Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xxxv

1. Principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum civitatibus iis quae post profectionem M. Catonis permultae rebellaverant crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque adversa ut vix dimidium militum quam quod acceperat successori tradiderit. nec dubium est quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. f. Scipio trans Hiberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt. praetor haec gesserat Scipio: idem pro praetore Lusitanos pervastata ulteriore provincia cum ingenti praeda domum redeuntes in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octavam incerto eventu pugnavit, numero militum impar, superior aliis; nam et acie frequenti armatis adversus longum et impeditum turba pecorum agmen et recenti milite adversus fessos longo itinere concurrerat. tertia namque vigilia exierant hostes; huic nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem viae proelium exceperat. itaque principio pugnae vigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et turbaverant primo Romanos; deinde aequata paulisper pugna est. in hoc discrimine ludos Iovi, si fudisset cecidissetque hostes, praetor vovit. tandem gradum acrius intulere Romani cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus victores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor; de exercitu Romano septuaginta et tres amissi. pugnatum haud procul Ilipa urbe est: eo victorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante urbem exposita est potestasque dominis suas res cognoscendi facta est; cetera vendenda quaestori data; quod inde refectum est, militi divisum.

2. Nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor cum haec in Hispania gerebantur. itaque adversae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur; et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: ea se legione -- nam in Sex. Digiti exercitu haud multum spei esse -- rem gesturum. seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse: nisi quod aut praetores ex provinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit ut in Hispania tumultuarii milites legerentur. Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C. Flaminium scribit et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; his duarum provinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.

3. Nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat. Pisas iam quadraginta milibus hominum, adfluente cotidie multitudine ad famam belli spemque praedae, circumsedebant. Minucius consul Arretium die quam edixerat ad conveniendum militibus venit. inde quadrato agmine ad Pisas duxit, et cum hostes non plus mille passuum ab oppido trans fluvium movissent castra, consul urbem haud dubie servatam adventu suo est ingressus. postero die et ipse trans fluvium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra. inde levibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur: in aciem exire non audebat novo milite et ex multis generibus hominum conlecto necdum noto satis inter se ut fidere alii aliis possent. Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et cum coacta vis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium per quod in castella eorum vicosque ageretur.

4. Cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter, L. Cornelius Merula, per extremos Ligurum fines exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat. consul in aciem exibat, hostes pugnam detractabant; praedatumque ubi nemo obviam exiret discurrebant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant. postquam omnia ferro ignique satis evastata erant, consul agro hostium excessit et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat. Boi ut egressum finibus suis hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes. nocte praetergressi castra Romana saltum qua transeundum erat Romanis insederunt. id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret lucem expectavit et, cum luce moveret, tamen turmam equitum exploratum misit. postquam relatum est quantae copiae et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit. idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi vera vinceret virtus, dimicandum viderunt.

5. Hora secunda ferme concursum est. sinistra sociorum [equitum] ala et extraordinarii prima in acie pugnabant; praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. Sempronius prioris anni consul. novus consul nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent quam datum signum esset. equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios tribunos militum educere iussit, unde cum signum dedisset impetum ex aperto facerent. haec agenti nuntius venit a Ti. Sempronio Longo non sustinere extraordinarios impetum Gallorum: et caesos permultos esse et qui supersint partim labore, partim metu remisisse ardorem pugnae; legionem alteram ex duabus, si videretur, submitteret, priusquam ignominia acciperetur. secunda missa est legio et extraordinarii recepti. tum redintegrata est pugna, cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset; et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus corpora Gallorum; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum. quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse. haec procella equestris primo confudit et turbavit, deinde dissipavit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed interequitantes alarii non patiebantur. consul obtestabatur milites ut paululum adniterentur: victoriam in manibus esse; dum turbatos et trepidantes viderent, instarent; si restitui ordines sissent, integro rursus eos proelio et dubio dimicaturos. inferre vexillarios iussit signa. omnes conisi tandem averterunt hostem. postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi. quattuordecim milia Boiorum eo die sunt caesa; vivi capti mille nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria. nec Romanis incruenta victoria fuit: supra quinque milia militum, ipsorum aut sociorum, amissa, centuriones tres et viginti, praefecti socium quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum secundae legionis.

6. Eodem fere tempore duorum consulum litterae allatae sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Bois facto et Q. Minuci a Pisis: comitia suae sortis esse, ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset. si ita videretur patribus, mitterent ad collegam ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret; si id facere gravaretur, quod non suae sortis id negotium esset, se quidem facturum quodcumque senatus censuisset; sed etiam atque etiam viderent ne magis e re publica esset interregnum iniri quam ab se in eo statu relinqui provinciam. senatus C. Scribonio negotium dedit ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret interregnum iniri passurum. missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam venturum. de litteris L. Corneli, quas scripserat secundum proelium cum Bois factum, disceptatio in senatu fuit, quia privatim plerisque senatoribus legatus M. Claudius scripserat fortunae populi Romani et militum virtuti gratiam habendam quod res bene gesta esset: consulis opera et militum aliquantum amissum et hostium exercitum, cuius delendi oblata fortuna fuerit, elapsum. milites eo plures perisse quod tardius ex subsidiis qui laborantibus opem ferrent successissent; hostes e manibus emissos quod equitibus legionariis et tardius datum signum esset et persequi fugientes non licuisset.

7. De ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores consultatio dilata est. instabat enim cura alia, quod civitas faenore laborabat et quod, cum multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via fraudis inita erat ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent; ita libero faenore obruebantur debitores. cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia quae proxime fuissent, ut qui post eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae quibus debitor vellet legibus ius creditori diceretur. inde postquam professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit plebesque scivit ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset.
Haec in Italia domi militiaeque acta. in Hispania nequaquam tantum belli fuit quantum auxerat fama. C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Illuciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit; et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones, vario tamen eventu nec sine militum iactura sunt facta. maiores gestae res a M. Fulvio. is apud Toletum oppidum cum Vaccaeis Vettonibusque et Celtiberis signis conlatis dimicavit, exercitum earum gentium fudit fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.

8. Cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies. itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio legato Romam venit. is in senatu cum de rebus ab se gestis disservisset quoque statu provincia esset, questus est cum patribus conscriptis quod tanto bello una secunda pugna tam feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus honos; postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent. prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum allatas esse inter se pugnantes, eoque dilatam esse consultationem ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese ut consul, qui sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid, cum ipsi veniendum esset, deduceret eum secum Romam, cum etiam verius esset Ti. Sempronio imperium habenti tradi exercitum quam legato: nunc videri amotum de industria qui, <si> ea quae scripsisset praesens diceret, arguere coram et, si quid vani adferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset; itaque nihil eorum quae postularet consul decernendum in praesentia censere. cum pergeret nihilo segnius referre ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros si de ea re fieret senatus consultum dixerunt.

9. Censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. Cornelius lustrum condidit. censa sunt civium capita CCXLIIIDCCIV. aquae ingentes eo anno fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundavit; circa portam Flumentanam etiam conlapsa quaedam ruinis sunt. et porta Caelimontana fulmine icta est murusque circa multis locis de caelo tactus; et Ariciae et Lanuvii et in Aventino lapidibus pluit; et a Capua nuntiatum est examen vesparum ingens in forum advolasse et in Martis aede consedisse: eas conlectas cum cura et igni crematas esse. horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum et supplicatio indicta est atque urbs lustrata. iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato dedicavit biennio post quam vovit. eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur. tria milia peditum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri. dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites: Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si vellent, novos colonos adscribere possent; vicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.

10. In exitu iam annus erat, et ambitio magis quam unquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes petebant patricii plebeique: P. Cornelius Cn. filius Scipio, qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Volso, hi patricii; plebei autem C. Laelius Cn. Domitius C. Livius Salinator M'. Acilius. sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti; nam et in unum locum petebant patricii ambo et rei militaris gloria recens utrumque commendabat. ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis et quo maior eo propior invidiam, Quincti recentior ut qui eo anno triumphasset. accedebat quod alter decimum iam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit: consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat; in Quinctio nova et recentia omnia ad gratiam erant, nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat. pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli: se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit ut praeferretur candidato quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, virum e civitate optimum iudicatum qui matrem Idaeam Pessinunte venientem in urbem acciperet.
L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit. postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Valerius Tappo Q. Salonius Sarra. aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli: multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia clupea inaurata in fastigio Iovis aedis posuerunt, porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram qua in Campum iter esset perduxerunt.

11. Diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat: extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est; nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum exitus non pateret, converso agmine redire institit consul. et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant Caudinaeque cladis memoria non animis modo sed prope oculis obversabatur. Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. eorum praefectus consuli pollicetur se parte utra vellet cum suis erupturum, tantum uti diceret utra pars frequentior vicis esset: in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu quem obsiderent et discurrere ad opem ferendam suis. conlaudatum eum consul spe praemiorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt. nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium. hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse. itaque qui primo intenti paratique si lacesserentur in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant. Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim evehi, velut quos impotentes regendi equi invitos efferrent. postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt. proximo deinde vico inferunt ignem, ferro flammaque omnia pervastant. fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt. itaque sine consilio, sine imperio pro se quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul quo intenderat pervenit.

12. Sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Aetolorum gens. ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in spe fuerant et Antiochum in vacuam Europae possessionem venturum nec Philippum aut Nabim quieturos. ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque rati ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt. ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium civitatiumque inhonoratissimi post eam victoriam essent cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum temptarent animos eorum sed suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum. Damocritus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicaearchus frater praetoris ad Antiochum est missus. tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus enervatam tyrannidem dicere: inde militem, inde naves navalesque socios habuisse; inclusum suis prope muris Achaeos videre dominantes in Peloponneso; nunquam habiturum reciperandi sua occasionem si eam quae tum esset praetermisisset. [et] nullum exercitum Romanum in Graecia esse nec [propter] Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam existimaturos Romanos cur legiones rursus in Graeciam transmittant. haec ad incitandum animum tyranni dicebantur ut, cum Antiochus in Graeciam traiecisset, conscientia violatae per sociorum iniurias Romanae amicitiae coniungeret se cum Antiocho. et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat; erat etiam maior orationis materia, quo ex altiore fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures ademptae res. ad hoc vetusta regum Macedoniae fama peragratusque orbis terrarum victoriis eius gentis referebatur: et tutum vel incepto vel eventu se consilium adferre; nam neque ut ante se moveat Philippus quam Antiochus cum exercitu transierit in Graeciam suadere et, qui sine Antiocho adversus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Aetolis qui tum graviores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos posse? adiciebat de duce Hannibale, nato adversus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset quam quot superessent. haec Philippo Nicander: alia Dicaearchus Antiocho; et omnium primum praedam de Philippo Romanorum esse dicere, victoriam Aetolorum, et aditum in Graeciam Romanis nullos alios quam Aetolos dedisse et ad vincendum vires eosdem praebuisse; deinde quantas peditum equitumque copias praebituri Antiocho ad bellum essent, quae loca terrestribus copiis, quos portus maritimis. tum de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur: paratum utrumque ad rebellandum esse et primam quamque occasionem reciperandi ea quae bello amisissent arrepturos. ita per totum simul orbem terrarum Aetoli Romanis concitabant bellum.

13. Et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt. Nabis extemplo circa omnes maritimos vicos dimisit ad seditiones in iis miscendas et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit. Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum a T. Quinctio cura mandata erat. itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt qui admonerent foederis Romani denuntiarentque ne pacem quam tantopere petisset turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam qui ea nuntiarent legatos miserunt.
Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam hiemis Ephesum pervenit. inde principio veris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam incolunt, oppugnandos est profectus. eo tempore legati Romani P. Sulpicius et P. Villius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam venere; inde Pergamum -- ibi regia Eumenis fuit -- escenderunt. cupidus belli adversus Antiochum Eumenes erat, gravem, si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore quam Philippus fuisset et aut funditus sublatum iri aut, si pax victo daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset: etiam si quid adversi casurum foret, satius esse Romanis sociis quamcumque fortunam subire quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem vi atque armis cogi. ob haec quantum auctoritate, quantum consilio valebat, incitabat Romanos ad bellum.

14. Sulpicius aeger Pergami substitit; Villius cum Pisidiae bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat, saepe congrederetur, ut animum eius temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quicquam ei ab Romanis esse. iis conloquiis aliud quidem actum nihil est, secutum tamen sua sponte est, velut consilio petitum esset, ut vilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret.
Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit eumque Ephesi conlocutum cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert: quaerenti Africano quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondisse Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas visere supra spem humanam esset, peragrasset. quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse: castra metari primum docuisse, ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi homines eam habuisse ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium esse mallent. exsequenti quem tertium duceret, haud dubie semet ipsum dixisse. tum risum obortum Scipioni et subiecisse 'quidnam tu diceres, si me vicisses?' 'tum vero me' inquit 'et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse.' et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis genus Scipionem movisse, quod e grege se imperatorum velut inaestimabilem secrevisset.

15. Villius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus audito legatorum Romanorum adventu occurrit. Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia. magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat uti, si vita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret. quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit: gravem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, veneno sustulisse. eam quoque causam clandestino facinori adiciebant quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset. magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit, legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus obversaretur Pergamum concessit; rex Ephesum omisso quod incohaverat bello redit. ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitavit. Minnio, ignarus omnium externorum viresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum quod nihil aequi postularent Romani sed bello quoque superaturum credebat. fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit ut a Pergamo accerserentur legati.

16. Iam convaluerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum venerunt. rex a Minnione excusatus et absente eo agi res coepta est. ibi praeparata oratione Minnio 'specioso titulo' inquit 'uti vos, Romani, Graecarum civitatium liberandarum video; sed facta vestra orationi non conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini. qui enim magis Zmyrnaei Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis? cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes praetorem quotannis cum imperio et virgis et securibus mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis vos iis has leges imposuisse. eandem de Zmyrna, Lampsaco civitatibusque quae Ioniae aut Aeolidis sunt causam ab Antiocho accipite. bello superatas a maioribus et stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit. itaque ad haec ei responderi velim, si ex aequo disceptatur et non belli causa quaeritur.' ad ea Sulpicius 'fecit verecunde' inquit 'Antiochus, qui, si alia pro causa eius non erant quae dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit. quid enim simile habet civitatium earum quas comparasti causa? ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, nunquam intermisso, quae ex foedere debent exigimus. potesne tandem dicere ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutaverint, sic Asiae civitates, ut semel venere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri mansisse et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse? nam si quod aliquando servierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot saecula adserendi eos in servitutem faciet, quid abest quin actum nobis nihil sit, quod a Philippo liberavimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum, Chalcidem, Demetriadem et Thessalorum totam gentem? sed quid ego causam civitatium ago quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognoscere aequius est?'

17. Vocari deinde civitatium legationes iussit, praeparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui quantumcumque virium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat. admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postulationes inserit et aequa iniquis miscent, ex disceptatione altercationem fecerunt. itaque nec remissa ulla re nec impetrata, aeque ac venerant omnium incerti legati Romam redierunt. rex dimissis iis consilium de bello Romano habuit. ibi alius alio ferocius, quia quo quisque asperius adversus Romanos locutus esset, eo spes gratiae maior erat, alius superbiam postulatorum increpare, tamquam Nabidi victo, sic Antiocho, maximo Asiae regum, imponentium leges: quamquam Nabidi tamen dominationem in patria sua et patria Lacedaemone remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant indignum videri; alii parvas et vix dictu dignas belli causas tanto regi eas civitates esse, sed initium semper a parvis iniusta imperandi fieri, nisi crederent Persas, cum aquam terramque ab Lacedaemoniis petierint, gleba terrae et haustu aquae eguisse. per similem temptationem <a> Romanis de duabus civitatibus agi, et alias civitates, simul duas iugum exuisse vidissent, ad liberatorem populum defecturas. si non libertas servitute potior sit, tamen omni praesenti statu spem cuique novandi res suas blandiorem esse.

18. Alexander Acarnan in consilio erat: Philippi quondam amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi et, tamquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum, in eum gradum amicitiae regis ut consiliis quoque arcanis interesset acceptus erat. is tamquam non utrum bellandum esset necne consuleretur sed ubi et qua ratione bellum gereretur, victoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset: iam primum Aetolos, qui umbilicum Graeciae incolerent, in armis eum inventurum, antesignanos ad asperrima quaeque belli paratos; in duobus velut cornibus Graeciae Nabim a Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argivorum urbem, repetentem maritimas civitates quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma capturum; nosse se spiritus eius, nosse animum; scire ferarum modo quae claustris aut vinculis teneantur, ingentes iam diu iras eum in pectore voluere. meminisse etiam se quotiens in bello precari omnes deos solitus sit ut Antiochum sibi darent adiutorem; cuius voti si compos nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum. tantum non cunctandum nec cessandum esse; in eo enim victoriam verti si et loca opportuna et socii praeoccuparentur. Hannibalem quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distringendos Romanos.

19. Hannibal non adhibitus est in consilium, propter conloquia cum Villio suspectus regi et in nullo postea honore habitus. primo eam contumeliam tacitus tulit; deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque 'pater Hamilcar' inquit, 'Antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit nunquam amicum fore populi Romani. sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi, hoc me in pace patria mea expulit, hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit: hoc duce, si tu spem meam destitueris, ubicumque vires, ubi arma esse sciam veniam, toto orbe terrarum quaerens aliquos Romanis hostes. itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet, aliam materiam crescendi ex me quaerant. odi odioque sum Romanis. id me verum dicere pater Hamilcar et di testes sunt. proinde cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto: si qua res te ad pacem compellet, in id consilium alium cum quo deliberes quaerito.' non movit modo talis oratio regem sed etiam reconciliavit Hannibali. ex consilio ita discessum est ut bellum gereretur.

20. Romae destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum, sed nihildum ad id bellum praeter animos parabant. consulibus ambobus Italia provincia decreta est, ita ut inter se compararent sortirenturve uter comitiis eius anni praeesset: ad utrum ea non pertineret cura, ut paratus esset si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones. huic consuli permissum ut duas legiones scriberet novas et socium nominis Latini viginti milia et equites octingentos. alteri consuli duae legiones decretae quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim milia et equites quingenti. Q. Minucio cum exercitu quem in Liguribus habebat prorogatum imperium; additum in supplementum ut quattuor milia peditum Romanorum scriberentur, centum quinquaginta equites, et sociis eodem quinque milia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites. Cn. Domitio extra Italiam quo senatus censuisset provincia evenit, L. Quinctio Gallia et comitia habenda. praetores deinde provincias sortiti, M. Fulvius Centumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. Valerius Tappo Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. Baebius Tamphilus Hispaniam citeriorem, A. Atilius Serranus ulteriorem. sed his duobus primum senatus consulto, deinde plebei etiam scito permutatae provinciae sunt: Atilio classis et Macedonia, Baebio Bruttii decreti. Flaminio Fulvioque in Hispaniis prorogatum imperium. Atilio in Bruttios duae legiones decretae quae priore anno urbanae fuissent, et ut sociis eodem milia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites. Baebius Tamphilus triginta naves quinqueremes facere iussus et ex navalibus veteres deducere si quae utiles essent et scribere navales socios; et consulibus imperatum ut ei duo milia socium ac Latini nominis et mille Romanos darent pedites. hi duo praetores et duo exercitus, terrestris navalisque, adversus Nabim aperte iam oppugnantem socios populi Romani dicebantur parari; ceterum legati ad Antiochum missi expectabantur, et priusquam ii redissent vetuerat Cn. Domitium consulem senatus discedere ab urbe.

21. Praetoribus Fulvio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae provincia erat, negotium datum ut praeter eam classem cui Baebius praefuturus erat centum quinqueremes pararent.
Priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa. capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, Amiterni terra pluvisse, Formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bovem locutum 'Roma, cave tibi'. ceterorum prodigiorum causa supplicatum est: bovem cum cura servari alique haruspices iusserunt. Tiberis infestiore quam priore <anno> impetu inlatus urbi duos pontes, aedificia multa maxime circa Flumentanam portam evertit. saxum ingens sive imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentiretur labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
Priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis conlatis pugnavit: novem milia hostium occidit, ceteros fusos fugatosque in castra compulit. ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt. nocte clam profecti Ligures, prima luce vacua castra Romanus invasit; praedae minus inventum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant. Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit: ex agro Pisano in Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque pervastavit. ibi praeda Etrusca, quae missa a populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.

22. Sub idem tempus legati ab regibus Romam reverterunt. qui cum nihil quod satis maturam causam belli haberet nisi adversus Lacedaemonium tyrannum adtulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios. consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in provincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios venit. duo consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt. primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt.
Et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae; nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Corribilonem vivum cepit, et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit; alia voluntate ad eum defecerunt. tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit. Toletum ibi parva urbs erat, sed loco munito. eam cum oppugnaret, Vettonum magnus exercitus Toletanis subsidio venit. cum iis signis conlatis prospere pugnavit et fusis Vettonibus operibus Toletum cepit.

23. Ceterum eo tempore minus ea bella quae gerebantur curae patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho belli. nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant; inter quae allatum erat, cum in Aetoliam venisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum. itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe miserat in Graeciam, tamen, quia non copiis modo sed etiam auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octavium et Cn. Servilium et P. Villium legatos in Graeciam misit; et ut M. Baebius ex Bruttiis ad Tarentum et Brundisium promoveret legiones decrevit, inde, si res posceret, in Macedoniam traiceret; et ut M. Fulvius praetor classem navium viginti mitteret ad tuendam Siciliae oram; et ut cum imperio esset qui classem eam duceret -- duxit L. Oppius Salinator, qui priore anno aedilis plebei fuerat --; et ut idem praetor L. Valerio collegae scriberet periculum esse ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam traiceret, itaque placere senatui ad eum exercitum quem haberet tumultuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimam provinciae qua vergeret in Graeciam tueri posset. eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit oppidaque omnia maritima quae in Graeciam versa erant praesidiis firmavit. addidit alimenta rumoribus adventus Attali, Eumenis fratris, qui nuntiavit Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse et Aetolos ita se parare ut sub adventum eius in armis essent. et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae et aedes liberae, locus, lautia decreta et munera data: equi duo, bina equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti pondo.

24. Cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem pertinere visum est consules primo quoque tempore creari. itaque senatus consultum factum est, ut M. Fulvius praetor litteras extemplo ad consulem mitteret quibus certior fieret senatui placere provincia exercituque tradito legatis Romam reverti eum et ex itinere praemittere edictum quo comitia consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris consul et praemisso edicto Romam venit.
Eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. f. Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. Manlius Volso. P. Scipioni, ut dilatum viro tali non negatum honorem appareret, consulatus datus est; additur ei de plebe collega M'. Acilius Glabrio. postero die praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius Mammula C. Livius et L. Oppius, utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat qui classem viginti navium in Siciliam duxerat. interim dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias continere, et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est ut quinqueremes novas quinquaginta faceret.

25. Et populus quidem Romanus ita se ad omnes conatus Antiochi praeparabat: Nabis iam non differebat bellum sed summa vi Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, agros eorum vastabat. Achaei non antea ausi capessere bellum quam ab Roma revertissent legati, ut quid senatui placeret scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt qui consilium ab eo peterent. in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi. cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius quem ipsi consuluissent consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat. praetor is tum erat et omnes eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos quid vellent iussit: praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque ut, quantum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret nec belli. plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa. Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam, quae a mari Gytheum tueri posset; sed metuens ne dilationem res non pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.

26. Comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda si qua obsessis mari submitterentur praesidia, tres tectas naves et lembos pristesque, tradita vetere classe ex foedere Romanis. harum novarum tum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie remigem militemque simulacris navalis pugnae exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis si praesidia maritima interclusisset. praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, ita rudis in re navali erat, Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militaverat, ignarus. navis erat quadriremis vetus, capta annis octoginta ante, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret. huius fama motus -- fuerat enim nobile in classe regia quondam navigium -- deduci ab Aegio putrem iam admodum et vetustate dilabentem iussit. hac tum praetoria nave praecedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis veheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naves; et primo statim incursu ad novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, divulsa est captique omnes qui in nave erant. cetera classis praetoria nave amissa quantum quaeque remis valuit fugerunt. ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit nec ante fugae finem quam Patras ventum est fecit. nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus imminuit: quin contra, si in re navali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea quorum usu calleret spei nactus, breve id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.

27. Nabis cum prospera <re> elatus, tum spem etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune positis praesidiis voluit. tertia parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias posuit <castra>; imminet is locus et Leucis et Acriis, qua videbantur hostes exercitum admoturi. cum ibi stativa essent <et> pauci tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit. navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit; in ea expeditos milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio levi genere armaturae imposuit. inde litora legens cum ad propinquum castris hostium promunturium venisset, egressus callibus notis nocte Pleias pervenit et, sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu, ignem casis ab omni parte castrorum iniecit. multi prius incendio absumpti sunt quam hostium adventum sentirent, et qui senserant nullam opem ferre potuerunt. ferro flammaque omnia absumpta; perpauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt. ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit. inde Tegeam exercitu contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse. ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso die Gytheum expugnatum est. cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barbosthenem -- mons est decem milia passuum ab Lacedaemone -- promovit. et Nabis recepto Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae vocant castra occupavit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat. inde hostibus occurrit. obtinebant autem longo agmine propter angustias viae prope quinque milia passuum; cogebatur agmen ab equitibus et maxima [a] parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos adgressurum. duae res simul inopinatae perculerunt eum: una praeoccupatus quem petebat locus, altera quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat posse.

28. Erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis sollertiae atque usus, nec belli tantum temporibus sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat. ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret secum ipse agitabat animo, cum comites haberet ab his quaerebat, si hostis eo loco apparvisset, quid si a fronte, quid si ab latere hoc aut illo, quid si ab tergo adoriretur capiendum consilii foret: posse instructos derecta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum viae occurrere. quem locum ipse capturus esset cogitando aut quaerendo exsequebatur, aut quot armatis aut quo genere armorum -- plurimum enim interesse -- usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret; quanto ea aut quali praesidio custodiret; et utrum pergere qua coepisset ire via an eam qua venisset repetere melius esset; castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset; qua postero die castra moventi tutum maxime iter, quae forma agminis esset. his curis cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum agitaverat ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset. et tum omnium primum agmen constituit; dein Cretenses auxiliares et quos Tarentinos vocabant equites binos secum trahentes equos ad prima signa misit et iussis equitibus subsequi super torrentem unde aquari possent rupem occupavit. eo impedimenta omnia et calonum turbam conlectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communivit; tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat. hostes quingentos passus aberant. ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae aquati sunt; et priusquam, qualia [in] propinquis castris solent, contraheretur certamen, nox intervenit; postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse. nocte in valle a conspectu hostium aversa quantam multitudinem locus occulere poterat condidit caetratorum.

29. Luce orta Cretensium levis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt. Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat. Cretenses et hostium auxiliares equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant. aliquamdiu dubium proelium fuit, ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus. procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent. effuse secuti fugientes per convallem plerique et volnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent. caetrati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, instructi sederant ut facile per intervalla ordinum fugientes suos acciperent. consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi, et in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et volneribus fessos impetum faciunt. nec dubia victoria fuit. extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu quam secutus erat fugiens ad castra est compulsus; multi caesi captique in ea fuga sunt. et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens. inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum vellet receptum ad urbem haberet aut commeatus ab urbe in castra portarentur, simul et temptaturos si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent. non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit. postero die Pythagoran cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit: ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.

30. Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium quae pro castris erat emittit. illi ubi hostes adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt; deinde postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur, metu ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt. extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et diripiunt; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt. erat iter tale per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset. ut vero ad postremos proelium ortum est clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant. Philopoemen utcumque possent instare et persequi auxiliaribus iussis -- utique enim equitibus haud facilem futuram fugam -- ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit. ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet. ipse ex cetera copia militum qui, quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant delectos, nihil praeter gladios secum ferentes, extemplo educit et duarum portarum itineribus quae Pharas quaeque Barbosthenem ferunt eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes credebat. nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deviis callibus medio saltu recipiebant se; primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, regione eorum occultis semitis se tenuerunt; ubi praegressi ea sunt, iam tutum rati in patentes vias descenderunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit. Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et, quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.

31. Dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum avertissent. minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse. Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere. eo Magnetum concilium indictum est. accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia cum reddi obsidem filium Philippo allatum esset stipendiumque impositum remitti, inter cetera vana allatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse. id ne fieret, Eurylochus princeps Magnetum factionisque eius quidam omnia novari Aetolorum Antiochique adventu malebant. adversus eos ita disserendum erat ne timorem vanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset. illa tantum commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse, tum eam civitatem praecipue; ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus; ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent et novus et incognitus pro vetere et experto habendus rex esset. Magnetarchen summum magistratum vocant; is tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit dissimulandum sibi et Magnetibus esse quae fama volgata de reddenda Demetriade Philippo foret: id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius evectus proiecit tum quoque specie liberam Demetriadem esse, re vera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc vocem fremitus variantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi Magnetum invocaret. hac voce perterritis omnibus Zeno ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam vitam auctoritatis tum quod semper Romanorum haud dubie partis fuerat, ab Quinctio legatisque aliis flens petit ne unius amentiam civitati adsignarent: suo quemque periculo furere. Magnetas non libertatem modo sed omnia quae hominibus sancta caraque sint T. Quinctio et populo Romano debere: nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saevituros quam ut Romanam amicitiam violarent.

32. Huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit. iam enim et id magis in dies Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso forte tempore Thoas princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum. qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures terrestres navalesque copias commemorando: ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis animos, tantum advehi auri ut ipsos emere Romanos posset. apparebat quid ea oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et quae agerent omnia legatis Romanis deferebantur; et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem liberam mittere adversus regis legatum auderent. Athenienses maxime in eam rem idonei visi sunt et propter civitatis dignitatem et vetustam societatem cum Aetolis. ab iis Quinctius petit ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent. Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus qui Graeciam Asiamque incolerent ait integris rebus Philippi potuisse intervenire Antiochum: sua quemque habiturum fuisse neque omnia sub nutum dicionemque Romanam perventura. 'nunc quoque' inquit, 'si modo vos quae incohastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem. ea autem in libertate posita est quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio pendet.' Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam T. Quincti admonuerunt: ne temere eam nimia celeritate consiliorum everterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, haud procul inde abesse; dum integra omnia essent, verbis potius de iis quae ambigerentur disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.

33. Multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores auctoritate obtinuerunt ut daretur iis concilium. hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Aetoliam Quinctio visum est: aut enim moturum aliquid aut omnes homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma. postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure civitatium de quibus ambigeretur disseruit: si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho, lanistis Aetolis, non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius cladem eius belli sensuros quam qui movissent. haec nequiquam velut vaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos. huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus praetor eorum; nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non veritus maiestatem viri, aliud in praesentia quod magis instaret praevertendum sibi esse dixit: decretum responsumque in Italia brevi castris super ripam Tiberis positis daturum. tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit.

34. Quinctius legatique Corinthum redierunt; inde ut quaeque de Antiocho <adferrentur excipiebant. Aetoli ne> nihil per se ipsi moti et sedentes expectare adventum viderentur regis, concilium quidem universae gentis post dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autem -- ita vocant sanctius consilium: ex delectis constat viris -- id agitabant quonam modo in Graecia res novarentur. inter omnes constabat in civitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare velle. Aetoli consilium cum rei <tum> spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi. singuli in singulas principes missi sunt Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem. hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit. litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste, tenentes velamenta supplicum, <in> contionem frequentem accierunt singulos universosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent. et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Aetolico spes movit, et pro se quisque revocari iubebant. his praeparatis Diocles cum omni equitatu -- et erat tum praefectus equitum -- specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, luce prima tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit. postquam portae adpropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos, itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti videretur quam praesidium. ibi una ex turmis ad portam relicta ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit. mox equitum plena urbs erat et loca opportuna occupabantur; tum in domos missi qui principes adversae factionis interficerent. ita Demetrias Aetolorum facta est.

35. Lacedaemone non urbi vis adferenda sed tyrannus dolo capiendus erat; quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, tunc intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum. causam mittendi ad eum habuerunt quod fatigabat precibus ut auxilia sibi, cum illis auctoribus rebellasset, mitterentur. mille pedites Alexameno dati sunt et triginta delecti ex iuventute equites. iis a praetore Damocrito in consilio arcano gentis, de quo ante dictum est, denuntiatur ne se ad bellum Achaicum aut rem ullam quam sua quisque opinione praecipere posset crederent missos esse: quidquid Alexamenum res monuisset subiti consilii capere, ad id quamvis inopinatum, temerarium, audax oboedienter exsequendum parati essent ac pro eo acciperent tamquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent. cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum venit, quem adveniens extemplo spei implevit: Antiochum iam transisse in Europam, mox in Graecia fore, terras maria armis viris completurum; non cum Philippo rem esse credituros Romanos; numerum iniri peditum equitumque ac navium non posse; elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam. Aetolos toto suo exercitu paratos esse venire Lacedaemonem, cum res poscat, sed frequentes armatos ostendere advenienti regi voluisse. Nabidi quoque et ipsi faciendum esse ut quas haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio sed educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora exerceret. consuetudine leviorem laborem fore et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse. educi inde frequenter ante urbem in campum ad Eurotan amnem coepere. satellites tyranni media fere in acie consistebant; tyrannus cum tribus summum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante signa vectabatur, cornua extrema inuisens; in dextro cornu Aetoli erant, et qui ante auxiliares tyranni fuerant et qui venerant mille cum Alexameno. fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde velut imperato quod res poposcisset recipiendi ad tyrannum. sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno vectatus cum ad suos concessisset, tum equitibus ab domo secum missis 'agenda' inquit 'res est, iuvenes, audendaque quam me duce impigre exsequi iussi estis. parate animos, dextras, ne quis in eo quod me viderit facientem cesset. qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.' horror cunctos cepit et meminerant cum quibus mandatis exissent. tyrannus ab laevo cornu veniebat. ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri: conligit et ipse animum confusum tantae cogitatione rei. postquam adpropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat, iacentem equites confodiunt; multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus volnera pervenerunt, et priusquam <a> media acie succurreretur exspiravit.

36. Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam occupandam pergit. corporis custodes, cum in oculis res gereretur, pavor primo cepit; deinde, postquam abire Aetolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus vitae mortisque ultoribus est facta. nec movisset se quisquam si extemplo positis armis vocata in contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori conveniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria cuiusquam; sed, ut oportuit in consilio fraude coepto, omnia in maturandam perniciem eorum qui fecerant sunt acta. dux regia inclusus diem ac noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit; Aetoli velut capta urbe quam liberasse videri volebant in praedam versi. simul indignitas rei, [ac] simul contemptus animos Lacedaemoniis ad coeundum fecit. alii dicere exturbandos Aetolos et libertatem, cum restitui videretur interceptam, repetendam; alii, ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum. Laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni. eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos per urbem caedunt. tum regiam invadunt; ibi Alexamenum cum paucis resistentem obtruncant. Aetoli circa Chalcioecon -- Minervae aereum est templum -- congregati caeduntur; pauci armis abiectis pars Tegeam, pars Megalen polin perfugiunt; ibi comprensi a magistratibus sub corona venierunt.

37. Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia turbata metu invenisset, evocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat, societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit, eo etiam facilius quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et viginti quinqueremibus ad Gytheum accessit. iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam principem, pulsum opibus eorum qui Romanae societatis erant, post T. Quincti legatorumque adventum, et Herodorum, Cianum mercatorem sed potentem Chalcide propter divitias, praeparatis ad proditionem iis qui Euthymidae factionis erant, nequaquam eandem fortunam qua Demetrias per Eurylochum occupata erat habuit. Euthymidas ab Athenis -- eum domicilio delegerat locum -- Thebas primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium. inde haud procul in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et ducentos equites, onerarias leves ad triginta habebat. eas cum sescentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde, cum pedestres copias adpropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret; ipse ceteras copias nocturnis maxime itineribus quanta poterat celeritate Chalcidem ducebat.

38. Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pavidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant; deinde postquam resedit terror et prodi et deseri non patriam modo sed etiam Romanorum societatem cernebant, consilio tali animum adiecerunt.
Sacrum anniversarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis Dianae erat, quod non popularium modo sed Carystiorum etiam coetu celebratur. eo miserunt qui orarent Eretrienses Carystiosque ut et suarum fortunarum in eadem insula geniti misererentur et Romanam societatem respicerent: ne sinerent Aetolorum Chalcidem fieri; Euboeam habituros, si Chalcidem habuissent; grave fuisse Macedonas dominos, multo minus tolerabiles futuros Aetolos. Romanorum maxime respectus civitates movit et virtutem nuper in bello <et> in victoria iustitiam benignitatemque expertas. itaque quod roboris in iuventute erat utraque civitas armavit misitque. iis tuenda moenia Chalcidis oppidani cum tradidissent, ipsi omnibus copiis transgressi Euripum ad Salganea posuerunt castra. inde caduceator primum, deinde legati ad Aetolos missi percunctatum quo suo dicto factove socii atque amici ad se oppugnandos venirent. respondit Thoas dux Aetolorum non ad oppugnandos sed ad liberandos ab Romanis venire sese: splendidiore nunc eos catena sed multo graviore vinctos esse quam cum praesidium Macedonum in arce habuissent. se vero negare Chalcidenses aut servire ulli aut praesidio cuiusquam egere. ita digressi ex conloquio legati ad suos; Thoas et Aetoli, ut qui spem omnem in eo ut improviso opprimerent habuissent, ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae haudquaquam pares, domum rediere. Euthymidas postquam castra popularium ad Salganea esse profectosque Aetolos audivit, et ipse a Thebis Athenas rediit; et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria nave ut quid morae esset sciret, postquam rem omissam ab sociis vidit, Thronium unde venerat repetit.

39. Quinctius quoque his auditis ab Corintho veniens navibus in Chalcidico Euripo Eumeni regi occurrit. placuit quingentos milites praesidii causa relinqui Chalcide ab Eumene rege, ipsum Athenas ire. Quinctius quo profectus erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam, et ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit ut armaret iuventutem, et <Villium> ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis rem adgressurus. Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus. eo multitudo Magnetum omnis cum se effudisset, quaesivit Villius utrum ad amicos an ad hostes venisse se mallent. respondit Magnetarches Eurylochus ad amicos venisse eum, sed abstineret portu et sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec per conloquii speciem multitudinem sollicitaret. altercatio inde non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet Magnetas imminentesque praediceret clades, multitudo obstreperet nunc senatum nunc Quinctium accusando. ita inrito incepto Villius ad Quinctium sese recepit. at Quinctius nuntio ad praetorem misso ut reduceret domum copias, ipse navibus Corinthum rediit.

40. Abstulere me velut de spatio Graeciae res immixtae Romanis, non quia ipsas operae pretium esset perscribere sed quia causae cum Antiocho fuerunt belli. consulibus designatis -- inde namque deverteram -- L. Quinctius et Cn. Domitius consules in provincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius adversus Boios. Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu -- summa omnium mille et quingenti -- consuli dediderunt sese. ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captivis parta sed recepti quoque aliquot cives sociique qui in hostium potestate fuerant.
Eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito. tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites; triumviri deduxerunt eos Q. Naevius M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equitibus. Bruttiorum proxime fuerat ager; Brutti ceperant de Graecis. Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter sed segnior: terra dies duodequadraginta movit. per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; [in] triduum eius rei causa supplicatio habita est. ille non pavor vanus sed vera multorum clades fuit: incendio a foro Bovario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa arsere tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagraverunt.

41. Iam fere in exitu annus erat, et in dies magis et fama de bello Antiochi et cura patribus crescebat; itaque de provinciis designatorum magistratuum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est. decrevere ut consulibus Italia et quo senatus censuisset -- eam esse bellum adversus Antiochum regem omnes sciebant -- provinciae essent; cuius ea sors esset, quattuor milia peditum civium Romanorum et trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta. eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid moraretur quo minus consul novus quo senatus censuisset extemplo proficisci posset. item de provinciis praetorum decretum est, prima ut sors duae urbanaque et inter cives ac peregrinos iurisdictio esset, secunda Bruttii, tertia classis ut navigaret quo senatus censuisset, quarta Sicilia, quinta Sardinia, sexta Hispania ulterior. imperatum praeterea L. Quinctio consuli est ut duas legiones civium Romanorum novas conscriberet et socium ac Latini nominis viginti milia peditum et octingentos equites. eum exercitum praetori cui Bruttii provincia evenisset decreverunt.
Aedes duae Iovis eo anno in Capitolio dedicatae sunt; voverat L. Furius Purpurio praetor Gallico bello unam, alteram consul; dedicavit Q. Marcius Ralla duumvir. iudicia in faeneratores eo anno multa severe sunt facta, accusantibus privatos aedilibus curulibus M. Tuccio et P. Iunio Bruto. de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio positae et in cella Iovis supra fastigium aediculae [et] duodecim clupea inaurata; et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios fecerunt.

42. Intentis in apparatum novi belli Romanis ne ab Antiocho quidem cessabatur. tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam volebat. tenuit eum et de Hannibale deliberatio. et primo naves apertae quas cum eo missurus in Africam fuerat moratae sunt; deinde an omnino mittendus esset consultatio mota est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse, et quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias eius, erexerat multorum in Graecia animos, iisdem et regis spem inflabat: omnium votis eum accersi; concursum ad litora futurum, unde classem regiam prospexissent. hic idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope iam certam regis. nam neque dimittendam partem navium a classe regia censebat neque, si mittendae naves forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem praeficiendum: exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies nova consilia vel fortuna sua vel ingenium possit facere, et ipsam eam gloriam belli qua velut dote Hannibal concilietur nimiam in praefecto regio esse. regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem videri debere. si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore ac si per alium ducem amittantur; si quid prospere eveniat, Hannibalis eam, non Antiochi gloriam fore; si vero universo bello vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege victurum Hannibalem, uni subiectum, qui patriam prope non tulerit? non ita se a iuventa eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus videatur. nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse. modicum fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem fore: si summa petantur, et dantem et accipientem praegravatura.

43. Nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum qui genus ac fortunam suam animis non aequant, quia virtutem et bonum alienum oderunt. extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est. Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem in Graeciam constituit. priusquam solveret naves, Ilium a mari escendit ut Minervae sacrificaret. inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur. Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi conlectis in alto quae dissipatae erant navibus ad Pteleum primum continentis venit. ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt; quorum frequentia laetus die postero in portum urbis navibus est invectus, copias haud procul inde exposuit. decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum.
Aetoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum allatum est, concilio indicto decretum quo accerserent eum fecerunt. iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat. inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis cum plausibus clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa volgi significatur.

44. In concilium ut ventum est, aegre a Phaenea praetore principibusque aliis introductus silentio facto dicere orsus rex. prima eius oratio fuit [primo] excusantis quod tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis venisset: id suae impensae erga eos voluntatis maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad navigandum immaturo vocantibus legatis eorum haud gravate obsecutus esset credidissetque, cum se vidissent Aetoli, omnia vel in se uno posita praesidia existimaturos esse. ceterum eorum quoque se quorum expectatio destituta in praesentia videatur spem abunde expleturum; nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam classibus completurum, nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset. cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos: in praesentia curae esse Aetolis debere ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.

45. In hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit. post discessum regis inter duos principes Aetolorum Phaeneam et Thoantem contentio fuit. Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis quae in controversia cum populo Romano essent utendum potius Antiocho censebat quam duce belli: adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma. multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere quae bello et armis cogi non possint. Thoas negare paci studere Phaeneam sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant; nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse. quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem ut quoniam, quod maximum fuerit, ipse vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestres navalesque accersat. armatum regem aliquid impetraturum: inermem non pro Aetolis modo sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud Romanos. haec vicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta principes cum quibus, si qua vellet, consultaret delegerunt.

46. Ita dimisso concilio multitudo omnis in suas civitates dilapsa est; rex postero die cum apocletis eorum unde bellum ordiretur consultabat. optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi, et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse. itaque cum mille peditibus rex qui Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroneam occurrerunt et decem constratis navibus secuti sunt. rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit; et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. pauci utrimque ad conloquium congressi sunt. Aetoli magnopere suadere ut salva Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum; neque enim eum inferendi belli sed liberandae Graeciae causa in Europam traiecisse, et liberandae re, non verbis et simulatione, quod fecissent Romani. nihil autem utilius Graeciae civitatibus esse quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et fiducia fore. nam si non recepissent regem, viderent quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset. ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset; nullam enim civitatem se in Graecia nosse quae aut praesidium habeat aut stipendium Romanis pendat aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur; itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant. amicitiam regis non aspernari nec ipsorum Aetolorum. id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant; nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.

47. Haec renuntiata regi ad naves ubi restiterat cum essent, in praesentia -- neque enim iis venerat copiis ut vi agere quicquam posset -- reverti Demetriadem placuit. ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum Aetolis rex quid deinde fieret. placuit <Boeotos>, Achaeos, Amynandrum regem Athamanum temptare. Boeotorum gentem aversam ab Romanis iam inde a Brachylli morte et quae secuta eam fuerant censebant; Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant. Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandrum et filiae Apamam nomina imposuerat; quam regiis inclutam nuptiis maior e fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat. hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus impulerant in spem Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset; et ea vanitas promissorum non apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum valuit.

48. In Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii datum est concilium. Antiochi legatus prior quam Aetoli est auditus. is, ut plerique quos opes regiae alunt, vaniloquus maria terrasque inani sonitu verborum complevit: equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, averso refugientes equo certius figentes. his equestribus copiis quamquam vel totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplices copias peditum et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans; navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae unquam nec arte nec virtute navali aequassent. iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse: scire ipsos abundasse semper auro regna Asiae. itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege. eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Graeciam veniat, nihil postulare ab Achaeis in quo fides eorum adversus Romanos, priores socios atque amicos, laedatur; non enim ut secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere. pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, optent: bello se non interponant. idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petiit ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur. provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quincti, ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos. quo enim illum unquam imperatoris functum officio esse? auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.

49. Ad ea Quinctius coram quibus magis quam apud quos verba faceret dicere Archidamum rationem habuisse; Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in verbis, non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere; itaque parvi Achaeorum existimationem, quibus notos esse se scirent, fecisse: legatis regis et per eos absenti regi eum se iactasse. quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere: mentiendo in vicem iactandoque vires quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse. 'dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis. est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, homo non qua isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.' hoc dici apte in copias regis, quae paulo ante iactatae sint, posse; varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas <et Medos> et Cadusios et Elymaeos, Syros omnes esse, haud paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam militum genus. 'et utinam subicere oculis vestris, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum, nunc Chalcidem: videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis, videretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis quod militi admetiatur, nunc mutuas pecunias faenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem. male crediderunt et Antiochus Aetolis et Aetoli regiae vanitati; quo minus vos decipi debetis sed expertae potius spectataeque Romanorum fidei credere. nam quod optimum esse dicunt, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus vestris est: quippe sine gratia, sine dignitate praemium victoris eritis.'

50. Nec absurde adversus utrosque respondisse visus est, et facile erat orationem apud faventes aequis auribus accipi. nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit quin omnes eosdem genti Achaeorum hostes et amicos quos populus Romanus censuisset iudicarent bellumque et Antiocho et Aetolis nuntiari iuberent. auxilia etiam quo censuit Quinctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt. erat enim haud procul seditione Athenis res, trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, donec ab iis qui Romanae partis erant Quinctius est accitus et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exilium est eiectus.
Et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit; Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in Boeotiam venisset, tum quid sibi faciundum esset se deliberaturos esse.
Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus ut et praevenirent sui et venientes, si possent, exciperent, Menippum cum tribus ferme milibus militum et cum omni classe Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum militum et ex ea copia quae Lamiae repente conligi potuit non ita multos Aetolos ducit. Achaei quingenti <et> ab Eumene rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem pervenerunt. Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, venerunt. Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus. qui postquam obsessas ab hostibus fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam transmissurus.

51. Templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde in proxima Euboeae est mari traiectus. ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto quo sunt templa quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in litore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset, repente Menippus palatos passim adgressus eos cecidit, ad quinquaginta vivos cepit; perpauci effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus. ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur. Antiochus admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex suis partim Aetolos Chalcidem misisset qui eadem illa quae nuper cum minis gravioribus agerent, nequiquam contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit ut portae sibi aperirentur. qui Romanae partis erant sub adventum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant. Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. priores Achaei et Eumenis milites pacti ut sine fraude liceret abire, praesidio excesserunt; pertinacius Romani Euripum tuebantur. hi quoque tamen cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari viderent, non tulere obsidionem. cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidem insulae eius urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunae urbes in suam dicionem venissent.

Modalità mobile