banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Orazio - Epistulae - Epistularum Liber Ii

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem,
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.


5
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
post ingentia facta deorum in templa recepti,
dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
componunt, agros adsignant, oppida condunt,
ploravere suis non respondere favorem

10
speratum meritis. diram qui contudit hydram
notaque fatali portenta labore subegit,
comperit invidam supremo fine domari.
urit enim fulgore suo qui praegravat artis
infra se positas; exstinctus amabitur idem.

15
praesenti tibi maturos largimur honores
iurandasque tuum per numen ponimus aras,
nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.

sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno
te nostris ducibus, te Grais anteferendo

20
cetera nequaquam simili ratione modoque
aestimat et, nisi quae terris semota suisque
temporibus defuncta videt, fastidit et odit,
sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,
quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum

25
vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
pontificum libros, annosa volumina vatum
dictitet Albano Musas in monte locutas.

si, quia Graecorum sunt antiquissima quaeque
scripta vel optima, Romani pensantur eadem

30
scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
nil intra est olea, nil extra est in nuce duri;
venimus ad summum fortunae: pingimus atque
psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.

si meliora dies, ut vina, poemata reddit,

35
scire velim, chartis pretium quotus adroget annus.
scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
perfectos veteresque referri debet an inter
vilis atque novos? excludat iurgia finis.
«est vetus atque probus, centum qui perficit annos.»

40
quid? qui deperiit minor uno mense vel anno,
inter quos referendus erit? veteresne poetas
an quos et praesens et postera respuat aetas?
«iste quidem veteres inter ponetur honeste,
qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.»


45
utor permisso caudaeque pilos ut equinae
paulatim vello et demo unum, demo etiam unum,
dum cadat elusus ratione ruentis acervi
qui redit in fastus et virtutem aestimat annis
miraturque nihil, nisi quod Libitina sacravit.


50
Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,
ut critici dicunt, leviter curare videtur
quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret
paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema.

55
ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.

60
hos ediscit et hos arto stipata theatro
spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.

interdum volgus rectum videt, est ubi peccat.
si veteres ita miratur laudatque poetas,

65
ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat;
si quaedam nimis antique, si pleraque dure
dicere credit eos, ignave multa fatetur,
et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo.
non equidem insector delendave carmina Livi

70
esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare; sed emendata videri
pulchraque et exactis minimum distantia miror.
inter quae verbum emicuit si forte decorum,
si versus paulo concinnior unus et alter,

75
iniuste totum ducit venditque poema.
indignor quicquam reprendi, non quia crasse
compositum inlepideve putetur, sed quia nuper,
nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci.

recte necne crocum floresque perambulet Attae

80
fabula si dubitem, clament periisse pudorem
cuncti paene patres, ea cum reprendere coner
quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit:
vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
vel quia turpe putant parere minoribus et quae

85
inberbes didicere, senes perdenda fateri.

iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud
quod mecum ignorat, solus volt scire videri,
ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
nostra sed inpugnat, nos nostraque lividus odit.


90
quodsi tam Graecis novitas invisa fuisset
quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet
quod legeret tereretque viritim publicus usus?
ut primum positis nugari Graecia bellis
coepit et in vitium fortuna labier aequa,

95
nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
suspendit picta voltum mentemque tabella,
nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
sub nutrice puella velut si luderet infans,

100
quod cupide petiit, mature plena reliquit.
quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
hoc paces habuere bonae ventique secundi.

Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
mane domo vigilare, clienti promere iura,

105
cautos nominibus rectis expendere nummos,
maiores audire, minori dicere per quae
crescere res posset, minui damnosa libido.
mutavit mentem populus levis et calet uno
scribendi studio: pueri patresque severi

110
fronde comas vincti cenant et carmina dictant.
ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
invenior Parthis mendacior et prius orto
sole vigil calamum et chartas et scrinia posco.
navem agere ignarus navis timet; habrotonum aegro

115
non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est
promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
scribimus indocti doctique poemata passim.

hic error tamen et levis haec insania quantas
virtutes habeat, sic collige: vatis avarus

120
non temere est animus: versus amat, hoc studet unum;
detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
non fraudem socio puerove incogitat ullam
pupillo; vivit siliquis et pane secundo;
militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,

125
si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.

os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
torquet ab obscaenis iam nunc sermonibus aurem,
mox etiam pectus praeceptis format amicis,
asperitatis et invidiae corrector et irae,

130
recte facta refert, orientia tempora notis
instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.
castis cum pueris ignara puella mariti
disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
poscit opem chorus et praesentia numina sentit,

135
caelestis implorat aquas docta prece blandus,
avertit morbos, metuenda pericula pellit,
impetrat et pacem et locupletem frugibus annum:
carmine di superi placantur, carmine Manes.

agricolae prisci, fortes parvoque beati,

140
condita post frumenta levantes tempore festo
corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
cum sociis operum pueris et coniuge fida
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
floribus et vino Genium memorem brevis aevi.

145
Fescennina per hunc inventa licentia morem
versibus alternis opprobria rustica fudit,
libertasque recurrentis accepta per annos
lusit amabiliter, donec iam saevos apertam
in rabiem coepit verti iocus et per honestas

150
ire domos impune minax. doluere cruento
dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
condicione super communi; quin etiam lex
poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
describi: vertere modum, formidine fustis

155
ad bene dicendum delectandumque redacti.

Graecia capta ferum victorem cepit et artes
intulit agresti Latio; sic horridus ille
defluxit numerus Saturnius, et grave virus
munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum

160
manserunt hodieque manent vestigia ruris.

serus enim Graecis admovit acumina chartis
et post Punica bella quietus quaerere coepit,
quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.
temptavit quoque rem si digne vertere posset,

165
et placuit sibi, natura sublimis et acer;
nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
sed turpem putat inscite metuitque lituram.

creditur, ex medio quia res arcessit, habere
sudoris minimum, sed habet comoedia tanto

170
plus oneris, quanto veniae minus. adspice, Plautus
quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
quam non adstricto percurrat pulpita socco;

175
gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc
securus, cadat an recto stet fabula talo.

quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,
exanimat lentus spectator, sedulus inflat:
sic leve, sic parvum est, animum quod laudis avarum

180
subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me
palma negata macrum, donata reducit opimum.
saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
quod numero plures, virtute et honore minores,
indocti stolidique et depugnare parati

185
si discordet eques, media inter carmina poscunt
aut ursum aut pugiles: his nam plebecula gaudet.
verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas

190
dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
captivum portatur ebur, captiva Corinthus.

si foret in terris, rideret Democritus, seu

195
diversum confusa genus panthera camelo
sive elephans albus volgi converteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis,
ut sibi praebentem nimio spectacula plura;
scriptores autem narrare putaret asello

200
fabellam surdo. nam quae pervincere voces
evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum:
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor

205
cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.
«dixit adhuc aliquid?» «nil sane.» «quid placet ergo?»
«lana Tarentino violas imitata veneno.»

cc ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
cum recte tractent alii, laudare maligne:

210
ille per extentum funem mihi posse videtur
ire, poeta meum qui pectus inaniter angit,
inritat, mulcet, falsis terroribus implet,
ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.

verum age et his, qui se lectori credere malunt

215
quam spectatoris fastidia ferre superbi,
curam redde brevem, si munus Apolline dignum
vis complere libris et vatibus addere calcar,
ut studio maiore petant Helicona virentem.
multa quidem nobis facimus mala saepe poetae

220
- ut vineta egomet caedam mea -, cum tibi librum
sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
siquis amicorum est ausus reprehendere versum;
cum loca iam recitata revolvimus inrevocati;
cum lamentamur non apparere labores

225
nostros et tenui deducta poemata filo;
cum speramus eo rem venturam ut simul atque
carmina rescieris non fingere, commodus ultro
arcessas et egere vetes et scribere cogas.

sed tamen est operae pretium cognoscere qualis

230
aedituos habeat belli spectata domique
virtus, indigno non committenda poetae.

gratus Alexandro regi Magno fuit ille
Choerilos, incultis qui versibus et male natis
rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.

235
sed veluti tractata notam labemque remittunt
atramenta, fere scriptores carmine foedo
splendida facta linunt. Idem rex ille, poema
qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
edicto vetuit, nequis se praeter Apellen

240
pingeret aut alius Lysippo duceret aera
fortis Alexandri voltum simulantia. quodsi
iudicium subtile videndis artibus illud
ad libros et ad haec Musarum dona vocares,
Boeotum in crasso iurares aere natum.


245
at neque dedecorant tua de se iudicia atque
munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
dilecti tibi Vergilius Variusque poetae,
nec magis expressi voltus per aenea signa
quam per vatis opus mores animique virorum

250
clarorum apparent. nec sermones ego mallem
repentis per humum quam res componere gestas
terrarumque situs et flumina dicere et arces
montibus impositas et barbara regna tuisque
auspiciis totum confecta duella per orbem,

255
claustraque custodem pacis cohibentia Ianum
et formidatam Parthis te principe Romam,
si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvom
carmen maiestas recipit tua nec meus audet
rem temptare pudor quam vires ferre recusent.

260
sedulitas autem, stulte quem diligit, urget,
praecipue cum se numeris commendat et arte;
discit enim citius meminitque libentius illud
quod quis diridet quam quod probat et veneratur.
«nil moror officium quod me gravat ac neque ficto

265
in peius voltu proponi cereus usquam
nec prave factis decorari versibus opto,
ne rubeam pingui donatus munere et una
cum scriptore meo capsa porrectus operta
deferar in vicum vendentem tus et odores

270
et piper et quicquid chartis amicitur ineptis.»

Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,
siquis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis et tecum sic agat: «hic et
candidus et talos a vertice pulcher ad imos

5
fiet eritque tuus nummorum milibus octo,
verna ministeriis ad nutus aptus erilis,
litterulis Graecis inbutus, idoneus arti
cuilibet: argilla quidvis imitaberis uda;
quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.

10
multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo
laudat venalis qui volt extrudere merces:
res urget me nulla; meo sum pauper in aere.
nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,

15
in scalis latuit metuens pendentis habenae» -,

des nummos, excepta nihil te si fuga laedat:
ille ferat pretium poenae securus, opinor.
prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex:
insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?

20
dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
quid tum profeci, mecum facientia iura
si tamen adtemptas? quereris super hoc etiam quod

25
expectata tibi non mittam carmina mendax.

Luculli miles collecta viatica multis
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat; post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti
iratus pariter, ieiunis dentibus acer,

30
praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
summe munito et multarum divite rerum.
clarus ob id factum donis ornatur honestis
accipit et bis dena super sestertia nummum.
forte sub hoc tempus castellum evertere praetor

35
nescio quod cupiens hortari coepit eundem
verbis quae timido quoque possent addere mentem:
«i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
grandia laturus meritorum praemia. quid stas?»
post haec ille catus, quantumvis rusticus: «ibit,

40
ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit» inquit.

Romae nutriri mihi contigit atque doceri,
iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum

45
atque inter silvas Academi quaerere verum.
dura sed emovere loco me tempora grato
civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.

unde simul primum me dimisere Philippi,

50
decisis humilem pinnis inopemque paterni
et laris et fundi paupertas impulit audax
ut versus facerem; sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere versus?


55
singula de nobis anni praedantur euntes:
eripuere iocos, venerem, convivia, ludum;
tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?

denique non omnes eadem mirantur amantque:
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,

60
ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
tres mihi convivae prope dissentire videntur
poscentes vario multum diversa palato:
quid dem? quid non dem? renuis quod tu, iubet alter;
quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.


65
praeter cetera me Romaene poemata censes
scribere posse inter tot curas totque labores?
hic sponsum vocat, hic auditum scripta relictis
omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
hic extremo in Aventino, visendus uterque;

70
intervalla vides humane commoda. «verum
purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.»
festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
tristia robustis luctantur funera plaustris,

75
hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
i nunc et versus tecum meditare canoros!
scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos

80
vis canere et contracta sequi vestigia vatum?

ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas
et studiis annos septem dedit insenuitque
libris et curis, statua taciturnius exit
plerumque et risu populum quatit: hic ego, rerum

85
fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
verba lyrae motura sonum conectere digner?

frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret hic ut Mucius illi.

90
qui minus argutos vexat furor iste poetas?
carmina compono, hic elegos, «mirabile visu
caelatumque novem Musis opus.» adspice primum,
quanto cum fastu, quanto molimine circum-
spectemus vacuam Romanis vatibus aedem;

95
mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam:
caedimur et totidem plagis consumimus hostem
lento Samnites ad lumina prima duello;
discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?

100
quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus,
fit Mimnermus et optivo cognomine crescit.

multa fero ut placem genus inritabile vatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem finitis studiis et mente recepta

105
opturem patulas impune legentibus auris.

ridentur mala qui componunt carmina; verum
gaudent scribentes et se venerantur et ultro,
si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
at qui legitimum cupiet fecisse poema,

110
cum tabulis animum censoris sumet honesti:
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur
verba movere loco, quamvis invita recedant
et versentur adhuc inter penetralia Vestae;

115
obscurata diu populo bonus eruet atque
proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
nunc situs informis premit et deserta vetustas;
adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.

120
vemens et liquidus puroque simillimus amni
fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
luxuriantia compescet, nimis aspera sano
levabit cultu, virtute carentia tollet:
ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui

125
nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.

«praetulerim scriptor delirus inersque videri,
dum mea delectent mala me vel denique fallant,
quam sapere et ringi.» fuit haud ignobilis Argis,
qui se credebat miros audire tragoedos

130
in vacuo laetus sessor plausorque theatro,
cetera qui vitae servaret munia recto
more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
et signo laeso non insanire lagoenae,

135
posset qui rupem et puteum vitare patentem.
hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
expulit elleboro morbum bilemque meraco
et redit ad sese: «pol, me occidistis, amici,
non servastis,» ait, «cui sic extorta voluptas

140
et demptus per vim mentis gratissimus error.»

nimirum sapere est abiectis utile nugis
et tempestivum pueris concedere ludum
ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed verae numerosque modosque ediscere vitae.


145
quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
si volnus tibi monstrata radice vel herba

150
non fieret levius, fugeres radice vel herba
proficiente nihil curarier: audieras, cui
rem di donarent, illi decedere pravam
stultitiam, et cum sis nihilo sapientior ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?

155
at si divitiae prudentem reddere possent,
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
viveret in terris te siquis avarior uno.

si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est,
quaedam, si credis consultis, mancipat usus:

160
qui te pascit ager, tuus est, et vilicus Orbi,
cum segetes occat tibi mox frumenta daturus,
te dominum sentit. das nummos, accipis uvam,
pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis

165
aut etiam supra nummorum milibus emptum.
quid refert, vivas numerato nuper an olim,
emptor Aricini quoniam Veientis et arvi
emptum cenat holus, quamvis aliter putat? emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aenum;

170
sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
limitibus vicina refugit iurgia: tamquam
sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
permutet dominos et cedat in altera iura.


175
sic quia perpetuus nulli datur usus et heres
heredem alterius velut unda supervenit undam,
quid vici prosunt aut horrea, quidve Calabris
saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia cum parvis, non exorabilis auro?


180
gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
argentum, vestis Gaetulo murice tinctas
sunt qui non habeant, est qui non curat habere.

cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter

185
dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae mortalis, in unum.
quodque caput voltu mutabilis, albus et ater.


190
utar et ex modico, quantum res poscet, acervo
tollam, nec metuam, quid de me iudicet heres,
quod non plura datis invenerit; et tamen idem
scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus avaro.

195
distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum
invitus facias neque plura parare labores,
ac potius, puer ut festis quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
pauperies inmunda domus procul absit; ego utrum

200
nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
non agimur tumidis velis aquilone secundo,
non tamen adversis aetatem ducimus austris,
viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re
extremi primorum, extremis usque priores.


205
non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto
cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
ambitione? caret mortis formidine et ira?
somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?

210
natalis grate numeras? ignoscis amicis?
lenior et melior fis accedente senecta?
quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?

«vivere si recte nescis, decede peritis.
lusisti satis, edisti satis atque bibisti:

215
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
rideat et pulset lasciva decentius aetas.»

Humano capiti cervicem pictor equinam
iungere si velit et varias inducere plumas
undique collatis membris, ut turpiter atrum
desinat in piscem mulier formosa superne,
spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
persimilem, cuius velut aegri somnia vanae
fingentur species, ut nec pes nec caput uni
reddatur formae. 'Pictoribus atque poetis
quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.'
Scimus et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
sed non ut placidis coeant immitia, non ut
serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis
purpureus, late qui splendeat, unus et alter
adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
et properantis aquae per amoenos ambitus agros
aut flamen Rhenum aut pluvius describitur arcus.
Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum
scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
navibus aere dato qui pingitur? Amphora coepit
institui, currente rota cur urceus exit?
Denique sit quod vis simplex dumtaxat et unum.
Maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
decipimur specie recti: brevis esse laboro,
obscurus fio; sectantem levia nervi
deficiunt animique; professus grandia turget;
serpit humi tutus nimium timidusque procellae.
Qui variare cupit rem prodigialiter unam,
delphinum silvis appingit, fluctibus aprum.
In vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus et ungues
exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
infelix operis summa, quia ponere totum
nesciet. Hunc ego me, si quid componere curem,
non magis esse velim, quam pravo vivere naso,
spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
viribus, et versate diu quid ferre recusent,
quid valeant umeri: cui lecta potenter erit res,
nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
pleraque differat et praesens in tempus omittat,
hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
In verbis etiam tenuis cautusque serendis
dixeris egregie, notum si callida verbum
reddiderit iunctura novum. Si forte necesse est
indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
fingere cinctutis non exaudita Cethegis
continget, dabiturque licentia sumpta pudenter.
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadent, parce detorta: quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum
Vergilio Varioque? Ego cur acquirere pauca
si possum invideor, cum lingua Catonis et Enni
sermonem patrium ditaverit et nova rerum
nomina protulerit? Licuit semperque licebit
signatum praesente nota producere nomen.
Vt silvae foliis pronos mutantur in annos,
prima cadunt, ita verborum vetus interit aetas,
et iuvenum ritu florent modo nata vigentque.
Debemur morti nos nostraque, sive receptus
terra Neptunus classis Aquilonibus arcet,
regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis
vicinas urbes alit et grave sentit aratrum;
seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,
doctus iter melius: mortalia facta peribunt,
nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque
quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus,
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Res gestae regumque ducumque et tristia bella
quo scribi possent numero monstravit Homerus.
Versibus impariter iunctis querimonia primum,
post etiam inclusa est voti sententia compos.
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
grammatici certant et adhuc sub iudice lis est.
Archilochum proprio rabies armavit iambo;
hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,
alternis aptum sermonibus, et populares
vincentem strepitus et natum rebus agendis.
Musa dedit fidibus divos puerosque deorum
et pugilem victorem et equum certamine primum
et iuvenum curas et libera vina referre.
Descriptas servare vices operumque colores
cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?
Cur nescire pudens prave quam discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non volt.
Indignatur item privatis ac prope socco
dignis carminibus narrari cena Thyestae.
Singula quaeque locum teneant sortita decentem.
Interdum tamen et vocem comoedia tollit,
iratusque Chremes tumido delitigat ore;
et tragicus plerumque dolet sermone pedestri
Telephus et Peleus, cum pauper et exsul uterque
proicit ampullas et sesquipedalia verba,
si curat cor spectantis tetigisse querella.
Non satis est pulchra esse poemata; dulcia sunto,
et, quocumque volent, animum auditoris agunto.
Vt ridentibus arrident, ita flentibus adsunt
humani voltus: si vis me flere, dolendum est
primum ipsi tibi; tunc tua me infortunia laedent,
Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris,
aut dormitabo aut ridebo. Tristia maestum
voltum verba decent, iratum plena minarum,
ludentem lasciva, severum seria dictu.
Format enim natura prius non intus ad omnem
fortunarum habitum; iuvat aut impellit ad iram,
aut ad humum maerore gravi deducit et angit;
post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum divusne loquatur an heros,
maturusne senex an adhuc florente iuventa
fervidus, an matrona potens, an sedula nutrix,
mercatorne vagus, cultorne virentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge.
Scriptor honoratum si forte reponis Achillem;
impiger, iracundus, inexorabilis, acer
iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.
Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino,
perfidus Ixion, Io vaga, tristis Orestes.
Si quid inexpertum scaenae committis et audes
personam formare novam, servetur ad imum
qualis ab incepto processerit et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere, tuque
rectius Iliacum carmen deducis in actus,
quam si proferres ignota indictaque primus.
Publica materies privati iuris erit, si
non circa vilem patulumque moraberis orbem;
nec verbum verbo curabis reddere fidus
interpres, nec desilies imitator in artum,
unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex.
Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
'Fortunam Priami cantabo et nobile bellum.'
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
'Dic mihi Mura virum, captae post tempora Troiae
qui mores hominum multorum vidit et urbes.'
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim;
nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri,
nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo.
Semper ad eventum festinat et in medias res,
non secus ac notas, auditorem rapit, et quae
desperat tractata nitescere posse, relinquit;
atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi.
Si plausoris eges aulaea manentis et usque
sessuri donec cantor 'Vos plaudite' dicat,
aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui voces iam scit puer et pede certo
signat humum, gestit paribus colludere, et iram
colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
Imberbus iuvenis, tandem custode remoto,
gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,
cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
utilium tardus provisor, prodigus aeris,
sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Conversis studiis aetas animusque virilis
quaerit opes et amicitias, inservit honori,
commisisse cavet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,
vel quod res omnis timide gelideque ministrat,
dilator, spe longus, iners, avidusque futuri,
difficilis, querulus, laudator temporis acti
se puero, castigator censorque minorum.
Multa ferunt anni venientes commoda secum;
multa recedentes adimunt. Ne forte seniles
mandentur iuveni partes pueroque viriles,
semper in adiunctis aevoque morabimur aptis.
Aut agitur res in scaenis, aut acta refertur.
Segnius irritant animos demissa per aurem
quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
ipse sibi tradit spectator. Non tamen intus
digna geri promes in scaenam, multaque tolles
ex oculis quae mox narret facundia praesens,
ne pueros coram populo Medea trucidet,
aut humana palam coquat exta nefarius Atreus,
aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neve minor neu sit quinto productior actu
fabula, quae posci volt et spectata reponi.
Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
inciderit: nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partes chorus officiumque virile
defendat, neu quid medios intercinat actus
quod non proposito conducat et haereat apte.
Ille bonis faveatque et consilietur amice,
et regat iratos et amet peccare timentes;
ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
iustitiam legesque et apertis otia portis;
ille tegat commissa, deosque precetur et oret
ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
Tibia non, ut nunc, orichalco vincta, tubaeque
aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
adspirare et adesse choris erat utilis, atque
nondum spissa nimis complere sedilia flatu,
quo sane populus numerabilis, utpote parvus,
et frugi castusque verecundusque coibat.
Postquam coepit agros extendere victor et urbes
latior amplecti murus vinoque diurno
placari Genius festis impune diebus,
accessit numerisque modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
rusticus, urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriam addidit arti
tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
sic etiam fidibus voces crevere severis,
et tulit eloquium insolitum facundia praeceps,
utiliumque sagax rerum et divina futuri
sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,
mox etiam agrestis Satyros nudavit, et asper
incolumi gravitate iocum tentavit eo, quod
illecebris erat et grata novitate morandus
spectator, functusque sacris et potus et exlex.
Verum ita risores, ita commendare dicacis
conveniet Satyros, ita vertere seria ludo,
ne quicqumque deus, quicumque adhibebitur heros,
regali conspectus in auro nuper et ostro,
migret in obscuras humili sermone tabernas,
aut, dum vitat humum, nubes et inania captet.
Effutire levis indigna tragoedia versus,
ut festis matrona moveri iussa diebus,
intererit Satyris paullum pudibunda protervis.
Non ego inornata et dominantia nomina solum
verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo;
nec sic enitar tragico differre colori,
ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
an custos famulusque dei Silenus alumni.
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis
speret idem, sudet multum frustraque laboret
ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
tantum de medio sumptis accedit honoris.
Silvis deducti caveant, me iudice, Fauni,
ne velut innati triviis ac paene forenses
aut nimium teneris iuvenentur versibus unquam,
aut immunda crepent ignominiosaque dicta.
Offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,
nec si quid fricti ciceris probat et nucis emptor,
aequis accipiunt animis donantve corona.
Syllaba longa brevi subiecta vocatur iambus,
pes citus; unde etiam trimetris accrescere iussit
nomen iambeis, cum senos redderet ictus,
primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,
tardior ut paullo graviorque veniret ad aures,
spondeos stabilis in iura paterna recepit
commodus et patiens, non ut de sede secunda
cederet aut quarta socialiter. Hic et in Acci
nobilibus trimetris apparet rarus, et Enni
in scaenam missos cum magno pondere versus
aut operae celeris nimium curaque carentis
aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quivis videt immodulata poemata iudex,
et data Romanis venia est indigna poetis.
Idcircone vager scribamque licenter, an omnes
visuros peccata putem mea, tutus et intra
spem veniae cautus? Vitavi denique culpam,
non laudem merui. Vos exemplaria Graeca
nocturna versate manu, versate diurna.
At vestri proavi Plautinos et numeros et
laudavere sales, nimium patienter utrumque,
ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
scimus inurbanum lepido seponere dicto,
legitumumque sonum digitis callemus et aure.
Ignotum tragicae genus invenisse Camenae
dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis,
quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc, personae pallaeque repertor honestae,
Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis
et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
Successit vetus his comoedia, non sine multa
laude, sed in vitium libertas excidit et vim
dignam lege regi: lex est accepta chorusque
turpiter obticuit sublato iure nocendi.
Nil intentatum nostri liquere poetae;
nec minimum meruere decus vestigia Graeca
ausi deserere et celebrare domestica facta,
vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
Nec virtute foret clarisve potentius armis
quam lingua Latium, si non offenderet unum-
quemque poetarum limae labor et mora. Vos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
multa dies et multa litura coercuit atque
perfectum decies non castigavit ad unguem.
Ingenium misera quia fortunatius arte
credit et excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
non barbam; secreta petit loca, balnea vitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
tonsori Licino commiserit. O ego laevus,
qui purgor bilem sub verni temporis horam!
Non alius faceret meliora poemata. Verum
nil tanti est: ergo fungar vice cotis, acutum
reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi:
munus et officium, nil scribens ipse, docebo,
unde parentur opes, quid alat formetque poetam,
quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est et principium et fons.
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae,
verbaque provisam rem non invita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
partes in bellum missi ducis, ille profecto
reddere personae scit convenientia cuique.
Respicere exemplar vitae morumque iubebo
doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.
Interdum speciosa locis morataque recte
fabula nullius veneris, sine pondere et arte,
valdius oblectat populum meliusque moratur
quam versus inopes rerum nugaeque canorae.
Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius avaris.
Romani pueri longis rationibus assem
discunt in partes centum diducere. 'Dicat
filius Albini: Si de quincunce remota est
uncia, quid superat? Poteras dixisse.' 'Triens.' 'Eu!
rem poteris servare tuam! Redit uncia, quid fit?'
'Semis.' At haec animos aerugo et cura peculi
cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
posse linenda cedro et levi servanda cupresso?
Aut prodesse volunt, aut delectare poetae,
aut simul et iucunda et idonea dicere vitae.
Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
percipiant animi dociles teneantque fideles.
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Ficta voluptatis causa sint proxima veris,
ne quodcumque velit poscat sibi fabula credi,
neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis;
celsi praetereunt austera poemata Ramnes:
omne tulit punctum qui miscuit utile dulci
lectorem delectando pariterque monendo.
Hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
et longum noto scriptori prorogat aevum.
Sunt delicta tamen quibus ignovisse velimus.
Nam neque chorda sonum reddit, quem volut manus et mens,
poscentique gravem persaepe remittit acutum,
nec semper feriet, quodcumque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
offendar maculis, quas aut incuria fudit,
aut humana parum cavit natura. Quid ergo est?
Vt scriptor si peccat idem librarius usque,
quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus
ridetur chorda qui semper oberrat eadem,
sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
quem bis terve bonum cum risu miror; et idem
indignor quandoque bonus dormitat Homerus.
Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Vt pictura, poesis; erit quae, si propius stes,
te capiat magis, et quaedam, si longius abstes.
Haec amat obscurum; volet haec sub luce videri,
iudicis argutum quae non formidat acumen;
haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
O maior iuvenum, quamvis et voce paterna
fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
recte concedi: consultus iuris et actor
causarum mediocris abest virtute diserti
Messalae, nec scit quantum Cascellius Aulus,
sed tamen in pretio est; mediocribus esse poetis
non homines, non di, non concessere columnae.
Vt gratas inter mensas symphonia discors
et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
sic animis natum inventumque poema iuvandis,
si paullum sumo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
indoctusque pilae discive trochive quiescit,
ne spissae risum tollant impune coronae;
qui nescit versus, tamen audet fingere. 'Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
summam nummorum, vitioque remotus ab omni.'
Tu nihil invita dices faciesve Minerva;
id tibi iudicium est, ea mens: si quid tamen olim
scripseris, in Maeci descendat iudicis aures
et patris et nostras, nonumque prematur in annum,
membranis intus positis. Delere licebit
quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestris homines sacer interpresque deorum
caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
dictus ob hoc lenire tigris rabidosque leones.
Dictus et Amphion Thebanae conditor urbis
saxa movere sono testudinis et prece blanda
ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,
publica privatis secernere, sacra profanis,
concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
oppida moliri, leges incidere ligno.
Sic honor et nomen divinis vatibus atque
carminibus venit. Post hos insignis Homerus
tyrtaeusque mares animos in Martia bella
versibus exacuit; dictae per carmina sortes,
et vitae monstrata via est; et gratia regum
Pieriis tentata modis, ludusque repertus
et longorum operum finis: ne forte pudori
sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen an arte
quaesitum est: ego nec studium sine divite vena,
nec rude quid possit video ingenium; alterius sic
altera poscit opem res, et coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit;
abstinuit venere et vino. Qui Pythia cantat
tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
Nunc satis est dixisse: 'Ego mira poemata pango;
occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
et quod non didici sane nescire fateri.'
Vt praeco ad merces turbam qui cogit emendas,
adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
dives agris, dives positis in faenore nummis.
Si vero est unctum qui recte ponere possit,
et spondere levi pro paupere, et eripere atris
litibus implicitum, mirabor, si sciet inter-
noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu seu donaris, seu quid donare voles cui,
nolito ad versus tibi factos ducere plenum
laetitiae; clamabit enim 'pulchre! bene! recte!'
pallescet super his; etiam stillabit amicis
ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Vt qui conducti plorant in funere, dicunt
et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis
et torquere mero quem perspexisse laborant,
an sit amicitia dignus: si carmina condes,
nunquam te fallant animi sub volpe latentes.
Quintilio si quid recitares, 'Corrige sodes
hoc,' aiebat, 'et hoc:' melius te posse negares
bis terque expertum frustra, delere iubebat
et male tornatos incudi reddere versus.
Si defendere delictum quam vertere malles,
nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
quin sine rivali teque et tua solus amares.
Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,
culpabit duros, incomptis adlinet atrum
transverso calamo signum, ambitiosa recidet
ornamenta, parum claris lucem dare coget,
arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
fiet Aristarchus, nec dicet, 'Cur ego amicum
offendam in nugis?' Hae nugae seria ducent
in mala derisum semel exceptumque sinistre.
Vt mala quem scabies aut morbus regius urget,
aut fanaticus error et iracunda Diana,
vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam
qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
si veluti merulis intentus decidit auceps
in puteum foveamve; licet 'Succurrite' longum
clamet 'io cives,' non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere funem,
'Qui scis an prudens huc se proiecerit atque
servari nolit?' dicam, Siculique poetae
narrabo interitum. 'Deus immortalis haberi
dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
insiluit. Sit ius liceatque perire poetis.
Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit, nec, si retractus erit, iam
fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet, cur versus factitet; utrum
minxerit in patrios cineres, an triste bidental
moverit incestus: certe furit, ac velut ursus
obiectos caveae valuit si frangere clatros,
indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.'