi siqua foret, tu nostra iustius ira,
qui mihi tendebas retia, dignus eras.
Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus.
es procul a nobis, et tamen inde noces.
mirabar quare tibi nomen Acontius esset;

210
quod faciat longe vulnus, acumen habes.
certe ego convalui nondum de vulnere tali,
ut iaculo scriptis eminus icta tuis.
quid tamen huc venias? sane miserabile corpus,
ingenii videas magna tropaea tui!

215
concidimus macie; color est sine sanguine, qualem
in pomo refero mente fuisse tuo,
candida nec mixto sublucent ora rubore.
forma novi talis marmoris esse solet;
argenti color est inter convivia talis,

220
quod tactum gelidae frigore pallet aquae.
si me nunc videas, visam prius esse negabis,
'arte nec est,' dices, 'ista petita mea,'
promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes,
et cupies illud non meminisse deam.

225
forsitan et facies iurem ut contraria rursus,
quaeque legam mittes altera verba mihi.
Sed tamen adsideas utinam, quod et ipse rogabas,
et videas sponsae languida membra tuae!
durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti,

230
tu veniam nostris vocibus ipse petas.
ne tamen ignores ope qua revalescere possim,
quaeritur a Delphis fata canente deo.
is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,
neclectam queritur teste sorore fidem.

235
hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt –
a! desunt voto numina nulla tuo!
unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est
quae capiat magnos littera lecta deos.
teque tenente deos numen sequor ipsa deorum,

240
doque libens victas in tua vota manus;
fassaque sum matri deceptae foedera linguae
lumina fixa tenens plena pudoris humo.
cetera cura tua est; plus hoc quoque virgine factum,
non timuit tecum quod mea charta loqui.

245
iam satis invalidos calamo lassavimus artus,
et manus officium longius aegra negat.
quid, nisi, quod cupio me iam coniungere tecum,
restat, ut adscribat littera nostra: Vale?


Modalità mobile