Splash Latino - Ovidio - Ars Amatoria

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ovidio - Ars Amatoria

Si quis in hoc artem populo non novit amandi,
hoc legat et lecto carmine doctus amet.
arte citae veloque rates remoque moventur,
arte leves currus: arte regendus amor.

5
curribus Automedon lentisque erat aptus habenis,
Tiphys in Haemonia puppe magister erat:
me Venus artificem tenero praefecit Amori;
Tiphys et Automedon dicar Amoris ego.
ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet:

10
sed puer est, aetas mollis et apta regi.
Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem,
atque animos placida contudit arte feros.
qui totiens socios, totiens exterruit hostes,
creditur annosum pertimuisse senem.

15
quas Hector sensurus erat, poscente magistro
verberibus iussas praebuit ille manus.
Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris:
saevus uterque puer, natus uterque dea.
sed tamen et tauri cervix oneratur aratro,

20
frenaque magnanimi dente teruntur equi;
et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret arcu
pectora, iactatas excutiatque faces.
quo me fixit Amor, quo me violentius ussit,
hoc melior facti vulneris ultor ero:

25
non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes,
nec nos ariae voce monemur avis,
nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores
servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis:
usus opus movet hoc: vati parete perito;

30
vera canam: coeptis, mater Amoris, ades!
este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
quaeque tegis medios, instita longa, pedes.
nos venerem tutam concessaque furta canemus,
inque meo nullum carmine crimen erit.

35
principio, quod amare velis, reperire labora,
qui nova nunc primum miles in arma venis.
proximus huic labor est placitam exorare puellam:
tertius, ut longo tempore duret amor.
hic modus, haec nostro signabitur area curru:

40
haec erit admissa meta terenda rota.
dum licet, et loris passim potes ire solutis,
elige cui dicas 'tu mihi sola places.'
haec tibi non tenues veniet delapsa per auras:
quaerenda est oculis apta puella tuis.

45
scit bene venator, cervis ubi retia tendat,
scit bene, qua frendens valle moretur aper;
aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos,
novit quae multo pisce natentur aquae:
tu quoque, materiam longo qui quaeris amori,

50
ante frequens quo sit disce puella loco.
non ego quaerentem vento dare vela iubebo,
nec tibi, ut invenias, longa terenda via est.
Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis,
raptaque sit Phrygio Graia puella viro,

55
tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas,
'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.'
Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,
aequore quot pisces, fronde teguntur aves,
quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas:

60
mater in Aeneae constitit urbe sui.
seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,
ante oculos veniet vera puella tuos:
sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt.
cogeris voti nescius esse tui:

65
seu te forte iuvat sera et sapientior aetas,
hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.
tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,
cum sol Herculei terga leonis adit:
aut ubi muneribus nati sua munera mater

70
addidit, externo marmore dives opus.
nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis,
porticus auctoris Livia nomen habet:
quaque parare necem miseris patruelibus ausae
Belides et stricto stat ferus ense pater.

75
nec te praetereat Veneri ploratus Adonis,
cultaque Iudaeo septima sacra Syro.
nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae:
multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi.
et fora conveniunt (quis credere possit?) amori:

80
flammaque in arguto saepe reperta foro:
subdita qua Veneris facto de marmore templo
Appias expressis ara pulsat aquis,
illo saepe loco capitur consultus Amori,
quique aliis cavit, non cavet ipse sibi:

85
illo saepe loco desunt sua verba diserto,
resque novae veniunt, causaque agenda sua est.
hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet:
qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.
sed tu praecipue curvis venare theatris:

90
haec loca sunt voto fertiliora tuo.
illic invenies quod ames, quod ludere possis,
quodque semel tangas, quodque tenere velis.
ut redit itque frequens longum formica per agmen,
granifero solitum cum vehit ore cibum,

95
aut ut apes saltusque suos et olentia nactae
pascua per flores et thyma summa volant,
sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
copia iudicium saepe morata meum est.
spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae:

100
ille locus casti damna pudoris habet.
primus sollicitos fecisti, Romule, ludos,
cum iuvit viduos rapta Sabina viros.
tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,
nec fuerant liquido pulpita rubra croco;

105
illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes
simpliciter positae, scena sine arte fuit;
in gradibus sedit populus de caespite factis,
qualibet hirsutas fronde tegente comas.
respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam

110
quam velit, et tacito pectore multa movent.
dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco,
ludius aequatam ter pede pulsat humum,
in medio plausu (plausus tunc arte carebant)
rex populo praedae signa petita dedit.

115
protinus exiliunt, animum clamore fatentes,
virginibus cupidas iniciuntque manus.
ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae,
ut fugit invisos agna novella lupos:
sic illae timuere viros sine more ruentes;

120
constitit in nulla qui fuit ante color.
nam timor unus erat, facies non una timoris:
pars laniat crines, pars sine mente sedet;
altera maesta silet, frustra vocat altera matrem:
haec queritur, stupet haec; haec manet, illa fugit;

125
ducuntur raptae, genialis praeda, puellae,
et potuit multas ipse decere timor.
siqua repugnarat nimium comitemque negabat,
sublatam cupido vir tulit ipse sinu,
atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?

130
quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.'
Romule, militibus scisti dare commoda solus:
haec mihi si dederis commoda, miles ero.
scilicet ex illo sollemnia more theatra
nunc quoque formosis insidiosa manent.

135
nec te nobilium fugiat certamen equorum;
multa capax populi commoda Circus habet.
nil opus est digitis, per quos arcana loquaris,
nec tibi per nutus accipienda nota est:
proximus a domina, nullo prohibente, sedeto,

140
iunge tuum lateri qua potes usque latus;
et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi,
quod tibi tangenda est lege puella loci.
hic tibi quaeratur socii sermonis origo,
et moveant primos publica verba sonos.

145
cuius equi veniant, facito, studiose, requiras:
nec mora, quisquis erit, cui favet illa, fave.
at cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis,
tu Veneri dominae plaude favente manu;
utque fit, in gremium pulvis si forte puellae

150
deciderit, digitis excutiendus erit:
etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum:
quaelibet officio causa sit apta tuo.
pallia si terra nimium demissa iacebunt,
collige, et inmunda sedulus effer humo;

155
protinus, officii pretium, patiente puella
contingent oculis crura videnda tuis.
respice praeterea, post vos quicumque sedebit,
ne premat opposito mollia terga genu.
parva leves capiunt animos: fuit utile multis

160
pulvinum facili composuisse manu.
profuit et tenui ventos movisse tabella,
et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
hos aditus Circusque novo praebebit amori,
sparsaque sollicito tristis harena foro.

165
illa saepe puer Veneris pugnavit harena,
et qui spectavit vulnera, vulnus habet.
dum loquitur tangitque manum poscitque libellum
et quaerit posito pignore, vincat uter,
saucius ingemuit telumque volatile sensit,

170
et pars spectati muneris ipse fuit.
quid, modo cum belli navalis imagine Caesar
Persidas induxit Cecropiasque rates?
nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellae
Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit.

175
quis non invenit turba, quod amaret, in illa?
eheu, quam multos advena torsit amor!
ecce, parat Caesar domito quod defuit orbi
addere: nunc, oriens ultime, noster eris.
Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti,

180
signaque barbaricas non bene passa manus.
ultor adest, primisque ducem profitetur in annis,
bellaque non puero tractat agenda puer.
parcite natales timidi numerare deorum:
Caesaribus virtus contigit ante diem.

185
ingenium caeleste suis velocius annis
surgit, et ignavae fert male damna morae.
parvus erat, manibusque duos Tirynthius angues
pressit, et in cunis iam Iove dignus erat.
nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti,

190
cum timuit thyrsos India victa tuos?
auspiciis annisque patris, puer, arma movebis,
et vinces annis auspiciisque patris:
tale rudimentum tanto sub nomine debes,
nunc iuvenum princeps, deinde future senum;

195
cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos:
cumque pater tibi sit, iura tuere patris.
induit arma tibi genitor patriaeque tuusque:
hostis ab invito regna parente rapit;
tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas:

200
stabit pro signis iusque piumque tuis.
vincuntur causa Parthi: vincantur et armis;
Eoas Latio dux meus addat opes.
Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti:
nam deus e vobis alter es, alter eris.

205
auguror, en, vinces; votivaque carmina reddam,
et magno nobis ore sonandus eris.
consistes, aciemque meis hortabere verbis;
o desint animis ne mea verba tuis!
tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam,

210
telaque, ab averso quae iacit hostis equo.
qui fugis ut vincas, quid victo, Parthe, relinquis?
Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet.
ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum,
quattuor in niveis aureus ibis equis.

215
ibunt ante duces onerati colla catenis,
ne possint tuti, qua prius, esse fuga.
spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae,
diffundetque animos omnibus ista dies.
atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret,

220
quae loca, qui montes, quaeve ferantur aquae,
omnia responde, nec tantum siqua rogabit;
et quae nescieris, ut bene nota refer.
hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem:
cui coma dependet caerula, Tigris erit.

225
hos facito Armenios; haec est Danaia Persis:
urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit.
ille vel ille, duces; et erunt quae nomina dicas,
si poteris, vere, si minus, apta tamen.
dant etiam positis aditum convivia mensis:

230
est aliquid praeter vina, quod inde petas.
saepe illic positi teneris adducta lacertis
purpureus Bacchi cornua pressit Amor:
vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas,
permanet et capto stat gravis ille loco.

235
ille quidem pennas velociter excutit udas:
sed tamen et spargi pectus amore nocet.
vina parant animos faciuntque caloribus aptos:
cura fugit multo diluiturque mero.
tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit,

240
tum dolor et curae rugaque frontis abit.
tunc aperit mentes aevo rarissima nostro
simplicitas, artes excutiente deo.
illic saepe animos iuvenum rapuere puellae,
et Venus in vinis ignis in igne fuit.

245
hic tu fallaci nimium ne crede lucernae:
iudicio formae noxque merumque nocent.
luce deas caeloque Paris spectavit aperto,
cum dixit Veneri 'vincis utramque, Venus.'
nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni,

250
horaque formosam quamlibet illa facit.
consule de gemmis, de tincta murice lana,
consule de facie corporibusque diem.
quid tibi femineos coetus venatibus aptos
enumerem? numero cedet harena meo.

255
quid referam Baias, praetextaque litora velis,
et quae de calido sulpure fumat aqua?
hinc aliquis vulnus referens in pectore dixit
'Non haec, ut fama est, unda salubris erat.'
ecce suburbanae templum nemorale Dianae

260
partaque per gladios regna nocente manu:
illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit,
multa dedit populo vulnera, multa dabit.
hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,
praecipit imparibus vecta Thalea rotis.

265
nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes,
dicere praecipuae molior artis opus.
quisquis ubique, viri, dociles advertite mentes,
pollicitisque favens, vulgus, adeste meis.
prima tuae menti veniat fiducia, cunctas

270
posse capi; capies, tu modo tende plagas.
vere prius volucres taceant, aestate cicadae,
Maenalius lepori det sua terga canis,
femina quam iuveni blande temptata repugnet:
haec quoque, quam poteris credere nolle, volet.

275
utque viro furtiva venus, sic grata puellae:
vir male dissimulat: tectius illa cupit.
conveniat maribus, nequam nos ante rogemus,
femina iam partes victa rogantis agat.
mollibus in pratis admugit femina tauro:

280
femina cornipedi semper adhinnit equo.
parcior in nobis nec tam furiosa libido:
legitimum finem flamma virilis habet.
Byblida quid referam, vetito quae fratris amore
arsit et est laqueo fortiter ulta nefas?

285
Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit,
et nunc obducto cortice pressa latet:
illius lacrimis, quas arbore fundit odora,
unguimur, et dominae nomina gutta tenet.
forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae

290
candidus, armenti gloria, taurus erat,
signatus tenui media inter cornua nigro:
una fuit labes, cetera lactis erant.
illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuvencae
optarunt tergo sustinuisse suo.

295
Pasipha fieri gaudebat adultera tauri;
invida formosas oderat illa boves.
nota cano: non hoc, centum quae sustinet urbes,
quamvis sit mendax, Creta negare potest.
ipsa novas frondes et prata tenerrima tauro

300
fertur inadsueta subsecuisse manu.
it comes armentis, nec ituram cura moratur
coniugis, et Minos a bove victus erat.
quo tibi, Pasipha, pretiosas sumere vestes?
ille tuus nullas sentit adulter opes.

305
quid tibi cum speculo, montana armenta petenti?
quid totiens positas fingis, inepta, comas?
crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam.
quam cuperes fronti cornua nata tuae!
sive placet Minos, nullus quaeratur adulter:

310
sive virum mavis fallere, falle viro!
in nemus et saltus thalamo regina relicto
fertur, ut Aonio concita Baccha deo.
a, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo,
et dixit 'domino cur placet ista meo?

315
aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis:
nec dubito, quin se stulta decere putet.'
dixit, et ingenti iamdudum de grege duci
iussit et inmeritam sub iuga curva trahi,
aut cadere ante aras commentaque sacra coegit,

320
et tenuit laeta paelicis exta manu.
paelicibus quotiens placavit numina caesis,
atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!'
et modo se Europen fieri, modo postulat Io,
altera quod bos est, altera vecta bove.

325
hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna,
dux gregis, et partu proditus auctor erat.
Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore
(Et quantum est uno posse carere viro?),
non medium rupisset iter, curruque retorto

330
Auroram versis Phoebus adisset equis.
filia purpureos Niso furata capillos
pube premit rabidos inguinibusque canes.
qui Martem terra, Neptunum effugit in undis,
coniugis Atrides victima dira fuit.

335
cui non defleta est Ephyraeae flamma Cresae,
et nece natorum sanguinolenta parens?
flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix:
Hippolytum pavidi diripuistis equi.
quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis?

340
poena reversura est in caput ista tuum.
omnia feminea sunt ista libidine mota;
acrior est nostra, plusque furoris habet.
ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas;
vix erit e multis, quae neget, una, tibi.

345
quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae:
ut iam fallaris, tuta repulsa tua est.
sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas
et capiant animos plus aliena suis?
fertilior seges est alienis semper in agris,

350
vicinumque pecus grandius uber habet.
sed prius ancillam captandae nosse puellae
cura sit: accessus molliet illa tuos.
proxima consiliis dominae sit ut illa, videto,
neve parum tacitis conscia fida iocis.

355
hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando:
quod petis, ex facili, si volet illa, feres.
illa leget tempus (medici quoque tempora servant)
quo facilis dominae mens sit et apta capi.
mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum

360
ut seges in pingui luxuriabit humo.
pectora dum gaudent nec sunt adstricta dolore,
ipsa patent, blanda tum subit arte Venus.
tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis:
militibus gravidum laeta recepit equum.

365
tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit:
tum facies opera, ne sit inulta, tua.
hanc matutinos pectens ancilla capillos
incitet, et velo remigis addat opem,
et secum tenui suspirans murmure dicat

370
'At, puto, non poteras ipsa referre vicem.'
tum de te narret, tum persuadentia verba
addat, et insano iuret amore mori.
sed propera, ne vela cadant auraeque residant:
ut fragilis glacies, interit ira mora.

375
quaeris, an hanc ipsam prosit violare ministram?
talibus admissis alea grandis inest.
haec a concubitu fit sedula, tardior illa,
haec dominae munus te parat, illa sibi.
casus in eventu est: licet hic indulgeat ausis,

380
consilium tamen est abstinuisse meum.
non ego per praeceps et acuta cacumina vadam,
nec iuvenum quisquam me duce captus erit.
si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas,
corpore, non tantum sedulitate placet,

385
fac domina potiare prius, comes illa sequatur:
non tibi ab ancilla est incipienda venus.
hoc unum moneo, siquid modo creditur arti,
nec mea dicta rapax per mare ventus agit:
aut non rem temptes aut perfice; tollitur index,

390
cum semel in partem criminis ipsa venit.
non avis utiliter viscatis effugit alis;
non bene de laxis cassibus exit aper.
saucius arrepto piscis teneatur ab hamo:
perprime temptatam, nec nisi victor abi.

395
[tunc neque te prodet communi noxia culpa,
factaque erunt dominae dictaque nota tibi.]
sed bene celetur: bene si celabitur index,
notitiae suberit semper amica tuae.
tempora qui solis operosa colentibus arva,

400
fallitur, et nautis aspicienda putat;
nec semper credenda ceres fallacibus arvis,
nec semper viridi concava puppis aquae,
nec teneras semper tutum captare puellas:
saepe dato melius tempore fiet idem.

405
sive dies suberit natalis, sive Kalendae,
quas Venerem Marti continuasse iuvat,
sive erit ornatus non ut fuit ante sigillis,
sed regum positas Circus habebit opes,
differ opus: tunc tristis hiems, tunc Pliades instant,

410
tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua;
tunc bene desinitur: tunc siquis creditur alto,
vix tenuit lacerae naufraga membra ratis.
tu licet incipias qua flebilis Allia luce
vulneribus Latiis sanguinolenta fluit,

415
quaque die redeunt, rebus minus apta gerendis,
culta Palaestino septima festa Syro.
magna superstitio tibi sit natalis amicae:
quaque aliquid dandum est, illa sit atra dies.
cum bene vitaris, tamen auferet; invenit artem

420
femina, qua cupidi carpat amantis opes.
institor ad dominam veniet discinctus emacem,
expediet merces teque sedente suas:
quas illa, inspicias, sapere ut videare, rogabit:
oscula deinde dabit; deinde rogabit, emas.

425
hoc fore contentam multos iurabit in annos,
nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi.
si non esse domi, quos des, causabere nummos,
littera poscetur ne didicisse iuvet.
quid, quasi natali cum poscit munera libo,

430
et, quotiens opus est, nascitur illa, sibi?
quid, cum mendaci damno maestissima plorat,
elapsusque cava fingitur aure lapis?
multa rogant utenda dari, data reddere nolunt:
perdis, et in damno gratia nulla tuo.

435
non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes,
cum totidem linguis sint satis ora decem.
cera vadum temptet, rasis infusa tabellis:
cera tuae primum conscia mentis eat.
blanditias ferat illa tuas imitataque amantem

440
verba; nec exiguas, quisquis es, adde preces.
Hectora donavit Priamo prece motus Achilles;
flectitur iratus voce rogante deus.
promittas facito: quid enim promittere laedit?
pollicitis dives quilibet esse potest.

445
spes tenet in tempus, semel est si credita, longum:
illa quidem fallax, sed tamen apta dea est.
si dederis aliquid, poteris ratione relinqui:
praeteritum tulerit, perdideritque nihil.
at quod non dederis, semper videare daturus:

450
sic dominum sterilis saepe fefellit ager:
sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor,
et revocat cupidas alea saepe manus.
hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi;
ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.

455
ergo eat et blandis peraretur littera verbis,
exploretque animos, primaque temptet iter.
littera Cydippen pomo perlata fefellit,
insciaque est verbis capta puella suis.
disce bonas artes, moneo, Romana iuventus,

460
non tantum trepidos ut tueare reos;
quam populus iudexque gravis lectusque senatus,
tam dabit eloquio victa puella manus.
sed lateant vires, nec sis in fronte disertus;
effugiant voces verba molesta tuae.

465
quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae?
saepe valens odii littera causa fuit.
sit tibi credibilis sermo consuetaque verba,
blanda tamen, praesens ut videare loqui.
si non accipiet scriptum, inlectumque remittet,

470
lecturam spera, propositumque tene.
tempore difficiles veniunt ad aratra iuvenci,
tempore lenta pati frena docentur equi:
ferreus adsiduo consumitur anulus usu,
interit adsidua vomer aduncus humo.

475
quid magis est saxo durum, quid mollius unda?
dura tamen molli saxa cavantur aqua.
Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces:
capta vides sero Pergama, capta tamen.
legerit, et nolit rescribere? cogere noli:

480
tu modo blanditias fac legat usque tuas.
quae voluit legisse, volet rescribere lectis:
per numeros venient ista gradusque suos.
forsitan et primo veniet tibi littera tristis,
quaeque roget, ne se sollicitare velis.

485
quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes;
insequere, et voti postmodo compos eris.
interea, sive illa toro resupina feretur,
lecticam dominae dissimulanter adi,
neve aliquis verbis odiosas offerat auris,

490
qua potes ambiguis callidus abde notis.
seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur
porticus, hic socias tu quoque iunge moras:
et modo praecedas facito, modo terga sequaris,
et modo festines, et modo lentus eas:

495
nec tibi de mediis aliquot transire columnas
sit pudor, aut lateri continuasse latus;
nec sine te curvo sedeat speciosa theatro:
quod spectes, umeris adferet illa suis.
illam respicias, illam mirere licebit:

500
multa supercilio, multa loquare notis.
et plaudas, aliquam mimo saltante puellam:
et faveas illi, quisquis agatur amans.
cum surgit, surges; donec sedet illa, sedebis;
arbitrio dominae tempora perde tuae.

505
sed tibi nec ferro placeat torquere capillos,
nec tua mordaci pumice crura teras.
ista iube faciant, quorum Cybelea mater
concinitur Phrygiis exululata modis.
forma viros neglecta decet; Minoida Theseus

510
abstulit, a nulla tempora comptus acu.
Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus, amavit;
cura deae silvis aptus Adonis erat.
munditie placeant, fuscentur corpora Campo:
sit bene conveniens et sine labe toga:

515
lingula ne rigeat, careant rubigine dentes,
nec vagus in laxa pes tibi pelle natet:
nec male deformet rigidos tonsura capillos:
sit coma, sit trita barba resecta manu.
et nihil emineant, et sint sine sordibus ungues:

520
inque cava nullus stet tibi nare pilus.
nec male odorati sit tristis anhelitus oris:
nec laedat naris virque paterque gregis.
cetera lascivae faciant, concede, puellae,
et siquis male vir quaerit habere virum.

525
ecce, suum vatem Liber vocat; hic quoque amantes
adiuvat, et flammae, qua calet ipse, favet.
Cnosis in ignotis amens errabat harenis,
qua brevis aequoreis Dia feritur aquis.
utque erat e somno tunica velata recincta,

530
nuda pedem, croceas inreligata comas,
Thesea crudelem surdas clamabat ad undas,
indigno teneras imbre rigante genas.
clamabat, flebatque simul, sed utrumque decebat;
non facta est lacrimis turpior illa suis.

535
iamque iterum tundens mollissima pectora palmis
'Perfidus ille abiit; quid mihi fiet?' ait.
'quid mihi fiet?' ait: sonuerunt cymbala toto
litore, et adtonita tympana pulsa manu.
excidit illa metu, rupitque novissima verba;

540
nullus in exanimi corpore sanguis erat.
ecce Mimallonides sparsis in terga capillis:
ecce leves satyri, praevia turba dei:
ebrius, ecce, senex pando Silenus asello
vix sedet, et pressas continet ante iubas.

545
dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque
quadrupedem ferula dum malus urget eques,
in caput aurito cecidit delapsus asello:
clamarunt satyri 'surge age, surge, pater.'
iam deus in curru, quem summum texerat uvis,

550
tigribus adiunctis aurea lora dabat:
et color et Theseus et vox abiere puellae:
terque fugam petiit, terque retenta metu est.
horruit, ut graciles, agitat quas ventus, aristae,
ut levis in madida canna palude tremit.

555
cui deus 'en, adsum tibi cura fidelior' inquit:
'Pone metum: Bacchi, Cnosias, uxor eris.
munus habe caelum; caelo spectabere sidus;
saepe reges dubiam Cressa Corona ratem.'
dixit, et e curru, ne tigres illa timeret,

560
desilit; inposito cessit harena pede:
implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat)
abstulit; in facili est omnia posse deo.
pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!'
sic coeunt sacro nupta deusque toro.

565
ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,
atque erit in socii femina parte tori,
Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare,
ne iubeant capiti vina nocere tuo.
hic tibi multa licet sermone latentia tecto

570
dicere, quae dici sentiat illa sibi:
blanditiasque leves tenui perscribere vino,
ut dominam in mensa se legat illa tuam:
atque oculos oculis spectare fatentibus ignem:
saepe tacens vocem verbaque vultus habet.

575
fac primus rapias illius tacta labellis
pocula, quaque bibet parte puella, bibas:
et quemcumque cibum digitis libaverit illa,
tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus.
sint etiam tua vota, viro placuisse puellae:

580
utilior vobis factus amicus erit.
huic, si sorte bibes, sortem concede priorem:
huic detur capiti missa corona tuo.
sive erit inferior, seu par, prior omnia sumat:
nec dubites illi verba secunda loqui.

585
tuta frequensque via est, per amici fallere nomen:
tuta frequensque licet sit via, crimen habet.
[inde procurator nimium quoque multa procurat,
et sibi mandatis plura videnda putat.]
certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi:

590
officium praestent mensque pedesque suum.
iurgia praecipue vino stimulata caveto,
et nimium faciles ad fera bella manus.
occidit Eurytion stulte data vina bibendo;
aptior est dulci mensa merumque ioco.

595
si vox est, canta: si mollia brachia, salta:
et quacumque potes dote placere, place.
ebrietas ut vera nocet, sic ficta iuvabit:
fac titubet blaeso subdola lingua sono,
ut, quicquid facias dicasve protervius aequo,

600
credatur nimium causa fuisse merum.
et bene dic dominae, bene, cum quo dormiat illa;
sed, male sit, tacita mente precare, viro.
at cum discedet mensa conviva remota,
ipsa tibi accessus turba locumque dabit.

605
insere te turbae, leviterque admotus eunti
velle latus digitis, et pede tange pedem.
conloquii iam tempus adest; fuge rustice longe
hinc pudor; audentem Forsque Venusque iuvat.
non tua sub nostras veniat facundia leges:

610
fac tantum cupias, sponte disertus eris.
est tibi agendus amans, imitandaque vulnera verbis;
haec tibi quaeratur qualibet arte fides.
nec credi labor est: sibi quaeque videtur amanda;
pessima sit, nulli non sua forma placet.

615
saepe tamen vere coepit simulator amare,
saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae:
fiet amor verus, qui modo falsus erat.
blanditiis animum furtim deprendere nunc sit,

620
ut pendens liquida ripa subestur aqua.
nec faciem, nec te pigeat laudare capillos
et teretes digitos exiguumque pedem:
delectant etiam castas praeconia formae;
virginibus curae grataque forma sua est.

625
nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada silvis
nunc quoque iudicium non tenuisse pudet?
laudatas ostendit avis Iunonia pinnas:
si tacitus spectes, illa recondit opes.
quadrupedes inter rapidi certamina cursus

630
depexaeque iubae plausaque colla iuvant.
nec timide promitte: trahunt promissa puellas;
pollicito testes quoslibet adde deos.
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum,
et iubet Aeolios inrita ferre notos.

635
per Styga Iunoni falsum iurare solebat
Iuppiter; exemplo nunc favet ipse suo.
expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus;
dentur in antiquos tura merumque focos;
nec secura quies illos similisque sopori

640
detinet; innocue vivite: numen adest;
reddite depositum; pietas sua foedera servet:
fraus absit; vacuas caedis habete manus.
ludite, si sapitis, solas impune puellas:
hac minus est una fraude tuenda fides.

645
fallite fallentes: ex magna parte profanum
sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant.
dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva
imbribus, atque annos sicca fuisse novem,
cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari

650
hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
illi Busiris 'fies Iovis hostia primus,'
inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.'
et Phalaris tauro violenti membra Perilli
torruit: infelix inbuit auctor opus.

655
iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est,
quam necis artifices arte perire sua.
ergo ut periuras merito periuria fallant,
exemplo doleat femina laesa suo.
et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta movebis:

660
fac madidas videat, si potes, illa genas.
si lacrimae (neque enim veniunt in tempore semper)
deficient, uda lumina tange manu.
quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?
illa licet non det, non data sume tamen.

665
pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet:
pugnando vinci se tamen illa volet.
tantum ne noceant teneris male rapta labellis,
neve queri possit dura fuisse, cave.
oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet,

670
haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit.
quantum defuerat pleno post oscula voto?
ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit.
vim licet appelles: grata est vis ista puellis:
quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt.

675
quaecumque est veneris subita violata rapina,
gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
at quae cum posset cogi, non tacta recessit,
ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
vim passa est Phoebe: vis est allata sorori;

680
et gratus raptae raptor uterque fuit.
fabula nota quidem, sed non indigna referri,
Scyrias Haemonio iuncta puella viro.
iam dea laudatae dederat mala praemia formae
colle sub Idaeo vincere digna duas:

685
iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe,
Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:
iurabant omnes in laesi verba mariti:
nam dolor unius publica causa fuit.
turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles

690
veste virum longa dissimulatus erat.
quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae;
tu titulos alia Palladis arte petas.
quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est:
pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes?

695
rece succinctos operoso stamine fusos!
quassanda est ista Pelias hasta manu.
forte erat in thalamo virgo regalis eodem;
haec illum stupro comperit esse virum.
viribus illa quidem victa est, ita credere oportet:

700
sed voluit vinci viribus illa tamen.
saepe 'mane!' dixit, cum iam properaret Achilles;
fortia nam posita sumpserat arma colo.
vis ubi nunc illa est? Quid blanda voce moraris
auctorem stupri, Dedamia, tui?

705
scilicet ut pudor est quaedam coepisse priorem,
sic alio gratum est incipiente pati.
a! nimia est iuveni propriae fiducia formae,
expectat siquis, dum prior illa roget.
vir prior accedat, vir verba precantia dicat:

710
excipiet blandas comiter illa preces.
ut potiare, roga: tantum cupit illa rogari;
da causam voti principiumque tui.
Iuppiter ad veteres supplex herodas ibat:
corrupit magnum nulla puella Iovem.

715
si tamen a precibus tumidos accedere fastus
senseris, incepto parce referque pedem.
quod refugit, multae cupiunt: odere quod instat;
lenius instando taedia tolle tui.
nec semper veneris spes est profitenda roganti:

720
intret amicitiae nomine tectus amor.
hoc aditu vidi tetricae data verba puellae:
qui fuerat cultor, factus amator erat.
candidus in nauta turpis color, aequoris unda
debet et a radiis sideris esse niger:

725
turpis et agricolae, qui vomere semper adunco
et gravibus rastris sub Iove versat humum.
et tibi, Palladiae petitur cui fama coronae,
candida si fuerint corpora, turpis eris.
palleat omnis amans: hic est color aptus amanti;

730
hoc decet, hoc stulti non valuisse putant.
pallidus in Side silvis errabat Orion,
pallidus in lenta nade Daphnis erat.
arguat et macies animum: nec turpe putaris
palliolum nitidis inposuisse comis.

735
attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes
curaque et in magno qui fit amore dolor.
ut voto potiare tuo, miserabilis esto,
ut qui te videat, dicere possit 'amas.'
conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?

740
nomen amicitia est, nomen inane fides.
ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;
cum tibi laudanti credidit, ipse subit.
at non Actorides lectum temeravit Achillis:
quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.

745
Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat,
quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.
siquis idem sperat, laturas poma myricas
speret, et e medio flumine mella petat.
nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:

750
haec quoque ab alterius grata dolore venit.
heu facinus! non est hostis metuendus amanti;
quos credis fidos, effuge, tutus eris.
cognatum fratremque cave carumque sodalem:
praebebit veros haec tibi turba metus.

755
finiturus eram, sed sunt diversa puellis
pectora: mille animos excipe mille modis.
nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa
convenit, haec oleis; hac bene farra virent.
pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae;

760
qui sapit, innumeris moribus aptus erit,
utque leves Proteus modo se tenuabit in undas,
nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.
hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis:
hos cava contento retia fune trahunt.

765
nec tibi conveniet cunctos modus unus ad annos:
longius insidias cerva videbit anus.
si doctus videare rudi, petulansve pudenti,
diffidet miserae protinus illa sibi.
inde fit, ut quae se timuit committere honesto,

770
vilis ad amplexus inferioris eat.
pars superat coepti, pars est exhausta laboris.
hic teneat nostras ancora iacta rates.

Dicite 'io Paean!' et 'io' bis dicite 'Paean!'
decidit in casses praeda petita meos;
laetus amans donat viridi mea carmina palma,
praelata Ascraeo Maeonioque seni.

5
talis ab armiferis Priameus hospes Amyclis
candida cum rapta coniuge vela dedit;
talis erat qui te curru victore ferebat,
vecta peregrinis Hippodamia rotis.
quid properas, iuvenis? mediis tua pinus in undis

10
navigat, et longe quem peto portus abest.
non satis est venisse tibi me vate puellam:
arte mea capta est, arte tenenda mea est.
nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri:
casus inest illic; hoc erit artis opus.

15
nunc mihi, siquando, puer et Cytherea, favete,
nunc Erato, nam tu nomen amoris habes.
magna paro, quas possit Amor remanere per artes,
dicere, tam vasto pervagus orbe puer.
et levis est, et habet geminas, quibus avolet, alas:

20
difficile est illis inposuisse modum.
hospitis effugio praestruxerat omnia Minos:
audacem pinnis repperit ille viam.
Daedalus ut clausit conceptum crimine matris
semibovemque virum semivirumque bovem,

25
'Sit modus exilio,' dixit 'iustissime Minos:
accipiat cineres terra paterna meos.
et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis,
vivere non potui, da mihi posse mori.
da reditum puero, senis est si gratia vilis:

30
si non vis puero parcere, parce seni.'
dixerat haec; sed et haec et multo plura licebat
dicere: regressus non dabat ille viro.
quod simul ut sensit, 'nunc, nunc, o Daedale,' dixit:
'Materiam, qua sis ingeniosus, habes.

35
possidet et terras et possidet aequora Minos:
nec tellus nostrae nec patet unda fugae.
restat iter caeli: caelo temptabimus ire.
da veniam coepto, Iupiter alte, meo:
non ego sidereas adfecto tangere sedes:

40
qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, via est.
per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas;
sunt mihi naturae iura novanda meae.'
ingenium mala saepe movent: quis crederet umquam
Arias hominem carpere posse vias?

45
remigium volucrum disponit in ordine pinnas,
et leve per lini vincula nectit opus,
imaque pars ceris adstringitur igne solutis,
finitusque novae iam labor artis erat.
tractabat ceramque puer pinnasque renidens,

50
nescius haec umeris arma parata suis.
cui pater 'his' inquit 'patria est adeunda carinis,
hac nobis Minos effugiendus ope.
ara non potuit Minos, alia omnia clausit;
quem licet, inventis ara rumpe meis.

55
sed tibi non virgo Tegeaea comesque Bootae
ensiger Orion aspiciendus erit:
me pinnis sectare datis; ego praevius ibo:
sit tua cura sequi; me duce tutus eris.
nam sive aetherias vicino sole per auras

60
ibimus, impatiens cera caloris erit:
sive humiles propiore freto iactabimus alas,
mobilis aequoreis pinna madescet aquis.
inter utrumque vola; ventos quoque, nate, timeto,
quaque ferent aurae, vela secunda dato.'

65
dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri,
erudit infirmas ut sua mater aves.
inde sibi factas umeris accommodat alas,
perque novum timide corpora librat iter.
iamque volaturus parvo dedit oscula nato,

70
nec patriae lacrimas continuere genae.
monte minor collis, campis erat altior aequis:
hinc data sunt miserae corpora bina fugae.
et movet ipse suas, et nati respicit alas
Daedalus, et cursus sustinet usque suos.

75
iamque novum delectat iter, positoque timore
Icarus audaci fortius arte volat.
hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces,
vidit, et inceptum dextra reliquit opus.
iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae

80
et Paros et Clario Delos amata deo)
dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne
cinctaque piscosis Astypalaea vadis,
cum puer, incautis nimium temerarius annis,
altius egit iter, deseruitque patrem.

85
vincla labant, et cera deo propiore liquescit,
nec tenues ventos brachia mota tenent.
territus a summo despexit in aequora caelo:
nox oculis pavido venit oborta metu.
tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,

90
et trepidat nec, quo sustineatur, habet.
decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit,
clauserunt virides ora loquentis aquae.
at pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat,
'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe volas?'

95
'Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis.
Ossa tegit tellus: aequora nomen habent.
non potuit Minos hominis conpescere pinnas;
ipse deum volucrem detinuisse paro.
fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes,

100
datque quod a teneri fronte revellit equi.
non facient, ut vivat amor, Mededes herbae
mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.
Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem,
si modo servari carmine posset amor.

105
nec data profuerint pallentia philtra puellis:
philtra nocent animis, vimque furoris habent.
sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto:
quod tibi non facies solave forma dabit:
sis licet antiquo Nireus adamatus Homero,

110
Naadumque tener crimine raptus Hylas,
ut dominam teneas, nec te mirere relictum,
ingenii dotes corporis adde bonis.
forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos
fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.

115
nec violae semper nec hiantia lilia florent,
et riget amissa spina relicta rosa.
et tibi iam venient cani, formose, capilli,
iam venient rugae, quae tibi corpus arent.
iam molire animum, qui duret, et adstrue formae:

120
solus ad extremos permanet ille rogos.
nec levis ingenuas pectus coluisse per artes
cura sit et linguas edidicisse duas.
non formosus erat, sed erat facundus Ulixes,
et tamen aequoreas torsit amore deas.

125
a quotiens illum doluit properare Calypso,
remigioque aptas esse negavit aquas!
haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat:
ille referre aliter saepe solebat idem.
litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso

130
exigit Odrysii fata cruenta ducis.
ille levi virga (virgam nam forte tenebat)
quod rogat, in spisso litore pingit opus.
'haec' inquit 'Troia est' (muros in litore fecit):
'Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta.

135
campus erat' (campumque facit), 'quem caede Dolonis
sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos.
illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:
hac ego sum captis nocte revectus equis.'
pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus

140
abstulit et Rhesi cum duce castra suo.
tum dea 'quas' inquit 'fidas tibi credis ituro,
perdiderint undae nomina quanta, vides?'
ergo age, fallaci timide confide figurae,
quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe.

145
dextera praecipue capit indulgentia mentes;
asperitas odium saevaque bella movet.
odimus accipitrem, quia vivit semper in armis,
et pavidum solitos in pecus ire lupos.
at caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo,

150
quasque colat turres, Chaonis ales habet.
este procul, lites et amarae proelia linguae:
dulcibus est verbis mollis alendus amor.
lite fugent nuptaeque viros nuptasque mariti,
inque vicem credant res sibi semper agi;

155
hoc decet uxores; dos est uxoria lites:
audiat optatos semper amica sonos.
non legis iussu lectum venistis in unum:
fungitur in vobis munere legis amor.
blanditias molles auremque iuvantia verba

160
adfer, ut adventu laeta sit illa tuo.
non ego divitibus venio praeceptor amandi:
nil opus est illi, qui dabit, arte mea;
secum habet ingenium, qui, cum libet, 'accipe' dicit;
cedimus: inventis plus placet ille meis.

165
pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi;
cum dare non possem munera, verba dabam.
pauper amet caute: timeat maledicere pauper,
multaque divitibus non patienda ferat.
me memini iratum dominae turbasse capillos:

170
haec mihi quam multos abstulit ira dies!
nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsa
dixerat, et pretio est illa redempta meo.
at vos, si sapitis, vestri peccata magistri
effugite, et culpae damna timete meae.

175
proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica,
et iocus, et causas quicquid amoris habet.
si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti,
perfer et obdura: postmodo mitis erit.
flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus:

180
frangis, si vires experiere tuas.
obsequio tranantur aquae: nec vincere possis
flumina, si contra, quam rapit unda, nates.
obsequium tigresque domat Numidasque leones;
rustica paulatim taurus aratra subit.

185
quid fuit asperius Nonacrina Atalanta?
succubuit meritis trux tamen illa viri.
saepe suos casus nec mitia facta puellae
flesse sub arboribus Milaniona ferunt;
saepe tulit iusso fallacia retia collo,

190
saepe fera torvos cuspide fixit apros:
sensit et Hylaei contentum saucius arcum:
sed tamen hoc arcu notior alter erat.
non te Maenalias armatum scandere silvas,
nec iubeo collo retia ferre tuo:

195
pectora nec missis iubeo praebere sagittis;
artis erunt cauto mollia iussa meae.
cede repugnanti: cedendo victor abibis:
fac modo, quas partes illa iubebit, agas.
arguet, arguito; quicquid probat illa, probato;

200
quod dicet, dicas; quod negat illa, neges.
riserit, adride; si flebit, flere memento;
imponat leges vultibus illa tuis.
seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos,
tu male iactato, tu male iacta dato:

205
seu iacies talos, victam ne poena sequatur,
damnosi facito stent tibi saepe canes:
sive latrocinii sub imagine calculus ibit,
fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.
ipse tene distenta suis umbracula virgis,

210
ipse fac in turba, qua venit illa, locum.
nec dubita tereti scamnum producere lecto,
et tenero soleam deme vel adde pedi.
saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse,
algenti manus est calfacienda sinu.

215
nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit),
ingenua speculum sustinuisse manu.
ille, fatigata praebendo monstra noverca
qui meruit caelum, quod prior ipse tulit,
inter Ioniacas calathum tenuisse puellas

220
creditur, et lanas excoluisse rudes.
paruit imperio dominae Tirynthius heros:
i nunc et dubita ferre, quod ille tulit.
iussus adesse foro, iussa maturius hora
fac semper venias, nec nisi serus abi.

225
occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ,
curre, nec inceptum turba moretur iter.
nocte domum repetens epulis perfuncta redibit:
tum quoque pro servo, si vocat illa, veni.
rure erit, et dicet 'venias': Amor odit inertes:

230
si rota defuerit, tu pede carpe viam.
nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet,
nec via per iactas candida facta nives.
militiae species amor est; discedite, segnes:
non sunt haec timidis signa tuenda viris.

235
nox et hiems longaeque viae saevique dolores
mollibus his castris et labor omnis inest.
saepe feres imbrem caelesti nube solutum,
frigidus et nuda saepe iacebis humo.
Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheraei

240
fertur, et in parva delituisse casa.
quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,
curam mansuri quisquis amoris habes.
si tibi per tutum planumque negabitur ire,
atque erit opposita ianua fulta sera,

245
at tu per praeceps tecto delabere aperto:
det quoque furtivas alta fenestra vias.
laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli;
hoc dominae certi pignus amoris erit.
saepe tua poteras, Leandre, carere puella:

250
transnabas, animum nosset ut illa tuum.
nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima,
nec tibi sit servos demeruisse pudor.
nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta,
iunge tuis humiles, ambitiose, manus.

255
sed tamen et servo (levis est inpensa) roganti
porrige Fortunae munera parva die:
porrige et ancillae, qua poenas luce pependit
lusa maritali Gallica veste manus.
fac plebem, mihi crede, tuam; sit semper in illa

260
ianitor et thalami qui iacet ante fores.
nec dominam iubeo pretioso munere dones:
parva, sed e parvis callidus apta dato.
dum bene dives ager, cum rami pondere nutant,
adferat in calatho rustica dona puer.

265
rure suburbano poteris tibi dicere missa,
illa vel in Sacra sint licet empta via.
adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat
at nunc castaneas non amat illa nuces.
quin etiam turdoque licet missaque columba

270
te memorem dominae testificere tuae.
turpiter his emitur spes mortis et orba senectus.
a, pereant, per quos munera crimen habent!
quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus?
ei mihi, non multum carmen honoris habet.

275
carmina laudantur, sed munera magna petuntur:
dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro
venit honos: auro conciliatur amor.
ipse licet venias Musis comitatus, Homere,

280
si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.
sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae;
altera non doctae turba, sed esse volunt.
utraque laudetur per carmina: carmina lector
commendet dulci qualiacumque sono;

285
his ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas
forsitan exigui muneris instar erit.
at quod eris per te facturus, et utile credis,
id tua te facito semper amica roget.
libertas alicui fuerit promissa tuorum:

290
hanc tamen a domina fac petat ille tua:
si poenam servo, si vincula saeva remittis,
quod facturus eras, debeat illa tibi:
utilitas tua sit, titulus donetur amicae:
perde nihil, partes illa potentis agat.

295
sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,
attonitum forma fac putet esse sua.
sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus:
sive erit in Cois, Coa decere puta.
aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro;

300
gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.
astiterit tunicata, 'moves incendia' clama,
sed timida, caveat frigora, voce roga.
conpositum discrimen erit, discrimina lauda:
torserit igne comam, torte capille, place.

305
brachia saltantis, vocem mirare canentis,
et, quod desierit, verba querentis habe.
ipsos concubitus, ipsum venerere licebit
quod iuvat, et quae dat gaudia voce notes.
ut fuerit torva violentior illa Medusa,

310
fiet amatori lenis et aequa suo.
tantum, ne pateas verbis simulator in illis,
effice, nec vultu destrue dicta tuo.
si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem,
atque adimit merito tempus in omne fidem.

315
saepe sub autumnum, cum formosissimus annus,
plenaque purpureo subrubet uva mero,
cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu,
are non certo, corpora languor habet.
illa quidem valeat; sed si male firma cubarit,

320
et vitium caeli senserit aegra sui,
tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae,
tum sere, quod plena postmodo falce metas.
nec tibi morosi veniant fastidia morbi,
perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus.

325
et videat flentem, nec taedeat oscula ferre,
et sicco lacrimas conbibat ore tuas.
multa vove, sed cuncta palam; quotiesque libebit,
quae referas illi, somnia laeta vide.
et veniat, quae lustret anus lectumque locumque,

330
praeferat et tremula sulpur et ova manu.
omnibus his inerunt gratae vestigia curae:
in tabulas multis haec via fecit iter.
nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra:
sit suus in blanda sedulitate modus:

335
neve cibo prohibe, nec amari pocula suci
porrige: rivalis misceat illa tuus.
sed non cui dederas a litore carbasa vento,
utendum, medio cum potiere freto.
dum novus errat amor, vires sibi colligat usu:

340
si bene nutrieris, tempore firmus erit.
quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas:
sub qua nunc recubas arbore, virga fuit:
nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo,
quaque venit, multas accipit amnis aquas.

345
fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius:
quam tu dum capias, taedia nulla fuge.
te semper videat, tibi semper praebeat aures;
exhibeat vultus noxque diesque tuos.
cum tibi maior erit fiducia, posse requiri,

350
cum procul absenti cura futurus eris,
da requiem: requietus ager bene credita reddit,
terraque caelestes arida sorbet aquas.
Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit:
exarsit velis acrius illa datis.

355
Penelopen absens sollers torquebat Ulixes;
Phylacides aberat, Laodamia, tuus.
sed mora tuta brevis: lentescunt tempore curae,
vanescitque absens et novus intrat amor.
dum Menelaus abest, Helene, ne sola iaceret,

360
hospitis est tepido nocte recepta sinu.
quis stupor hic, Menela, fuit? tu solus abibas,
isdem sub tectis hospes et uxor erant.
accipitri timidas credis, furiose, columbas?
plenum montano credis ovile lupo?

365
nil Helene peccat, nihil hic committit adulter:
quod tu, quod faceret quilibet, ille facit.
cogis adulterium dando tempusque locumque;
quid nisi consilio est usa puella tuo?
quid faciat? vir abest, et adest non rusticus hospes,

370
et timet in vacuo sola cubare toro.
viderit Atrides: Helenen ego crimine solvo:
usa est humani commoditate viri.
sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est,
fulmineo rabidos cum rotat ore canes,

375
nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet,
nec brevis ignaro vipera laesa pede,
femina quam socii deprensa paelice lecti:
ardet et in vultu pignora mentis habet.
in ferrum flammasque ruit, positoque decore

380
fertur, ut Aonii cornibus icta dei.
coniugis admissum violataque iura marita est
barbara per natos Phasias ulta suos.
altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo:
aspice, signatum sanguine pectus habet.

385
hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores;
crimina sunt cautis ista timenda viris.
nec mea vos uni damnat censura puellae:
di melius! vix hoc nupta tenere potest.
ludite, sed furto celetur culpa modesto:

390
gloria peccati nulla petenda sui est.
nec dederis munus, cognosse quod altera possit,
nec sint nequitiae tempora certa tuae.
et, ne te capiat latebris sibi femina notis,
non uno est omnis convenienda loco;

395
et quotiens scribes, totas prius ipse tabellas
inspice: plus multae, quam sibi missa, legunt.
laesa Venus iusta arma movet, telumque remittit,
et, modo quod questa est, ipse querare, facit.
dum fuit Atrides una contentus, et illa

400
casta fuit: vitio est improba facta viri.
audierat laurumque manu vittasque ferentem
pro nata Chrysen non valuisse sua:
audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores,
bellaque per turpis longius isse moras.

405
haec tamen audierat: Priameda viderat ipsa:
victor erat praedae praeda pudenda suae.
inde Thyestiaden animo thalamoque recepit,
et male peccantem Tyndaris ulta virum.
quae bene celaris, siqua tamen acta patebunt,

410
illa, licet pateant, tu tamen usque nega.
tum neque subiectus, solito nec blandior esto:
haec animi multum signa nocentis habent:
sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est;
concubitu prior est infitianda venus.

415
sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes
sumere; iudiciis ista venena meis;
aut piper urticae mordacis semine miscent,
tritaque in annoso flava pyrethra mero;
sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi,

420
colle sub umbroso quam tenet altus Eryx.
candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga,
bulbus et, ex horto quae venit, herba salax
ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella,
quasque tulit folio pinus acuta nuces.

425
docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes?
interior curru meta terenda meo est.
qui modo celabas monitu tua crimina nostro,
flecte iter, et monitu detege furta meo.
nec levitas culpanda mea est: non semper eodem

430
impositos vento panda carina vehit.
nam modo Threcio Borea, modo currimus Euro,
saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
aspice, ut in curru modo det fluitantia rector
lora, modo admissos arte retentet equos.

435
sunt quibus ingrate timida indulgentia servit,
et, si nulla subest aemula, languet amor.
luxuriant animi rebus plerumque secundis,
nec facile est aequa commoda mente pati.
ut levis absumptis paulatim viribus ignis

440
ipse latet, summo canet in igne cinis,
sed tamen extinctas admoto sulpure flammas
invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,
acribus est stimulis eliciendus amor.

445
fac timeat de te, tepidamque recalface mentem:
palleat indicio criminis illa tui;
o quater et quotiens numero conprendere non est
felicem, de quo laesa puella dolet:
quae, simul invitas crimen pervenit ad aures,

450
excidit, et miserae voxque colorque fugit.
ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos:
ille ego sim, teneras cui petat ungue genas,
quem videat lacrimans, quem torvis spectet ocellis,
quo sine non possit vivere, posse velit.

455
si spatium quaeras, breve sit, quo laesa queratur,
ne lenta vires colligat ira mora;
candida iamdudum cingantur colla lacertis,
inque tuos flens est accipienda sinus.
oscula da flenti, Veneris da gaudia flenti,

460
pax erit: hoc uno solvitur ira modo.
cum bene saevierit, cum certa videbitur hostis,
tum pete concubitus foedera, mitis erit.
illic depositis habitat Concordia telis:
illo, crede mihi, Gratia nata loco est.

465
quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae,
quarum blanditias verbaque murmur habet.
prima fuit rerum confusa sine ordine moles,
unaque erat facies sidera, terra, fretum;
mox caelum impositum terris, humus aequore cincta est

470
inque suas partes cessit inane chaos;
silva feras, volucres aer accepit habendas,
in liquida, pisces, delituistis aqua.
tum genus humanum solis errabat in agris,
idque merae vires et rude corpus erat;

475
silva domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes:
iamque diu nulli cognitus alter erat.
blanda truces animos fertur mollisse voluptas:
constiterant uno femina virque loco;
quid facerent, ipsi nullo didicere magistro:

480
arte Venus nulla dulce peregit opus.
ales habet, quod amet; cum quo sua gaudia iungat,
invenit in media femina piscis aqua;
cerva parem sequitur, serpens serpente tenetur,
haeret adulterio cum cane nexa canis;

485
laeta salitur ovis: tauro quoque laeta iuvenca est:
sustinet inmundum sima capella marem;
in furias agitantur equae, spatioque remota
per loca dividuos amne sequuntur equos.
ergo age et iratae medicamina fortia praebe:

490
illa feri requiem sola doloris habent:
illa Machaonios superant medicamina sucos:
his, ubi peccaris, restituendus eris.
haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo
movit inauratae pollice fila lyrae.

495
in manibus laurus, sacris inducta capillis
laurus erat; vates ille videndus adit.
is mihi 'Lascivi' dixit 'praeceptor Amoris,
duc, age, discipulos ad mea templa tuos,
est ubi diversum fama celebrata per orbem

500
littera, cognosci quae sibi quemque iubet.
qui sibi notus erit, solus sapienter amabit,
atque opus ad vires exiget omne suas.
cui faciem natura dedit, spectetur ab illa:
cui color est, umero saepe patente cubet:

505
qui sermone placet, taciturna silentia vitet:
qui canit arte, canat; qui bibit arte, bibat.
sed neque declament medio sermone diserti,
nec sua non sanus scripta poeta legat!'
sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti;

510
certa dei sacro est huius in ore fides.
ad propiora vocor. Quisquis sapienter amabit
vincet, et e nostra, quod petet, arte feret.
credita non semper sulci cum faenore reddunt,
nec semper dubias adiuvat aura rates;

515
quod iuvat, exiguum, plus est, quod laedat amantes;
proponant animo multa ferenda suo.
quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla,
caerula quot bacas Palladis arbor habet,
litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;

520
quae patimur, multo spicula felle madent.
dicta erit isse foras: intus fortasse videre est:
isse foras, et te falsa videre puta.
clausa tibi fuerit promissa ianua nocte:
perfer et inmunda ponere corpus humo.

525
forsitan et vultu mendax ancilla superbo
dicet 'quid nostras obsidet iste fores?'
postibus et durae supplex blandire puellae,
et capiti demptas in fore pone rosas.
cum volet, accedes: cum te vitabit, abibis;

530
dedecet ingenuos taedia ferre sui.
'effugere hunc non est' quare tibi possit amica
dicere? non omni tempore sensus obest.
nec maledicta puta, nec verbera ferre puellae
turpe, nec ad teneros oscula ferre pedes.

535
quid moror in parvis? Animus maioribus instat;
magna canam: toto pectore, vulgus, ades.
ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, virtus:
difficilis nostra poscitur arte labor.
rivalem patienter habe, victoria tecum

540
stabit: eris magni victor in arce Iovis.
haec tibi non hominem, sed quercus crede Pelasgas
dicere: nil istis ars mea maius habet.
innuet illa, feras; scribet, ne tange tabellas:
unde volet, veniat; quoque libebit, eat.

545
hoc in legitima praestant uxore mariti,
cum, tener, ad partes tu quoque, somne, venis.
hac ego, confiteor, non sum perfectus in arte;
quid faciam? monitis sum minor ipse meis.
mene palam nostrae det quisquam signa puellae,

550
et patiar, nec me quo libet ira ferat?
oscula vir dederat, memini, suus: oscula questus
sum data; barbaria noster abundat amor.
non semel hoc vitium nocuit mihi: doctior ille,
quo veniunt alii conciliante viri.

555
sed melius nescisse fuit: sine furta tegantur,
ne fugiat ficto fassus ab ore pudor.
quo magis, o iuvenes, deprendere parcite vestras:
peccent, peccantes verba dedisse putent.
crescit amor prensis; ubi par fortuna duorum est,

560
in causa damni perstat uterque sui.
fabula narratur toto notissima caelo,
Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.
Mars pater, insano Veneris turbatus amore,
de duce terribili factus amator erat.

565
nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est)
rustica Gradivo difficilisque fuit.
a, quotiens lasciva pedes risisse mariti
dicitur, et duras igne vel arte manus.
Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat,

570
multaque cum forma gratia mixta fuit.
sed bene concubitus primos celare solebant.
plena verecundi culpa pudoris erat.
indicio Solis (quis Solem fallere possit?)
cognita Vulcano coniugis acta suae.

575
quam mala, Sol, exempla moves! Pete munus ab ipsa
et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.
mulciber obscuros lectum circaque superque
disponit laqueos: lumina fallit opus.
fingit iter Lemnon; veniunt ad foedus amantes:

580
impliciti laqueis nudus uterque iacent.
convocat ille deos; praebent spectacula capti:
vix lacrimas Venerem continuisse putant.
non vultus texisse suos, non denique possunt
partibus obscenis opposuisse manus.

585
hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mavors,
si tibi sunt oneri, vincula transfer!' ait.
vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit
corpora: Mars Thracen occupat, illa Paphon.
hoc tibi pro facto, Vulcane: quod ante tegebant,

590
liberius faciunt, ut pudor omnis abest:
saepe tamen demens stulte fecisse fateris,
teque ferunt artis paenituisse tuae.
hoc vetiti vos este; vetat deprensa Dione
insidias illas, quas tulit ipsa, dare.

595
nec vos rivali laqueos disponite, nec vos
excipite arcana verba notata manu.
ista viri captent, si iam captanda putabunt,
quos faciet iustos ignis et unda viros.
en, iterum testor: nihil hic, nisi lege remissum

600
luditur: in nostris instita nulla iocis.
quis Cereris ritus ausit vulgare profanis,
magnaque Threcia sacra reperta Samo?
exigua est virtus praestare silentia rebus:
at contra gravis est culpa tacenda loqui.

605
o bene, quod frustra captatis arbore pomis
garrulus in media Tantalus aret aqua!
praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri:
admoneo, veniat nequis ad illa loquax.
condita si non sunt Veneris mysteria cistis,

610
nec cava vesanis ictibus aera sonant,
at sic inter nos medio versantur in usu,
se tamen inter nos ut latuisse velint.
ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit,
protegitur laeva semireducta manu.

615
in medio passimque coit pecus: hoc quoque viso
avertit vultus nempe puella suos.
conveniunt thalami furtis et ianua nostris,
parsque sub iniecta veste pudenda latet:
et si non tenebras, ad quiddam nubis opacae

620
quaerimus, atque aliquid luce patente minus.
tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem
tegula, sed quercus tecta cibumque dabat,
in nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
tanta rudi populo cura pudoris erat.

625
at nunc nocturnis titulos inponimus actis,
atque emitur magno nil, nisi posse loqui!
scilicet excuties omnes, ubi quaeque, puellas,
cuilibet ut dicas 'haec quoque nostra fuit,'
nec desint, quas tu digitis ostendere possis?

630
ut quamque adtigeris, fabula turpis erit?
parva queror: fingunt quidam, quae vera negarent,
et nulli non se concubuisse ferunt.
corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt,
famaque non tacto corpore crimen habet.

635
i nunc, claude fores, custos odiose puellae,
et centum duris postibus obde seras!
quid tuti superest, cum nominis extat adulter,
et credi quod non contigit esse, cupit?
nos etiam veros parce profitemur amores,

640
tectaque sunt solida mystica furta fide.
parcite praecipue vitia exprobrare puellis,
utile quae multis dissimulasse fuit.
nec suus Andromedae color est obiectus ab illo,
mobilis in gemino cui pede pinna fuit.

645
omnibus Andromache visa est spatiosior aequo:
unus, qui modicam diceret, Hector erat.
quod male fers, adsuesce, feres bene; multa vetustus
leniet, incipiens omnia sentit amor.
dum novus in viridi coalescit cortice ramus,

650
concutiat tenerum quaelibet aura, cadet:
mox eadem ventis, spatio durata, resistet,
firmaque adoptivas arbor habebit opes.
eximit ipsa dies omnes e corpore mendas,
quodque fuit vitium, desinit esse mora.

655
ferre novae nares taurorum terga recusant:
adsiduo domitas tempore fallit odor.
nominibus mollire licet mala: fusca vocetur,
nigrior Illyrica cui pice sanguis erit:
si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae:

660
sit gracilis, macie quae male viva sua est;
dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam,
et lateat vitium proximitate boni.
nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require,
consule, quae rigidus munera Censor habet:

665
praecipue si flore caret, meliusque peractum
tempus, et albentes iam legit illa comas.
utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas:
iste feret segetes, iste serendus ager.
[dum vires annique sinunt, tolerate labores:

670
iam veniet tacito curva senecta pede.
aut mare remigiis, aut vomere findite terras,
aut fera belligeras addite in arma manus,
aut latus et vires operamque adferte puellis:
hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.]

675
adde, quod est illis operum prudentia maior,
solus et artifices qui facit, usus adest:
illae munditiis annorum damna rependunt,
et faciunt cura, ne videantur anus.
utque velis, venerem iungunt per mille figuras:

680
invenit plures nulla tabella modos.
illis sentitur non inritata voluptas:
quod iuvet, ex aequo femina virque ferant.
odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
hoc est, cur pueri tangar amore minus.

685
odi quae praebet, quia sit praebere necesse,
siccaque de lana cogitat ipsa sua.
quae datur officio, non est mihi grata voluptas:
officium faciat nulla puella mihi.
me voces audire iuvat sua gaudia fassas,

690
quaeque morer meme sustineamque rogent.
aspiciam dominae victos amentis ocellos:
langueat, et tangi se vetet illa diu.
haec bona non primae tribuit natura iuventae,
quae cito post septem lustra venire solent.

695
qui properant, nova musta bibant: mihi fundat avitum
consulibus priscis condita testa merum.
nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo,
et laedunt nudos prata novella pedes.
scilicet Hermionen Helenae praeponere posses,

700
et melior Gorge, quam sua mater, erat?
at venerem quicumque voles adtingere seram,
si modo duraris, praemia digna feres.
conscius, ecce, duos accepit lectus amantes:
ad thalami clausas, Musa, resiste fores.

705
sponte sua sine te celeberrima verba loquentur,
nec manus in lecto laeva iacebit iners.
invenient digiti, quod agant in partibus illis,
in quibus occulte spicula tingit Amor.
fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector,

710
nec solum bellis utilis ille fuit.
fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,
cum premeret mollem lassus ab hoste torum.
illis te manibus tangi, Brise, sinebas,
imbutae Phrygia quae nece semper erant.

715
an fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret,
ad tua victrices membra venire manus?
crede mihi, non est veneris properanda voluptas,
sed sensim tarda prolicienda mora.
cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet,

720
non obstet, tangas quo minus illa, pudor.
aspicies oculos tremulo fulgore micantes,
ut sol a liquida saepe refulget aqua.
accedent questus, accedet amabile murmur,
et dulces gemitus aptaque verba ioco.

725
sed neque tu dominam velis maioribus usus
desere, nec cursus anteat illa tuos;
ad metam properate simul: tum plena voluptas,
cum pariter victi femina virque iacent.
hic tibi versandus tenor est, cum libera dantur

730
otia, furtivum nec timor urget opus.
cum mora non tuta est, totis incumbere remis
utile, et admisso subdere calcar equo.
finis adest operi: palmam date, grata iuventus,
sertaque odoratae myrtea ferte comae.

735
quantus apud Danaos Podalirius arte medendi,
Aeacides dextra, pectore Nestor erat,
quantus erat Calchas extis, Telamonius armis,
Automedon curru, tantus amator ego.
me vatem celebrate, viri, mihi dicite laudes,

740
cantetur toto nomen in orbe meum.
arma dedi vobis: dederat Vulcanus Achilli;
vincite muneribus, vicit ut ille, datis.
sed quicumque meo superarit Amazona ferro,
inscribat spoliis NASO MAGISTER ERAT.

745
ecce, rogant tenerae, sibi dem praecepta, puellae:
vos eritis chartae proxima cura meae!

Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt,
quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.
ite in bella pares; vincant, quibus alma Dione
faverit et toto qui volat orbe puer.

5
non erat armatis aequum concurrere nudas;
sic etiam vobis vincere turpe, viri.
dixerit e multis aliquis 'quid virus in angues
adicis, et rabidae tradis ovile lupae?'
parcite paucarum diffundere crimen in omnes;

10
spectetur meritis quaeque puella suis.
si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem
quo premat Atrides crimine maior habet,
si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae
vivus et in vivis ad Styga venit equis,

15
est pia Penelope lustris errante duobus
et totidem lustris bella gerente viro.
respice Phylaciden et quae comes isse marito
fertur et ante annos occubuisse suos.
fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit:

20
proque viro est uxor funere lata viri.
'accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquit
Iphias, in medios desiluitque rogos.
ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus:
non mirum, populo si placet illa suo.

25
nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte:
conveniunt cumbae vela minora meae.
nil nisi lascivi per me discuntur amores;
femina praecipiam quo sit amanda modo.
femina nec flammas nec saevos excutit arcus;

30
parcius haec video tela nocere viris.
saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae,
paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent.
Phasida iam matrem fallax dimisit Iason:
venit in Aesonios altera nupta sinus.

35
quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas
pavit, in ignoto sola relicta loco!
quaere, novem cur una viae dicantur, et audi
depositis silvas Phyllida flesse comis.
et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem

40
praebuit et causam mortis, Elissa, tuae.
quid vos perdiderit, dicam? nescistis amare:
defuit ars vobis; arte perennat amor.
nunc quoque nescirent: sed me Cytherea docere
iussit, et ante oculos constitit ipsa meos.

45
tum mihi 'Quid miserae' dixit 'meruere puellae?
traditur armatis vulgus inerme viris.
illos artifices gemini fecere libelli:
haec quoque pars monitis erudienda tuis.
probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae,

50
mox cecinit laudes prosperiore lyra.
si bene te novi (cultas ne laede puellas!)
gratia, dum vives, ista petenda tibi est.'
dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos
constiterat) folium granaque pauca dedit;

55
sensimus acceptis numen quoque: purior aether
fulsit, et e toto pectore cessit onus.
dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,
quas pudor et leges et sua iura sinunt.
venturae memores iam nunc estote senectae:

60
sic nullum vobis tempus abibit iners.
dum licet, et vernos etiamnum educitis annos,
ludite: eunt anni more fluentis aquae;
nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
nec quae praeteriit, hora redire potest.

65
utendum est aetate: cito pede labitur aetas,
nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
hos ego, qui canent, frutices violaria vidi:
hac mihi de spina grata corona data est.
tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,

70
frigida deserta nocte iacebis anus,
nec tua frangetur nocturna ianua rixa,
sparsa nec invenies limina mane rosa.
quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis,
et perit in nitido qui fuit ore color.

75
quasque fuisse tibi canas a virgine iuras,
spargentur subito per caput omne comae.
anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas,
nec faciunt cervos cornua iacta senes:
nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem,

80
qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
adde, quod et partus faciunt breviora iuventae
tempora: continua messe senescit ager.
Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,
nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.

85
ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis:
unde habet Aenean Harmoniamque suos?
ite per exemplum, genus o mortale, dearum,
gaudia nec cupidis vestra negate viris.
ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant;

90
mille licet sumant, deperit inde nihil.
conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu:
sufficit et damni pars caret illa metu.
quis vetet adposito lumen de lumine sumi?
quisve cavo vastas in mare servet aquas?

95
et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit?
quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?
nec vos prostituit mea vox, sed vana timere
damna vetat: damnis munera vestra carent.
sed me flaminibus venti maioris iturum,

100
dum sumus in portu, provehat aura levis.
ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis
provenit, et culto stat seges alta solo.
forma dei munus: forma quota quaeque superbit?
pars vestrum tali munere magna caret.

105
cura dabit faciem; facies neglecta peribit,
Idaliae similis sit licet illa deae.
corpora si veteres non sic coluere puellae,
nec veteres cultos sic habuere viros;
si fuit Andromache tunicas induta valentes,

110
quid mirum? duri militis uxor erat.
scilicet Aiaci coniunx ornata venires,
cui tegumen septem terga fuere boum?
simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est,
et domiti magnas possidet orbis opes.

115
aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt:
alterius dices illa fuisse Iovis.
Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,
de stipula Tatio regna tenente fuit.
quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,

120
quid nisi araturis pascua bubus erant?
prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum
gratulor: haec aetas moribus apta meis.
non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,
lectaque diverso litore concha venit:

125
nec quia decrescunt effosso marmore montes,
nec quia caeruleae mole fugantur aquae:
sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos
rusticitas, priscis illa superstes avis.
vos quoque nec caris aures onerate lapillis,

130
quos legit in viridi decolor Indus aqua,
nec prodite graves insuto vestibus auro,
per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
munditiis capimur: non sint sine lege capilli:
admotae formam dantque negantque manus.

135
nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit
eligat, et speculum consulate ante suum.
longa probat facies capitis discrimina puri:
sic erat ornatis Laodamia comis.
exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,

140
ut pateant aures, ora rotunda volunt.
alterius crines umero iactentur utroque:
talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.
altera succinctae religetur more Dianae,
ut solet, attonitas cum petit illa feras.

145
huic decet inflatos laxe iacuisse capillos:
illa sit adstrictis impedienda comis;
hanc placet ornari testudine Cyllenea:
sustineat similes fluctibus illa sinus.
sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,

150
nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae,
nec mihi tot positus numero conprendere fas est:
adicit ornatus proxima quaeque dies.
et neglecta decet multas coma; saepe iacere
hesternam credas; illa repexa modo est.

155
ars casum simulat; sic capta vidit ut urbe
Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.'
talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe
sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
o quantum indulget vestro natura decori,

160
quarum sunt multis damna pianda modis!
nos male detegimur, raptique aetate capilli,
ut Borea frondes excutiente, cadunt.
femina canitiem Germanis inficit herbis,
et melior vero quaeritur arte color:

165
femina procedit densissima crinibus emptis,
proque suis alios efficit aere suos.
nec rubor est emisse; palam venire videmus
Herculis ante oculos virgineumque chorum.
quid de veste loquar? Nec vos, segmenta, requiro

170
nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.
cum tot prodierint pretio leviore colores,
quis furor est census corpore ferre suos!
aris, ecce, color, tum cum sine nubibus ar,
nec tepidus pluvias concitat auster aquas:

175
ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen
diceris Inois eripuisse dolis;
hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis:
crediderim nymphas hac ego veste tegi.
ille crocum simulat: croceo velatur amictu,

180
roscida luciferos cum dea iungit equos:
hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos,
albentesve rosas, Threciamve gruem;
nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt;
et sua velleribus nomina cera dedit.

185
quot nova terra parit flores, cum vere tepenti
vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps,
lana tot aut plures sucos bibit; elige certos:
nam non conveniens omnibus omnis erit.
pulla decent niveas: Briseda pulla decebant:

190
cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit.
alba decent fuscas: albis, Cephe, placebas:
sic tibi vestitae pressa Seriphos erat.
quam paene admonui, ne trux caper iret in alas,
neve forent duris aspera crura pilis!

195
sed non Caucasea doceo de rupe puellas,
quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.
quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes,
oraque suscepta mane laventur aqua?
scitis et inducta candorem quaerere creta:

200
sanguine quae vero non rubet, arte rubet.
arte supercilii confinia nuda repletis,
parvaque sinceras velat aluta genas.
nec pudor est oculos tenui signare favilla,
vel prope te nato, lucide Cydne, croco.

205
est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae,
parvus, sed cura grande, libellus, opus;
hinc quoque praesidium laesae petitote figurae;
non est pro vestris ars mea rebus iners.
non tamen expositas mensa deprendat amator

210
Pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat.
quem non offendat toto faex inlita vultu,
cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
Oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis
demptus ab inmundo vellere sucus ovis.

215
nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas,
nec coram dentes defricuisse probem;
ista dabunt formam, sed erunt deformia visu:
multaque, dum fiunt, turpia, facta placent;
quae nunc nomen habent operosi signa Myronis

220
pondus iners quondam duraque massa fuit;
anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
quas geritis vestis, sordida lana fuit;
cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum,
nuda Venus madidas exprimit imbre comas.

225
tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus;
aptius a summa conspiciere manu.
cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
claude forem thalami! quid rude prodis opus?
multa viros nescire decet; pars maxima rerum

230
offendat, si non interiora tegas.
aurea quae splendent ornato signa theatro,
inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire,
nec nisi summotis forma paranda viris.

235
at non pectendos coram praebere capillos,
ut iaceant fusi per tua terga, veto.
illo praecipue ne sis morosa caveto
tempore, nec lapsas saepe resolve comas.
tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora

240
unguibus et rapta brachia figit acu.
devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulque
plorat in invisas sanguinolenta comas.
quae male crinita est, custodem in limine ponat,
orneturve Bonae semper in aede deae.

245
dictus eram subito cuidam venisse puellae:
turbida perversas induit illa comas.
hostibus eveniat tam foedi causa pudoris,
inque nurus Parthas dedecus illud eat.
turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,

250
et sine fronde frutex, et sine crine caput.
non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae,
perque fretum falso, Sidoni, vecta bove,
aut Helene, quam non stulte, Menela, reposcis,
tu quoque non stulte, Troice raptor, habes.

255
turba docenda venit, pulchrae turpesque puellae:
pluraque sunt semper deteriora bonis.
formosae non artis opem praeceptaque quaerunt:
est illis sua dos, forma sine arte potens;
cum mare compositum est, securus navita cessat:

260
cum tumet, auxiliis adsidet ille suis.
rara tamen mendo facies caret: occule mendas,
quaque potes vitium corporis abde tui.
si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere:
inque tuo iaceas quantulacumque toro;

265
hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis,
iniecta lateant fac tibi veste pedes.
quae nimium gracilis, pleno velamina filo
sumat, et ex umeris laxus amictus eat.
pallida purpureis spargat sua corpora virgis,

270
nigrior ad Pharii confuge piscis opem.
pes malus in nivea semper celetur aluta:
arida nec vinclis crura resolve suis.
conveniunt tenues scapulis analemptrides altis:
angustum circa fascia pectus eat.

275
exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,
cui digiti pingues et scaber unguis erit.
cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur,
et semper spatio distet ab ore viri.
si niger aut ingens aut non erit ordine natus

280
dens tibi, ridendo maxima damna feres.
quis credat? discunt etiam ridere puellae,
quaeritur aque illis hac quoque parte decor.
sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae,
et summos dentes ima labella tegant.

285
nec sua perpetuo contendant ilia risu,
sed leve nescio quid femineumque sonent.
est, quae perverso distorqueat ora cachinno:
risu concussa est altera, flere putes.
illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet,

290
ut rudit a scabra turpis asella mola.
quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter,
quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
quid, cum legitima fraudatur littera voce,
blaesaque fit iusso lingua coacta sono?

295
in vitio decor est: quaerunt male reddere verba;
discunt posse minus, quam potuere, loqui.
omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam:
discite femineo corpora ferre gradu.
est et in incessu pars non temnenda decoris:

300
allicit ignotos ille fugatque viros.
haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras
accipit, expensos fertque superba pedes:
illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti
ambulat, ingentes varica fertque gradus.

305
sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter
motus, concesso mollior alter erit.
pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
nuda sit, a laeva conspicienda manu.
hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi,

310
oscula ferre umero, qua patet usque, libet.
monstra maris Sirenes erant, quae voce canora
quamlibet admissas detinuere rates.
his sua Sisyphides auditis paene resolvit
corpora, nam sociis inlita cera fuit.

315
res est blanda canor: discant cantare puellae:
pro facie multis vox sua lena fuit.
et modo marmoreis referant audita theatris,
et modo Niliacis carmina lusa modis.
nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra

320
nesciat arbitrio femina docta meo.
saxa ferasque lyra movit Rhodopeus Orpheus,
Tartareosque lacus tergeminumque canem.
saxa tuo cantu, vindex iustissime matris,
fecerunt muros officiosa novos.

325
quamvis mutus erat, voci favisse putatur
piscis, Arioniae fabula nota lyrae.
disce etiam duplici genialia nablia palma
verrere: conveniunt dulcibus illa iocis.
sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,

330
sit quoque vinosi Tea Musa senis;
nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?),
cuive pater vafri luditur arte Getae.
et teneri possis carmen legisse Properti,
sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum:

335
dictaque Varroni fulvis insignia villis
vellera, germanae, Phrixe, querenda tuae:
et profugum Aenean, altae primordia Romae,
quo nullum Latio clarius extat opus.
forsitan et nostrum nomen miscebitur istis,

340
nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis:
atque aliquis dicet 'nostri lege culta magistri
carmina, quis partes instruit ille duas:
deve tribus libris, titulus quos signat AMORUM,
elige, quod docili molliter ore legas:

345
vel tibi composita cantetur EPISTOLA voce:
ignotum hoc aliis ille novavit opus.'
o ita, Phoebe, velis! ita vos, pia numina vatum,
insignis cornu Bacche, novemque deae!
quis dubitet, quin scire velim saltare puellam,

350
ut moveat posito brachia iussa mero?
artifices lateris, scenae spectacula, amantur:
tantum mobilitas illa decoris habet.
parva monere pudet, talorum dicere iactus
ut sciat, et vires, tessera missa, tuas:

355
et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte
quam subeat partem callida, quamque vocet.
cautaque non stulte latronum proelia ludat,
unus cum gemino calculus hoste perit,
bellatorque sua prensus sine compare bellat,

360
aemulus et coeptum saepe recurrit iter.
reticuloque pilae leves fundantur aperto,
nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est.
est genus, in totidem tenui ratione redactum
scriptula, quot menses lubricus annus habet:

365
parva tabella capit ternos utrimque lapillos,
in qua vicisse est continuasse suos.
mille facesse iocos; turpe est nescire puellam
ludere: ludendo saepe paratur amor.
sed minimus labor est sapienter iactibus uti:

370
maius opus mores composuisse suos.
tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso,
nudaque per lusus pectora nostra patent;
ira subit, deforme malum, lucrique cupido,
iurgiaque et rixae sollicitusque dolor:

375
crimina dicuntur, resonat clamoribus aether,
invocat iratos et sibi quisque deos:
nulla fides, tabulaeque novae per vota petuntur;
et lacrimis vidi saepe madere genas.
Iuppiter a vobis tam turpia crimina pellat,

380
in quibus est ulli cura placere viro.
hos ignava iocos tribuit natura puellis;
materia ludunt uberiore viri.
sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique
armaque et in gyros ire coactus equus.

385
nec vos Campus habet, nec vos gelidissima Virgo,
nec Tuscus placida devehit amnis aqua.
at licet et prodest Pompeias ire per umbras,
Virginis aetheriis cum caput ardet equis;
visite laurigero sacrata Palatia Phoebo:

390
ille Paraetonicas mersit in alta rates;
quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt,
navalique gener cinctus honore caput;
visite turicremas vaccae Memphitidos aras,
visite conspicuis terna theatra locis;

395
spectentur tepido maculosae sanguine harenae,
metaque ferventi circueunda rota.
quod latet, ignotum est: ignoti nulla cupido:
fructus abest, facies cum bona teste caret.
tu licet et Thamyram superes et Amoebea cantu,

400
non erit ignotae gratia magna lyrae.
si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles,
mersa sub aequoreis illa lateret aquis.
quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis?
hoc votum nostri summa laboris habet.

405
cura deum fuerant olim regumque poetae:
praemiaque antiqui magna tulere chori.
sanctaque maiestas et erat venerabile nomen
vatibus, et largae saepe dabantur opes.
Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,

410
contiguus poni, Scipio magne, tibi.
nunc ederae sine honore iacent, operataque doctis
cura vigil Musis nomen inertis habet.
sed famae vigilare iuvat: quis nosset Homerum,
Ilias aeternum si latuisset opus?

415
quis Danan nosset, si semper clusa fuisset,
inque sua turri perlatuisset anus?
utilis est vobis, formosae, turba, puellae.
saepe vagos ultra limina ferte pedes.
ad multas lupa tendit oves, praedetur ut unam,

420
et Iovis in multas devolat ales aves.
se quoque det populo mulier speciosa videndam:
quem trahat, e multis forsitan unus erit.
omnibus illa locis maneat studiosa placendi,
et curam tota mente decoris agat.

425
casus ubique valet; semper tibi pendeat hamus:
quo minime credas gurgite, piscis erit.
saepe canes frustra nemorosis montibus errant,
inque plagam nullo cervus agente venit.
quid minus Andromedae fuerat sperare revinctae,

430
quam lacrimas ulli posse placere suas?
funere saepe viri vir quaeritur; ire solutis
crinibus et fletus non tenuisse decet.
sed vitate viros cultum formamque professos,
quique suas ponunt in statione comas.

435
quae vobis dicunt, dixerunt mille puellis:
errat et in nulla sede moratur amor.
femina quid faciat, cum sit vir levior ipsa,
forsitan et plures possit habere viros?
vix mihi credetis, sed credite: Troia maneret,

440
praeceptis Priamo si foret usa satae.
sunt qui mendaci specie grassentur amoris,
perque aditus talis lucra pudenda petant.
nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo,
nec brevis in rugas lingula pressa suas:

445
nec toga decipiat filo tenuissima, nec si
anulus in digitis alter et alter erit.
forsitan ex horum numero cultissimus ille
fur sit, et uratur vestis amore tuae.
'redde meum!' clamant spoliatae saepe puellae,

450
'Redde meum!' toto voce boante foro.
has, Venus, e templis multo radiantibus auro
lenta vides lites Appiadesque tuae.
sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama:
deceptae multi crimen amantis habent.

455
discite ab alterius vestras timuisse querellis;
ianua fallaci ne sit aperta viro.
parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo:
quos faciet testes, fecit et ante, deos.
et tibi, Demophoon, These criminis heres,

460
Phyllide decepta nulla relicta fides.
si bene promittent, totidem promittite verbis:
si dederint, et vos gaudia pacta date.
illa potest vigiles flammas extinguere Vestae,
et rapere e templis, Inachi, sacra tuis,

465
et dare mixta viro tritis aconita cicutis,
accepto venerem munere siqua negat.
fert animus propius consistere: supprime habenas,
Musa, nec admissis excutiare rotis.
verba vadum temptent abiegnis scripta tabellis:

470
accipiat missas apta ministra notas.
inspice: quodque leges, ex ipsis collige verbis,
fingat, an ex animo sollicitusque roget.
postque brevem rescribe moram: mora semper amantes
incitat, exiguum si modo tempus habet.

475
sed neque te facilem iuveni promitte roganti,
nec tamen e duro quod petit ille nega.
fac timeat speretque simul, quotiensque remittes,
spesque magis veniat certa minorque metus.
munda, sed e medio consuetaque verba, puellae,

480
scribite: sermonis publica forma placet;
a! quotiens dubius scriptis exarsit amator,
et nocuit formae barbara lingua bonae!
sed quoniam, quamvis vittae careatis honore,
est vobis vestros fallere cura viros,

485
ancillae puerique manu perarate tabellas,

486
pignora nec iuveni credite vestra novo.

489
perfidus ille quidem, qui talia pignora servat,

490
sed tamen Aetnaei fulminis instar habent.

487
vidi ego pallentes isto terrore puellas

488
servitium miseras tempus in omne pati.

491
iudice me fraus est concessa repellere fraudem,
armaque in armatos sumere iura sinunt.
ducere consuescat multas manus una figuras,
(A! pereant, per quos ista monenda mihi)

495
nec nisi deletis tutum rescribere ceris,
ne teneat geminas una tabella manus.
femina dicatur scribenti semper amator:
illa sit in vestris, qui fuit ille, notis.
si licet a parvis animum ad maiora referre,

500
plenaque curvato pandere vela sinu,
pertinet ad faciem rabidos compescere mores:
candida pax homines, trux decet ira feras.
ora tument ira: nigrescunt sanguine venae:
lumina Gorgoneo saevius igne micant.

505
'I procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,'
ut vidit vultus Pallas in amne suos.
vos quoque si media speculum spectetis in ira,
cognoscat faciem vix satis ulla suam.
nec minus in vultu damnosa superbia vestro:

510
comibus est oculis alliciendus amor.
odimus inmodicos (experto credite) fastus:
saepe tacens odii semina vultus habet.
spectantem specta, ridenti mollia ride:
innuet, acceptas tu quoque redde notas.

515
sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis
spicula de pharetra promit acuta sua.
odimus et maestas: Tecmessam diligat Aiax;
nos hilarem populum femina laeta capit.
numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem,

520
ut mea de vobis altera amica foret.
credere vix videor, cum cogar credere partu,
vos ego cum vestris concubuisse viris.
scilicet Aiaci mulier maestissima dixit
'Lux mea' quaeque solent verba iuvare viros?

525
quis vetat a magnis ad res exempla minores
sumere, nec nomen pertimuisse ducis?
dux bonus huic centum commisit vite regendos,
huic equites, illi signa tuenda dedit:
vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,

530
inspicite, et certo ponite quemque loco.
munera det dives: ius qui profitebitur, adsit:
facundus causam saepe clientis agat:
carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:
hic chorus ante alios aptus amare sumus.

535
nos facimus placitae late praeconia formae:
nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet:
Vesper et Eoae novere Lycorida terrae:
et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt,

540
et facit ad mores ars quoque nostra suos.
nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi:
contempto colitur lectus et umbra foro.
sed facile haeremus, validoque perurimur aestu,
et nimium certa scimus amare fide.

545
scilicet ingenium placida mollitur ab arte,
et studio mores convenienter eunt.
vatibus Aoniis faciles estote, puellae:
numen inest illis, Pieridesque favent.
est deus in nobis, et sunt commercia caeli:

550
sedibus aetheriis spiritus ille venit.
a doctis pretium scelus est sperare poetis;
me miserum! scelus hoc nulla puella timet.
dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces
este: novus viso casse resistet amans.

555
sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas,
comparibus frenis artificemque reget,
nec stabiles animos annis viridemque iuventam
ut capias, idem limes agendus erit.
hic rudis et castris nunc primum notus Amoris,

560
qui tetigit thalamos praeda novella tuos,
te solam norit, tibi semper inhaereat uni:
cingenda est altis saepibus ista seges.
effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis;
non bene cum sociis regna Venusque manent.

565
ille vetus miles sensim et sapienter amabit,
multaque tironi non patienda feret:
nec franget postes, nec saevis ignibus uret,
nec dominae teneras adpetet ungue genas,
nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae,

570
nec raptus flendi causa capillus erit.
ista decent pueros aetate et amore calentes;
hic fera composita vulnera mente feret.
ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,
ut modo montanis silva recisa iugis.

575
certior hic amor est: brevis et fecundior ille;
quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
omnia tradantur: portas reseravimus hosti;
et sit in infida proditione fides.
quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:

580
miscenda est laetis rara repulsa iocis.
ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat,
multaque summisse, multa minanter agat.
dulcia non ferimus: suco renovemur amaro;
saepe perit ventis obruta cumba suis;

585
hoc est, uxores quod non patiatur amari:
conveniunt illas, cum voluere, viri;
adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor.
ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis;

590
nec dubito, telis quin petar ipse meis.
dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator,
solum se thalamos speret habere tuos.
postmodo rivalem partitaque foedera lecti
sentiat: has artes tolle, senescet amor.

595
tum bene fortis equus reserato carcere currit,
cum quos praetereat quosque sequatur habet.
quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
en, ego (confiteor!) non nisi laesus amo.
causa tamen nimium non sit manifesta doloris,

600
pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.
incitat et ficti tristis custodia servi,
et nimium duri cura molesta viri.
quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas:
ut sis liberior Thaide, finge metus.

605
cum melius foribus possis, admitte fenestra,
inque tuo vultu signa timentis habe.
callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'
tu iuvenem trepidum quolibet abde loco.
admiscenda tamen venus est secura timori,

610
ne tanti noctes non putet esse tuas.
qua vafer eludi possit ratione maritus,
quaque vigil custos, praeteriturus eram.
nupta virum timeat: rata sit custodia nuptae;
hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.

615
te quoque servari, modo quam vindicta redemit,
quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni!
tot licet observent (adsit modo certa voluntas),
quot fuerant Argo lumina, verba dabis.
scilicet obstabit custos, ne scribere possis,

620
sumendae detur cum tibi tempus aquae?
conscia cum possit scriptas portare tabellas,
quas tegat in tepido fascia lata sinu?
cum possit sura chartas celare ligatas,
et vincto blandas sub pede ferre notas?

625
caverit haec custos, pro charta conscia tergum
praebeat, inque suo corpore verba ferat.
tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
littera: carbonis pulvere tange, leges.
fallet et umiduli quae fiet acumine lini,

630
ut ferat occultas pura tabella notas.
adfuit Acrisio servandae cura puellae:
hunc tamen illa suo crimine fecit avum.
quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra,
cum spectet iunctos illa libenter equos,

635
cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae,
quoque sui comites ire vetantur, eat,
cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,
praeterquam siquos illa venire iubet?
cum, custode foris tunicas servante puellae,

640
celent furtivos balnea multa iocos,
cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica,
et cedat lecto quamlibet aegra suo,
nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis,
quasque petas non det ianua sola vias?

645
fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
illa vel Hispano lecta sit uva iugo;
sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos,
victaque Lethaea lumina nocte premant;
nec male deliciis odiosum conscia tardis

650
detinet, et longa iungitur ipsa mora.
quid iuvat ambages praeceptaque parva movere,
cum minimo custos munere possit emi?
munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:
placatur donis Iuppiter ipse datis.

655
quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet?
ipse quoque accepto munere mutus erit.
sed semel est custos longum redimendus in aevum:
saepe dabit, dederit quas semel ille manus.
questus eram, memini, metuendos esse sodales:

660
non tangit solos ista querella viros.
credula si fueris, aliae tua gaudia carpent,
et lepus hic aliis exagitatus erit.
haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque
crede mihi, mecum non semel illa fuit.

665
nec nimium vobis formosa ancilla ministret:
saepe vicem dominae praebuit illa mihi.
quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
mittor, et indicio prodor ab ipse meo?
non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur:

670
non docet infestos currere cerva canes.
viderit utilitas: ego coepta fideliter edam:
Lemniasin gladios in mea fata dabo.
efficite (et facile est), ut nos credamus amari:
prona venit cupidis in sua vota fides.

675
spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imo
femina, tam sero cur veniatque roget:
accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus,
et laniet digitis illius ora suis:
iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro,

680
et dicet 'cura carpitur ista mei.'
praecipue si cultus erit speculoque placebit,
posse suo tangi credet amore deas.
sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet,
nec sis audita paelice mentis inops.

685
nec cito credideris: quantum cito credere laedat,
exemplum vobis non leve Procris erit.
est prope purpureos colles florentis Hymetti
fons sacer et viridi caespite mollis humus:
silva nemus non alta facit; tegit arbutus herbam,

690
ros maris et lauri nigraque myrtus olent:
nec densum foliis buxum fragilesque myricae,
nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
lenibus inpulsae zephyris auraque salubri
tot generum frondes herbaque summa tremit.

695
grata quies Cephalo: famulis canibusque relictis
lassus in hac iuvenis saepe resedit humo,
'quae' que 'meos releves aestus,' cantare solebat
'Accipienda sinu, mobilis aura, veni.'
coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures

700
auditos memori detulit ore sonos;
Procris ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae,
excidit, et subito muta dolore fuit;
palluit, ut serae lectis de vite racemis
pallescunt frondes, quas nova laesit hiemps,

705
quaeque suos curvant matura cydonia ramos,
cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
ut rediit animus, tenues a pectore vestes
rumpit, et indignas sauciat ungue genas;
nec mora, per medias passis furibunda capillis

710
evolat, ut thyrso concita Baccha, vias.
ut prope perventum, comites in valle relinquit,
ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
quid tibi mentis erat, cum sic male sana lateres,
Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat?

715
iam iam venturam, quaecumque erat Aura, putabas
scilicet, atque oculis probra videnda tuis.
nunc venisse piget (neque enim deprendere velles),
nunc iuvat: incertus pectora versat amor.
credere quae iubeant, locus est et nomen et index,

720
et quia mens semper quod timet, esse putat.
vidit ut oppressa vestigia corporis herba,
pulsantur trepidi corde micante sinus.
iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
inque pari spatio vesper et ortus erant:

725
ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles,
oraque fontana fervida pulsat aqua.
anxia, Procri, lates: solitas iacet ille per herbas,
et 'Zephyri molles auraque' dixit 'ades!'
ut patuit miserae iucundus nominis error,

730
et mens et rediit verus in ora color.
surgit, et oppositas agitato corpore frondes
movit, in amplexus uxor itura viri:
ille feram movisse ratus, iuvenaliter artus
corripit, in dextra tela fuere manu.

735
quid facis, infelix? non est fera, supprime tela!
me miserum! iaculo fixa puella tuo est.
'ei mihi!' conclamat 'fixisti pectus amicum.
hic locus a Cephalo vulnera semper habet.
ante diem morior, sed nulla paelice laesa:

740
hoc faciet positae te mihi, terra, levem.
nomine suspectas iam spiritus exit in auras:
labor, eo, cara lumina conde manu!'
ille sinu dominae morientia corpora maesto
sustinet, et lacrimis vulnera saeva lavat:

745
exit, et incauto paulatim pectore lapsus
excipitur miseri spiritus ore viri.
sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est,
ut tangat portus fessa carina suos.
sollicite expectas, dum te in convivia ducam,

750
et quaeris monitus hac quoque parte meos.
sera veni, positaque decens incede lucerna:
grata mora venies; maxima lena mora est.
etsi turpis eris, formosa videbere potis,
et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis.

755
carpe cibos digitis: est quiddam gestus edendi:
ora nec immunda tota perungue manu.
neve domi praesume dapes, sed desine citra
quam capis; es paulo quam potes esse minus;
Priamides Helenen avide si spectet edentem,

760
oderit, et dicat 'stulta rapina mea est.'
aptius est, deceatque magis potare puellas:
cum Veneris puero non male, Bacche, facis.
hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque
constant: nec, quae sunt singula, bina vide.

765
turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo:
digna est concubitus quoslibet illa pati.
nec somnis posita tutum succumbere mensa:
per somnos fieri multa pudenda solent.
ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione

770
'Praecipue nostrum est, quod pudet' inquit 'opus.'
nota sibi sit quaeque: modos a corpore certos
sumite: non omnes una figura decet.
quae facie praesignis erit, resupina iaceto:
spectentur tergo, quis sua terga placent.

775
Milanion umeris Atalantes crura ferebat:
si bona sunt, hoc sunt accipienda modo.
parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam
Thebas Hectoreo nupta resedit equo.
strata premat genibus, paulum cervice reflexa,

780
femina per longum conspicienda latus.
cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda,
stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
nec tibi turpe puta crinem, ut Phyllea mater,
solvere, et effusis colla reflecte comis.

785
tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit,
ut celer aversis utere Parthus equis.
mille modi veneris; simplex minimique laboris,
cum iacet in dextrum semisupina latus.
sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon

790
vera magis vobis, quam mea Musa, canet:
siqua fides arti, quam longo fecimus usu,
credite: praestabunt carmina nostra fidem.
sentiat ex imis venerem resoluta medullis
femina, et ex aequo res iuvet illa duos.

795
nec blandae voces iucundaque murmura cessent,
nec taceant mediis improba verba iocis.
tu quoque, cui veneris sensum natura negavit,
dulcia mendaci gaudia finge sono.
infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,

800
quo pariter debent femina virque frui.
tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto:
effice per motum luminaque ipsa fidem.
quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris;
a! pudet, arcanas pars habet ista notas.

805
gaudia post Veneris quae poscet munus amantem,
illa suas nolet pondus habere preces.
nec lucem in thalamos totis admitte fenestris;
aptius in vestro corpore multa latent.
lusus habet finem: cygnis descendere tempus,

810
duxerunt collo qui iuga nostra suo.
ut quondam iuvenes, ita nunc, mea turba, puellae
inscribant spoliis NASO MAGISTER ERAT.


Modalità mobile