Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xlii

1. L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas <consules> cum omnium primum de provinciis <et> exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo, quibus eam provinciam obtinerent, legiones -- binae singulis decretae -- et socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos equites. ad hoc mille et quingenti pedites Romani cum centum equitibus scribi iussi, cum quibus praetor, cui Sardinia obtigisset, in Corsicam transgressus bellum gereret; interim M. Atilius, vetus praetor, provinciam obtineret Sardiniam. praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam. priusquam in <provincias> magistratus proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad agrum publicum a privato terminandum in Campaniam ire, cuius ingentem modum possidere privatos paulatim proferendo fines constabat. hic iratus Praenestinis, quod, cum eo privatus sacrificii in templo Fortunae faciundi causa profectus esset, nihil in se honorifice neque publice neque privatim factum a Praenestinis esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste misit, ut sibi magistratus obviam exiret, locum publice pararent, ubi deverteretur, iumentaque, cum exiret inde, praesto essent. ante hunc consulem nemo umquam sociis in ulla re oneri aut sumptui fuit. ideo magistratus mulis tabernaculisque et omni alio instrumento militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis. privata hospitia habebant; ea benigne comiterque colebant, domusque eorum Romae hospitibus patebant, apud quos ipsis deverti mos esset. legati, qui repente aliquo mitterentur, singula iumenta per oppida, iter qua faciundum erat, imperabant; aliam inpensam socii in magistratus Romanos non faciebant. ira consulis, etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum Praenestinorum ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum.

2. Principio huius anni legati, qui in Aetoliam et Macedoniam missi erant, renuntiarunt, sibi conveniendi regis Persei, cum alii abesse eum, alii aegrum esse, falso utrumque, fingerent, potestatem non factam. facile tamen apparvisse sibi, bellum parari, nec ultra ad arma ire <regem> dilaturum. item in Aetolia seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes auctoritate sua coerceri potuisse. cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit. Lanuvi classis magnae species in caelo visa dicebatur, et Priverni lana pulla terra enata, et in Veienti apud Rementem lapidatum; Pomptinum omne velut nubibus lucustarum coopertum esse; in Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glaebis pisces emersisse. ob haec prodigia libri fatales inspecti, editumque ab decemviris est, et quibus diis quibusque hostiis sacrificaretur, et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret, alteraque, <quae> priore anno valetudinis populi causa vota esset, ea uti fieret feriaeque essent. itaque sacrificatum est, ut decemviri scriptum ediderant.

3. Eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. Q. Fulvius Flaccus censor aedem Fortunae equestris, quam in Hispania praetor bello Celtiberico voverat, faciebat enixo studio, ne ullum Romae amplius aut magnificentius templum esset. magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum, quod aedificaretur. naves paratae fuerunt, quae tollerent atque asportarent, auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium prohibere. postquam censor rediit, tegulae expositae de navibus ad templum portabantur. quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari potuit. fremitus igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus postulabatur, ut consules eam rem ad senatum referrent. ut vero accersitus in curiam censor venit, multo infestius singuli universique praesentem lacerare: templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset. detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus putrefaciendum. <ad> id censorem moribus regendis creatum? cui sarta tecta exigere sacris publicis et loca * * tuenda more maiorum traditum esset, eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium sacrarum vagari. et quod, si in privatis sociorum aedificiis faceret, indignum videri posset, id eum <templa deum> immortalium demolientem facere, et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed spoliis aliorum alii colendi exornandique. cum, priusquam referretur, appareret, quid sentirent patres, relatione facta in unam omnes sententiam ierunt, ut eae tegulae reportandae in templum <locarentur> piaculariaque Iunoni fierent. quae ad religionem pertinebant, cum cura facta; tegulas relictas in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem potuerit, redemptores nuntiarunt.

4. Ex praetoribus, qui in provincias ierant, N. Fabius Massiliae moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret. itaque cum id nuntiatum <a> Massiliensibus legatis esset, senatus decrevit, ut P. Furius et Cn. Servilius, quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio obtineret. sors opportuna fuit, <ut> P. Furius idem, cuius ea provincia fuerat, remaneret.
Eodem anno, cum agri Ligustini et Gallici, quod bello captum erat, aliquantum vacaret, senatus consultum factum, ut is ager viritim divideretur. decemviros in eam <rem> ex senatus consulto creavit A. Atilius praetor urbanus M. Aemilium Lepidum C. Cassium T. Aebutium Parrum C. Tremellium P. Cornelium Cethegum Q. et L. Apuleios M. Caecilium C. Salonium C. Munatium. diviserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini terna.
Per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aetolia Romam venerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati nuntiantes, quae in Macedonia gererentur.

5. Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo volvens omnis non gentes modo Graeciae, sed civitates etiam legationibus mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi conciliabat. erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret, ut, quae sub dicione eius urbes <essent>, nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent. contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua occidisse; Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id [et] quaesitum a Philippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse. intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in civis, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia <sua> non obiecta esse Romanis volebant. erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem vim aeris alieni, sed Thessali etiam; et contagione, velut tabes, in Perrhaebiam quoque id pervaserat malum. cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum ad eas res aspiciendas conponendasque senatus misit. qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus, qui onerarant, levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit. per eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhaebia res. Aetolorum causas <M.> Marcellus Delphis per idem tempus <iisdem> hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello, cognovit. cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit; communiter ab utrisque petit, abstinerent bello et oblivione praeteritorum discordias finirent. huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque datis firmata est. Corinthus, ubi deponerentur obsides, convenit.

6. A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit <Aegium>, quo Achaeis edixerat conventum. ubi conlaudata gente, quod constanter vetus decretum de arcendis aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus Persea odium Romanorum fecit; quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam venit. per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem ad Ptolemaeum renovandae amicitiae causa proficisci iussi. legati erant hi: C. Valerius C. Lutatius Cerco Q. Baebius Sulca M. Cornelius Mammula M. Caecilius Denter. et <ab> Antiocho rege sub idem tempus legati venerunt; quorum princeps Apollonius in senatum introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod stipendium serius quam ad diem praestaret; id se omne advexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi fieret. donum praeterea afferre, vasa aurea quingentum pondo. petere regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset, ea secum renovaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae bono fidelique socio regi essent imperanda; se <in> nullo usquam cessaturum officio. ea merita in <se> senatus fuisse, cum Romae esset, eam comitatem iuventutis, ut pro rege, non pro obside omnibus ordinibus fuerit. legatis benigne responsum, et societatem renovare cum Antiocho, quae cum patre eius fuerat, A. Atilius praetor urbanus iussus. quaestores urbani stipendium, vasa aurea censores acceperunt, eisque negotium datum est, ut ponerent ea, in quibus templis videretur; legato centum milium aeris munus missum et aedes liberae hospitio datae sumptusque decretus, donec in Italia esset. legati, qui in Syria fuerant, renuntiaverant, in maximo eum honore apud regem esse amicissimumque populo Romano.

7. In provinciis eo anno haec <acta>. C. Cicereius praetor in Corsica signis conlatis pugnavit; septem milia Corsorum caesa, capti amplius mille et septingenti. voverat in ea pugna praetor aedem Iunoni Monetae. pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae ducenta milia pondo. ex Corsica subacta Cicereius in Sardiniam transmisit. et in Liguribus in agro Statellati pugnatum ad oppidum Carystum. eo se magnus exercitus Ligurum contulerat. primo sub adventum M. Popili consulis moenibus sese continebant; deinde, postquam oppidum oppugnaturum Romanum cernebant, progressi ante portas aciem struxerunt. nec consul, ut qui id ipsum oppugnatione comminanda quaesisset, moram certamini fecit. pugnatum amplius tris est horas ita, ut neutro inclinaret spes. quod ubi consul vidit nulla parte moveri Ligurum signa, imperat equitibus, ut equos conscendant ac tribus simul partibus in hostis, quanto maximo possent tumultu, incurrant. pars magna equitum mediam traiecit aciem et ad terga pugnantium pervasit. inde terror iniectus Liguribus; diversi in omnes partes fugerunt, perpauci retro in oppidum, quia inde se maxime obiecerat eques. et pugna tam pervicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt. decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti [passim] capti, signa militaria relata octoginta duo. <nec> incruenta victoria fuit: amplius tria milia militum amissa, cum cedentibus neutris ex parte utraque primores caderent.

8. Post hanc pugnam ex diversa fuga in unum collecti Ligures, cum maiorem multo partem civium amissam quam superesse cernerent -- nec enim plus decem milia hominum erant --, dediderunt sese, nihil quidem illi pacti; speraverant tamen, <non> atrocius quam superiores imperatores consulem in se saeviturum. at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum vendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit. quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset -- nam consul alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus aberat --, atrox res visa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque oppugnatos, non ultro inferentis bellum, deditos in fidem populi Romani omni ultimae crudelitatis exemplo laceratos ac deletos esse, tot milia capitum innoxiorum, fidem inplorantia populi Romani, ne quis umquam se postea dedere auderet, pessumo exemplo venisse, et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani pacatos servire. quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare; arma <quoque reddi, eaque omnia primo> quoque tempore fieri; nec ante consulem de provincia decedere, quam deditos in sedem suam Ligures restituisset. claram victoriam vincendo pugnantis, non saeviendo in adflictos fieri.

9. Consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eandem ad non parendum senatui habuit. legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus, infestus praetori Romam redit; senatuque extemplo ad aedem Bellonae vocato, multis verbis invectus in praetorem, qui, cum ob rem bello bene gestam uti diis immortalibus honos haberetur referre ad senatum debuisset, adversus se pro hostibus senatus consultum fecisset, quo victoriam suam ad Ligures transferret dedique iis prope consulem praetor iuberet: itaque multam ei se dicere; a patribus postulare, ut senatus consultum in se factum tolli iuberent, supplicationemque, quam absente se ex litteris de bene gesta re publica missis decernere debuerint, praesente se honoris deorum primum causa, deinde et sui aliquo tamen respectu decernerent. nihilo lenioribus, quam absens, senatorum aliquot orationibus increpitus neutra impetrata re in provinciam redit.
Alter consul Postumius consumpta aestate in recognoscendis agris, ne visa quidem provincia sua comitiorum causa Romam rediit. consules C. Popilium Laenatem P. Aelium Ligurem creavit. praetores exinde facti C. Licinius Crassus M. Iunius Pennus Sp. Lucretius Sp. Cluvius Cn. Sicinius C. <Memmius> iterum.

10. Eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fulvius <Flaccus A. Postumius> Albinus; Postumius condidit. censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C. Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur. concors et e re publica censura fuit. omnes, quos senatu moverunt quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu moverunt; neque ab altero notatum alter probavit. Fulvius aedem Fortunae equestris, quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post, quam voverat, dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.
L. Cornelius Lentulus, decemvir sacrorum, eo anno mortuus est. in locum eius suffectus A. Postumius Albinus. lucustarum tantae nubes a mari repente in Apuliam inlatae sunt, ut examinibus suis agros late operirent. ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, praetor designatus, cum imperio <in> Apuliam missus, ingenti agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis absumpsit.
Principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt consules, residuas contentiones ex priore anno habuit. patres referri de Liguribus renovarique senatus consultum volebant, et consul Aelius referebat. Popilius et collegam et senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens, si quid decernerent, intercessurum. collegam deterruit; patres eo magis, utrique pariter consuli infensi, in incepto perstabant. itaque cum de provinciis ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur, Ligures ambobus consulibus decernunt; Macedoniam decreturos negant, <ni> de M. Popilio referretur. postulantibus deinde, ut novos exercitus scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est. praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum M. Iunio <in> citeriorem, Sp. Lucretio in ulteriorem. C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluvius Sardiniam. consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque diem indictis, in provinciam abituros esse denuntiarunt, nec quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad provinciarum administrationem adtineret.

11. Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum venisse Romam Valerius Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina indicandosque apparatus belli. plurium annales, et quibus credidisse malis, ipsum Eumenem venisse tradunt. Eumenes igitur ut Romam venit, exceptus cum tanto honore, quantum non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in senatum est introductus. causam veniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem videndi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset, supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret senatum, ut Persei conatis obviam iret. orsus inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit, adversantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam transiret. haec secum volutantem in animo, oppressum fato, regnum ei reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. itaque Persea hereditarium <a> patre relictum bellum et simul cum imperio traditum, iamiam proximum alere ac fovere omnibus consiliis. florere praeterea iuventute, quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam aetate. quae cum corporis robore ac viribus vigeat, animum esse inveteratum diutina arte atque usu belli. iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non finitumis tantum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas variasque. iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non vi, non dolo Philippus omnia expertus potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse. accessisse ad vires eam, quae longo tempore multis magnisque meritis pareretur, auctoritatem.

12. Nam apud Graeciae atque Asiae civitates vereri maiestatem eius omnes. nec pro quibus meritis, pro qua munificentia tantum ei tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate id quadam eius accidat, an, quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi conciliet. inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate <esse>, Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed petitum ultro; sororem dedisse Prusiae precanti atque oranti; celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum, et velut auspicibus nobilissumis populis deductas esse. Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad scribendum amicitiae foedus adduci potuisse; tribus nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno Thebis, altero ad Delium, augustissumo et celeberrumo in templo, tertio Delphis. in Achaico concilio vero, nisi discussa res per paucos Romanum imperium intentantis esset, eo rem prope adductam, ut aditus ei in Achaiam daretur. at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem privatim an publice sint maiora vix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse. iam Aetolos quem ignorare in seditionibus suis non ab Romanis, sed a Perseo praesidium petisse? his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos apparatus belli habere, ut externis non egeat. triginta milibus peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum praeparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi causa possit. iam pecuniam tantam habere, ut decem milibus mercennariorum militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos praeparatum habeat, praeter annuum, quod ex metallis regiis capiat, vectigal. arma vel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse. iuventutem, ut iam Macedonia deficiat, velut ex perenni fonte unde hauriat, Threciam subiectam esse.

13. Reliquom orationis adhortatio fuit. 'non ego haec' inquit 'incertis iactata rumoribus et cupidius credita, quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si speculator missus a vobis subiecta oculis referrem; neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis, mare tantum traiecissem, ut vana ad vos adferendo fidem abrogarem mihi; cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras, unde receptum ad paenitendum non haberent; cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benivolentia conplectentem; videbam, quam inpar esset sors, cum ille vobis bellum <pararet>, vos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene bellum videbatur. Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno expulit; Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis conperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit; Eversam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia liberius adversus eum in concilio Boeotorum locuti fuerant delaturosque ad vos, quae agerentur, professi erant, tollendos curavit; auxilium Byzantiis adversus foedus tulit; Dolopiae bellum intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit, ut in bello intestino deterioris partis auxilio meliorem adfligeret; confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates opprimeret. haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi, antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum. hoc quam vobis tutum aut honestum sit, vos videritis: ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum, quam me socium ad praedicendum, ut caveretis, venire in Italiam. functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos deasque precer, ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?'

14. Haec oratio movit patres conscriptos. ceterum in praesentia nihil, praeterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit: eo silentio clausa curia erat. bello denique perfecto, quaeque dicta ab rege quaeque responsa essent, emanavere.
Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est. ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur; et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps legationis erat. is velle quidem et laborare dixit regem, ut purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides habeatur: ceterum si pervicacius causam belli quaeri videat, forti animo defensurum se. Martem communem esse et eventum incertum belli.
Omnibus civitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter adventum eius, quem moturum aliquid rebantur, miserant pleraeque civitates alia in speciem praeferentis legatos. et legatio Rhodiorum erat hac falsa iturus princeps, haud dubius, quin Eumenes civitatis quoque suae <crimina> Persei criminibus iunxisset. itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege locum in senatu quaerebat. quod cum <non> contigisset, libertate intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus Rhodios concitasset graviorque Asiae esset, quam Antiochus fuisset, popularem quidem <neque Asiae> ingratam populis -- nam eo quoque iam favor Persei venerat -- orationem habuit, ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae. Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem <maiorem> apud Romanos fecit. ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.

15. Legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem parantis bellum reliquisse se Romanos, sed ita infestos, ut facile appareret, non dilaturos, et ipse, praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in flore virium se credens esse. Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum, Evandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos ministeriis talium facinerum ad caedem regis subornat litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et opibus Delphorum. satis constabat, Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos escensurum. praegressi cum Evandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant. escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab laeva ad semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli transirent; dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat. post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e muro tela in praetereuntem conicerent. primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen. ubi ad eum locum ventum est, qua singulis eundum erat, primus semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum quo institutus regi sermo erat. tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus; sopitusque ex semita procidit in declive, multis super prolapsum iam saxis congestis. et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum <turba>, postquam cadentem videre, diffugiunt; Pantaleon contra inpavidus mansit ad protegendum regem.

16. Latrones, cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt eo cursu, ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua moraretur fugam eorum, <ne> ex conprenso indicium emanaret, occiderint comitem. ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt; tollentes sopitum volnere ac nihil sentientem, vivere tamen ex calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt: victurum exigua ac prope nulla spes erat. quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt. adgressi facinus Macedones ut <non> inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide reliquerunt. conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem; inde Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis, Aeginam traiciunt. ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut fama mortuum in Asiam perferret. Attalus quoque celerius, quam dignum concordia fraterna erat, credidit; nam et cum uxore fratris et praefecto arcis tamquam iam haud dubius regni heres est locutus. quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret. Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.

17. Sub idem tempus C. Valerius ex Graecia, quo legatus ad visendum statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis ierat, rediit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis referebat. simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui talis indicii delator erat. princeps Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, praecipue regios, accipiebat. ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis, quam vellet, in arcanos sermones est coeptus. promissis enim ingentibus praemiis petere institit ab eo rex, quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut venenum dandum curaret. cuius scire se conparationem plurimum difficultatis et periculi habere; pluribus consciis conparari; eventu praeterea incerto esse, ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem celandam dentur. se daturum, quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi posset. Rammius veritus, ne, si abnuisset, primus ipse veneni experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur; nec Brundisium ante redire, quam convento C. Valerio legato, qui circa Chalcidem esse dicebatur, voluit. ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul venit. introductus in curiam, quae acta erant, exposuit.

18. Haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant. belli administratio ad novos consules reiecta est; in praesentia tamen Cn. Sicinium praetorem, cuius inter cives et peregrinos iurisdictio erat, scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas maritimas urbes, ubi consul, cui provincia Macedonia obvenisset, classem appellere tuto et copias per commodum exponere posset. Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante <summa> vi parabat bellum. legati eo ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo evasisset, venerunt. cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris praetoribus iam in provincias profectis, M. Iunius et Sp. Lucretius, quibus Hispaniae provinciae obvenerant, fatigantes saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt, ut supplementum sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et quinquaginta equites in Romanas legiones <scribere>, in socialem exercitum quinque milia peditum et trecentos equites imperare sociis iussi. hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.

19. Eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem privati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgavit, ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in vacuo vageretur cupiditas privatorum.
Cum <in> expectatione senatus esset bello etsi non indicto, tamen iam decreto, qui regum suam, qui Persei secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum filium regis secum adducentes Romam venerunt; quorum oratio fuit, regem educendum filium Romam misisse, ut iam inde a puero adsuesceret moribus Romanis hominibusque. petere, ut eum non sub hospitum modo privatorum custodia, sed publicae etiam curae ac velut tutelae vellent esse. ea legatio grata senatui fuit; decreverunt, ut Cn. Sicinius praetor aedis instruendas locaret, ubi filius regis comitesque eius habitare possent. et Threcum legatis, Maedis Cepnatisque et Astis societatem amicitiamque petentibus et, quod petebant, datum est, et munera <binum> milium aeris [summae] in singulos missa. hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Threcia esset, adsumptos in societatem gaudebant. sed ut in Asia quoque et insulis explorata omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium legatos miserunt. adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renovare amicitiam, simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo essent.

20. In suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico <priore posita ob victoriam M. Aemili> consulis, cui collega Ser. Fulvius fuit, tota ad imum fulmine discussa est. ea res prodigii loco habita ad senatum relata est; patres et <ad> haruspices referri et decemviros adire libros iusserunt. decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt; ludos per decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos. ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset. accesserunt, quae cumularent religiones animis: Saturniae nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse; Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos; Auximi terra pluvisse. horum quoque prodigiorum causa res divinae factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.

21. Consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti de M. Popilio referrent, senatui obsequebantur, et nihil aliud decernere prius statutum patribus erat. aucta etiam invidia est Popili litteris [eius], quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt. tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas bellum intulisset <et> pacatos ad rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in provinciam, in senatu increpiti. hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos, nisi in provinciam exirent, denuntiarunt, et rogationem, quam de Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu recitarunt. sanciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem restitutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo is in servitutem venisset, ut iuratus senatus decerneret, qui eam rem quaereret animadverteretque. ex auctoritate deinde senatus eam rogationem promulgarunt. priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, <praetori> prioris anni, ad aedem Bellonae senatus datus est. is expositis, quas in Corsica res gessisset, postulatoque frustra triumpho, in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine publica auctoritate fieret, triumphavit. rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit iussitque. ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit senatum, quem quaerere ea rogatione vellet. patres ipsum eum quaerere iusserunt.

22. Tum demum consules in provinciam profecti sunt exercitumque a M. Popilio acceperunt. neque tamen M. Popilius reverti Romam audebat, ne causam diceret adverso senatu, infestiore populo, apud praetorem, qui de quaestione in se proposita senatum consuluisset. huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis denuntiatione occurrerunt, ut, si non ante idus Novembres in urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac iudicaret. hoc tractus vinculo cum redisset, ingenti cum invidia in senatum venit. ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum factum est, ut, qui Ligurum post Q. Fulvium L. Manlium consules hostes non fuissent, ut eos C. Licinius Cn. Sicinius praetores in libertatem restituendos curarent, agrumque iis trans Padum consul C. Popilius daret. multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem, transductisque Padum ager est adsignatus. M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit; tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui privatus futurus esset. ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.

23. Legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa, filius Masinissae. inter eos magnae contentiones in senatu fuere. Carthaginienses querebantur, praeter agrum, de quo ante legati ab Roma, qui <in> re praesenti cognoscerent, missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri Carthaginiensis biennio proxumo Masinissam vi atque armis possedisse: id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses foedere inligatos silere; prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte vetentur cum sociis populi Romani bellum gerere. sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius pati non posse Carthaginienses. missos esse <se>, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab se impetrari sinerent: ut vel ex aequo inter regem socium populumque <Carthaginiensem>, quid cuiusque esset, disceptarent; vel permitterent Carthaginiensibus, ut adversus iniusta arma pio iustoque se tutarentur bello; vel ad extremum, si gratia plus quam veritas apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno Masinissae vellent. modestius certe daturos eos, et <se> scituros, quid dedissent; ipsum nullum praeterquam suae libidinis arbitrio <finem> facturum. horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se. tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam ad iniurias Masinissae malle; perire denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacrimantes procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam regi <invidiam conciliarunt>.

24. Interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, aut, si prius mallet expromere, super qua re Romam venisset. Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse mandare, cum Carthaginienses nec, de qua re acturi essent, nec omnino ituros se Romam indicaverint. in aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium principum habuisse, unde * * praeterea legatos occultis cum mandatis Romam mitti. eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se <crederent>, quem ob nullam aliam causam nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent. his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium consultus, responderi ita iussit: Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut ad disceptandum veniant. se alia, quae possent, Masinissae honoris causa et fecisse et facturos esse; ius gratiae non dare. agrum, qua cuiusque sit, possideri velle, nec novos statuere fines, sed veteres observare in animo habere. Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent. ita regulus Carthaginiensesque dimissi. munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter conservata.

25. Sub idem tempus Cn. Servilius Caepio Ap. Claudius Cento T. Annius Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque amicitiam regi missi redierunt; qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt, relatis ordine, quae vidissent quaeque audissent: vidisse se per omnes urbes Macedonum summa vi parari bellum. cum ad regem pervenissent, per multos dies conveniendi eius potestatem non factam; postremo, cum desperato iam conloquio profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum introductos esse. suae orationis summam fuisse: foedus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris renovatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma efferre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello. exposita deinde ab se ordine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen vera omnia et conperta referentem audissent. Samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum legationibus civitatium Asiae regem habuisse. pro his iniuriis satisfieri senatum aecum censere, reddique sibi res sociisque suis, quas contra ius foederis habeat. regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod alii super alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aecum censerent; postremo multum ac diu vociferatum reverti postero die iussisse: scriptum se responsum dare velle. tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se nihil pertinere; id se renovari, non quia probaret, sed quia in nova possessione regni patienda omnia essent, passum. novom foedus si secum facere vellent, convenire prius de condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex aequo foedus fieret, et se visurum, quid sibi faciundum esset, et illos credere e re publica consulturos. atque ita se proripuisse, et summoveri e regia omnes coeptos. tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua voce eum accensum restitisse atque voce clara denuntiasse sibi, ut triduo regni sui decederent finibus. ita se profectos; nec sibi aut manentibus <aut abeuntibus> quidquam hospitaliter aut benigne factum. Thessali deinde Aetolique legati auditi. senatui, ut scirent quam primum, quibus ducibus usura res publica esset, litteras mitti consulibus placuit, ut, uter eorum posset, Romam ad magistratus creandos veniret.

26. Nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicae eo anno consules gesserant. magis e re publica visum erat, conprimi ac sedari exasperatos Ligures. cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum atque Illyriorum regem; communi consilio parare Romanis bellum; et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse auctore missos, ut, quid ageretur, scirent. Illyrii vocati in senatum; qui cum legatos se esse missos ab rege dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent, quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos et super qua re venissent? haesitantibus in responso, ut curia excederent, dictum; responsum tamquam legatis, qui ut adirent senatum non postulassent, dari non placuit; mittendosque ad regem legatos censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum existumare non aecum eum facere, qui ab sociis suis non abstineret iniuriam. in hanc legationem missi A. Terentius Varro C. Plaetorius C. Cicereius. ex Asia, qui circa socios reges missi erant, redierunt legati, qui rettulerunt Eumenen Aeginae, Antiochum in Syria, Ptolemaeum Alexandriae sese convenisse. omnes sollicitatos legationibus Persei, sed egregie <in> fide permanere pollicitosque omnia, quae populus Romanus imperasset, praestaturos. et civitates socias adisse: ceteras satis fidas, Rhodios fluctuantis et inbutos Persei consiliis invenisse. venerant Rhodii legati ad purganda ea, quae volgo iactari de civitate sciebant; ceterum senatum iis non prius dari, quam novi consules magistratum inissent, placuit.

27. Belli apparatum non differendum censuerunt. C. Licinio praetori negotium datur, ut ex veteribus quinqueremibus in navalibus Romae subductis, quae possent usui esse, reficeret pararetque naves quinquaginta. si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegae in Siciliam scriberet, ut eas, quae in Sicilia naves essent, reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore mitti possent. socios navales libertini ordinis in viginti et quinque naves excivibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus; in quinque et viginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret; idem praetor peditum octo milia, quadringentos <equites> ab sociis Latini nominis exigeret. hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret, A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat, deligitur. Cn. Sicinius praetor ut exercitum paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit, ut et legionem secundam, quae maxume veterana in Liguribus erat, et <ex> sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet. hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius provinciam Macedoniam obtinere, donec successor veniret, iussus, prorogato in annum imperio. ea omnia, quae senatus censuit, inpigre facta sunt. duodequadraginta quinqueremes ex navalibus deductae; qui deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus; duodecim ex Sicilia missae. ad frumentum classi exercituique coemendum in Apuliam Calabriamque tres legati missi, Sex. Digitius T. Iuventius M. Caecilius. ad omnia praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus, Brundisium venit.

28. Exitu prope anni C. Popilius consul Romam redit aliquanto serius, quam <senatus> censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re publica visum erat. itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret. succlamationes frequentes erant interrogationesque, cur scelere fratris oppressos Ligures in libertatem non restituisset. comitia consularia, in quam edicta erant diem, ante diem duodecimum kal. Martias sunt habita. creati consules <P.> Licinius Crassus C. Cassius Longinus. postero die praetores facti C. Sulpicius Galba L. Furius Philus L. Canuleius Dives C. Lucretius <Gallus> C. Caninius Rebilus L. Villius Annalis. his praetoribus provinciae decretae, duae iure Romae dicendo, Hispania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset, quo senatus censuisset. consulibus designatis imperavit senatus, ut, qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur, ut, quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere, ut id prosperum eveniret. eodem die decrevit senatus, C. Popilius consul ludos per dies decem Iovi optumo maxumo <fieri> voveret donaque circa omnia pulvinaria dari, <si> res publica decem annos in eodem statu fuisset. ita ut censuerant, in Capitolio vovit consul, ludos fieri donaque dari, quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum et quinquaginta non minus adessent. praeeunte verba Lepido pontifice maxumo id votum susceptum est. eo anno sacerdotes publici mortui L. Aemilius Papus decemvir sacrorum et Q. Fulvius Flaccus pontifex, qui priore anno fuerat censor. hic foeda morte perit. ex duobus filiis eius, qui tum in Illyrico militabant, nuntiatum alterum <mortuum, alterum> gravi et periculoso morbo aegrum esse. obruit animum simul luctus metusque: mane ingressi cubiculum servi laqueo dependentem invenere. erat opinio post censuram minus conpotem fuisse sui; vulgo Iunonis Laciniae iram ob spoliatum templum alienasse mentem ferebant. suffectus in Aemili locum decemvir M. Valerius Messalla; in Fulvi pontifex Cn. Domitius Ahenobarbus, oppido adulescens sacerdos, est lectus.

29. P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges civitatesque, quae in Europa quaeque in Asia erant, converterant animos in curam Macedonici ac Romani belli. Eumenen cum vetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere regis prope ut victuma mactatus Delphis esset. Prusias, Bithyniae rex, statuerat abstinere armis <et> eventum expectare; nam neque Romanos posse aequom censere, adversus fratrem uxoris <se> arma ferre, et apud Persea victorem veniam per sororem impetrabilem fore. Ariarathes, Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociaverat consilia. Antiochus inminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et inertiam tutorum spernens; et ambigendo de Coele Syria causam belli se habiturum existumabat gesturumque id nullo impedimento occupatis Romanis in Macedonico bello; quod <ad> bellum tamen omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. Ptolemaeus propter aetatem alieni etiam tum arbitrii erat; tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum. Masinissa et frumento iuvabat Romanos et auxilia cum elephantis Misagenenque filium mittere ad bellum parabat. consilia autem in omnem fortunam ita disposita habebat: si penes Romanos victoria esset, sua quoque in eodem statu mansura esse, neque ultra quidquam movendum; non enim passuros Romanos vim Carthaginiensibus adferri; si fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore. Gentius, rex Illyriorum, fecerat potius, cur suspectus esset Romanis, quam satis statuerat, utram foveret partem, impetuque magis quam consilio his aut illis se adiuncturus videbatur. Cotys Thrax, Odrysarum rex, clam Macedonum partis erat.

30. Haec sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus populisque plebs ubique omnis ferme, ut solet, deterioris erat, ad regem Macedonasque inclinata; principum diversa cerneres studia. pars ita in Romanos effusi erant, ut auctoritatem inmodico favore corrumperent, pauci ex iis iustitia imperii Romani capti, plures ita, si praecipuam operam navassent, potentes sese in civitatibus suis futuros rati. pars altera regiae adulationis erat; quosdam aes alienum et desperatio rerum suarum eodem manente statu praecipites ad novanda omnia agebat; quosdam ventosum ingenium, quia <ad> Persea magis aura popularis ierat. tertia pars, optuma eadem et prudentissima, si utique optio domini potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat esse; si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed inlibatis potius viribus utriusque partis pacem ex aequo manere; ita inter utrasque optimam condicionem civitatium fore. protegente altera semper inopem ab alterius iniuria. haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex tuto spectabant.
Consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt. haruspices ita responderunt: si quid rei novae inciperetur, id maturandum esse; victoriam, triumphum, propagationem <imperii portendi. patres, quod bonum faustum> felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo <quoque> die ferre ad populum consules iusserunt, ut, quod Perseus Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi Romani arma intulisset, agros vastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset, arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. haec rogatio ad populum lata est.

31. Senatus consultum inde factum est, ut consules inter se provincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturve; cui Macedonia obvenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur. legiones quattuor novas scribi placuit, binas singulis consulibus. id praecipui provinciae Macedoniae datum, quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones. et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum octingentos equites, praeter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret. Italiae satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque veteres scriberet, quos vellet, consul usque ad quinquaginta annos. in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset. inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset, ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam, ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset. commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, <qui> eas provincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur. Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, <L. Canuleius Hispaniam,> C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Villius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset, sors obvenit.

32. Inter consules magis cavillatio quam magna contentio de provincia fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec posse collegam salvo iureiurando secum sortiri. praetorem eum, ne in provinciam iret, in contione iurasse se stato loco statisque diebus sacrificia habere, quae absente se recte fieri non possent; quae non magis consule quam praetore absente recte fieri posse, si senatus non, quid velit in consulatu, potius quam, quid in praetura iuraverit P. Licinius, animadvertendum esse censeat; se tamen futurum in senatus potestate. consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, <ei> ab se provinciam negari, superbum rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, <C.> Cassio Italia obvenit. legiones inde sortiti sunt: prima et tertia <ut> in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in Italia remanerent. dilectum consules multo intentiore, quam alias, cura habebant. Licinius veteres quoque scribebat milites centurionesque; et multi voluntate nomina dabant, quia locupletes videbant, qui priore Macedonico bello aut adversus Antiochum in Asia stipendia fecerant. cum tribuni militum, qui centuriones * *, sed primum quemque citarent, tres et viginti centuriones, qui primos pilos duxerant, citati tribunos plebis appellarunt. duo ex collegio, M. Fulvius Nobilior et M. Claudius Marcellus, ad consules <rem> reiciebant: eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum mandatum esset; ceteri cognituros se, de quo appellati essent, aiebant, et si iniuria fieret, auxilium civibus laturos.

33. Ad subsellia tribunorum res agebatur; eo M. Popilius consularis, advocatus <centurionum, et> centuriones et consul venerunt. consule inde postulante, ut in contione ea res ageretur, populus in contionem advocatus. pro centurionibus M. Popilius, qui biennio ante consul fuerat, ita verba fecit: militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et adsiduis laboribus confecta habere; nihil recusare tamen, quo minus operam rei publicae dent. id tantum deprecari, ne inferiores iis ordines, quam quos, <cum> militassent, habuissent, adtribuerentur. P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo bellum senatus Perseo iussisset, deinde, quo veteres centuriones quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non maior annis quinquaginta esset, vacationem militiae esse. deprecatus est deinde, <ne> in novo bello, tam propinquo Italiae, adversus regem potentissimum, aut tribunos militum dilectum habentis inpedirent, aut prohiberent consulem, quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum adsignare. si quid in ea re dubium esset, ad senatum reicerent.

34. Postquam consul, quae voluerat, dixit, Sp. Ligustinus ex eo numero, qui tribunos plebis appellaverant, a consule et ab tribunis petit, ut sibi paucis ad populum agere liceret. permissu omnium ita locutus fertur: 'Sp. Ligustinus [tribus] Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites. pater mihi iugerum agri reliquit et parvom tugurium, in quo natus educatusque sum, hodieque ibi habito. cum primum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam dedit, quae secum nihil adtulit praeter libertatem pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta vel in diti domo satis esset. sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. filii quattuor togas viriles habent, duo praetextati sunt. miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. in eo exercitu, qui in Macedoniam est transportatus, biennium miles gregarius fui adversus Philippum regem; tertio anno virtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decumum ordinem hastatum adsignavit. devicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati ac dimissi essemus, continuo miles voluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum profectus. neminem omnium imperatorum, qui vivant, acriorem virtutis spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios duces longa militia experti sunt. hic me imperator dignum iudicavit, cui primum hastatum prioris centuriae adsignaret. tertio iterum voluntarius miles factus sum in eum exercitum, qui adversus Aetolos et Antiochum regem est missus. a M'. Acilio mihi primus princeps prioris centuriae est adsignatus. expulso rege Antiocho, subactis Aetolis reportati sumus in Italiam; et deinceps bis, quae annua merebant legiones, stipendia feci. bis deinde in Hispania militavi, semel Q. Fulvio Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho praetore. a Flacco inter ceteros, quos virtutis causa secum ex provincia ad triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. Graccho rogatus in provinciam ii. quater intra paucos annos primum pilum duxi; quater et tricies virtutis causa donatus ab imperatoribus sum; sex civicas coronas accepi. viginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo, et maior annis sum quinquaginta. quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas vacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me vobis dare, P. Licini, possem, aecum erat me dimitti. sed haec pro causa mea dicta accipiatis velim; ipse me, quoad quisquam, qui exercitus scribit, idoneum militem iudicabit, numquam sum excusaturus. quo ordine me dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est potestatis; ne quis me virtute in exercitu praestet, dabo operam; et semper ita fecisse me et imperatores mei et, qui una stipendia fecerunt, testes sunt. vos quoque aecum est, commilitones, etsi appellatione vostrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil adversus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis.'

35. Haec ubi dixit, conlaudatum multis verbis P. <Licinius> consul ex contione in senatum duxit. ibi quoque ei ex auctoritate senatus gratiae actae, tribunique militares in legione prima primum pilum virtutis causa ei adsignarunt. ceteri centuriones remissa appellatione ad dilectum oboedienter responderunt. quo maturius in provincias magistratus proficiscerentur, Latinae kalendis Iuniis fuere; eoque sollemni perfecto C. Lucretius praetor omnibus, quae ad classem opus erant, praemissis Brundisium est profectus. praeter eos exercitus, quos consules comparabant, C. Sulpicio Galbae praetori negotium datum, ut quattuor legiones scriberet urbanas, iusto numero peditum equitumque, iisque quattuor tribunos militum ex senatu legeret, qui praeessent; sociis Latini nominis imperaret quindecim milia peditum, mille et ducentos equites; is exercitus uti paratus esset, quo senatus censuisset. P. Licinio consuli ad exercitum civilem socialemque petenti addita auxilia, Ligurum duo milia, Cretenses sagittarii -- incertus numerus, quantum rogati [auxilia] Cretenses misissent --, Numidae item equites elephantique. in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L. Postumius Albinus Q. Terentius Culleo C. Aburius. in Cretam item legatos tres ire placuit, A. Postumium Albinum C. Decimium A. Licinium Nervam.

36. Per idem tempus legati ab rege Perseo venerunt. eos in oppidum intromitti non placuit, cum iam bellum regi eorum et Macedonibus et senatus decresset et populus iussisset. in aedem Bellonae in senatum introducti ita verba fecerunt: mirari Persea regem, quid in Macedoniam exercitus transportati essent; si impetrari a senatu posset, ut ii revocentur, regem de iniuriis, si quas sociis factas quererentur, arbitratu senatus satisfacturum esse. Sp. Carvilius, ad eam ipsam rem ex Graecia remissus ab Cn. Sicinio, in senatu erat. is Perrhaebiam expugnatam armis, Thessaliae aliquot urbes captas, cetera, quae aut ageret aut pararet rex, cum argueret, respondere ad ea legati iussi. postquam haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse, iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium brevi cum exercitu futurum in Macedonia esse: ad eum, si satisfacere in animo esset, mitteret legatos. Romam quod praeterea mitteret, non esse; nemini enim eorum per Italiam ire liciturum. ita dimissis P. Licinio consuli mandatum, ut intra undecimum diem iuberet eos Italia excedere, et Sp. Carvilium mitteret, qui, donec navem conscendissent, custodiret. haec Romae acta nondum profectis in provinciam consulibus. iam Cn. Sicinius, qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium ad classem et ad exercitum praemissus erat, traiectis in Epirum quinque milibus peditum, trecentis equitibus, ad Nymphaeum in agro Apolloniati castra habebat. inde tribunos cum duobus milibus militum ad occupanda Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accersentibus praesidia, ut tutiores a finitimorum impetu Macedonum essent, misit.

37. Paucis post diebus Q. Marcius <et> A. Atilius et P. et Ser. Cornelii Lentuli et L. Decimius, legati in Graeciam missi, Corcyram peditum mille secum advexerunt; ibi inter se et regiones, quas obirent, et milites diviserunt. L. Decimius missus est ad Gentium regem Illyriorum, quem si aliquem respectum amicitiae cum <populo Romano> habere cerneret, retentare aut etiam ad belli societatem perlicere iussus. Lentuli in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent oramque maris in occidentem versi ante hiemem circumirent. Marcio et Atilio Epirus, Aetolia, Thessalia circumeundae adsignantur; inde Boeotiam atque Euboeam adspicere iussi, tum in Peloponnesum traicere; ibi congressuros se cum Lentulis constituunt. priusquam digrederentur a Corcyra, litterae <a> Perseo adlatae sunt, quibus quaerebat, quae causa Romanis aut in Graeciam traiciendi copias aut urbes occupandi esset. cui rescribi non placuit, nuntio ipsius, qui litteras attulerat, dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere. Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum sine discrimine omnes civitates adhortarentur, ut, quo animo, qua fide adiuvissent Romanos Philippi primum, deinde Antiochi bello, eodem adversus Persea iuvarent, fremitum in contionibus movebant, Achaeis indignantibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis Macedonici belli praestitissent Romanis, <quo> Messenii atque Elii, [qui] et [Macedonis] Philippi bello hostes fuissent <Romanis> et pro Antiocho postea arma adversus populum Romanum tulissent ac, nuper in Achaicum contributi concilium, velut praemium belli se victoribus Achaeis tradi quererentur.

38. Marcius et Atilius ad Gitana, Epiri oppidum, decem milia <a> mari cum escenderent, concilio Epirotarum habito cum magno omnium adsensu auditi sunt; et quadringentos iuventutis eorum in Orestas, ut praesidio essent liberatis ab Macedonibus, miserunt. inde in Aetoliam progressi ac paucos ibi morati dies, dum in praetoris mortui locum alius sufficeretur, [et] Lycisco praetore facto, quem Romanorum favere rebus satis conpertum erat, transierunt in Thessaliam. eo legati Acarnanes et Boeotorum exules venerunt. Acarnanes nuntiare iussi, quae Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, adversus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam. si male meriti clementiam populi Romani experti essent, bene merendo liberalitatem experirentur. Boeotis exprobratum, societatem eos cum Perseo iunxisse. cum culpam in Ismeniam, principem alterius partis, conferrent et quasdam civitates dissentientis in causam deductas, appariturum id esse Marcius respondit; singulis enim civitatibus de se ipsis consulendi potestatem facturos. Thessalorum Larisae fuit concilium. ibi <et> Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent. hac mutua commemoratione meritorum accensi animi multitudinis ad omnia decernenda, quae Romani vellent. secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt privati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat. ab huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati, in conloquium veniendi regi potestatem faceret. Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam hospitiumque cum Philippo fuisse, <et> minime immemorem necessitudinis eius legationem eam suscepisse. conloquium, si satis commode valeret, non fuisse se dilaturum; nunc, ubi primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab Homolio Dium esset, praemissis, qui nuntiarent regi, venturos.

39. Et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se, levi aura spei obiecta, quod Marcius ipsius causa suscepisse se legationem dixisset; post dies paucos ad constitutum locum venerunt. magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante. non minore agmine legati venerunt et ab Larisa multis prosequentibus et legationibus civitatium, quae convenerant Larisam et renuntiare domum certa, quae audissent, volebant. inerat cura insita mortalibus videndi congredientis nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos. <ut> in conspectu steterunt, dirimente amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit, utri transgrederentur. aliquid illi regiae maiestati, aliquid <hi> populi Romani nomini, cum praesertim Perseus petisset conloquium, existumabant deberi. ioco etiam Marcius cunctantis movit. 'minor' inquit 'ad maiores et' -- quod Philippo ipsi cognomen erat -- 'filius ad patrem transeat.' facile persuasum id regi est. aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transiret. rex cum omni comitatu transire aecum censebat; legati vel cum tribus venire iubebant vel, si tantum agmen traduceret, obsides dare, nihil fraudis fore in conloquio. Hippian et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes amicorum, obsides dedit. nec tam in pignus fidei obsides desiderati erant, quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis. salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit, positisque sedibus consederunt.

40. Cum paulisper silentium fuisset, 'expectari nos' inquit Marcius 'arbitror, ut respondeamus litteris tuis, quas Corcyram misisti, in quibus quaeris, quid ita legati cum militibus venerimus et praesidia in singulas urbes dimittamus. ad hanc interrogationem tuam et non respondere, vereor, ne superbum sit, et vera respondere ne nimis acerbum audienti tibi videatur. sed cum aut verbis castigandus aut armis sit, qui foedus rumpit, sicut bellum adversus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem adversus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici, cum salutis causa tristiora remedia adhibent. ex quo regnum adeptus es, unam rem te, quae facienda fuerit, senatus fecisse censet, quod legatos Romam ad renovandum <foedus miseris, quod tamen ipsum tibi non fuisse renovandum> iudicat potius quam, cum renovatum esset, violandum. Abrupolim, socium atque amicum populi Romani, regno expulisti; Arthetauri interfectores, ut caede, ne quid ultra dicam, <te> laetatum appareret, recepisti, qui omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occiderant; per Thessaliam et Maliensem agrum cum exercitu contra foedus Delphos isti; Byzantiis item contra foedus misisti auxilia; cum Boeotis, sociis nostris, secretam tibi ipsi societatem, quam non licebat, iureiurando pepigisti; Thebanos legatos, Eversam et Callicritum, venientis ad nos, quaerere malo, quis interfecerit, quam arguere. in Aetolia bellum intestinum et caedes principum per quos, nisi per tuos, factae videri possunt? Dolopes a te ipso evastati sunt. Eumenes rex, ab Roma cum in regnum rediret, prope ut victuma Delphis in sacrato loco ante aras mactatus, quem insimulet, piget referre; quae hospes Brundisinus occulta facinora indicet, certum habeo et scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos. haec ne dicerentur a me, uno modo vitare potuisti, non quaerendo, quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur, aut praesidia in sociorum urbes mitteremus. quaerenti tibi superbius tacuissemus, quam vera respondimus. equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto, ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum causae.'

41. Ad ea rex: 'bonam causam, si apud iudice aequos ageretur, apud eosdem et accusatores et iudices agam. eorum autem, quae obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quae fateri erubescam, partim quae verbo obiecta verbo negare <satis> sit. quid enim, si legibus vestris hodie reus sim, aut index Brundisinus aut Eumenes mihi obiciat, ut accusare potius vere quam conviciari videantur? scilicet nec Eumenes, cum tam multis gravis publice ac privatim sit, alium quam me inimicum habuit; neque ego potiorem quemquam ad ministeria facinorum quam Rammium, quem neque umquam ante videram nec eram postea visurus, invenire potui. et Thebanorum, quos naufragio perisse constat, et Arthetauri caedis mihi reddenda ratio est; in qua tamen nihil ultra obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo. cuius condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si vos quoque accipitis, ut, quicumque exules in Italiam aut Romam se contulerunt, his facinerum, propter quae damnati sunt, auctores vos fuisse fateamini. si hoc et vos recusabitis et omnes aliae gentes, ego quoque inter ceteros ero. et hercule, quid adtinet cuiquam exilium patere, si nusquam exuli futurus locus est? ego tamen istos, ut primum in Macedonia esse admonitus a vobis conperi, requisitos abire ex regno iussi et in perpetuum interdixi finibus meis. et haec quidem mihi tamquam causam dicenti reo obiecta sunt; illa tamquam regi et quae de foedere, quod mihi est vobiscum, disceptationem habeant. nam si est in foedere ita scriptum, ut ne si bellum quidem quis inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est, quod me armis adversus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim, foedus violatum esse. sin autem hoc et ex foedere licuit et iure gentium ita comparatum est, ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere decuit, cum Abrupolis fines mei regni usque ad Amphipolim pervastasset, multa libera capita, magnam vim mancipiorum, multa milia pecorum abegisset? quiescerem et paterer, donec Pellam et in regiam meam armatus pervenisset? at enim bello quidem iusto sum persecutus, sed vinci non oportuit eum, neque alia, quae victis accidunt, pati; quorum casum cum ego subierim, qui sum armis lacessitus, quid potest queri sibi accidisse, qui causa belli fuit? non sum eodem modo defensurus, Romani, quod Dolopas armis coercuerim; quia, etsi non merito eorum, iure feci meo, cum mei regni, meae dicionis essent, vestro decreto patri adtributi meo. nec, si causa reddenda sit, non vobis nec foederatis, sed iis, qui <ne> in servos quidem saeva atque iniusta imperia probant, plus aequo et bono saevisse in eos videri possum; quippe Euphranorem, praefectum a me inpositum, ita occiderunt, ut mors poenarum eius levissima fuerit.

42. At cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, <ut> multo ante debita vota persolverem, Delphos escendi. et his, criminis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur; scilicet, ut, quod nunc vos facere queror, urbes occuparem, arcibus inponerem praesidia. vocate in concilium Graeciae civitates, per quas iter feci, queratur unusquilibet militis mei iniuriam; non recusabo, quin simulato sacrificio aliud petisse videar. Aetolis et Byzantiis praesidia misimus et cum Boeotis amicitiam fecimus. haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, <Q.> Marci, paternum amicum et hospitem, habebam. sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset. circumagetur hic orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum ultra iuga Tauri emotum; graviorem multo Asiae, quam Antiochus fuerit, Eumenen esse; conquiescere socios vestros non posse, quoad regia Pergami sit; eam arcem supra capita finitimarum civitatium impositam. ego haec, Q. Marci et A. Atili, quae aut a vobis obiecta aut purgata a me sunt, talia esse scio, ut aures, ut animi audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente fecerim, quam, quomodo id vos factum accipiatis. conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse, et, si quid fecerim inprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione hac posse. nihil certe insanabile nec, quod bello et armis persequendum esse censeatis, commisi; aut frustra clementiae gravitatisque vestrae fama volgata per gentes est, si talibus de causis, quae vix querella et expostulatione dignae sunt, arma capitis et regibus sociis bella infertis.'

43a. Haec dicenti ei sum adsensum esset, Marcius auctor fuit mittendi Romam legatos; cum experienda omnia ad ultimum nec praetermittendam spem ullam censuisset <rex>, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter legatis esset. ad id <cum> necessaria petitio indutiarum videretur cuperetque Marcius neque aliud conloquio petisset, gravate et in magnam gratiam petentis concessit. nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani, non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa <haberet>, et suo maxime tempore atque alieno hostibus incipere bellum posset.
43b. Ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in Boeotiam comparati sunt. ibi iam motus coeperat esse discedentibus a societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis proprie societatem cum rege iungi displicuisset. primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset, concilio; quos legati, nullo in praesentia responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt. Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine. comitiis praetoris <et> Boeotarcharum victa pars iniuriam persequens coacta multitudine decrevit, ne Boeotarchae urbibus reciperentur. exules Thespias universi concesserunt; inde -- recepti enim sine cunctatione erant -- Thebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur. novus deinde praetor -- Ismenias is erat, vir nobilis ac potens -- capitalis poenae absentis eos decreto damnat. Chalcidem fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo societatis in Ismeniam contulerant; ex <ea> contentione ortum certamen. utriusque [tamen] partis legati ad Romanos venerunt, et exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.

44. Chalcidem ut ventum est, aliarum civitatium principes, id quod maxume gratum erat Romanis, suo quique proprie decreto regiam societatem aspernati Romanis se adiungebant; Ismenias gentem Boeotorum in fidem Romanorum permitti aecum censebat. inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit, quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur. Thebae quoque ipsae, quod Boeotiae caput est, in magno motu erant, aliis ad regem trahentibus civitatem, aliis ad Romanos; et turba Coronaeorum Haliartiorumque convenerat ad defendendum decretum regiae societatis. sed constantia principum docentium cladibus Philippi Antiochique, quanta esset vis et fortuna imperii Romani, victa tandem multitudo et, ut tolleretur regia societas, decrevit, et eos, qui auctores paciscendae amicitiae fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique legatorum commendari civitatem iussit. Thebanos Marcius et Atilius laeti audierunt auctoresque et his <et> separatim singulis fuerunt ad renovandam amicitiam mittendi Romam legatos. ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiae societatis decreto suo damnarunt. ita, quod maxume volebant, discusso Boeotico concilio in Peloponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem accersito. Argis praebitum est iis concilium; ubi res * * * aliud a gente Achaeorum petierunt, quam ut mille milites darent. id praesidium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in Graeciam traiceretur, missum est. Marcius et Atilius peractis, quae agenda in Graecia erant, principio hiemis Romam redierunt.

45. Inde legatio sub idem tempus in Asiam <et> circum insulas missa. tres erant legati, Ti. Claudius Sp. Postumius M. Iunius. ii circumeuntes hortabantur socios ad suscipiendum adversus Persea <pro> Romanis bellum; et, quo quaeque opulentior civitas erat, eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant. Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere tantum, sed adiuvare etiam viribus suis bellum poterant, quadraginta navibus auctore Hegesilocho praeparatis; qui cum in summo magistratu esset -- prytanin ipsi vocant --, multis orationibus pervicerat Rhodios, ut omissa, quam saepe vanam experti essent, regum fovendorum spe Romanam societatem, unam tum in terris vel viribus vel fide stabilem, retinerent. bellum imminere cum Perseo; desideraturos Romanos eundem navalem apparatum, quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello vidissent. trepidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda esset, nisi reficere naves, nisi instruere navalibus sociis coepissent. <id> eo magis enixe faciundum esse, ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent. his incitati quadraginta navium classem instructam ornatamque legatis Romanis advenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt. et haec legatio magnum ad conciliandos animos civitatium Asiae momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam redit.

46. Perseus, cum ab conloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit; et Byzantium et Rhodum et * * legatis ferendas dedit. in litteris eadem sententia ad omnis erat, conlocutum se cum Romanorum legatis; quae audisset quaeque dixisset, ita disposita, ut superior fuisse in disceptatione videri posset. apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem futuram; auctoribus enim Marcio atque Atilio missos Romam legatos. si pergerent Romani contra foedus movere bellum, tum omni gratia, omni ope adnitendum fore Rhodiis, ut reconcilient pacem; si nihil deprecando proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius ac potestas ad unum populum perveniat. cum ceterorum id interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter alias civitates dignitate atque opibus excellant; quae serva atque obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus. magis et litterae et verba legatorum benigne sunt audita, quam momentum ad mutandos animos habuerunt; potentior esse partis melioris auctoritas coeperat. responsum ex decreto est optare pacem Rhodios; si bellum esset, ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque partam, diiungeret sibi ac Romanis. ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque civitates, [et] Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum invitis existimabatur, ut relicta regia societate Romanis adiungerentur. Thebani nihil moti sunt, quamquam et damnatis principibus et restitutis exulibus suscensebant Romanis. Coronaei et Haliartii, favore quodam insito in reges, legatos in Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint. cui legationi responsum ab rege est, praesidium se propter indutias cum Romanis factas mittere non posse; tamen ita suadere ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut se vindicarent, ne Romanis praeberent causam in se saeviendi.

47. Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio ita renuntiarunt, ut nulla re magis gloriarentur quam decepto per indutias et spem pacis rege. adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint, quam exercitus in Graeciam traiceretur. spatio autem indutiarum sumpto aecum <bellum> futurum: illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus coepturos bellum. Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse, ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent. haec ut summa ratione acta magna pars senatus adprobabat; veteres et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas agnoscere artes. non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam inprovisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse: indicere prius quam gerere solitos bella, denuntiare etiam interdum <pugnam et locum> finire, in quo dimicaturi essent. eadem fide indicatum Pyrrho regi medicum vitae eius insidiantem; eadem Faliscis vinctum traditum proditorem liberorum; religionis haec Romanae esse, non versutiarum Punicarum neque calliditatis Graecae, apud <quos> fallere hostem quam vi superare gloriosius fuerit. interdum in praesens tempus plus profici dolo quam virtute; sed eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit se neque arte neque casu, sed collatis comminus viribus iusto ac pio esse bello superatum. haec seniores, quibus nova ac nimis <callida minus> placebat sapientia; vicit tamen ea pars senatus, cui potior utilis quam honesti cura erat, ut conprobaretur prior legatio Marci, et eodem rursus in Graeciam cum * quinqueremibus remitteretur iubereturque cetera, uti e re publica maxime visum esset, agere. A. quoque Atilium miserunt ad occupandam Larisam in Thessaliam timentes, ne, si indutiarum dies exisset, <Perseus> praesidio eo misso caput Thessaliae in potestate haberet. duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere ad eam rem agendam iussus. et P. Lentulo, qui ex Achaia redierat, trecenti milites Italici generis dati, ut Thebis daret operam, ut in potestate Boeotia esset.

48. His praeparatis, quamquam ad bellum consilia erant destinata, senatum tamen praeberi legatis placuit. eadem fere, quae in conloquio ab rege dicta erant, relata ab legatis. insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et minime tamen probabiliter -- manifesta enim res erat -- defensum; cetera deprecatio erat. sed non eis animis audiebantur, qui aut doceri aut flecti possent. denuntiatum, extemplo moenibus urbis Romae, Italia intra tricesimum diem excederent. P. Licinio deinde consuli, cui Macedonia provincia obvenerat, denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret ad conveniendum. C. Lucretius praetor, cui classis provincia erat, cum quadraginta quinqueremibus ab urbe profectus; nam ex refectis navibus alias in alium usum retineri ad urbem placuit. praemissus a praetore est frater <M.> Lucretius cum quinqueremi una, iussusque ab sociis ex foedere acceptis navibus ad Cephallaniam classi occurrere. ab Reginis triremi una <sumpta>, ab Locris duabus, ab Uritibus quattuor, praeter oram Italiae supervectus Calabriae extremum promunturium [in] Ionio mari Dyrrhachium traicit. ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum, quinquaginta quattuor Genti regis lembos nanctus, simulans se credere eos in usum Romanorum conparatos esse, omnibus abductis die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit. C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto, die quinto in Cephallaniam transmisit. ibi stetit classis, simul opperiens, ut terrestres copiae traicerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum dissipatae consequerentur.

49. Per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio nuncupatis paludatus ab urbe profectus est. semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate agitur; praecipue convertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosecuntur. contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque summam rem publicam tuendam permiserunt. subit deinde cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus fortunae eventus communisque Mars belli sit; adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit. quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunae consulem ad bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu victore scandentem in Capitolium ad eosdem deos, a quibus proficiscatur, visuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint? Persei autem regi, adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam nobilitatus bello, praebebat; tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum belli expectatione celebrari nomen. cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem consulem prosecuti sunt. duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q. Mucius, et tres inlustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manli Acidini: alter M. Manli, alter L. Manli filius erat. cum iis consul Brundisium ad exercitum <profectus> atque inde cum omnibus copiis transvectus ad Nymphaeum in Apolloniatium agro posuit castra.

50. Paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit. ibi aliquamdiu diversis sententiis certatum est. erant, quibus vel stipendium <pendendum>, si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum videretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se regnumque daret. si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque adferre posse, quibus non amissa modo reciperare, sed timendus ultro iis esse, quos nunc timeret, posset. ceterum multo maior pars ferocioris sententiae erat. quidquid cessisset, cum eo simul regno protinus cedendum esse adfirmabant. neque enim Romanos pecunia aut agro egere, sed hoc scire, cum omnia humana, tum maxima quaeque et regna et imperia sub casibus multis esse. Carthaginiensium opes fregisse sese, et cervicibus eorum praepotentem finitimum regem inposuisse; Antiochum progeniemque eius ultra iuga Tauri emotum; unum esse Macedoniae regnum, et regione propincum, et quod, sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus suis videatur posse facere. dum integrae <res sint, statuere> apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus vindex fortunae dignitatisque suae, aut, <ut> viro forti dignum sit, patiatur, quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano. non esse admirabilius Romanos Graecia pelli, quam Hannibalem Italia pulsum esse. neque hercule videre, qui conveniat, fratri adfectanti per iniuriam regnum summa vi restitisse, alienigenis bene parto eo cedere. postremo ita <de> bello et pace quaeri, ut inter omnes conveniat, nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno nec praeclarius quam pro dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse.

51. Pellae, in vetere regia Macedonum, hoc consilium erat. 'geramus ergo' inquit, 'dis bene iuvantibus, quando ita videtur, bellum'; litterisque circa praefectos dimissis, Citium -- Macedoniae oppidum est -- copias omnis contrahit. ipse centum hostiis sacrificio regaliter Minervae, quam vocant Alcidemon, facto cum purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est. eo iam omnes Macedonum <et> externorum auxiliorum convenerant copiae. castra ante urbem ponit omnisque armatos in campo instruxit; summa omnium quadraginta <tria> milia armata fuere; quorum pars ferme dimidia phalangitae erant; Hippias Beroeaeus praeerat. delecta deinde et viribus et robore aetatis ex omni caetratorum numero duo <milia> erant: agema hanc ipsi legionem vocabant; praefectos habebat Leonnatum et Thrasippum Eulyestas. ceterorum caetratorum, trium ferme milium hominum, dux erat Antiphilus Edessaeus. Paeones et ex Paroria et Parastrymonia -- sunt autem ea loca subiecta Thraciae -- et Agrianes, admixtis etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleverant numerum. armaverat contraxeratque eos Didas Paeon, qui adulescentem Demetrium occiderat. et armatorum duo milia Gallorum erant; praefectus Asclepiodotus ab Heraclea ex Sintis; tria milia Threcum liberorum suum ducem habebant. Cretensium par ferme numerus suos duces sequebatur, Susum Phalasarnaeum et Syllum Gnosium. et Leonides Lacedaemonius quingentis ex Graecia, mixto generi hominum, praeerat. regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achaeorum litteris ad Persea deprensis. Aetolorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quingentorum omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus erat. ex his mixtis tot populorum, tot gentium auxiliis duodecim milia armatorum ferme efficiebantur. equitum ex tota Macedonia contraxerat <tria> milia. venerat eodem Cotys, Seuthis filius, rex gentis Odrysarum, cum mille delectis equitibus, pari ferme peditum numero. ita summa totius exercitus triginta novem milia peditum erant, quattuor equitum. satis constabat, secundum eum exercitum, quem magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum regis copias tantas fuisse.

52. Sextus et vicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data pax erat; per id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius magna pars matura militiae esset, et levibus bellis Thracum accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub adsidua tamen militia fuerat. et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum, omnia ut instructa parataque essent, effecerat. mota parumper acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum in armis viderentur; armatosque, sicut erant, ad contionem vocavit. ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem Alexandrum vocabant, naturalis erat. cohortatus est milites ad bellum; iniurias populi Romani in patrem seque commemoravit: illum omnibus indignitatibus conpulsum ad rebellandum, inter apparatum belli fato oppressum; ad se simul legatos, simul milites ad occupandas Graeciae urbes missos. fallaci dein conloquio per speciem reconciliandae pacis extractam hiemem, ut tempus ad conparandum haberent; consulem nunc venire cum duabus legionibus Romanis, quae <singulae sena milia peditum>, trecenos equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum equitumque. eo ut accedant regum auxilia, Eumenis et Masinissae, non plus <triginta> septem milia peditum, duo equitum futura. auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum numero, quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae, tot subacti atque durati bellis. auxilia Romanis Lydos et Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas Gallosque, ferocissimas gentium. arma illos habere ea, quae sibi quisque paraverit pauper miles, Macedonas prompta ex regio apparatu, per tot annos patris sui cura et inpensa facta. commeatum illis cum procul, tum omnibus sub casibus maritimis fore; se et pecuniam et frumentum, praeter reditus metallorum, in decem annos seposuisse. omnia, quae deorum indulgentia, quae regia cura praeparanda fuerint, plena cumulataque habere Macedonas; animos habendos esse, quos habuerint maiores eorum, qui Europa omni domita transgressi in Asiam incognitum famae aperuerint armis orbem terrarum nec ante vincere desierint, quam Rubro mari inclusis, quod vincerent, defuerit. at hercule nunc <non> de ultimis Indiae oris, sed de ipsius Macedoniae possessione certamen fortunam indixisse. cum patre suo gerentis bellum Romanos speciosum Graeciae liberandae praetulisse titulum: nunc propalam Macedoniam in servitutem petere, ne rex vicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat. haec enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, <si> absistere bello et facere imperata velint.

53. Cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter <se> parare; iam enim dici movere castra ab Nymphaeo Romanos. <contione> dimissa ad audiendas legationes civitatium Macedoniae se contulit. venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et frumentum pollicendum ad bellum. omnibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios apparatus ad ea dictum sufficere. vehicula tantum imperata, ut tormenta telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud instrumentum veherent. profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim, quem vocant, lacum positis castris, postero die in Elimeam ad Haliacmona fluvium processit. deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant, descendit ad Azorum, Pythoum, Dolichen: Tripolim vocant incolentes. haec tria oppida paulisper cunctati, quia obsides Larisaeis dederant, victi tamen praesenti metu in deditionem concesserunt. benigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque idem <facturos>, * * urbem nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit. Cyretias oppugnare coactus primo [etiam] die acri concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.

54. Mylae, proximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque procacibus iaculati sunt. quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit. itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est <urbs et> defensa. multitudo Macedonum ad subeundum in vicem proelium haud difficulter suppetebat; oppidanos, diem noctem eosdem tuentis moenia, non vulnera modo, sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat. quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta vi maiore oppugnaretur, oppidani depulsa vi muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in hostis faciunt; quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset, pauci et fessi ab integris pulsi terga <dederunt> fugientesque per patentem portam hostes acceperunt. ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae caedibus superfuerunt, venum data. diruto magna ex parte et incenso oppido profectus ad Phalannam castra movit, inde postero die Gyrtonem pervenit. quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato adventu oppidanis recepit. utraque oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeuntur, magis Gonnus. itaque et firmiore id praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac vallo munitum reliquit. ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium adventum statuit; simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto hostium agro. namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis. <is>, qua in meridiem vergit, subiectos habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque Magnesiam. ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus circumiectis fontibus perennium aquarum.

55. Consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens, iter expeditum primo per Epirum habuit; deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope inuii soli, cum ingenti difficultate parvis itineribus aegre Gomphos pervenit; cui si vexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti acie instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Romani quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pugnaturos. postquam Gomphos sine certamine ventum est, praeter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignoruntium opportunitates suas accessit. sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos ad requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret vagari Macedonas effusos per Thessaliam vastarique sociorum agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit. inde cum tria milia ferme abesset, ad Tripolim -- Scaeam vocant --, super Peneum amnem posuit castra. per idem tempus Eumenes ad Chalcidem navibus accessit cum Attalo atque Athenaeo fratribus, Philetaero fratre relicto Pergami ad tutelam regni. Chalcide cum Attalo et quattuor milibus peditum, mille equitum ad consulem venit; Chalcide relicta duo milia peditum, quibus Athenaeus praepositus. et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae populis convenerunt, quorum pleraque -- adeo parva erant -- in oblivionem adducta. Apolloniatae trecentos equites, centum pedites miserunt. Aetolorum alae unius instar erat, quantum ab tota gente equitum venerat, et Thessalorum, <quorum> omnis equitatus speratus erat, non plus quam trecenti erant equites in castris Romanis. Achaei iuventutis suae, Cretico maxime armatu, ad mille quingentos dederunt.

56. Sub idem tempus et C. Lucretius praetor, qui navibus praeerat ad Cephallaniam, M. Lucretio fratre cum classe super Maleum Chalcidem iusso petere, ipse triremem conscendit, sinum Corinthium petens ad praeoccupandas in Boeotia res. tardior ei navigatio propter infirmitatem corporis fuit. M. Lucretius, Chalcidem adveniens, cum a P. Lentulo Haliartum oppugnari audisset, nuntium, praetoris verbis qui abscedere eum inde iuberet, misit. Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, eam rem adgressus legatus a moenibus abscessit. haec soluta obsidio locum alteri novae obsidioni dedit; namque extemplo M. Lucretius cum exercitu navali, decem milibus armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo erant, Haliartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare supervenit a Creusa praetor. ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt, duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes, quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae quadriremes. has praetor, quia nusquam erat maritumum bellum, remisit sociis. et Q. Marcius Chalcidem navibus venit, Alope Pthiotica capta, Larisa, quae Cremaste dicitur, oppugnata.
Cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex agris convecto, ad vastandum Pheraeorum <agrum> misit, ratus ad iuvandas sociorum urbes longius a castris abstractos deprehendi Romanos posse. quos cum eo tumultu nihil motos animadvertisset, * * * * praedam quidem praeterquam hominum -- pecora autem maxume omnis generis fuere -- divisit ad epulandum militibus * * *.

57. Sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant. et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem. consultantibus, quid agerent -- aderant autem Eumenes et Attalus in consilio --, trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma capiant. interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire. Perseus <hora> ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit; praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt. minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum -- Cassignatus praeerat -- et levis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi et Cretenses. constitit rex, incertus, quantae <hostium copiae> essent. duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit. proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit; postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum <via> omnis sine aqua et plurimi pulveris erat; advectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat. cum Romani quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc per aliquot dies fecerunt, sperantes fore, ut Romani equites abeuntium novissimum agmen adgrederentur; inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.

58. Postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passuum communivit. inde luce prima in eodem, quo solebat, loco peditum acie instructa, equitatum omnem levemque armaturam ad castra hostium ducit. visus et plurium et propior solito pulvis trepidationem in castris Romanis fecit. et primo vix creditum nuntianti est, quia prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis apparuerat; tum solis ortus erat. deinde ut plurium clamore et cursu a portis dubitatio exempta est, tumultus ingens oboritur. tribuni praefectique et centuriones in praetorium, miles ad sua quisque tentoria discurrit. minus quingentos passus a vallo instruxerat Perseus suos circa tumulum, quam Callinicum vocant. laevo cornu Cotys rex praeerat cum omnibus suae gentis; equitum ordines levis armatura interposita distinguebat. in dextro cornu Macedones erant equites, intermixti turmis eorum Cretenses; huic armaturae Midon Beroeaeus, equitibus et summae partis eius Meno Antigonensis praeerat. proximi cornibus constiterant regii equites, et, mixtum genus, delecta plurium gentium auxilia; Patrocles Antigonensis his et Paeoniae praefectus Didas erant praepositi. medius omnium rex erat; circa eum agema quod vocant, equitumque sacrae alae. ante se statuit funditores iaculatoresque: quadringentorum manus utraque numerum explebat; Ionem Thessalonicensem et Artemona Dolopem iis praefecit. sic regii constiterant. consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum omnem cum levi armatura emisit; pro vallo instructi sunt. dextro cornu praepositus C. Licinius Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus intermixtis; sinistro M. Valerius Laevinus sociorum ex Graecis populis equites habebat <et> eiusdem gentis levem armaturam; mediam autem aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat Q. Mucius. ducenti equites Galli ante signa horum instructi et de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti. Thessali quadringenti equites parvo intervallo super laevum cornu locati. Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter postremam aciem ac vallum steterunt.

59. In hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numerus equitum ac levis armaturae, concurrunt, a funditoribus iaculatoribusque, qui praecesserant, proelio orto. primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu, Italicos equites, incurrerunt, ut usu belli et ingenio inpavida gens turbaretur * * gladiis hastas petere pedites * * nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere. Perseus, in mediam invectus aciem, Graecos primo impetu avertit; quibus fusis cum gravis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, <qui a laevo> cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maxumo usui fuit. cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obvios exceperunt. nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere audebant. cum victor equestri proelio rex * * * * parvo momento si adiuvisset debellatum esse, et opportune adhortanti supervenit phalanx, quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt. fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis Evander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus erat, postquam agmen peditum venientium sub signis vidit, ad regem accurrit et monere institit, ne elatus felicitate summam rerum temere in non necessariam aleam daret; si contentus bene re gesta quiesset eo die, vel pacis honestae condicionem habiturum vel plurimos belli socios, qui fortunam sequerentur, si bellare mallet. in hoc consilium pronior erat animus regis. itaque conlaudato Evandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet, equitibus receptui canere.

60. Cecidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus peditum; capti sescenti ferme. ex regiis autem viginti equites, quadraginta pedites interfecti. postquam rediere in castra victores, omnes quidem laeti, ante alios Thracum insolens laetitia eminebat; cum cantu enim superfixa <hastis> capita hostium portantes redierunt. apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pavor etiam erat, ne extemplo castra hostis adgrederetur. Eumenes <consuli> suadere, ut trans Peneum transferret castra, ut pro munimento amnem haberet, dum perculsi milites animos colligerent. consul moveri flagitio timoris fatendi; victus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communivit. rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit, fatebatur quidem peccatum, quod pridie non institisset victis, sed aliquanto maiorem culpam esse, quod nocte foret cessatum; nam, ut neminem alium suorum moveret, levi armatura inmissa, trepidantium in transitu fluminis hostium deleri magna ex parte copias potuisse. Romanis quidem praesens pavor demptus erat, in tuto castra habentibus; damnum inter cetera praecipue famae movebat. et in consilio apud consulem pro se quisque in Aetolos conferebant causam: ab iis fugae terrorisque principium ortum; secutos pavorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum. quinque principes Aetolorum, qui primi terga vertentes conspecti dicebantur, <Romam missi>. Thessali pro contione laudati, ducesque eorum etiam virtutis causa donati.

61. Ad regem spolia caesorum hostium referebantur. [dona] ex his aliis arma insignia, aliis equos, quibusdam captivos dono dabat. scuta erant supra mille quingenta; loricae thoracesque mille amplius summam explebant; galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto numerus. haec per se ampla laetaque multiplicata verbis regis, quae ad contionem vocato exercitu habuit. 'praeiudicatum eventum belli habetis. meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo invictos se esse gloriabantur, fudistis. equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores creant: horum spolia paulo ante divisimus inter vos. nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt. sed facilius nobis sequentibus victos Peneum superare erit, quam illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra oppugnabimus, quae hodie cepissemus, ni fugissent; aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.' et qui vicerant, alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua audivere, ex eo, quod acciderat, spem futuri praecipientes, et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum phalangis erant, sibi quoque et navandae regi operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem <optabant. contione> dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit castra. tumulus hic ante Tempe eminet et Larisa medius abest Gonnum <eunti>.

62. <Romani> non abscedentes ab ripa Penei transtulerunt in locum tutiorem castra. eo Misagenes Numida venit cum mille equitibus, pari peditum numero, ad hoc elephantis duobus et viginti. per eos dies consilium habenti regi de summa <rerum>, cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta, ausi sunt quidam amicorum consilium dare, ut secunda fortuna in condicionem honestae pacis uteretur potius, quam spe vana evectus in casum inrevocabilem se daret. modum inponere secundis rebus nec nimis credere serenitati praesentis fortunae, prudentis hominis et merito felicis esse. mitteret ad consulem, qui foedus in easdem leges renovarent, quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinctio victore accepisset. neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna <posse, neque> spem firmiorem pacis perpetuae dari, quam quae perculsos adverso proelio Romanos molliores factura sit ad paciscendum. quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur, deos hominesque et moderationis Persei et illorum pervicacis superbiae futuros testes. numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus. itaque <ut> plurium adsensu conprobata est sententia, legati ad consulem missi; adhibito frequenti consilio auditi sunt. pacem petiere, vectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus Philippus cessisset, cessurum <quam> primum. haec legati. summotis his cum consultarent, Romana constantia vicit in consilio. ita tum mos erat, in adversis rebus voltum secundae fortunae gerere, moderari animo in secundis. responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi ius. haec cum renuntiassent legati, miraculo ignaris <Romani> moris pertinacia esse, et plerique vetare amplius mentionem pacis facere; ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Perseus hanc ipsam superbiam -- quippe ex fiducia virium esse -- timere, et summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non destitit animum consulis temptare. postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata pace ad Sycurium, unde profectus erat, redit, belli casum de integro temptaturus.

63. Fama equestris pugnae vulgata per Graeciam nudavit voluntates hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti <Persei>, laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris vulgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
Eodem tempore in Boeotia summa vi Haliartum Lucretius praetor oppugnabat; et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant. nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum nunc <saxis ingentibus, nunc> libramento plumbi gravatum ad terram urguebant, et si qua declinare nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere, raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant. cum operibus lentior <oppugnatio> esset, scalas per manipulos dividi praetor iussit, ut corona undique moenia adgressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec adtinebat oppugnari nec poterat. ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri erat, <corruerat>, duo milia militum delectorum admovit, <ut> eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto, scalis vacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent. haud segniter oppidani vim eius arcere parant. nam super stratum ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum ardentibus facibus accensuros eam se saepem minabantur, ut, incendio intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem murum haberent. quod inceptum eorum fors inpediit; nam tantus repente effusus est imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa. itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus simul partibus scalis capiuntur. in primo tumultu captae urbis seniores inpubesque, quos casus obvios obtulit, passim caesi; armati in arcem confugerunt; et postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub corona venierunt. fuerunt autem duo milia ferme et quingenti. ornamenta urbis, statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit, ad naves delatum; urbs diruta a fundamentis. inde Thebas ductus exercitus; quibus sine certamine receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant; adversae factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub corona vendidit. his gestis in Boeotia ad mare ac naves redit.

64. Cum haec in Boeotia gererentur, Perseus ad Sycurium stativa dierum aliquot habuit. ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentis acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae inlitos pice parari iubet; atque ita media nocte profectus, ut prima luce adgressus falleret. nequiquam primae stationes oppressae: tumultu ac terrore suo ceteros excitaverunt, signumque datum est arma extemplo capiendi; simulque in vallo, ad portas miles instructus erat. <tum vero pudore coeptae temere> et inconsulte oppugnationis castrorum Perseus [et] extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum, ratus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo carpenda hostis. breve certamen levis armaturae maxime cum procursatoribus fuit; equites peditesque sine tumultu in castra redierunt.
Demessis circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra movent. ibi cum securi et propter longinquitatem et viae inopis aquarum difficultatem, quae inter Sycurium et Crannona est, stativa haberent, repente prima luce <in> imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus ingentem tumultum fecit. pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant; peditum agmen sub lucem reliquerant in proxuma planitie. stetit paulisper <Perseus> in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos; qui postquam nihil movebant, equitem mittit, qui pedites referre ad Sycurium signa iuberet; ipse mox insecutus. Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.

65. Inde offensus longinquitate itineris rex ad Mopselum castra movit; et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt. ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum <mille> equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum, quantum adcelerare poterat, effuso agmine isset, inproviso adgressus est Romanos. iuncta vehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur, sescenti ferme homines. praedam custodiendam ducendamque in castra trecentis Cretensium dedit; ipse revocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine opprimi posse. L. Pompeius tribunus militum praeerat, qui perculsos milites repentino hostium adventu in propinquum tumulum recepit, loci se praesidio, quia numero et viribus impar erat, defensurus. ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere. ingens Romanos terror circumstabat; nam neque conferti propellere eos, qui in tumulum conitebantur, poterant et, ubi ordines procursando solvissent, patebant iaculis sagittisque. maxime cestrosphendonis vulnerabantur. hoc illo bello novum genus teli inventum est. bipalme spiculum hastili semicubitali infixum erat, crassitudine digiti; huic abiegnae breves pinnae tres, velut sagittis solent, circumdabantur; funda media duo scutalia inparia habebat; cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut glans emicabat. cum et hoc et alio omni genere telorum pars vulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri. nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulsit. nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium -- nam octingenti ferme et omnes Romani erant -- cum equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis militum imperat, ut legionum signa sequantur. ipse velitibus ad firmanda levium armorum auxilia adiectis ad tumulum praecedit. consulis latera tegunt Eumenes <et> Attalus et Misagenes, regulus Numidarum.

66. Cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis quidem ab ultuma desperatione recreatus est animus. Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit; quae et serius, quam res postulabat, et raptim acta, turbata cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura. consul anteveniens extemplo proelium conseruit. primo resistere Macedones; deinde, ut nulla re pares erant, amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam praefectus alae cecidit, abire conantur. ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis haesit. ingens ibi vexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, <dum> utcumque explicaretur agmen, sed armatis deicientibus <in> praeceps inpedimenta -- neque enim aliter via aperiri poterat --, iumentis, cum stimularentur, in turba saevientibus. vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor iubentium referre signa ruinae [quoque] prope similem trepidationem fecit, ut, <si> hostes intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades accipi potuerit. consul recepto ex tumulo praesidio contentus modico successu in castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno proelio pugnatum auctores sint; octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et Antipatrum, regios duces; vivos captos circiter duo milia octingentos, signa militaria capta viginti septem. nec incruentam victoriam fuisse; supra quattuor milia et trecentos de exercitu consulis cecidisse; signa sinistrae alae quinque amissa.

67. Hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies paucos ad Mopselum moratus sepulturae maxume militum amissorum cura, praesidio satis valido ad Gonnum relicto, in Macedoniam reciperet copias. Timotheum quendam ex regiis praefectis cum modica manu relinquit ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo temptare. cum Pellam venisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus. eo fama adfertur, Autlesbim, regulum Thracum, <et> Corragum, Eumenis praefectum, in Cotyis fines impetum fecisse et regionem, Marenen quam vocant, cepisse. itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus, magnis proficiscentem donis prosequitur. ducenta talenta, semestre stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare constituisset.
Consul postquam profectum Persea audivit, ad Gonnum castra movet, si potiri oppido posset. ante ipsa Tempe in faucibus situm Macedoniae claustra tutissima praebet et in Thessaliam opportunum Macedonibus decursum. cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto. in Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhaebia recepta, Larisam redit. inde Eumene atque Attalo domum remissis, Misageni Numidisque hiberna in proxumis Thessaliae urbibus distribuit, et partem exercitus ita per totam Thessaliam divisit, ut et hiberna commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent. Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad obtinendam Ambraciam misit. Graecarum civitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit. cum exercitus parte profectus in Achaiam Pthiotim Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas voluntate incolentium recepit. ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur. primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant: a quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt. dubitantem inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret, an in Boeotia aspiciendae res, Thebani vexantibus eos Coronaeis in Boeotiam arcessebant. et <ad> horum preces <et> quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.

Modalità mobile