Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xliv

1. Principio veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus * * *, quod in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis provincia evenerat, Brundisium venit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus et Creusae relictis navibus terra et ipse per mediam Boeotiam -- diei unius expedito iter est -- Chalcidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad iunctam militarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis. audito successoris adventu cum arma viros equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obviam venienti consuli processit. et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis -- proconsul enim ad exercitum <mansit>-<summa concordia fuit>. paucis post diebus consul contionem apud milites habuit. orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea omnia quam diis quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii venerit. vires deinde populi Romani, iam terrarum orbem conplectentis, cum viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus conparavit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse?

2. Huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta venit. placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus. praetore dimisso consul menstruum <frumentum> iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit; et unius diei progressus iter convocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum <viam> peteret, rettulit ad consilium. aliis per Pythoum placebat via, aliis per Cambunios montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter Ascuridem paludem. restabat aliquantum viae communis; itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret viam. per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere praesidiis statuit. in iugum Cambuniorum montium -- Volustana ipsi vocant -- decem milia levis armaturae iuvenum cum duce Asclepiodoto mittit; ad castellum, quod super Ascuridem paludem erat -- Lapathus vocatur locus --, Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedonum praesidio iussus. ipse cum reliquis copiis primo circa Dium stativa habuit; deinde adeo inops consilii, ut obtorpuisse videretur, cum equitibus expeditis litore nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem inde cursu Dium repetens.

3. Interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra <habebat>. praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit, quibus praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius. confestim et universae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit <via>, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum appellant. inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse; [ut] quantum extendere iter posset, consequeretur. sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit. addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt adclinata. non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur. quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt. itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus est. tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit.

4. Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt. inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum <est; decrevissentque de summa> belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset; <sed> iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant; levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus ea die volneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est.
Tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat; nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia, quae prudens interdum in exitu est, corrigere. ventum quidem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum equitibus vagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret. egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, <qui> repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet; ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen cogit.

5. Inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque. progressis vixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua venerant, si possent. hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, donec traducendi eos ratio inita est. per proclive sumpto fastigio longi duo validi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus, quam quanta beluae latitudo est; in eos transverso incumbente tigno asses tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur. modico deinde infra intervallo similis alter pons, dein tertius et plures ex ordine, qua rupes abscisae erant, fiebant. solido procedebat elephantus in pontem; cuius priusquam in extremum procederet, succisis asseribus conlapsus pons usque <ad> alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat. alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes prolabebantur. ubi planities altera pontis excepisset eos, rursus simili ruina inferioris pontis deferebantur, donec ad aequiorem vallem perventum est. paulo plus septem milia <eo> die Romani processerunt; minimum pedibus itineris confectum. plerumque provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere vexationis processerunt, adeo <ut> ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri omnem exercitum potuisse. nocte ad modicam planitiem pervenerunt; nec, quam infestus is locus esset saeptus undique, circumspiciendi spatium fuit vix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum. postero quoque die in tam cava valle opperiri Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit; quos et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter vexavit. tertio die coniunctis copiis eunt per saltum, quem incolae Callipeucen appellant. quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra [peditum], quorum pars maior tumulos tenebat. ibi <pedes tendebat>. vallo campi quoque partem, ubi eques tenderet, amplectebantur.

6. Lavanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. quo nuntio cum pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans proripuit; et subinde per alia atque <alia> pavida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum pecunia deposita erat, <in mare proiceret, Thessalonicam alterum, ut navalia incenderet, misit; Asclepiodotum et Hippiam, quique cum iis erant,> ex praesidiis revocat omnisque aditus aperit bello. ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit. duos enim saltus, per quos inde evadere possent, habebant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum in Macedoniam praeter Dium; quae utraque regiis tenebantur praesidiis. itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus peruehendis ea patuisset iter. sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis. nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit. terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis. hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca praesidiis regiis fuit insessus. unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum <in> Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum viae ipsi, qua et media et angustissima valles est, inpositum, quam vel decem armatis tueri facile est. intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant. quod, ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant; et experta difficultas spem omnem incidisset. supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios evadere hostis; quod, nisi di mentem regi ademissent, <et> ipsum ingentis difficultatis erat. nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut oppidum tenet, relicum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel murus obici turresque excitari potuerint. quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello ad Pydnam refugit.

7. Consul plurimum et praesidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animadvertit, secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco violaretur, iussit. ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, vix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum. unum diem ad exploranda circa omnia moratus castra movet; satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit. postero die progressus Agassas urbem tradentibus sese ipsis recepit; et ut reliquorum Macedonum animos sibi conciliaret, obsidibus contentus sine praesidio relinquere se iis urbem inmunesque ac suis legibus victuros est pollicitus. progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra; et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset. Perseus coactis in unum omnibus copiis ducibusque increpare praefectos praesidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque Hippiam; ab his dicere claustra Macedoniae tradita Romanis esse; cuius culpae reus nemo iustius quam ipse fuisset. consuli postquam ex alto conspecta classis spem fecit cum commeatu naves venire -- ingens enim caritas annonae ac prope inopia erat --, ab invectis iam portum audit onerarias naves Magnesiae relictas esse. incerto inde, quidnam agendum foret -- adeo sine ulla ope hostis, quae adgravaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat --, peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella se, quae super Tempe essent et circa Philan, tenere omnia frumentique in iis et aliarum in usum rerum copiam invenisse.

8. His magno opere laetus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subvectio erat, divideret. ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret, alii ignarum, belli quae in dies fortuna novaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea, quae mox repeti non possent. simul enim cessit possessione Dii, excitavit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse, quae prius culpa amissa forent. audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus. fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis. hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus aestatis in animo habebat.
Inter haec consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum mittit. abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni inminente positum.

9. Popilius priusquam armatos muris admoveret, misit, qui magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque Romanorum quam vim experiri mallent. nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant. tum terra marique -- et classis adpulsa ab litore stabat -- simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti. iuvenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli verso partem humillimam muri ceperunt. mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum conplendi, varia spectaculorum conquirere genera; nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius horae tempus utrumque curriculum conplebat. inter cetera sexageni ferme iuvenes, interdum plures apparatioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris [exercitus] quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum. cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant. hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ab ima in summam testudinem per densata scuta cum evasissent, nunc velut propugnantes per oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant. huic testudo similis humillimae parti muri admota. cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur; depulsisque iis in urbem duorum signorum milites transcenderunt. id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed proiecta pugnantium more. ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur. et consul capto iam Heracleo castra eo promovit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus. sed hiberna iam praeparans vias commeatibus subvehundis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque aedificari, ubi deversari portantes commeatus possent.

10. Perseus tandem <a> pavore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle imperiis suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia iusserat incendi. Andronicus Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum, quod accidit, paenitentiae relinquens locum. incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat <ad> Phacum; sed in re emendabili visus lapsus esse, quod per urinatores omnis ferme extracta est. tantusque pudor regi pavoris eius fuit, ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret. inter haec C. Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late vastavit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia conpulit. iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non vagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed etiam qui in navibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur. revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt. quindecim milia passuum ea urbs abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro. pervastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perveniunt. ibi egressi in terram primo et vastarunt agros passim et aliquantum praedae contulerunt ad naves. dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt. nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate inritavit. redintegrata in litore pugna est; adiuvere, qui in navibus erant. ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus. ab Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad populandum fecit. finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis orae, quam praetervecti fuerant. ibi Eumenes rex viginti tectis navibus ab Elaea profectus obvius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naves.

11. Hac virium accessione animus crevit praetori, ut Cassandream oppugnaret. condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico saepta mari. eminet namque in altum lingua, in qua sita est, nec minus quam inaltus magnitudine Atho mons excurrit, obversa in regionem Magnesiae duobus inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastraeum. divisis partibus oppugnare adorti. Romanus ad Clitas, quas vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera parte euripus est; inde Eumenes oppugnabat. Romanis in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris. ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, qua veterem murum, sed simplici laterum ordine structos esse. consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis avertisset. erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus. his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepissent. hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem inrupturi.

12. Hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi repentinus clamor vellet. postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo, qui occupasset adgredi, opus factum esse rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa in urbem inferrent, inconpositos atque inordinatos fugant persecunturque ad fossam, in quam conpulsos ruina cumulant. sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui inter murum fossamque deprensi erant, volnerantur. ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam satis procedebat. placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare. haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem. huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit. circumvecti promunturium ad Toronen classem appulerunt. eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem quoque adgressuri.

13. Inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit. sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thessaliam vergit, opportune inminens super Demetriadem. primus adventus hostium perculit incolas loci; collectis deinde <ab> necopinato pavore animis discurrunt armati ad portas ac moenia, qua suspecti aditus erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse. obsidio igitur parabatur, et opera <ad> oppugnationem fieri coepta. Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, <ut> inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit. eidem imperatum, ut, si a Meliboea summovisset Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra moverent Romani. et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparvisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt <ignisque> iniectus. ita a Meliboea abscessum est. Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. nocte moenia <intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit, ut non moenia> modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in vagos populatores non sine volneribus hostium factae sunt. circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut vi possent. fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiae. ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes ad consulem navigat; gratulatusque, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit. Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit, eam urbem aptissimam ratus, unde exercitibus, qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent. de Eumene rege longe diversa tradunt. si Valerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit; ne ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret, impetrari ab eo potuisse. Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse.

14. Dum bellum in Macedonia geritur, legati Transalpini ab regulo Gallorum -- Balanus ipsius traditur nomen; gentis ex qua fuerit, non traditur -- Romam venerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia. gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis aureus duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria. secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex viginti milibus Philippeorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, ut id donum in cella Iovis optimi maximi ponere et sacrificare in Capitolio liceret, permissum; benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus. tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem <re> longe aliter disserentes legati auditi sunt. utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. Prusiae preces magis quam postulatio fuere, profitentis et ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum; ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum; petere, si possent inducere in animum, ut finiant iras, se quoque ingratia reconciliatae pacis ponerent. haec regii legati. Rhodii superbe commemoratis <meritis suis> erga populum Romanum et paene victoriae, utique de Antiocho rege, maiore parte ad se vindicata, adiecerunt: cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo coeptam; eam se invitos, nullo eius in se merito, quoniam ita Romanis visum sit in societatem se belli trahere, interrupisse. tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari intercluso; inopem insulam esse nec, nisi maritimis iuvetur commeatibus, colendam. itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse, qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem eum conponere cum Romanis; se Romam eadem nuntiatum missos. per quos stetisset, quo minus belli finis fieret, adversus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse. <ne> nunc quidem haec sine indignatione legi audirive posse certum habeo; inde existimari potest, qui habitus animorum audientibus ea patribus fuerit.

15. Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem [sciret indicatum] mitti; qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam vix curia paulo ante ceperat, corruisse. alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud vanis auctoribus conpertum habuisse Rhodios cum Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia inisse, et, <si> id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere. Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere; Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse. iam non deos foederum testis, sed Rhodios habituros. itane tandem? nisi pareatur iis exercitusque de Macedonia deportentur, visuros esse, quid sibi faciendum sit? quid Rhodii visuri sint, ipsos scire. populum certe Romanum devicto Perseo, quod prope diem sperent fore, visurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello civitatis gratiam dignam referat. munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt.

16. Litterae deinde recitatae Q. Marcii consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset: ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur. vestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidicis, nec sibi in his locis ullam copiam esse. senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est. C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit. is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias <causas>, ne interesset iis, quae non probabat, coepit; postremo, cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit <et> magno usui consuli fuit. ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini, qui publicus populi Romani esset, ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi. uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum. censum idibus Decembribus severius quam ante habuerunt: multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos violenter accusarat; tribu quoque is motus et aerarius factus. ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset, Ti. Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit, quae postea Sempronia appellata est.

17. Iam in exitu annus erat, et propter Macedonici maxime belli curam in sermonibus homines habebant, quos in annum consules ad finiendum tandem id bellum crearent. itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Servilius primo quoque tempore ad comitia habenda veniret. senatus consultum Sulpicius praetor ad consulem <misit, litterasque allatas a consule> post paucos dies recitavit, quibus <in> ante diem * * <comitia edixit: se ante eum diem> in urbem venturum. et consul maturavit et comitia eo die, qui dictus erat, sunt perfecta. consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus. praetores postero die facti Cn. <Baebius> Tampilus, L. Anicius Gallus, Cn. Octavius, P. Fonteius Balbus, M. Aebutius Helva, C. Papirius Carbo. omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat cura. itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum, utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset, sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque, quae bello usui forent, senatumque consulerent, si qua <de> re consulto opus esset. Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset, primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum in Macedoniam esset, teneret. his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et Sardinia provinciae nominatae sunt. consulum Aemilio Macedonia, Licinio Italia evenit. praetores Cn. Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, <M. Aebutius Siciliam,> C. Papirius Sardiniam est sortitus.

18. Extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Aemilium gesturum, praeterquam quod aliis vir erat, etiam quod dies noctesque intentus ea sola, quae ad id bellum pertinerent, animo agitabat. iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam mitterent ad exercitus visendos classemque et conperta referenda, quid aut terrestribus aut navalibus copiis opus esset; praeterea ut explorarent copias regias, quantum possent, qua provincia nostra, qua hostium foret; utrum intra saltus castra Romani haberent, an iam omnes angustiae exsuperatae, et in aequa loca pervenissent; qui fideles nobis socii, qui dubii suspensaeque ex fortuna fidei, qui certi hostes viderentur; quanti praeparati commeatus, et unde terrestri itinere, unde navibus subportarentur; quid ea aestate terra marique rerum gestum esset: ex his bene cognitis certa in futurum consilia capi posse. senatus Cn. Servilio consuli negotium dedit, ut tris in Macedoniam, quos L. Aemilio videretur, legaret. legati biduo post profecti Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius Nerva, L. Baebius.
Bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, <semel> in Romano agro, semel in Veienti. bis novemdiale sacrum factum est. sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir; in cuius locum Cn. Octavius suffectus. et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P. Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli aedilium curulium sexaginta tres Africanas et quadraginta ursos et elephantos lusisse.

19. L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime quidnam consul de Macedonia, cuius ea provincia esset, referret, nihil se habere Paulus, quod referret, nondum <cum> legati redissent, dixit. ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex cursu Dyrrachium reiectos. cognitis mox, quae nosci prius in rem esset, relaturum; id fore intra perpaucos dies. et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Apriles Latinis esse constitutam diem. sacrificio rite perfecto et se et Cn. Octavium, simul senatus censuisset, exituros esse. C. Licinio collegae suo fore curae se absente, ut, si qua parari mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque. interea legationes exterarum nationum audiri posse. primi Alexandrini legati ab Ptolemaeo et Cleopatra regibus vocati sunt. sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit miserabilior. Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per honestam speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, bellum cum minore fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat, gerens et ad Pelusium navali proelio <superior> fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandream terrebat, nec procul abesse, quin poteretur regno opulentissimo, videbatur. ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno regibusque amicis impigre ferrent. ea merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes reges gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, qui ei nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri, extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque exercitum in Syriam esset. quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et Cleopatram Romam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent. moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges bellum miserunt. prius Antiochum, dein Ptolemaeum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio habituros esse.

20. His intra triduum simul cum legatis Alexandrinis profectis legati ex Macedonia quinquatribus ultimis adeo expectati venerunt, ut, nisi vesper esset, extemplo senatum vocaturi consules fuerint. postero die senatus fuit legatique auditi sunt. ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus in Macedoniam inductum. Pieriam, quo processisset, regem tenere; castra castris prope ita conlata esse, ut flumine Elpeo interiecto arceantur. neque regem pugnandi potestatem facere, nec nostris vim ad cogendum esse. hiemem etiam insuper rebus gerendis intervenisse. in otio militem ali, nec plus quam VI <dierum> frumentum habere. Macedonum dici triginta milia armatorum esse. si Ap. Claudio circa Lychnidum satis validus exercitus foret, potuisse eum ancipiti bello distinere regem: nunc et Appium, et <quod> cum eo praesidii sit, in summo periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mittatur, aut illi inde deducantur. ad classem se ex castris profectos sociorum navalium partem morbo audisse absumptam, partem, maxime qui ex Sicilia fuerint, domos suas abisse, et homines navibus deesse; qui sint, neque stipendium accepisse neque vestimenta habere. Eumenen classemque eius, tamquam vento adlatas naves, sine causa et venisse et abisse; nec animum eius regis constare satis visum. sicut omnia de Eumene dubia, <ita> Attali egregie constantem fidem nuntiabant.

21. Legatis auditis tunc de bello referre sese L. Aemilius dixit. senatus decrevit, ut in octo legiones parem numerum tribunorum consules et populus crearent; creari autem neminem eo anno placere, nisi qui honorem gessisset. tum ex omnibus tribunis militum uti L. Aemilius in duas legiones in Macedoniam, quos eorum velit, eligat, et ut sollemni Latinarum perfecto L. Aemilius consul, Cn. Octavius praetor, cui classis obtigisset, in provinciam proficiscantur. additus est his tertius L. Anicius praetor, cuius inter peregrinos iurisdictio erat; eum in provinciam Illyricum circa Lychnidum Ap. Claudio succedere placuit. dilectus cura C. Licinio consuli inposita. is septem milia civium Romanorum et equites ducentos scribere iussus et sociis nominis Latini septem milia peditum imperare, quadringentos equites, et Cn. Servilio Galliam obtinenti provinciam litteras mittere, ut sescentos equites conscriberet. hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore mittere in Macedoniam iussus; neque in ea provincia plus quam duas legiones esse; eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent equites; ceteros pedites equitesque in praesidiis disponi. qui eorum idonei ad militandum non essent, dimitti. decem praeterea milia peditum imperata sociis et octingenti equites. id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos habentes, trecenos equites. et in classem quinque milia navalium socium sunt scripta. Licinius consul duabus legionibus obtinere provinciam iussus; eo addere sociorum decem milia peditum et sescentos equites.

22. Senatus consultis perfectis L. Aemilius consul e curia in contionem processit orationemque talem <habuit>: 'animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sortito Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut consul sum renuntiatus, aut quo die magistratum inii, neque id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum per me inponi posse. deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis adfuturos esse. haec partim ominari, partim sperare possum; illud adfirmare pro certo audeo, me omni ope adnisurum esse, <ne> frustra vos hanc spem de me conceperitis. quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit, et, quoniam extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum gesturus esset. vos quae scripsero senatui ac vobis, iis modo credite et cavete rumores credulitate vestra alatis, quorum auctor nemo extabit. nam nunc quidem, quod vulgo fieri, hoc praecipue bello, animadverti, nemo tam famae contemptor est, cuius non debilitari animus possit. in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius. nec, quid faciendum sit, modo statuunt, sed, quidquid aliter, quam ipsi censuere, factum est, consulem veluti dicta die accusant. haec magna impedimenta res gerentibus <sunt:> neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, <quam> Q. Fabius fuit, qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit, quam secunda fama male rem publicam gerere. non sum is, Quirites, qui non existumem admonendos duces esse: immo eum, qui de sua unius sententia omnia gerat, superbum iudico magis quam sapientem. quid ergo est? primum a prudentibus et proprie rei militaris peritis et usu doctis monendi imperatores sunt; deinde ab iis, qui intersunt gerendis <rebus, qui> loca, qui hostem, qui temporum opportunitatem vident, qui in eodem velut navigio participes sunt periculi. itaque si quis est, qui, quod e re publica sit, suadere se mihi in eo bello, quod gesturus sum, confidat, is ne deneget operam rei publicae et in Macedoniam mecum veniat. nave, equo, tabernaculo, viatico etiam a me iuvabitur; si quem id facere piget <et> otium urbanum militiae laboribus praeoptat, e terra ne gubernaverit. sermonum satis ipsa praebet urbs; <iis> loquacitatem suam contineat: nos castrensibus consiliis contentos futuros esse sciat.' ab hoc contione, Latinis, quae pridie kal. Apriles fuerunt, in monte sacrificio rite perpetrato protinus inde et consul et praetor Cn. Octavius in Macedoniam profecti sunt. traditum memoriae est maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines, finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.

23. Dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia inpensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animadvertit, non ultra differendum ratus, cum <per> Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda. Meteone Labeatidis terrae Pantauchus regi Illyrio occurrit; ibi et iusiurandum ab rege et obsides accepit. missus et a Gentio est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a Perseo obsidesque exigeret. cum eodem ad pecuniam accipiendam missi sunt; et auctore Pantaucho, qui Rhodum legati cum Macedonibus irent, Parmenio et Morcus destinantur. quibus ita mandatum, ut iureiurando obsidibusque et pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur: duorum simul regum nomine incitari Rhodios ad bellum Romanum posse. adiunctam civitatem, penes quam unam tum rei navalis gloria esset, nec terra nec mari spem relicturam Romanis. venientibus Illyriis Perseus ab Elpeo amni ex castris cum omni equitatu profectus ad Dium occurrit. ibi ea, quae convenerant, circumfuso agmine equitum facta, quos adesse foederi sanciendo cum Gentio societatis volebat rex, aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam. et obsides in conspectu omnium dati acceptique; et Pellam ad thensauros regios missis, qui pecuniam acciperent, qui Rhodum irent cum Illyriis legatis Thessalonicae conscendere iussi. ibi Metrodorus erat, qui nuper ab Rhodo venerat, auctoribusque Dinone et Polyarato, principibus civitatis eius, adfirmabat Rhodios paratos ad bellum esse. is princeps iunctae cum Illyriis legationis datus est.

24. Eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata, quae subicere condicio rerum poterat: natura inimica inter se esse liberam civitatem et regem. singulos populum Romanum adgredi et, quod indignum sit, regum viribus reges oppugnare. Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuvante et quadam ex parte etiam Philippo, patre suo, Antiochum oppugnatum; in se nunc et Eumenen et Prusian armatos esse. si Macedoniae regnum sublatum foret, proxumam Asiam esse, quam iam ex parte sub specie liberandi civitates suam fecerint, deinde Syriam. iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab Aegypto, praemio belli, arceri. haec cogitantem providere iubebat, ut aut ad pacem secum faciendam conpelleret Romanos aut perseverantes in bello iniusto communes duceret omnium regum hostes. ad Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per speciem captivorum redimendorum missus legatus erat; <re> vera occultiora quaedam agebantur, quae in praesentia invisum quidem et suspectum Romanis Eumenen falsis gravioribusque criminibus onerarunt; proditor enim ac prope hostis habitus, dum inter se duo reges captantes fraude et avaritia certant. Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis. hic prius ad Amphipolim cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus fuerat. Herophon quoque, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam ante legationibus functus erat. quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed, quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur. res autem ita sese habuit.

25. Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eam iuvare <in> animo habuit, non tam quia paternae inter eos inimicitiae erant, quam ipsorum odiis inter se accensae: non ea regum aemulatio, ut aequo animo Persea tantas apisci opes tantamque gloriam, quanta Romanis victis eum manebat, Eumenes visurus fuerit. cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror, nihil neque agere aliud neque cogitare; Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo ac difficili bello. hac utriusque partis voluntate explorata, quod fieri etiam sua sponte taedio validioris, metu infirmioris credebat posse, in eo suam operam venditare conciliandae gratia pacis cupiit. nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello interesset, mille <talenta, ut pacem conciliaret, mille> et quingenta. in utrumque non fidem modo se, sed obsides quoque dare paratum esse ostendebat. Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conveneratque, ut accepti Cretam mitterentur. ubi ad pecuniae mentionem ventum erat, ibi haesitabat; et utique alteram [in] tanti nominis regibus turpem ac sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat; in spem Romanae pacis non recusare inpensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracae in templo depositurum. ea insula cum ipsius dicionis esset, videre Eumenes nihil interesse, <ibi> an Pellae pecunia esset; id agere, ut partem aliquam praesentem ferret. ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam moverunt.

26. Nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia soluta aut pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere; sed et ante Genti regis parata societas et tum Gallorum effusorum per Illyricum ingens oblatum <auxilium> avaritia dimissum est. veniebant decem milia equitum, par numerus peditum et ipsorum iungentium cursum equis et in vicem prolapsorum equitum vacuos capientium ad pugnam equos. hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum. venientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obviam cum dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque, quae viae propinquae sunt, coepit, ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pecorum ut copia esset. ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvom auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse. ad Almanam urbem pervenit et in ripa fluminis Axi posuit castra. circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat, mercedem pactam opperiens. eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad Bylazora -- Paeoniae is locus est -- castra movere, principes ad se venire frequentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant. haec mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium praeparatam cura regis copiam ituri forent quibusque muneribus principes advenientes vestis, argenti equorumque excepturus rex esset, de his quidem se coram cognituros respondent, illud, quod praesens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque dividendum esset, secum advexisset. cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, 'abi, renuntia ergo' inquit 'regi, nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium moturos.' haec relata regi cum esset, advocato consilio cum, quid omnes suasuri essent, appareret, ipse pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere, multorum iam ante cladibus experta: periculosum esse tantam multitudinem in Macedoniam accipere, <ne> graviores eos socios habeant quam hostes Romanos. quinque milia equitum satis esse, quibus et uti ad bellum possent, et quorum multitudinem ipsi non timeant.

27. Apparebat omnibus mercedem timeri nec quicquam aliud; sed cum suadere consulenti nemo auderet, remittitur Antigonus, qui nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti regem, non tenere multitudinem aliam. quod ubi audivere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod convenisset, numeraret? cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Threciam, qua vicina erat viae, redierunt. quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos, <per> Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent. ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex adverso castra Macedonum <essent. hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum,> qui ea pependerant spe, haud mediocriter debilitavit. eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit. nam cum trecenta talenta Pellae missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus <est;> inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque praesentia dari regi iussit; reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis praecipit, parvis itineribus veherent, dein cum ad finem Macedoniae ventum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur. Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue <a> Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit. hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad revocandum, qui pecuniam portabat, misit, velut nihil aliud agens, quam ut quanta maxima posset praeda ex se victo Romanis reservaretur. et ab Eumene Herophon ignotis, quae occulte acta erant, redit. de captivis actum esse et ipsi evolgaverant et Eumenes consulem vitandae suspicionis causa certiorem fecit.

28. Perseus post reditum ab Eumene Herophontis spe deiectus Antenorem et Callippum praefectos classis cum quadraginta lembis -- adiectae ad hunc numerum quinque pristes erant -- Tenedum mittit, ut inde sparsas per Cycladas insulas naves, Macedoniam cum frumento petentes, tutarentur. Cassandreae deductae naves in portus primum, qui sub Atho monte sunt, inde Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naves Eudamumque, praefectum earum, inviolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt. cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius praeerat, inclusas esse, circumvectus propere ac summotis terrore hostium navibus, onerarias datis, qui prosequerentur, decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti redirent Tenedum. nono post die ad classem iam ad Sigeum stantem redierunt. inde Subota -- insula est interiecta Elaeae et Chio -- traiciunt. forte postero die, quam Subota classis tenuit, quinque et triginta naves, quas hippagogus vocant, ab Elaea profectae cum equitibus Gallis equisque Phanas promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in Macedoniam possent. Attalo ab Eumene mittebantur. has naves per altum ferri cum ex specula signum datum Antenori esset, profectus ab Subotis inter Erythrarum promunturium Chiumque, qua artissimum fretum est, iis occurrit. nihil minus credere praefecti Eumenis, quam Macedonum classem in illo vagari mari: nunc Romanos esse, nunc Attalum aut remissos aliquos ab Attalo ex castris Romanis Pergamum petere. sed cum iam adpropinquantium forma lemborum haud dubia esset et concitatio remorum derectaeque in se prorae hostis adpropinquare aperuissent, tunc iniecta trepidatio est. cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et Gallis vix quietem ferentibus in mari, pars eorum, qui propiores continentis litori erant, in Erythraeam enarunt, pars velis datis ad Chium naves eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant. sed propius urbem lembi accessuque commodiore cum exposuissent armatos, partim in via fugientes Gallos adepti Macedones ceciderunt, partim ante portam exclusos. clauserant enim Chii portas ignari, qui fugerent aut sequerentur. octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti vivi capti; equi pars in mari fractis navibus absumpti, parti nervos succiderunt in litore Macedones. viginti eximiae equos formae cum captivis eosdem decem lembos, quos ante miserat, Antenor devehere Thessalonicam iussit et primo quoque tempore ad classem reverti; Phanis se eos expectaturum. triduum ferme classis ad urbem <stetit>. Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis evecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.

29. Dum haec geruntur, legati Romani, C. Popilius et C. Decimius et C. Hostilius, a Chalcide profecti tribus quinqueremibus Delum cum venissent, lembos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis Eumenis quinqueremis invenerunt. sanctitas templi insulaeque inviolatos praestabat omnes. itaque permixti Romanique et Macedones et Eumenis navales socii [et] in templo indutias religione loci praebente versabantur. Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri onerarias naves ex speculis significatum foret, parte lemborum ipse insequens, parte per Cyclades disposita, praeterquam si quae Macedoniam peterent, omnes aut supprimebat aut spoliabat naves. quibus poterat Popilius <aut suis> aut Eumenis navibus succurrebat; sed evecti nocte binis aut ternis plerumque lembis Macedones fallebant. per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum venerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo adventus passim per Cycladas atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum equitumque venientium Gallorum. et iam cum accessissent animi Dinoni ac Polyarato, qui Persei partium erant, non benigne modo responsum regibus est, <sed> palam pronuntiatum bello finem se auctoritate sua inposituros esse; itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent animos ad pacem accipiendam.

30. Iam veris principium erat novique duces in provincias venerant, consul Aemilius in Macedoniam, Octavius Oreum ad classem, Anicius in Illyricum, cui bellandum adversus Gentium <erat. Gentius> patre Pleurato, rege Illyriorum, et matre Eurydica genitus fratres duos, Platorem utroque parente, Caravantium matre eadem natum, habuit. hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum, impigros viros, quo tutius regnaret. fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto fratri eum invidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi Dardanorum gentem; et simillimum id vero fecit ducta ea virgo Platore interfecto. gravis deinde dempto <a> fratre metu popularibus esse coepit; et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat. ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum Lissum omnis copias contraxit. quindecim milia armatorum fuerunt. inde fratre in Caviorum gentem vi aut terrore subigendam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus misso, ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit. socii erant Romanorum; itaque per praemissos nuntios prius temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt. Caravantium in Caviis Durnium oppidum advenientem benigne accepit; Caravandis, altera urbs, exclusit; et agros eorum <cum> effuse vastaret, aliquot palati milites agrestium concursu interfecti sunt. iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum, quem habebat, Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus. Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis, quae in Illyrico gererentur, praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea, quae habebat, auxilia <e> Parthinorum iuventute <adiunctis> duobus milibus peditum et equitibus ducentis -- peditibus Epicadus, equitibus Algalsus praeerat -- parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione. tenuit impetum eius fama lemborum vastantium maritimam oram. octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos. tum classis ad * * * * * to eo tradiderunt se.

31. Deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuvante inclinationem animorum clementia <in> omnis et iustitia praetoris Romani. ad Scodram inde ventum est, quod belli caput erat, non eo solum, quod Gentius eam sibi ceperat velut regni totius arcem, sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu. duo cingunt eam flumina, Clausal a latere urbis, quod in orientem patet, praefluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide palude oriens. hi duo amnes confluentes incidunt Oriundi flumini, quod ortum ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico infertur. mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente Dardanicam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu Illyricum. quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia prima successerant prospere, fortunam totius rei principia secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo exercitu ad moenia succedit. quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos: nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt quam sustinuerunt. pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem, ut oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut deliberare de statu rerum suarum posset. triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab urbe abessent, navem conscendit et flumine Barbanna navigat in lacum Labeatum, velut secretum locum petens ad consultandium, sed, ut apparuit, falsa spe excitus Caravantium fratrem multis milibus armatorum coactis ex ea regione, in quam missus erat, adventare. qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem secundo amni Scodram demisit; praemissisque nuntiis, ut sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra venit. et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit. primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam invitatus in urbem ad suos redit. et cum praetore eo die honorifice est epulatus, deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam fortunam recideret.

32. Anicius Scodra recepta nihil prius quam requisitos Petilium Perpennamque legatos ad se duci iussit. quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad conprehendendos amicos cognatosque regis; qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, profectus Etlevam uxorem cum filiis duobus, Scerdilaedo Pleuratoque, et Caravantium fratrem Scodram in castra adduxit. Anicius bello Illyrico intra triginta dies perfecto nuntium victoriae Perpennam Romam misit et post dies paucos Gentium regem ipsum cum parente, coniuge ac liberis ac fratre aliisque principibus Illyriorum hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romae auditum est.
Quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter adventum simul Aemili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare audiebat, simul Octavi praetoris. nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumae orae habebat. Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum parvo praesidio duorum milium caetratorum. eo et Androclen praefectum mittit iussum sub ipsis navalibus castra habere. Aenean mille equites <et> Creon Antigonensis missi ad tutandam maritumam oram, ut, quocumque litore adplicuisse naves hostium audissent, extemplo ferrent agrestibus opem. quinque milia Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae, quibus praepositi erant Histiaeus et Theogenes et Midon. his profectis ripam munire Elpei fluminis adgressus est, quia sicco alveo transiri poterat. huic <rei> ut omnis multitudo vacaret, feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in castra adferebant; miles iussus ex propinquis silvis benigne * * * *.

33. * * conferre, postremo sequi se utrarios ad mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore alios alibi modicis intervallis fodere. montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur. vix diducta summa harena erat, cum scaturrigines turbidae primo et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam velut deum dono coeperunt. aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites adicit. iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis primisque ordinibus ad contemplandos transitus <processit, qua> descensus facilis armatis, qua in ulteriorem ripam minime inicus ascensus esset. his satis exploratis illa quoque <novavit;> primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum imperiumque ducis fierent, providit: ubi omnibus simul pronuntiaretur, quid fieret, neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo, quod imperatum sit, alios minus facere; clamores deinde dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos, quid paretur, scire. placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum edere imperium, illum et dein singulos proximo cuique in ordine centurioni dicere, quid opus facto sit, sive a primis signis ad novissimum agmen, sive ab extremis ad primos perferundum imperium sit. vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit: non enim in pugnam vigilem ire, ut armis utatur, sed ad vigilandum, ut, cum senserit hostium adventum, recipiat se excitetque ad arma alios. scuto prae se erecto stare galeatos; deinde, ubi fessi sint, innixos pilo, capite super marginem scuti posito sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste possint, ipsi nihil provideant. stationum quoque morem mutavit. armati omnes, et frenatis equis equites, diem totum perstabant; id cum aestivis diebus urente adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures vexabant. itaque ex matutina statione ad meridiem decedi et in postmeridianam succedere alios iussit; ita numquam fatigatos recens hostis adgredi poterat.

34. Haec cum ita fieri placere contione advocata pronuntiasset, adiecit urbanae contioni convenientem orationem: unum imperatorem in exercitu providere et consulere, quid agendum sit, debere, nunc per se, nunc cum iis, quos advocaverit in consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto iactare consilia sua. militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita imperia; cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse. in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi circumagatur, ibi nihil salutare esse. se, quod sit officium imperatoris, provisurum, ut bene gerendae rei occasionem iis praebeat: illos nihil, quid futurum sit, quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare <operam debere.> ab his praeceptis contionem dimisit, volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam tirones, quid agendum esset in re militari, didicisse. non sermonibus tantum his, cum quanto adsensu audissent verba consulis, ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat. neminem totis mox castris quietum videres: acuere alii gladios, alii galeas bucculasque [scutorum], alii loricas tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum. Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc * * * * * * Romanorum esse.

35. Quae res Romanis auxit animos. Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem. et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent. sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.
Sub idem tempus Rhodii legati in castra venerunt cum isdem de pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitaverant. multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt. itaque cum <alii legatos in vincula coniciendos censerent,> alii praecipites sine responso agendos e castris, pronuntiavit <consul> post diem quintum decimum se responsum daturum. interim, ut appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas valuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit. placebat quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque vim facere: confertis et uno <agmine impetum> facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos. aliis placebat Octavium cum classe Thessalonicam petere et populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur. ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa videbatur, et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat. alio spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos mercatores Coenum et Menophilum, notae iam sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint. cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte inproviso valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse: iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi, quid petatur, procul provideri nequeat, inutilia esse; gladio comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus vincat. his ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito, quid pararet, Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus decem dierum cocta cibaria habere. ipse P. Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum quinque <milibus> delectis militum Heracleum mittit, velut classem conscensuros ad maritumam oram interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat, vastandam. secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid eos moraretur. inde iussi duces itineris ita dividere viam, ut quarta vigilia tertio die Pythoum adoriri possent. ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum aliarum, prima luce medio in alveo cum stationibus hostium proelium commisit; pugnatumque utrimque est levi armatura. nec gravioribus armis in tam inaequali alveo pugnari poterat. descensus ripae utriusque in alveum trecentorum ferme passuum erat; medium spatium torrentis alibi aliter cavati paulo plus quam mille passus patebat. ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum <hinc rege>, hinc consule cum suis legionibus pugnatum est. missilibus procul regia auxilia melius pugnabant; comminus stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus erat. meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis. sole orto postero die inritatis certamine animis etiam acrius concursum est. sed Romani non ab iis tantum, cum quibus contractum certamen erat, sed multo magis ab ea multitudine, quae disposita in turribus stabat, omni genere missilium telorum ac saxis maxime volnerabantur. ubi propius ripam hostium subissent, tormentis missa etiam ad ultimos perveniebant. multo pluribus eo die amissis consul paulo serius recepit suos. tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem castrorum, veluti per devexum in mare bracchium transitum temptaturus. Perseus, quod in oculis erat * * * * *.

36. <tempus> anni post circumactum solstitium erat; hora diei iam ad meridiem vergebat; iter multo pulvere et incalescente sole factum erat. lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accensurum cum mox adpareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non abicere; sed tantus ardor in animis ad dimicandum utcumque erat, ut consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus esset. nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere; circumibat ipse ordines; animos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo alacres signum poscebant; deinde, quantum incresceret aestus, et voltus minus vigentes et voces segniores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant tum iam aperte primis ordinibus inperat, metarentur frontem castrorum et inpedimenta constituerent. quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam, quod fessos viae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare; legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et Attalus, omnes adprobantes, dum pugnaturum consulem credebant -- neque enim ne his <quidem> cunctationem aperuerat suam --; tunc mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem, ne hostem ludificatum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret: vereri, ne, <si> nocte abeat, sequendus maximo labore ac periculo in intima Macedoniae sit, aestasque, sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum montium vagando circumagatur. se magnopere suadere, dum in campo patenti hostem habeat, adgrediatur, nec oblatam occasionem vincendi amittat. consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis 'et ego' inquit 'animum istum habui, Nasica, quem tu nunc habes, et, quem ego nunc habeo, tu habebis. multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum pugna sit. non operae est stanti nunc in acie docere, quibus de causis hodie quiesse melius sit. rationes alias reposcito; nunc auctoritate veteris imperatoris contentus eris.' conticuit adulescens: haud dubie videre aliqua impedimenta pugnae consulem, quae sibi non apparerent.

37. Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata animadvertit, ex postrema acie triarios primos subducit, deinde principes, stantibus in prima acie hastatis, si quid hostis moveret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu singulorum paulatim signorum milites subtrahens. ita pedites equitibus cum levi armatura ante aciem hosti oppositis sine tumultu abducti, nec ante, quam prima frons valli ac fossa perducta est, ex statione equites revocati sunt. rex quoque, cum sine detractatione paratus pugnare eo die fuisset, contentus eo, quod per hostem moram fuisse scirent, et ipse in castra copias reduxit.
Castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis pronuntiavit, nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam esse. id quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et praedici posse. itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere. nocte, quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora luna cum defecisset, Romanis militibus Galli sapientia prope divina videri; Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis portendens, movit nec aliter vates. clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit.
Postero die -- tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum fuerat, ut et regem et consulem suorum quidam, quod sine proelio discessum esset, accusarent -- regi prompta defensio erat, non eo solum, quod hostis prior aperte pugnam detractans in castra copias reduxisset, sed etiam quod eo loco signa constituisset, quo phalanx, quam inutilem vel mediocris iniquitas loci efficeret, promoveri non posset. consul ad id, quod pridie praetermisisse pugnandi occasionem videbatur et locum dedisse hosti, si nocte abire vellet, tunc quoque per speciem immolandi terere videbatur tempus, cum luce prima ad signum propositum pugnae exeundum in aciem fuisset. tertia demum hora sacrificio rite perpetrato ad consilium vocavit; atque ibi, quod rei gerendae tempus esset, loquendo et intempestive consultando videbatur quibusdam extrahere. <adversus eos> sermones talem consul orationem habuit.

38. 'P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudavit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam videri posset, tacuit. quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est. et tibi, P. Nasica, et quicumque idem, quod <tu>, occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae pugnae rationem. nam tantum abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint. iam omnium primum, quantum numero nos praestent, neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem animadvertisse certum habeo. ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio inpedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis. sed fuerimus omnes: parvom hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus sumus? nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat? quis, pro deum fidem, ita conparatus, vel iners atque inbellis, fortissimum virum <non> vicerit? quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem, praeparaverant animos, stabant conpositi suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum?

39. At hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus, <sed> castra munita, provisam aquationem, tutum ad eam iter praesidiis inpositis, explorata circa omnia; an nihil nostri habentes praeter nudum campum, in quo pugnaremus * * *. maiores vestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnae receptum haberent. ideo, cum munimentis ea saepsissent, praesidio quoque valido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie vicisset, pro victo haberetur. castra sunt victori receptaculum, victo perfugium. quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum conpulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt? patria altera militaris est haec sedes, vallumque pro moenibus et tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo <victi, quo> victores nos reciperemus? his difficultatibus et impedimentis pugnae illud opponitur: quid, si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat? ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit, cum procul abessemus, quam nunc, cum in cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo <potest? quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta crebrisque turribus oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur? hae dilatae pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fuerunt. pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis novom iter aperui, neque prius, quam debellavero, absistam.'

40. Post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo, quod utcumque praetermissum revocari non posset. ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi <pugnare placebat, regi,> quod nec fessos, ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis agris magna pars militum e castris exierat. neutro imperatorum volente fortuna, quae plus consiliis humanis pollet, contraxit certamen. flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte Romanorum erant, Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus praeerat M. Sergius Silus legatus; et aliud pro castris stativom erat praesidium sub C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis, duae turmae equitum, Placentina et Aesernina. cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit. quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alveo in suam ripam trahentes <caperent, hos persecuti illi> altero eorum occiso receptoque [eo] iumento ad stationem suorum <se> recipiebant. octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. ex his pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein plures, postremo omnes, et cum praesidio * * * *.

41. * * proelium ducit. movebat imperii maiestas, gloria viri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis iuvenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat. intervallum, quod inter caetratos et phalanges erat, inplevit legio atque aciem hostium interrupit. a tergo caetrati erant, frontem adversus clupeatos habebat; chalcaspides appellabantur. secundam legionem L. Albinus consularis ducere adversus leucaspidem phalangem iussus; ea media acies hostium fuit. in dextrum cornu, unde circa fluvium commissum proelium erat, elephantos inducit et alas sociorum; et hinc primum fuga Macedonum est orta. nam sicut pleraque nova conmenta mortalium in verbis vim habent, experiendo, cum agi, non, quem ad modum agatur, edisseri oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae nomen tantum sine usu fuerunt. elephantorum impetum subsecuti sunt socii nominis Latini pepuleruntque laevom cornu. in medio secunda legio inmissa dissipavit phalangem. neque ulla evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis intolerabiles vires sunt; si carptim adgrediendo circumagere inmobilem longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue inplicantur; si vero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus increpuit, ruinae modo turbantur, sicut tum adversus catervatim incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obviam ire cogebantur; et Romani, quacumque data intervalla essent, insinuabant ordines suos. qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.

42. Ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit. princeps fugae rex ipse erat. iam a Pydna cum sacris alis equitum Pellam petebat; confestim eos Cotys sequebatur Odrysarumque equitatus. ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat, inmemores fecerat sequendi equites. diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est. postremo qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes, quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos, qui in classe erant, tendentes, suppliciter vitam orabant; et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati, ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt. sed cum hostiliter <e> scaphis caederentur, retro, qui poterant, nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant; elephanti enim ab rectoribus ad litus acti exeuntis obterebant elidebantque. facile convenit ab Romanis numquam una acie tantum Macedonum interfectum. caesa enim ad viginti milia hominum sunt; ad sex <milia>, qui Pydnam ex acie perfugerant, vivi in potestatem pervenerunt, et vagi ex fuga quinque milia hominum capta. ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior pars Paeligni; volnerati aliquanto plures sunt. quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent: nunc imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad sequendum locis ignotis fecit.

43. Perseus ad Pieriam silvam via militari frequenti agmine equitum et regio comitatu fugit. simul in silvam ventum est, ubi plures diversae semitae erant, et nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis via devertit. equites sine duce relicti alii alia in civitates suas dilapsi sunt; perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta <et> expedita via ierant, pervenerunt. rex ad mediam ferme noctem errore et variis difficultatibus viae est vexatus; in regia Perseo, qui Pellae praeerant, Euctus Eulaeusque <et> regii pueri praesto erant. contra ea amicorum, qui alii alio casu servati ex proelio Pellam venerant, cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum venit. tres erant tantum cum eo fugae comites, Evander Cretensis, Neo Boeotus et Archidamus Aetolus. cum iis iam metuens, ne, qui venire ad se abnuerent, maius aliquid mox auderent, quarta vigilia profugit. secuti eum sunt admodum quingenti Cretenses. petebat Amphipolim; sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus fore ratus Romanis.

44. Consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat. P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani nepos. is septumum decumum tunc annum agens, quod ipsum curam augebat, dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat; et serius cum redisset, tunc demum, recepto sospite filio, victoriae tantae gaudium consul sensit. Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens, ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit. scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam adpulsam esse agrosque circa vexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium adversus populatores mittat. his lectis hortatur Thracas, ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur: magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos. simul elevat famam adversae pugnae: quae si vera foret, alium super alium recentes ex fuga venturos fuisse. per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem vidit, portas clausit.

45. Tertio die Perseus, quam pugnatum erat, Amphipolim venit. inde oratores cum caduceo ad Paulum misit. interim Hippias et Midon et Pantauchus, principes amicorum regis, Beroea, quo ex acie confugerant, ipsi ad consulem profecti Romanis se dedunt. hoc idem et alii deinceps metu perculsi parabant facere. consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q. Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent. ipse propius mare ad Pydnam castra movit. Beroea primum, deinde Thessalonica et Pella et deinceps omnis ferme Macedonia intra biduum dedita. Pydnaci, qui proximi erant, nondum miserant legatos; multitudo incondita plurium simul gentium turbaque, <quae> ex acie fuga in unum conpulsa erat, consilium et consensum civitatis inpediebat; nec clausae modo portae, sed etiam inaedificatae erant. missi Midon et Pantauchus sub muros ad conloquium Solonis, qui praesidio praeerat; per eum emittitur militaris turba. oppidum deditum militibus datur diripiendum. Perseus una tantum spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat legatos, in contionem processit Philippum secum filium habens, ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque, qui aut se persecuti aut fuga eodem delati erant, adhortando animos confirmaret. sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimae praepedissent, quia ipse hiscere nequiit, Evandro Cretensi editis, quae agi cum multitudine vellet, de templo descendit. multitudo, sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et ipsa ingemuerat lacrimaveratque, ita Evandri orationem aspernabatur; et quidam ausi sunt media ex contione succlamare 'abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos pereamus.' horum ferocia vocem Evandri clausit. rex inde domum se recepit pecuniaque et auro argentoque in lembos, qui in Strymone stabant, delatis et ipse ad flumen descendit. Thraces navibus se committere non ausi domos dilapsi et alia militaris generis turba; Cretenses spe pecuniae secuti. et quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat, quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda. ab hac direptione cum per tumultum naves conscenderent, lembum unum in ostio amnis multitudine gravatum merserunt. Galepsum eo die, postero Samothracam, quam petebant, perveniunt; ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.

46. Paulus per omnes deditas civitates dimissis, qui praeessent, ne qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim misit cum modica peditum equitumque manu, simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi impedimento esset. inter haec Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad Aeginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse. consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit. sita est in tumulo vergente in occidentem hibernum; cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme, quas restagnantes faciunt <amnes. arx> Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur. muro urbis coniuncta procul videtur; divisa est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium. et gaza regia in eo loco erat; sed tum nihil praeter trecenta talenta, quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant, inventum est. per quos dies ad Pellam stativa fuerunt. legationes frequentes, quae ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditae sunt. nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a Pella consul quartis castris Amphipolim pervenit. effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto rege orba * *.

Modalità mobile