Splash Latino - Marziale - Epigrammi - De Spectaculis


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Marziale - Epigrammi - De Spectaculis

Barbara pyramidum sileat miracula Memphis,
Assyrius iactet nec Babylona labor;
nec Triuiae templo molles laudentur Iones,
dissimulet Delon cornibus ara frequens
5 aere nec uacuo pendentia Mausolea
laudibus inmodicis Cares in astra ferant.
Omnis Caesareo cedit labor Amphitheatro,
unum pro cunctis fama loquetur opus.

Hic ubi sidereus propius uidet astra colossus
et crescunt media pegmata celsa uia,
inuidiosa feri radiabant atria regis
unaque iam tota stabat in urbe domus;
5 hic ubi conspicui uenerabilis Amphitheatri
erigitur moles, stagna Neronis erant;
hic ubi miramur uelocia munera thermas,
abstulerat miseris tecta superbus ager;
Claudia diffusas ubi porticus explicat umbras,
10 deliciae populi, quae fuerant domini.

Quae tam seposita est, quae gens tam barbara, Caesar,
ex qua spectator non sit in urbe tua?
Venit ab Orpheo cultor Rhodopeius Haemo,
uenit et epolo Sarmata pastus equo,
5 et qui prima bibit deprensi flumina Nili,
et quem supremae Tethyos unda ferit;
festinauit Arabs, festinauere Sabaei,
et Cilices nimbis hic maduere suis.
Crinibus in nodum tortis uenere Sygambri,
10 atque aliter tortis crinibus Aethiopes.
Vox diuersa sonat populorum, tum tamen una est,
cum uerus patriae diceris esse pater.

Turba grauis paci placidaeque inimica quieti,
quae semper miseras sollicitabat opes,
traducta est +Getulis+ nec cepit harena nocentis:
et delator habet quod dabat exilium.
5 Exulat Ausonia profugus delator ab urbe:
haec licet inpensis principis adnumeres.

Iunctam Pasiphaen Dictaeo credit tauro:
uidimus, accepit fabula prisca fidem.
Nec se miretur, Caesar, longaeua uetustas:
quidquid fama canit, praestat harena tibi.

Belliger inuictis quod Mars tibi seruit in armis,
non satis est, Caesar, seruit et ipsa Venus.

Prostratum uasta Nemees in ualle leonem
nobile et Herculeum fama canebat opus.
Prisca fides taceat: nam post tua munera, Caesar,
hoc iam femineo Marte fatemur agi.

Qualiter in Scythica religatus rupe Prometheus
adsiduam nimio pectore pauit auem,
nuda Caledonia sic uiscera praebuit urso
non falsa pendens in cruce Laureolus.
5 Viuebant laceri membris stillantibus artus
inque omni nusquam corpore corpus erat.
Denique supplicium dignum tulit: ille parentis
uel domini iugulum foderat ense nocens,
templa uel arcano demens spoliauerat auro,
10 subdiderat saeuas uel tibi, Roma, faces.
Vicerat antiquae sceleratus crimina famae,
in quo, quae fuerat fabula, poena fuit.

Daedale, Lucano cum sic lacereris ab urso,
quam cuperes pinnas nunc habuisse tuas!

Praestitit exhibitus tota tibi, Caesar, harena
quae non promisit proelia rhinoceros.
O quam terribilis exarsit pronus in iras!
Quantus erat taurus, cui pila taurus erat!

Laeserat ingrato leo perfidus ore magistrum,
ausus tam notas contemerare manus,
sed dignas tanto persoluit crimine poenas,
et qui non tulerat uerbera, tela tulit.
5 Quos decet esse hominum tali sub principe mores,
qui iubet ingenium mitius esse feris!

Praeceps sanguinea dum se rotat ursus harena,
inplicitam uisco perdidit ille fugam.
Splendida iam tecto cessent uenabula ferro,
nec uolet excussa lancea torta manu;
5 deprendat uacuo uenator in aere praedam,
si captare feras aucupis arte placet.

Inter Caesareae discrimina saeua Dianae
fixisset grauidam cum leuis hasta suem,
exiluit partus miserae de uulnere matris.
O Lucina ferox, hoc peperisse fuit?
5 Pluribus illa mori uoluisset saucia telis,
omnibus ut natis triste pateret iter.
Quis negat esse satum materno funere Bacchum?
sic genitum numen credite: nata fera est.

Icta graui telo confossaque uulnere mater
sus pariter uitam perdidit atque dedit.
O quam certa fuit librato dextera ferro!
Hanc ego Lucinae credo fuisse manum.
5 Experta est numen moriens utriusque Dianae,
quaque soluta parens quaque perempta fera est.

Sus fera iam grauior maturi pignori uentris
emisit fetum, uolnere facta parens;
nec iacuit partus, sed matre cadente cucurrit.
O quantum est subitis casibus ingenium!

Summa tuae, Meleagre, fuit quae gloria famae,
quantast Carpophori portio, fusus aper!
Ille et praecipiti uenabula condidit urso,
primus in Arctoi qui fuit arce poli,
5 strauit et ignota spectandum mole leonem,
herculeas potuit qui decuisse manus,
et uolucrem longo porrexit uulnere pardum.
Praemia cum tandem ferret, adhuc poterat.

Raptus abit media quod ad aethera taurus harena,
non fuit hoc artis, sed pietatis opus.

Vexerat Europen fraterna per aequora taurus:
at nunc Alciden taurus in astra tulit.
Caesaris atque Iouis confer nunc, fama, iuuencos:
par onus ut tulerint, altius iste tulit.

Quod pius et supplex elephas te, Caesar, adorat
hic modo qui tauro tam metuendus erat,
non facit hoc iussus, nulloque docente magistro,
crede mihi, nostrum sentit et ille deum.

Lambere securi dextram consueta magistri
tigris, ab Hyrcano gloria rara iugo,
saeua ferum rabido lacerauit dente leonem:
res noua, non ullis cognita temporibus.
5 Ausa est tale nihil, siluis dum uixit in altis:
postquam inter nos est, plus feritatis habet.

Qui modo per totam flammis stimulatus harenam
sustulerat raptas taurus in astra pilas.
Occubuit tandem cornuto adore petitus,
dum facilem tolli sic elephanta putat.

Cum peteret pars haec Myrinum, pars illa Triumphum,
promisit pariter Caesar utraque manu.
Non potuit melius litem finire iocosam.
O dulce inuicti principis ingenium!

Quidquid in Orpheo Rhodope spectasse theatro
dicitur, exhibuit, Caesar, harena tibi.
Repserunt scopuli mirandaque silua cucurrit,
quale fuisse nemus creditur Hesperidum.
5 Adfuit inmixtum pecori genus omne ferarum
et supra uatem multa pependit auis,
ipse sed ingrato iacuit laceratus ab urso.
Haec tantum res est facta [par' 'istorian].

Orphea quod subito tellus emisit hiatu
ursam elisuram, uenit ab Eurydice.

Sollicitant pauidi dum rhinocerota magistri
seque diu magnae colligit ira ferae,
desperabantur promissi proelia Martis;
sed tandem rediit cognitus ante furor.
5 Namque grauem cornu gemino sic extulit ursum,
iactat ut inpositas taurus in astra pilas:

Norica tam certo uenabula dirigit ictu
fortis adhuc teneri dextera Carpophori.
Ille tulit geminos facili ceruice iuuencos,
illi cessit atrox bubalus atque uison:
5 hunc leo cum fugeret, praeceps in tela cucurrit.
I nunc et lentas corripe, turba, moras!

Si quis ades longis serus spectator ab oris,
cui lux prima sacri muneris ista fuit,
ne te decipiat ratibus naualis Enyo
et par unda fretis, hic modo terra fuit.
5 Non credis? specta, dum lassant aequora Martem:
parua mora est, dices 'Hic modo pontus erat.'

Quod nocturna tibi, Leandre, pepercerit unda
desine mirari: Caesaris unda fuit.

Cum peteret dulces audax Leandros amores
et fessus tumidis iam premeretur aquis,
sic miser instantes adfatus dicitur undas:
'Parcite dum propero, mergite cum redeo.'

Lusit Nereidum docilis chorus aequore toto
et uario faciles ordine pinxit aquas.
Fuscina dente minax recto fuit, ancora curuo:
credidimus remum credidimusque ratem,
5 et gratum nautis sidus fulgere Laconum
lataque perspicuo uela tumere sinu.
Quis tantas liquidis artes inuenit in undis?
aut docuit lusus hos Thetis aut didicit.

Saecula Carpophorum, Caesar, si prisca tulissent,
non Porthaoniam barbara terra feram,
non Marathon taurum, Nemee frondosa leonem,
Arcas Maenalium non timuisset aprum.
5 Hoc armante manus hydrae mors una fuisset,
huic percussa foret tota Chimaera semel.
Igniferos possit sine Colchide iungere tauros,
possit utramque feram uincere Pasiphaes.
Si uetus aequorei reuocetur fabula monstri,
10 Hesionen soluet solus et Andromedan.
Herculeae laudis numeretur gloria: plus est
bis denas pariter perdomuisse feras.

Augusti labor hic fuerat committere classes
et freta nauali sollicitare tuba.
Caesaris haec nostri pars est quota? uidit in undis
et Thetis ignotas et Galatea feras;
5 uidit in aequoreo feruentes puluere currus
et domini Triton isse putauit equos:
dumque parat saeuis ratibus fera proelia Nereus,
horruit in liquidis ire pedestris aquis.
Quidquid et in Circo spectatur et Amphitheatro,
10 id diues, Caesar, praestitit unda tibi.
Fucinus et diri taceantur stagna Neronis:
hanc norint unam saecula naumachiam.

Cum traheret Priscus, traheret certamina Verus,
esset et aequalis Mars utriusque diu,
missio saepe uiris magno clamore petita est;
sed Caesar legi paruit ipse suae; -
5 lex erat, ad digitum posita concurrere parma: -
quod licuit, lances donaque saepe dedit.
Inuentus tamen est finis discriminis aequi:
pugnauere pares, subcubuere pares.
Misit utrique rudes et palmas Caesar utrique:
10 hoc pretium uirtus ingeniosa tulit.
Contigit hoc nullo nisi te sub principe, Caesar:
cum duo pugnarent, uictor uterque fuit.

Concita ueloces fugeret cum damma Molossos
et uaria lentas necteret arte moras,
Caesaris ante pedes supplex similisque roganti
constitit, et praedam non tetigere canes.
5 . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
haec intellecto principe dona tulit.
Numen habet Caesar: sacra est haec, sacra potestas,
credite: mentiri non didicere ferae.

Da ueniam subitis: non displicuisse meretur,
festinat, Caesar, qui placuisse tibi.

Cedere maiori uirtutis fama secunda est.
Illa grauis palma est, quam minor hostis habet.

Flauia gens, quantum tibi tertius abstulit heres!
paene fuit tanti, non habuisse duos.

Attenzione!
Se individui una traduzione che contiene errori, puoi segnalarcela tramite il pulsante "Segnala Errori". Ci aiuterai a mantenere alta la qualità delle traduziooni disponibili