Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Ex Ponto - Liber Iii

I Uxori

Aequor Iasonio pulsatum remige primum
quaeque nec hoste fero nec nive, terra, cares,
ecquod erit tempus quo vos ego Naso relinquam,
in minus hostili iussus abesse loco?

5
An mihi barbaria vivendum semper in ista
inque Tomitana condar oportet humo?
Pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus,
finitimus rapido quam terit hostis equo,
pace tua dixisse velim: 'Tu pessima duro

10
pars es in exilio, tu mala nostra gravas.
Tu neque ver sentis cinctum florente corona,
tu neque messorum corpora nuda vides,
nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas,
cuncta sed inmodicum tempora frigus habent.

15
Tu glacie freta vincta tenes, et in aequore piscis
inclusus tecta saepe natavit aqua.
Nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini,
qui potus dubium sistat alatne sitim.
Rara, neque haec felix, in apertis eminet arvis

20
arbor et in terra est altera forma maris.
Non avis obloquitur, nisi silvis si qua remota
aequoreas rauco gutture potat aquas.
Tristia per vacuos horrent absinthia campos
conveniensque suo messis amara loco.

25
Adde metus et quod murus pulsatur ab hoste
tinctaque mortifera tabe sagitta madet,
quod procul haec regio est et ab omni devia cursu
nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
Non igitur mirum finem quaerentibus horum

30
altera si nobis usque rogatur humus.
Te magis est mirum non hoc evincere, coniunx,
inque meis lacrimas posse tenere malis.
Quid facias quaeris? Quaeras hoc scilicet ipsum,
invenies, vere si reperire voles.

35
Velle parum est: cupias ut re potiaris oportet
et faciat somnos haec tibi cura breves.
Velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus
optet ut exilium pace carere meum?
Pectore te toto cunctisque incumbere nervis

40
et niti pro me nocte dieque decet.
Utque iuvent alii, tu debes vincere amicos
uxor et ad partis prima venire tuas.
Magna tibi inposita est nostris persona libellis:
coniugis exemplum diceris esse bonae.

45
Hanc cave degeneres, ut sint praeconia nostra
vera; vide Famae quod tuearis opus.
Ut nihil ipse querar, tacito me Fama queretur,
quae debet fuerit ni tibi cura mei.
Exposuit memet populo Fortuna videndum

50
et plus notitiae quam fuit ante dedit.
Notior est factus Capaneus a fulminis ictu,
notus humo mersis Amphiaraus equis.
Si minus errasset, notus minus esset Ulixes,
magna Philoctetae vulnere fama suo est.

55
Si locus est aliquis tanta inter nomina parvis,
nos quoque conspicuos nostra ruina facit.
Nec te nesciri patitur mea pagina, qua non
inferius Coa Bittide nomen habes.
Quicquid ages igitur, scena spectabere magna

60
et pia non paucis testibus uxor eris.
Crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro,
qui legit has laudes, an mereare rogat.
Utque favere reor plures virtutibus istis,
sic tua non paucae carpere facta volent.

65
Quarum tu praesta ne livor dicere possit:
"Haec est pro miseri lenta salute viri".
Cumque ego deficiam nec possim ducere currum,
fac tu sustineas debile sola iugum.
Ad medicum specto venis fugientibus aeger:

70
ultima pars animae dum mihi restat, ades,
quodque ego praestarem, si te magis ipse valerem,
id mihi, cum valeas fortius ipsa, refer.
Exigit hoc socialis amor foedusque maritum.
Moribus hoc, coniunx, exigis ipsa tuis.

75
Hoc domui debes de qua censeris, ut illam
non magis officiis quam probitate colas.
Cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor,
non poterit credi Marcia culta tibi.
Nec sumus indigni nec, si vis vera fateri,

80
debetur meritis gratia nulla meis.
Redditur illa quidem grandi cum fenore nobis
nec te, si cupiat, laedere rumor habet,
sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum,
pro nostris ut sis ambitiosa malis,

85
Ut minus infesta iaceam regione labora,
clauda nec officii pars erit ulla tui.
Magna peto, sed non tamen invidiosa roganti,
utque ea non teneas, tuta repulsa tua est.
Nec mihi suscense, totiens si carmine nostro

90
quod facis ut facias teque imitere rogo.
Fortibus adsuevit tubicen prodesse suoque
dux bene pugnantis incitat ore viros.
Nota tua est probitas testataque tempus in omne:
sit virtus etiam non probitate minor.

95
Nec tibi Amazonia est pro me sumenda securis
aut excisa levi pelta gerenda manu.
Numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum,
sed sit ut iratum quam fuit ante minus.
Gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient:

100
hac potes aut nulla parte movere deos.
Quae tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur
meque viro flendi copia dives adest;
utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis:
has fortuna tibi nostra ministrat opes.

105
Si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset,
Admeti coniunx quam sequereris erat.
Aemula Penelopes fieres, si fraude pudica
instantis velles fallere nupta procos.
Si comes extincti manes sequerere mariti,

110
esset dux facti Laudamia tui.
Iphias ante oculos tibi erat ponenda volenti
corpus in accensos mittere forte rogos.
Morte nihil opus est, nihil Icariotide tela:
Caesaris est coniunx ore precanda tuo

115
quae praestat virtute sua, ne prisca vetustas
laude pudicitiae saecula nostra premat,
quae Veneris formam, mores Iunonis habendo
sola est caelesti digna reperta toro.
Quid trepidas et adire times? Non inpia Progne

120
filiave Aeetae voce movenda tua est,
nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor,
Scyllaque quae Siculas inguine terret aquas,
Telegonive parens vertendis nata figuris
nexaque nodosas angue Medusa comas,

125
femina sed princeps, in qua Fortuna videre
se probat et caecae crimina falsa tulit,
qua nihil in terris ad finem solis ab ortu
clarius excepto Caesare mundus habet.
Eligito tempus captatum saepe rogandi,

130
exeat adversa ne tua navis aqua.
Non semper sacras reddunt oracula sortis
ipsaque non omni tempore fana patent.
Cum status Urbis erit qualem nunc auguror esse,
et nullus populi contrahet ora dolor,

135
cum domus Augusti Capitoli more colenda
laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,
tum tibi di faciant adeundi copia fiat,
profectura aliquid tum tua verba putes.
Si quid aget maius, differ tua coepta caveque

140
spem festinando praecipitare meam.
Nec rursus iubeo, dum sit vacuissima, quaeras:
corporis ad curam vix vacat illa sui.
Omnia . . . . . . . . . . . . . . .
per rerum turbam tu quoque oportet eas.

145
Cum tibi contigerit vultum Iunonis adire,
fac sis personae quam tueare memor.
Nec factum defende meum: mala causa silenda est.
Nil nisi sollicitae sint tua verba preces.
Tum lacrimis demenda mora est submissaque terra

150
ad non mortalis brachia tende pedes.
Tum pete nil aliud saevo nisi ab hoste recedam:
hostem Fortunam sit satis esse mihi.
Plura quidem subeunt, sed sunt turbata timore;
haec quoque vix poteris voce tremente loqui.

155
Suspicor hoc damno fore non tibi: sentiet illa
te maiestatem pertimuisse suam.
Nec tua si fletu scindentur verba, nocebit:
interdum lacrimae pondera vocis habent.
Lux etiam coeptis facito bona talibus adsit

160
horaque conveniens auspiciumque favens,
sed prius inposito sanctis altaribus igni
tura fer ad magnos vinaque pura deos,
e quibus ante omnes Augustum numen adora
progeniemque piam participemque tori.

165
Sint utinam mites solito tibi more tuasque
non duris lacrimas vultibus aspiciant!

II Cottae

Quam legis a nobis missam tibi, Cotta, salutem,
missa sit ut vere perveniatque precor.
Namque meis sospes multum cruciatibus aufers
utque sit in nobis pars bona salva facis.

5
Cumque labent aliqui iactataque vela relinquant,
tu lacerae remanes ancora sola rati.
Grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis
qui cum Fortuna terga dedere fugae.
Cum feriant unum, non unum fulmina terrent

10
iunctaque percusso turba pavere solet.
Cumque dedit paries venturae signa ruinae,
sollicito vacuus fit locus ille metu.
Quis non e timidis aegri contagia vitat
vicinum metuens ne trahat inde malum?

15
Me quoque amicorum nimio terrore metuque,
non odio quidam destituere mei.
Non illis pietas, non officiosa voluntas
defuit: adversos extimuere deos.
Utque magis cauti possunt timidique videri,

20
sic adpellari non meruere mali.
Aut meus excusat caros ita candor amicos
utque habeant de me crimina nulla favet.
Sint hi contenti venia signentque licebit
purgari factum me quoque teste suum.

25
Pars estis pauci melior, qui rebus in artis
ferre mihi nullam turpe putastis opem.
Tunc igitur meriti morietur gratia vestri,
cum cinis absumpto corpore factus ero.
Fallor et illa meae superabit tempora vitae,

30
si tamen a memori posteritate legar.
Corpora debentur maestis exsanguia bustis,
effugiunt structos nomen honorque rogos.
Occidit et Theseus et qui comitavit Orestem,
sed tamen in laudes vivit uterque suas.

35
Vos etiam seri laudabunt saepe nepotes
claraque erit scriptis gloria vestra meis.
Hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque,
et tales animos barbara turba probat.
Cumque ego de vestra nuper probitate referrem

40
nam didici Getice Sarmaticeque loqui
forte senex quidam, coetu cum staret in illo,
reddidit ad nostros talia verba sonos:
'Nos quoque amicitiae nomen, bone, novimus, hospes,
quos procul a vobis Pontus et Hister habet.

45
Est locus in Scythia Tauros dixere priores
qui Getica longe non ita distat humo.
Hac ego sum terra patriae nec paenitet ortus.
Consortem Phoebi gens colit illa deam.
Templa manent hodie vastis innixa columnis

50
perque quater denos itur in illa gradus.
Fama refert illic signum caeleste fuisse,
quoque minus dubites, stat basis orba dea
araque, quae fuerat natura candida saxi,
decolor adfuso sanguine tincta rubet.

55
Femina sacra facit taedae non nota iugali,
quae superat Scythicas nobilitate nurus.
Sacrifici genus est, sic instituere parentes,
advena virgineo caesus ut ense cadat.
Regna Thoas habuit Maeotide clarus in ora,

60
nec fuit Euxinis notior alter aquis.
Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
nescio quam dicunt Iphigenian iter,
quam levibus ventis sub nube per aequora vectam
creditur his Phoebe deposuisse locis.

65
Praefuerat templo multos ea rite per annos,
invita peragens tristia sacra manu,
cum duo velifera iuvenes venere carina
presseruntque suo litora nostra pede.
Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,

70
ast Pylades alter: nomina fama tenet.
Protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram,
evincti geminas ad sua terga manus.
Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
ambiat ut fulvas infula longa comas,

75
dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
dum tardae causas invenit ipsa morae:
"Non ego crudelis, iuvenes, ignoscite, dixit,
sacra suo facio barbariora loco.
Ritus is est gentis. Qua vos tamen urbe venitis

80
quodve parum fausta puppe petistis iter?"
Dixit et audito patriae pia nomine virgo
consortes urbis comperit esse suae:
"Alter ut e vobis, inquit, cadat hostia sacris,
ad patrias sedes nuntius alter eat."

85
Ire iubet Pylades carum periturus Orestem;
hic negat inque vices pugnat uterque mori.
Extitit hoc unum quo non convenerit illis:
cetera par concors et sine lite fuit.
Dum peragunt iuvenes pulchri certamen amoris,

90
ad fratrem scriptas exarat illa notas.
Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur,
humanos casus aspice! frater erat.
Nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae
clamque per inmensas puppe feruntur aquas.

95
Mirus amor iuvenum; quamvis abiere tot anni,
in Scythia magnum nunc quoque nomen habent.'
Fabula narrata est postquam vulgaris ab illo,
laudarunt omnes facta piamque fidem.
Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est,

100
nomen amicitiae barbara corda movet.
Quid facere Ausonia geniti debetis in urbe,
cum tangant duros talia facta Getas?
Adde quod est animus semper tibi mitis et altae
indicium more nobilitatis habent

105
quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,
quos Numa maternus non neget esse suos
adiectique probent genetiva ad nomina Cottae,
si tu non esses, interitura domus.
Digne vir hac serie, lasso succurrere amico

110
conveniens istis moribus esse puta.

III Fabio Maximo

Si vacat exiguum profugo dare tempus amico,
o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,
dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra
seu veri species seu fuit ille sopor.

5
Nox erat et bifores intrabat luna fenestras,
mense fere medio quanta nitere solet.
Publica me requies curarum somnus habebat
fusaque erant toto languida membra toro,
cum subito pennis agitatus inhorruit aer

10
et gemuit parvo mota fenestra sono.
Territus in cubitum relevo mea membra sinistrum,
pulsus et e trepido pectore somnus abit.
Stabat Amor, vultu non quo prius esse solebat,
fulcra tenens laeva tristis acerna manu,

15
nec torquem collo neque habens crinale capillo
nec bene dispositas comptus ut ante comas.
Horrida pendebant molles super ora capilli
et visa est oculis horrida penna meis,
qualis in aeriae tergo solet esse columbae

20
tractatam multae quam tetigere manus.
Hunc simul agnovi neque enim mihi notior alter
talibus adfata est libera lingua sonis:
'O puer, exilii decepto causa magistro,
quem fuit utilius non docuisse mihi,

25
huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo
et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
Quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres,
quae sunt, si nescis, invidiosa tibi?
Tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus,

30
adposui senis te duce quinque pedes.
Nec me Maeonio consurgere carmine nec me
dicere magnorum passus es acta ducum.
Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes
ingenii vires comminuere mei.

35
Namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis,
in nullum mea mens grande vacavit opus.
Nec satis hoc fuerat: stulto quoque carmine feci
Artibus ut posses non rudis esse meis.
Pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,

40
id quoque in extremis et sine pace locis.
At non Chionides Eumolpus in Orphea talis,
in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,
praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,
Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.

45
Nomina neu referam longum collecta per aevum,
discipulo perii solus ab ipse meo.
Dum damus arma tibi, dum te, lascive, docemus,
haec te discipulo dona magister habet.
Scis tamen et liquido iuratus dicere possis

50
non me legitimos sollicitasse toros.
Scripsimus haec illis quarum nec vitta pudicos
contingit crines nec stola longa pedes.
Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas
et facere incertum per mea iussa genus?

55
An sit ab his omnis rigide submota libellis
quam lex furtivos arcet habere viros?
Quid tamen hoc prodest, vetiti si lege severa
credor adulterii composuisse notas?
At tu sic habeas ferientes cuncta sagittas,

60
sic numquam rapido lampades igne vacent,
sic regat imperium terrasque coerceat omnis
Caesar, ab Aenea est qui tibi fratre tuus
effice sit nobis non inplacabilis ira
meque loco plecti commodiore velit.'

65
Haec ego visus eram puero dixisse volucri,
hos visus nobis ille dedisse sonos:
'Per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,
per matrem iuro Caesareumque caput
nil nisi concessum nos te didicisse magistro

70
Artibus et nullum crimen inesse tuis.
Utque hoc, sic utinam defendere cetera possem!
Scis aliud quod te laeserit esse magis.
Quidquid id est, neque enim debet dolor ipse referri,
nec potes a culpa dicere abesse tua

75
tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,
non gravior merito iudicis ira fuit.
Ut tamen aspicerem consolarerque iacentem,
lapsa per inmensas est mea penna vias.
Haec loca tum primum vidi cum matre rogante

80
Phasias est telis fixa puella meis.
Quae nunc cur iterum post saecula longa revisam
tu facis, o castris miles amice meis.
Pone metus igitur: mitescet Caesaris ira
et veniet votis mollior aura tuis.

85
Neve moram timeas, tempus quod quaerimus instat
cunctaque laetitiae plena triumphus habet.
Dum domus et nati, dum mater Livia gaudet,
dum gaudes, patriae magne ducisque pater,
dum sibi gratatur populus totamque per Urbem

90
omnis odoratis ignibus ara calet,
dum faciles aditus praebet venerabile templum,
sperandum est nostras posse valere preces.
Dixit et aut ille est tenues dilapsus in auras,
coeperunt sensus aut vigilare mei.

95
Si dubitem faveas quin his, o Maxime, dictis,
Memnonio cygnos esse colore putem.
Sed neque mutatur nigra pice lacteus umor,
nec quod erat candens fit terebinthus ebur.
Conveniens animo genus est tibi; nobile namque

100
pectus et Herculeae simplicitatis habes.
Livor, iners vitium, mores non exit in altos
utque latens ima vipera serpit humo.
Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum
grandius ingenio nec tibi nomen inest.

105
Ergo alii noceant miseris optentque timeri
tinctaque mordaci spicula felle gerant.
At tua supplicibus domus est adsueta iuvandis,
in quorum numero me, precor, esse velis.

IV Rufino

Haec tibi non vanam portantia verba salutem
Naso Tomitana mittit ab urbe tuus,
utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho,
in vestras venit si tamen ille manus.

5
Est opus exiguum vestrisque paratibus inpar:
quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.
Firma valent per se nullumque Machaona quaerunt;
ad medicam dubius confugit aeger opem.
Non opus est magnis placido lectore poetis:

10
quemlibet invitum difficilemque tenent.
Nos, quibus ingenium longi minuere labores
aut etiam nullum forsitan ante fuit,
viribus infirmi vestro candore valemus;
quod mihi si demas, omnia rapta putem.

15
Cunctaque cum mea sint propenso nixa favore,
praecipuum veniae ius habet ille liber.
Spectatum vates alii scripsere triumphum:
est aliquid memori visa notare manu.
Nos ea vix avidam vulgo captata per aurem

20
scripsimus atque oculi fama fuere mei.
Scilicet adfectus similis aut impetus idem
rebus ab auditis conspicuisque venit!
Nec nitor argenti quem vos vidistis et auri
quod mihi defuerit purpuraque illa queror,

25
sed loca, sed gentes formatae mille figuris
nutrissent carmen proeliaque ipsa meum,
et regum vultus, certissima pignora mentis,
iuvissent aliqua forsitan illud opus.
Plausibus ex ipsis populi laetoque favore

30
ingenium quodvis incaluisse potest,
tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem
quam rudis audita miles ad arma tuba.
Pectora sint nobis nivibus glacieque licebit
atque hoc quem patior frigidiora loco,

35
illa ducis facies in curru stantis eburno
excuteret frigus sensibus omne meis.
His ego defectus dubiisque auctoribus usus
ad vestri venio iure favoris opem.
Nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum

40
nomina: materiam non habuere manus.
Pars quota de tantis rebus, quam fama referre
aut aliquis nobis scribere posset, erat?
Quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid
erratum est illic praeteritumve mihi.

45
Adde quod adsidue domini meditata querelas
ad laetum carmen vix mea versa lyra est.
Vix bona post tanto quaerenti verba subibant
et gaudere aliquid res mihi visa nova est,
utque reformidant insuetum lumina solem,

50
sic ad laetitiam mens mea segnis erat.
Est quoque cunctarum novitas carissima rerum
gratiaque officio quod mora tardat abest.
Cetera certatim de magno scripta triumpho
iam pridem populi suspicor ore legi.

55
Illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus.
Illa recens pota est, nostra tepebit aqua.
Non ego cessavi nec fecit inertia serum:
ultima me vasti sustinet ora freti.
Dum venit huc rumor properataque carmina fiunt

60
factaque eunt ad vos, annus abisse potest.
Nec minimum refert intacta rosaria primus
an sera carpas paene relicta manu.
Quid mirum lectis exhausto floribus horto
si duce non facta est digna corona suo?

65
Deprecor hoc: vatum contra sua carmina ne quis
dicta putet! pro se Musa locuta mea est.
Sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae,
in vestro miseris si licet esse choro,
magnaque pars animae mecum vixistis, amici:

70
hac ego vos absens nunc quoque parte colo.
Sint igitur vestro mea commendata favore
carmina, non possum pro quibus ipse loqui.
Scripta placent a morte fere, quia laedere vivos
livor et iniusto carpere dente solet.

75
Si genus est mortis male vivere, terra moratur
et desunt fatis sola sepulcra meis.
Denique opus curae culpetur ut undique nostrae,
officium nemo qui reprehendat erit.
Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas:

80
hac ego contentos auguror esse deos.
Haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras
et placeat caeso non minus agna bove.
Res quoque tanta fuit quantae subsistere summo
Aeneidos vati grande fuisset onus.

85
Ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi
pondera disparibus non potuere rotis.
Quo pede nunc utar dubia est sententia nobis:
alter enim de te, Rhene, triumphus adest.
Inrita votorum non sunt praesagia vatum.

90
Danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
Nec mea verba legis, qui sum submotus ad Histrum,
non bene pacatis flumina pota Getis.
Ista dei vox est: deus est in pectore nostro;
haec duce praedico vaticinorque deo.

95
Quid cessas currum pompamque parare triumphis,
Livia? Dant nullas iam tibi bella moras.
Perfida damnatas Germania proicit hastas:
iam pondus dices omen habere meum.
Crede, brevique fides aderit. Geminabit honorem

100
filius et iunctis ut prius ibit equis.
Prome quod inicias umeris victoribus ostrum:
ipsa potest solitum nosse corona caput.
Scuta sed et galeae gemmis radientur et auro
stentque super vinctos trunca tropaea viros.

105
Oppida turritis cingantur eburnea muris
fictaque res vero more putetur agi.
Squalidus inmissos fracta sub harundine crines
Rhenus et infectas sanguine portet aquas.
Barbara iam capti poscunt insignia reges

110
textaque fortuna divitiora sua
< . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . >
et quae praeterea virtus invicta tuorum
saepe parata tibi saepe paranda facit.

115
Di, quorum monitu sumus eventura locuti,
verba, precor, celeri nostra probate fide.

V Cottae Maximo

Quam legis unde tibi mittatur epistula, quaeris?
Hinc ubi caeruleis iungitur Hister aquis.
Ut regio dicta est, succurrere debet et auctor,
laesus ab ingenio Naso poeta suo.

5
Qui tibi quam mallet praesens adferre salutem
mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.
Legimus, o iuvenis patrii non degener oris,
dicta tibi pleno verba diserta foro.
Quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas

10
lecta satis multas, pauca fuisse queror.
Plura sed haec feci relegendo saepe nec umquam
non mihi quam primo grata fuere magis.
Cumque nihil totiens lecta e dulcedine perdant,
viribus illa suis, non novitate placent.

15
Felices quibus haec ipso cognoscere in actu
et tam facundo contigit ore frui!
Nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
Et magis adducto pomum decerpere ramo

20
quam de caelata sumere lance iuvat.
At nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,
quod legi tua vox exhibuisset opus,
utque fui solitus, sedissem forsitan unus
de centum iudex in tua verba viris,

25
maior et inplesset praecordia nostra voluptas,
cum traherer dictis adnueremque tuis.
Quem quoniam fatum patria vobisque relictis
inter inhumanos maluit esse Getas,
quod licet, ut videar tecum magis esse legendo,

30
saepe, precor, studii pignora mitte tui
exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,
utere, quod nobis rectius ipse dares.
Namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, vobis,
ingenio nitor non periisse meo.

35
Redde vicem, nec rara tui monimenta laboris
accipiant nostrae grata futura manus.
Dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum,
ecquid ab his ipsis admoneare mei.
Ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis

40
aut, quod saepe soles, exigis ut recitent,
quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit,
nescioquid certe sentit abesse sui,
utque loqui multum de me praesente solebas,
nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?

45
Ipse quidem Getico peream violatus ab arcu
et sit periuri quam prope poena vides ,
te nisi momentis video paene omnibus absens!
Gratia quod menti quolibet ire licet.
Hac ubi perveni nulli cernendus in Urbem,

50
saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.
Tum mihi difficile est quam sit bene dicere quamque
candida iudiciis illa sit hora meis.
Tum me, si qua fides, caelesti sede receptum
cum fortunatis suspicor esse deis.

55
Rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo,
a Styge nec longe Pontica distat humus.
Unde ego si fato nitor prohibente reverti,
spem sine profectu, Maxime, tolle mihi.

VI Ad amicum celato nomine

Naso suo posuit nomen quam paene! sodali
mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis.
At si cauta parum scripsisset dextra quis esses,
forsitan officio parta querela foret.

5
Cur tamen hoc aliis tutum credentibus unus
adpellent ne te carmina nostra rogas?
Quanta sit in media clementia Caesaris ira,
si nescis, ex me certior esse potes.
Huic ego quam patior nil possem demere poenae,

10
si iudex meriti cogerer esse mei.
Non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis
nec prohibet tibi me scribere teque mihi.
Nec scelus admittas, si consoleris amicum
mollibus et verbis aspera fata leves.

15
Cur, dum tuta times, facis ut reverentia talis
fiat in Augustos invidiosa deos?
Fulminis adflatos interdum vivere telis
vidimus et refici non prohibente Iove,
nec, quia Neptunus navem lacerarat Ulixis,

20
Leucothee nanti ferre negavit opem.
Crede mihi, miseris caelestia numina parcunt
nec semper laesos et sine fine premunt.
Principe nec nostro deus est moderatior ullus:
iustitia vires temperat ille suas;

25
nuper eam Caesar facto de marmore templo,
iam pridem posuit mentis in aede suae.
Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet
qui poenam culpa non meruere pati.
Obruerit cum tot saevis deus aequoris undis,

30
ex illis mergi pars quota digna fuit?
Cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipso
iudice delectus Martis iniquus erit.
At si forte velis in nos inquirere, nemo est
qui se quod patitur commeruisse neget.

35
Adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igni
nulla potest iterum restituisse dies.
Restituit multos aut poenae parte levavit
Caesar et in multis me precor esse velit.
At tu, cum tali populus sub principe simus,

40
adloquio profugi credis inesse metum?
Forsitan haec domino Busiride iure timeres
aut solito clausos urere in aere viros.
Desine mitem animum vano infamare timore.
Saeva quid in placidis saxa vereris aquis?

45
Ipse ego, quod primo scripsi sine nomine vobis,
vix excusari posse mihi videor.
Sed pavor attonito rationis ademerat usum,
cesserat omne novis consiliumque malis,
fortunamque meam metuens, non vindicis iram

50
terrebar titulo nominis ipse mei.
Hactenus admonitus memori concede poetae
ponat ut in chartis nomina cara suis.
Turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu
si nulla libri parte legere mei.

55
Ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit,
non ultra quam vis officiosus ero
teque tegam qui sis, nisi cum permiseris ipse.
Cogetur nemo munus habere meum.
Tu modo, quem poteras vel aperte tutus amare,

60
si res est anceps ista, latenter ama.

VII Ad amicos

Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti
iamque pudet vanas fine carere preces.
Taedia consimili fieri de carmine vobis,
quidque petam, cunctos edidicisse reor.

5
Nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis
charta sit a vinclis non labefacta suis.
Ergo mutetur scripti sententia nostri,
ne totiens contra quam rapit amnis eam.
Quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:

10
talia peccandi iam mihi finis erit.
Nec gravis uxori dicar, quae scilicet in me
quam proba tam timida est experiensque parum.
Hoc quoque, Naso, feres, etenim peiora tulisti:
iam tibi sentiri sarcina nulla potest.

15
Ductus ab armento taurus detrectet aratrum
subtrahat et duro colla novella iugo.
Nos, quibus adsuerit fatum crudeliter uti,
ad mala iam pridem non sumus ulla rudes.
Venimus in Geticos fines: moriamur in illis,

20
Parcaque ad extremum qua mea coepit eat!
Spem iuvat amplecti, quae non iuvat inrita semper,
et, fieri cupias si qua, futura putes.
Proximus huic gradus est bene desperare salutem
seque semel vera scire perisse fide.

25
Curando fieri quaedam maiora videmus
vulnera, quae melius non tetigisse fuit.
Mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
quam sua qui tumidis brachia iactat aquis.
Cur ego concepi Scythicis me posse carere

30
finibus et terra prosperiore frui?
Cur aliquid de me speravi lenius umquam?
An fortuna mihi sic mea nota fuit?
Torqueor en gravius repetitaque forma locorum
exilium renovat triste recensque facit.

35
Est tamen utilius studium cessasse meorum
quam, quas admorint, non valuisse preces.
Magna quidem res est, quam non audetis, amici,
sed si quis peteret, qui dare vellet erat.
Dummodo non nobis hoc Caesaris ira negarit,

40
fortiter Euxinis inmoriemur aquis.

VIII Fabio Maximo

Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
dona Tomitanus mittere posset ager.
Dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,
sed te, cum donas, ista iuvare solent.

5
Nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:
hostis ab agricola vix sinit illa fodi.
Purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus,
sed non Sarmatico tingitur illa mari.
Vellera dura ferunt pecudes et Palladis uti

10
arte Tomitanae non didicere nurus.
Femina pro lana Cerealia munera frangit
subpositoque gravem vertice portat aquam.
Non hic pampineis amicitur vitibus ulmus,
nulla premunt ramos pondere poma suos.

15
Tristia deformes pariunt absinthia campi
terraque de fructu quam sit amara docet.
Nil igitur tota Ponti regione Sinistri
quod mea sedulitas mittere posset erat.
Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:

20
hoste, precor, fiant illa cruenta tuo.
Hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,
haec viget in nostris, Maxime, Musa locis!
Quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur,
tu tamen haec, quaeso, consule missa boni!

IX Bruto

Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,
carmina nescio quem carpere nostra refers,
nil nisi me terra fruar ut propiore rogare
et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.

5
O! quam de multis vitium reprehenditur unum!
Hoc peccat solum si mea Musa, bene est.
Ipse ego librorum video delicta meorum,
cum sua plus iusto carmina quisque probet.
Auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim

10
Thersiten facie dixerit esse bona.
Iudicium tamen hic nostrum non decipit error,
nec quicquid genui protinus illud amo.
Cur igitur, si me video delinquere, peccem
et patiar scripto crimen inesse rogas?

15
Non eadem ratio est sentire et demere morbos:
sensus inest cunctis, tollitur arte malum.
Saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui,
iudicium vires destituuntque meum.
Saepe piget quid enim dubitem tibi vera fateri?

20
corrigere et longi ferre laboris onus.
Scribentem iuvat ipse labor minuitque laborem
cumque suo crescens pectore fervet opus.
Corrigere ut res est tanto minus ardua quanto
magnus Aristarcho maior Homerus erat,

25
sic animum lento curarum frigore laedit
et cupidi cursus frena retentat equi.
Atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram
ossaque pacata nostra tegantur humo,
ut mihi conanti nonnumquam intendere curas

30
fortunae species obstat acerba meae,
vixque mihi videor faciam qui carmina sanus
inque feris curem corrigere illa Getis.
Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris
quam sensus cunctis paene quod unus inest.

35
Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis:
conveniens operi tempus utrumque suo est.
Quid nisi de vitio scribam regionis amarae,
utque loco moriar commodiore precer?
Cum totiens eadem dicam, vix audior ulli

40
verbaque profectu dissimulata carent.
Et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus isdem
unaque per plures vox mea temptat opem.
An, ne bis sensum lector reperiret eundem,
unus amicorum, Brute, rogandus eras?

45
Non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti!
Vilior est operis fama salute mea.
Denique materiam quam quis sibi finxerit ipse,
arbitrio variat multa poeta suo.
Musa mea est index nimium quoque vera malorum

50
atque incorrupti pondera testis habet.
Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
littera, propositum curaque nostra fuit.
Postmodo conlectas utcumque sine ordine iunxi:
hoc opus electum ne mihi forte putes.

55
Da veniam scriptis, quorum non gloria nobis
causa, sed utilitas officiumque fuit.

Modalità mobile