Splash Latino - Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xxxiv

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xxxiv

1. Inter bellorum magnorum aut vixdum finitorum aut imminentium curas intercessit res parva dictu sed quae studiis in magnum certamen excesserit. M. Fundanius et L. Valerius tribuni plebi ad plebem tulerunt de Oppia lege abroganda. tulerat eam C. Oppius tribunus plebis Q. Fabio Ti. Sempronio consulibus in medio ardore Punici belli, ne qua mulier plus semunciam auri haberet neu vestimento versicolori uteretur neu iuncto vehiculo in urbe oppidove aut propius inde mille passus nisi sacrorum publicorum causa veheretur. M. et P. Iunii Bruti tribuni plebis legem Oppiam tuebantur nec eam se abrogari passuros aiebant; ad suadendum dissuadendumque multi nobiles prodibant; Capitolium turba hominum faventium adversantiumque legi complebatur. matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec imperio virorum contineri limine poterant, omnes vias urbis aditusque in forum obsidebant, viros descendentes ad forum orantes ut florente re publica, crescente in dies privata omnium fortuna matronis quoque pristinum ornatum reddi paterentur. augebatur haec frequentia mulierum in dies; nam etiam ex oppidis conciliabulisque conveniebant. iam et consules praetoresque et alios magistratus adire et rogare audebant; ceterum minime exorabilem alterum utique consulem M. Porcium Catonem habebant, qui pro lege quae abrogabatur ita disseruit:

2. 'Si in sua quisque nostrum matre familiae, Quirites, ius et maiestatem viri retinere instituisset, minus cum universis feminis negotii haberemus: nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et quia singulas sustinere non potuimus universas horremus. equidem fabulam et fictam rem ducebam esse virorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sublatum esse; ab nullo genere non summum periculum est si coetus et concilia et secretas consultationes esse sinas. atque ego vix statuere apud animum meum possum utrum peior ipsa res an peiore exemplo agatur; quorum alterum ad nos consules reliquosque magistratus, alterum ad vos, Quirites, magis pertinet. nam utrum e re publica sit necne id quod ad vos fertur, vestra existimatio est qui in suffragium ituri estis. haec consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio vobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis: vobis, si feminas ad concitandas tribunicias seditiones iam adduxistis; nobis, si ut plebis quondam sic nunc mulierum secessione leges accipiendae sunt. equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen mulierum in forum perveni. quod nisi me verecundia singularum magis maiestatis et pudoris quam universarum tenuisset, ne compellatae a consule viderentur, dixissem: "qui hic mos est in publicum procurrendi et obsidendi vias et viros alienos appellandi? istud ipsum suos quaeque domi rogare non potuistis? an blandiores in publico quam in privato et alienis quam vestris estis? quamquam ne domi quidem vos, si sui iuris finibus matronas contineret pudor, quae leges hic rogarentur abrogarenturve curare decuit." maiores nostri nullam, ne privatam quidem rem agere feminas sine tutore auctore voluerunt, in manu esse parentium, fratrum, virorum: nos, si diis placet, iam etiam rem publicam capessere eas patimur et foro prope et contionibus et comitiis immisceri. quid enim nunc aliud per vias et compita faciunt quam rogationem tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent? date frenos impotenti naturae et indomito animali et sperate ipsas modum licentiae facturas: nisi vos facietis, minimum hoc eorum est quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus iniuncta patiuntur. omnium rerum libertatem, immo licentiam, si vere dicere volumus, desiderant. quid enim, si hoc expugnaverint, non temptabunt?

3. Recensete omnia muliebria iura quibus licentiam earum adligaverint maiores vestri per quaeque subiecerint viris; quibus omnibus constrictas vix tamen continere potestis. quid? si carpere singula et extorquere et exaequari ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore creditis? extemplo simul pares esse coeperint, superiores erunt. at hercule ne quid novum in eas rogetur recusant, non ius sed iniuriam deprecantur: immo ut quam accepistis iussistis suffragiis vestris legem, quam usu tot annorum et experiendo comprobastis, hanc ut abrogetis, id est, ut unam tollendo legem ceteras infirmetis. nulla lex satis commoda omnibus est: id modo quaeritur, si maiori parti et in summam prodest. si quod cuique privatim officiet ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit universos rogare leges quas mox abrogare in quos latae sunt possint? volo tamen audire quid sit propter quod matronae consternatae procucurrerint in publicum ac vix foro se et contione abstineant? ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi, fratres earum? procul abest absitque semper talis fortuna rei publicae; sed tamen, cum fuit, negastis hoc piis precibus earum. at non pietas nec sollicitudo pro suis sed religio congregavit eas: matrem Idaeam a Pessinunte ex Phrygia venientem accepturae sunt. quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri? "ut auro et purpura fulgamus" inquit, "ut carpentis festis profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et abrogata et captis ereptis suffragiis vestris, per urbem vectemur: ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit."

4. Saepe me querentem de feminarum, saepe de virorum nec de privatorum modo sed etiam magistratuum sumptibus audistis, diversisque duobus vitiis, avaritia et luxuria, civitatem laborare, quae pestes omnia magna imperia everterunt. haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est, quo magis imperium crescit -- et iam in Graeciam Asiamque transcendimus omnibus libidinum inlecebris repletas et regias etiam adtrectamus gazas --, eo plus horreo, ne illae magis res nos ceperint quam nos illas. infesta, mihi credite, signa ab Syracusis inlata sunt huic urbi. iam nimis multos audio Corinthi et Athenarum ornamenta laudantes mirantesque et antefixa fictilia deorum Romanorum ridentes. ego hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis manere sedibus patiemur. patrum nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum modo sed etiam mulierum animos donis temptavit. nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat; tamen nulla accepit. quam causam fuisse censetis? eadem fuit quae maioribus nostris nihil de hac re lege sanciundi: nulla erat luxuria quae coerceretur. sicut ante morbos necesse est cognitos esse quam remedia eorum, sic cupiditates prius natae sunt quam leges quae iis modum facerent. quid legem Liciniam excitavit de quingentis iugeribus nisi ingens cupido agros continuandi? quid legem Cinciam de donis et muneribus nisi quia vectigalis iam et stipendiaria plebs esse senatui coeperat? itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem desideratam esse quae modum sumptibus mulierum faceret, cum aurum et purpuram data et oblata ultro non accipiebant. si nunc cum illis donis Cineas urbem circumiret, stantes in publico invenisset quae acciperent. atque ego nonnullarum cupiditatium ne causam quidem aut rationem inire possum. nam ut quod alii liceat tibi non licere aliquid fortasse naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic aequato omnium cultu quid unaquaeque vestrum veretur ne in se conspiciatur? pessimus quidem pudor est vel parsimoniae vel paupertatis; sed utrumque lex vobis demit cum id quod habere non licet non habetis. "hanc" inquit "ipsam exaequationem non fero" illa locuples. "cur non insignis auro et purpura conspicior? cur paupertas aliarum sub hac legis specie latet, ut quod habere non possunt habiturae, si liceret, fuisse videantur?" vultis hoc certamen uxoribus vestris inicere, Quirites, ut divites id habere velint quod nulla alia possit, pauperes ne ob hoc ipsum contemnantur, supra vires se extendant? ne <eas> simul pudere quod non oportet coeperit, quod oportet non pudebit. quae de suo poterit, parabit: quae non poterit, virum rogabit. miserum illum virum, et qui exoratus et qui non exoratus erit, cum quod ipse non dederit datum ab alio videbit. nunc volgo alienos viros rogant et, quod maius est, legem et suffragia rogant et a quibusdam impetrant. adversus te et rem tuam et liberos tuos exorabilis es: simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu nunquam facies. nolite eodem loco existimare, <Quirites,> futuram rem quo fuit antequam lex de hoc ferretur. et hominem improbum non accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis vinculis sicut ferae bestiae inritata, deinde emissa. ego nullo modo abrogandam legam Oppiam censeo: vos quod faxitis, deos omnes fortunare velim.'

5. Post haec tribuni quoque plebi qui se intercessuros professi erant, cum pauca in eandem sententiam adiecissent, tum L. Valerius pro rogatione ab se promulgata ita disseruit: 'si privati tantummodo ad suadendum dissuadendumque id quod ab nobis rogatur processissent, ego quoque, cum satis dictum pro utraque parte existimarem, tacitus suffragia vestra expectassem: nunc cum vir clarissimus, consul M. Porcius, non auctoritate solum, quae tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necesse est paucis respondere. qui tamen plura verba in castigandis matronis quam in rogatione nostra dissuadenda consumpsit, et quidem ut in dubio poneret utrum id quod reprenderet matronae sua sponte an nobis auctoribus fecissent. rem defendam, non nos, in quos iecit magis hoc consul verbo tenus quam ut re insimularet. coetum et seditionem et interdum secessionem muliebrem appellavit quod matronae in publico vos rogassent ut legem in se latam per bellum temporibus duris in pace et florenti ac beata re publica abrogaretis. verba magna quae rei augendae causa conquirantur et haec et alia esse scio, et M. Catonem oratorem non solum gravem sed interdum etiam trucem esse scimus omnes, cum ingenio sit mitis. nam quid tandem novi matronae fecerunt, quod frequentes in causa ad se pertinente in publicum processerunt? nunquam ante hoc tempus in publico apparuerunt? tuas adversus te Origines revolvam. accipe quotiens id fecerint, et quidem semper bono publico. iam a principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis capto medio in foro signis conlatis dimicaretur, nonne intercursu matronarum inter acies duas proelium sedatum est? quid? regibus exactis cum Coriolano Marcio duce legiones Volscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id agmen quo obruta haec urbs esset matronae averterunt? iam urbe capta a Gallis aurum quo redempta urbs est nonne matronae consensu omnium in publicum contulerunt? proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia opus fuit, viduarum pecuniae adiuverunt aerarium et, cum di quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronae universae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam? dissimiles, inquis, causae sunt. nec mihi causas aequare propositum est: nihil novi factum purgare satis est. ceterum quod in rebus ad omnes pariter viros feminas pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? quid autem fecerunt? superbas, me dius fidius, aures habemus si, cum domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur.

6. Venio nunc ad id de quo agitur. in quo duplex consulis oratio fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus et eam praecipue legem quae luxuriae muliebris coercendae causa lata esset. et illa communis pro legibus visa consularis oratio est, et haec adversus luxuriam severissimis moribus conveniebat; itaque periculum est, nisi quid in utraque re vani sit docuerimus, ne quis error vobis offundatur. ego enim quemadmodum ex iis legibus quae non in tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, sic quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video. quae in pace lata sunt, plerumque bellum abrogat, quae in bello, pax, ut in navis administratione alia in secunda, alia in adversa tempestate usui sunt. haec cum ita natura distincta sint, ex utro tandem genere ea lex esse videtur quam abrogamus? numquae vetus? regia lex simul cum ipsa urbe nata aut, quod secundum est, ab decemviris ad condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum maiores nostri non existimarint decus matronale servari posse, nobis quoque verendum sit ne cum ea pudorem sanctitatemque feminarum abrogemus? quis igitur nescit novam istam legem esse, Q. Fabio et Ti. Sempronio consulibus viginti ante annis latam? sine qua cum per tot annos matronae optimis moribus vixerint, quod tandem ne abrogata ea effundantur ad luxuriam periculum est? nam si ista lex <vetus> aut ideo lata esset ut finiret libidinem muliebrem, verendum foret ne abrogata incitaret: cur sit autem lata, ipsum indicabit tempus. Hannibal in Italia erat, victor ad Cannas; iam Tarentum, iam Arpos, iam Capuam habebat; ad urbem Romam admoturus exercitum videbatur; defecerant socii; non milites in supplementum, non socios navales ad classem tuendam, non pecuniam in aerario habebamus; servi quibus arma darentur ita ut pretium pro iis bello perfecto dominis solveretur emebantur; in eandem diem pecuniae frumentum et cetera quae belli usus postulabant praebenda publicani se conducturos professi erant; servos ad remum numero ex censu constituto cum stipendio nostro dabamus; aurum et argentum omne ab senatoribus eius rei initio orto in publicum conferebamus; viduae et pupilli pecunias suas in aerarium deferebant; cautum erat quo ne plus auri et argenti facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus -- tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ut ad eam coercendam Oppia lex desiderata sit, cum quia Cereris sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat, senatus finiri luctum triginta diebus iussit? cui non apparet inopiam et miseriam civitatis, [et] quia omnium privatorum pecuniae in usum publicum vertendae erant, istam legem scripsisse tam diu mansuram quam diu causa scribendae legis mansisset? nam si quae tunc temporis causa aut decrevit senatus aut populus iussit in perpetuum servari oportet, cur pecunias reddimus privatis? cur publica praesenti pecunia locamus? cur servi qui militent non emuntur? cur privati non damus remiges sicut tunc dedimus?

7. Omnes alii ordines, omnes homines mutationem in meliorem statum rei publicae sentient: ad coniuges tantum nostras pacis et tranquillitatis publicae fructus non perveniet? purpura viri utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis, liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magistratibus in coloniis municipiisque, hic Romae infimo generi, magistris vicorum, togae praetextae habendae ius permittemus, nec id ut vivi solum habeant [tantum] insigne sed etiam ut cum eo crementur mortui: feminis dumtaxat purpurae usu interdicemus? et cum tibi viro liceat purpura in vestem stragulam uti, matrem familiae tuam purpureum amiculum habere non sines, et equus tuus speciosius instratus erit quam uxor vestita? sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem sed aliquam tamen causam tenacitatis video; in auro vero, in quo praeter manupretium nihil intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium potius in eo est et ad privatos et ad publicos usus, sicut experti estis. nullam aemulationem inter se singularum, quoniam nulla haberet, esse aiebat. at hercule universis dolor et indignatio est, cum sociorum Latini nominis uxoribus vident ea concessa ornamenta quae sibi adempta sint, cum insignes eas esse auro et purpura, cum illas vehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in illarum civitatibus non in sua imperium sit. virorum hoc animos volnerare posset: quid muliercularum censetis, quas etiam parva movent? non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona aut spolia bellica iis contingere possunt: munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appellarunt maiores nostri. quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt? quid cum eluxerunt sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque nisi excellentiorem ornatum adiciunt? scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non vestri arbitrii erit si quid eius vetare volueritis quod nunc lex vetat: minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt. nunquam salvis suis exuitur servitus muliebris, et ipsae libertatem quam viduitas et orbitas facit detestantur. in vestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; et vos in manu et tutela, non in servitio debetis habere eas et malle patres vos aut viros quam dominos dici. invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et secessionem appellando. id enim periculum est ne Sacrum montem, sicut quondam irata plebs, aut Aventinum capiant. patiendum huic infirmitati est, quodcumque vos censueritis. quo plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.'

8a. Haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero die sese in publicum effudit unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt quam remissa intercessio ab tribunis est. nulla deinde dubitatio fuit quin omnes tribus legem abrogarent. viginti annis post abrogata est quam lata.
8b. M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo viginti quinque navibus longis, quarum quinque sociorum erant, ad Lunae portum profectus est eodem exercitu convenire iusso, et edicto per oram maritimam misso navibus omnis generis contractis ab Luna proficiscens edixit ut ad portum Pyrenaei sequerentur: inde se frequenti classe ad hostes iturum. praetervecti Ligustinos montes sinumque Gallicum ad diem quam dixerat convenerunt. inde Rhodam ventum et praesidium Hispanorum quod in castello erat vi deiectum. ab Rhoda secundo vento Emporias perventum: ibi copiae omnes praeter socios navales in terram expositae.

9. Iam tunc Emporiae duo oppida erant muro divisa. unum Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses, oriundi, alterum Hispani; sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus quadringentos passus patentem habebat, Hispanis retractior a mari trium milium passuum in circuitu murus erat. tertium genus Romani coloni ab divo Caesare post devictos Pompei liberos adiecti. nunc in corpus unum confusi omnes Hispanis prius, postremo et Graecis in civitatem Romanam adscitis. miraretur qui tum cerneret, aperto mari ab altera parte, ab altera Hispanis tam fera et bellicosa gente obiectis, quae res eos tutaretur. disciplina erat custos infirmitatis, quam inter validiores optime timor continet. partem muri versam in agros egregie munitam habebant, una tantum in eam regionem porta imposita, cuius adsiduus custos semper aliquis ex magistratibus erat. nocte pars tertia civium in muris excubabat; neque moris causa tantum aut legis sed quanta si hostis ad portas esset et servabant vigilias et circumibant cura. Hispanum neminem in urbem recipiebant: ne ipsi quidem temere urbe excedebant. ad mare patebat omnibus exitus. porta ad Hispanorum oppidum versa nunquam nisi frequentes, pars tertia fere cuius proxima nocte vigiliae in muris fuerant, egrediebantur. causa exeundi haec erat: commercio eorum Hispani imprudentes maris gaudebant mercarique et ipsi ea quae externa navibus inveherentur et agrorum exigere fructus volebant. huius mutui usus desiderium ut Hispana urbs Graecis pateret faciebat. erant etiam eo tutiores quod sub umbra Romanae amicitiae latebant, quam sicut minoribus viribus quam Massilienses pari colebant fide. tum quoque consulem exercitumque comiter ac benigne acceperunt. paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret ubi et quantae hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id tempus exercendis militibus consumpsit. id erat forte tempus anni ut frumentum in areis Hispani haberent; itaque redemptoribus vetitis frumentum parare ac Romam dimissis 'bellum' inquit 'se ipsum alet'. profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque, omnia fuga et terrore complet.

10. Eodem tempore M. Helvio decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex milium dato ab Ap. Claudio praetore Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt. viginti milia armatorum fuisse Valerius scribit, duodecim milia ex iis caesa, oppidum Iliturgi receptum et puberes omnes interfectos. inde ad castra Catonis Helvius pervenit et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus. argenti infecti tulit in aerarium quattuordecim milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septemdecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta. causa triumphi negandi senatui fuit quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset; ceterum biennio post redierat, cum provincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem retentus ibi longo et gravi fuisset morbo. itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est ingressus quam successor eius Q. Minucius triumpharet. hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.

11. In Hispania interim consul haud procul Emporiis castra habebat. eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius eius erat, venerunt querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi nisi praesidium Romanus misisset: tria milia militum satis esse nec hostes, si tanta manus venisset, mansuros. ad ea consul moveri quidem se vel periculo eorum vel metu dicere, sed sibi nequaquam tantum copiarum esse ut, cum magna vis hostium haud procul absit et quam mox signis conlatis dimicandum sit in dies expectet, dividendo exercitum minuere tuto vires possit. legati ubi haec audierunt flentes ad genua consulis provolvuntur, orant ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos ab Romanis, ituros? nullos se socios, nihil usquam in terris aliud spei habere. potuisse se extra id periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris voluissent. nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantes satis opis et auxilii sibi in Romanis esse. id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se testes facere invitos et coactos se, ne eadem quae Saguntini passi sint patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis quam solos perituros esse.

12. Et illo quidem die sic sine responso dimissi. consulem nocte quae insecuta est anceps cura agitare: nolle deserere socios, nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset. stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes inferant ignominiae; sociis spem pro re ostentandam censet: saepe vana pro veris, maxime in bello, valuisse et credentem se aliquid auxilii habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque audendo servatum. postero die legatis respondet, quamquam vereatur ne suas vires aliis eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis quam sui rationem habere. denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet ut cibum quem in naves imponant mature coquant navesque in diem tertium expediri [iussit]. duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea iubet; filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. legati non ante profecti quam impositos in naves milites viderunt: id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed etiam hostes fama Romani auxilii adventantis impleverunt.

13. Consul ubi satis quod in speciem fuit ostentatum est, revocari ex navibus milites iubet: ipse, cum iam id tempus anni appeteret quo geri res possent, castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. inde per occasiones nunc hac parte, nunc illa modico praesidio castris relicto praedatum milites in hostium agros ducebat; nocte ferme proficiscebantur ut et quam longissime a castris procederent et inopinantes opprimerent. et exercebat ea res novos milites et hostium magna vis excipiebatur, nec iam egredi extra munimenta castellorum audebant. ubi [satis] admodum et suorum et hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et equites omnes et centuriones iussit. 'tempus' inquit 'quod saepe optastis venit, quo vobis potestas fieret virtutem vestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam bellantium militastis more: nunc iusta pugna hostes cum hostibus conferetis manus; non agros inde populari sed urbium opes exhaurire licebit. patres nostri, cum <in> Hispania Carthaginiensium et imperatores [ibi] et exercitus essent, ipsi nullum in ea militem haberent, tamen addi hoc in foedere voluerunt ut imperii sui Hiberus fluvius esset finis. nunc cum duo praetores, cum consul, cum tres exercitus Romani Hispaniam obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo in his provinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum est. hoc armis et virtute reciperetis oportet et nationem rebellantem magis temere quam constanter bellantem iugum quo se exuit accipere rursus cogatis.' in hunc modum maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra hostium ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.

14. Nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus ut locum quem vellet priusquam hostes sentirent caperet, praeter castra hostium circumducit et prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes mittit. mirantes barbari ab tergo apparvisse Romanum, discurrere <et> ipsi ad arma. interim consul apud suos 'nusquam nisi in virtute spes est, milites', inquit 'et ego sedulo ne esset feci. inter castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager est. quod pulcherrimum, idem tutissimum: in virtute spem positam habere'. sub haec cohortes recipi iubet, ut barbaros simulatione fugae eliceret. id quod crediderat evenit. pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci armatis complent. dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur. equites primos ab utroque cornu in pugnam induxit; sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere. quod ubi consul vidit, duas cohortes delectas ab dextro latere hostium circumduci iubet et ab tergo se ostendere priusquam concurrerent peditum acies. is terror obiectus hosti rem metu Romanorum equitum inclinatam aequavit; tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites equitesque ut quosdam consul manu ipse reprenderit verteritque in hostem. ita et quamdiu missilibus pugnatum est anceps pugna erat et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat; ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pavidi respiciebant. ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna: non caecis ictibus procul ex improviso volnerabantur, sed pede conlato tota in virtute ac viribus spes erat.

15. Fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit. nova acies facta. integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde dissipatos in fugam averterunt; effuso per agros cursu castra repetebantur. ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet. si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet. iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere telorum submovebantur a vallo Romani. ubi recens admota legio est, tum et oppugnantibus animus crevit et infensius hostes pro vallo pugnabant. consul omnia oculis perlustrat ut qua minima vi resistatur ea parte inrumpat. ad sinistram portam infrequentes videt: eo secundae legionis principes hastatosque inducit. non sustinuit impetum eorum statio quae portae apposita erat; et ceteri, postquam intra vallum hostem vident, ipsi castris exuti signa armaque abiciunt. caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes. secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt. Valerius Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die scribit; Cato ipse, haud sane detractator laudum suarum, multos caesos ait, numerum non adscribit.

16. Tria eo die laudabilia fecisse putatur: unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem <nusquam> nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit; alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit. nihil deinde a victoria cessatum. cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit: effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non minus quam pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque eorum in deditionem compulit. multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se; quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo curatos domos dimisit. confestim inde castra movit; et quacumque incedebat agmen legati dedentium civitates suas occurrebant, et cum Tarraconem venit iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis variis casibus in Hispania oppressi donum consuli a barbaris reducebantur. fama deinde volgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum, et ad devios montanos 'profectum etiam' falso perlatum est. ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt: eos deducto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit. haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt. iterum subacti; sed non eadem venia victis fuit: sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.

17. Interim P. Manlius praetor exercitu vetere a Q. Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex ulteriore Hispania vetere item exercitu, in Turdetaniam proficiscitur. omnium Hispanorum maxime imbelles habentur Turdetani; freti tamen multitudine sua obviam ierunt agmini Romano. eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit: milites veteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum est: decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum. consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit; quam rem adeo aegre passi ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis esse. quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis 'non nostra' inquit 'magis quam vestra refert vos non rebellare, siquidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est. id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si effectum erit ne possitis rebellare. volo id quam mollissima via consequi. vos quoque in ea re consilio me adiuvate: nullum libentius sequar quam quod vosmet ipsi attuleritis.' tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit. cum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes qui circa incolebant populos in dicionem accepit. Segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.

18. Eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant; et ita mota omnia accepit ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint. sed in consule ea vis animi atque ingenii fuit ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret, nec cogitaret modo imperaretque quae in rem essent sed pleraque ipse per se transigeret, nec in quemquam omnium gravius severiusque quam in semet ipsum imperium exerceret, parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret, nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque imperium haberet.

19. Difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celtiberi mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant; itaque eo consul accersitus litteris praetoris legiones duxit. ubi eo venit, castra separatim Celtiberi et Turdetani habebant. cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire. ad Celtiberos in conloquium tribunos militum ire consul atque iis trium condicionum electionem ferre iubet: primam, si transire ad Romanos velint et duplex stipendium accipere quam quantum a Turdetanis pepigissent; alteram, si domos abire, publica fide accepta nihil eam rem noxiae futuram quod hostibus se Romanorum iunxissent; tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant ubi secum armis decernant. a Celtiberis dies ad consultandum petita. concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu; eo minus decerni quicquam potuit. cum incerta bellum an pax cum Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis indutiis ingredientes. consul ubi hostes ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub signis aliquot expeditas cohortes in agrum integrae regionis ducit, deinde audito Seguntiae Celtiberum omnes sarcinas impedimentaque relicta, eo pergit ducere ad oppugnandum. postquam nulla moventur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam praetoris militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.

20. Ea tam exigua manu oppida aliquot cepit. defecere ad eum Sedetani Ausetani Suessetani. Lacetanos, deviam et silvestrem gentem, cum insita feritas continebat in armis, tum conscientia, dum consul exercitusque Turdulo bello esset occupatus, depopulatorum subitis incursionibus sociorum. igitur ad oppidum eorum oppugnandum consul ducit non Romanas modo cohortes sed iuventutem etiam merito infensorum iis sociorum. oppidum longum, in latitudinem haudquaquam tantundem patens habebant. quadringentos inde ferme passus constituit signa. ibi delectarum cohortium stationem relinquens praecepit iis ne se ex eo loco ante moverent quam ipse ad eos venisset; ceteras copias ad ulteriorem partem urbis circumducit. maximum ex omnibus auxiliis numerum Suessetanae iuventutis habebat: eos ad murum oppugnandum subire iubet. quorum ubi arma signaque Lacetani cognovere, memores quam saepe in agro eorum impune persultassent, quotiens ipsos signis conlatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta universi in eos erumpunt. vix clamorem eorum, nedum impetum Suessetani tulere. quod postquam sicut futurum ratus erat consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac solitudo erat in urbem inducit priusque omnia cepit quam se reciperent Lacetani. mox ipsos nihil praeter arma habentes in deditionem accepit.

21. Confestim inde victor ad Bergium castrum ducit. receptaculum id maxime praedonum erat et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant. transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac populares coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse. consul eum domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa iussit: cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare. id uti praeceperat factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, Bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit. pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque, quibus tum institutis locupletior in dies provincia fuit. ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.

22a. Eadem aestate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia cum Boiorum manu propter Litanam silvam signis conlatis secundo proelio conflixit. octo milia Gallorum caesa traduntur; ceteri omisso bello in vicos suos atque agros dilapsi. consul reliquum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae exercitum habuit restituitque quae in iis oppidis bello diruta fuerant.
22b. Cum hic status rerum in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia ita hibernis actis ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe victoriae praemia contigerant nec diu quies placere poterat, universa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis egregie statu suo gauderet nec magis in bello virtutem Romani ducis quam in victoria temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus consultum quo bellum adversus Nabim Lacedaemonium decretum erat adfertur. quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum civitatium legationibus in diem certam edicit; ad quam ubi frequentes undique principes convenerunt, ita uti ne Aetoli quidem abessent, tali oratione est usus: 'bellum adversus Philippum non magis communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt quam utrique suas causas belli habuerunt. nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginienses hostes eorum iuvando, nunc hic sociis nostris oppugnandis violaverat et in vos talis fuit ut nobis, etiamsi nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae iniuriae satis digna causa belli fuerit. hodierna consultatio tota ex vobis pendet. refero enim ad vos utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati velitis sub dicione eius esse an aequum censeatis nobilissimam vetustissimamque civitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse. haec consultatio, ut videtis, tota de re pertinente ad vos est: Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius civitatis servitus non plenam nec integram gloriam esse sinit. ceterum si vos nec cura eius civitatis nec exemplum nec periculum movet ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi bonique facimus. de hac re vos consulo, staturus eo quod plures censueritis.'

23. Post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt. cum legatus Atheniensium quantum poterat gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset -- imploratos [auxilium] adversus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium -- indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium cum fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos. igitur Alexander princeps gentis, invectus primum in Athenienses, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentes, questus deinde [est] Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere ut Argos habeant, Aetolos, primos hostes Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto Philippo fraudari Echino et Pharsalo, insimulavit fraudis Romanos quod vano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint, nunquam donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur liberam Graeciam fore, postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent. deportarent legiones in Italiam: Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum, aut vi atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.

24. Haec vaniloquentia primum Aristaenum praetorem Achaeorum excitavit. 'ne istuc' inquit 'Iuppiter optimus maximus sirit Iunoque regina cuius in tutela Argi sunt, ut illa civitas inter tyrannum Lacedaemonium et latrones Aetolos praemium sit posita in eo discrimine ut miserius a vobis recipiatur quam ab illo capta est. mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti: quid si in media Peloponneso arcem sibi fecerint futurum nobis est? linguam tantum Graecorum habent sicut speciem hominum: moribus ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam immanes beluae vivunt. itaque vos rogamus, Romani, ut et ab Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.' Romanus cunctis undique increpantibus Aetolos responsurum se fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnes in eos videret ut sedandi potius quam inritandi essent. contentum itaque opinione ea quae de Romanis Aetolisque esset referre se dixit quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet Achaeis Argos. cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro viribus suis quaeque civitates mitterent est hortatus. ad Aetolos legatum etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod evenit, quam spe impetrari posse.

25. Tribunis militum ut exercitum ab Elatia arcesserent imperavit. per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere: Romam eundum ad senatum iis esse. ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum, equitibus mille occurrit, et haud procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra. postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme milia ab Argis locum castris capiunt. praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener idem tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum Romanorum et utrasque arces -- nam duas habent Argi -- et loca alia quae aut opportuna aut suspecta erant validis praesidiis firmavit; sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat. et ad externum terrorem intestina etiam seditio accessit. Damocles erat Argivus, adulescens maioris animi quam consilii, qui primo iure iurando interposito de praesidio expellendo cum idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet incautior fidei aestimator fuit. conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque <est> coniuratos qui aderant ut potius quam extorti morerentur arma secum caperent. atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans ut qui salvam rem publicam vellent auctorem et ducem se libertatis sequerentur. haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae nedum satis firmi praesidii cernebant. haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum cum suis interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii; ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti; <alii> proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.

26. Quinctius adfirmantibus iis, si ad portas exercitus Romanus fuisset, non sine effectu motum eum futurum fuisse et, si propius castra admoverentur, non quieturos Argivos, misit expeditos pedites equitesque, qui circa Cylarabim -- gymnasium id est minus trecentos passus ab urbe -- cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque eos haud magno certamine compulerunt in urbem. et castra eo ipso loco ubi pugnatum erat imperator Romanus posuit; diem inde unum in speculis fuit, si quid novi motus oreretur. postquam oppressam metu civitatem vidit, advocat consilium de oppugnandis Argis. omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendi bellum. Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium consensum disserentem cum haud dubia adprobatione audivit; et ipse adiecit, cum pro Argivis adversus tyrannum bellum susceptum sit, quid minus conveniens esse quam omisso hoste Argos oppugnari? se vero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. et dimisso consilio frumentatum expeditas cohortes misit. quod maturi erat circa, demessum et convectum est: viride, ne hostes mox haberent, protritum et corruptum. castra deinde movit et Parthenio superato monte praeter Tegeam tertio die ad Caryas posuit castra. ibi priusquam hostium intraret agrum, sociorum auxilia expectavit. venerunt Macedones a Philippo mille et quingenti et Thessalorum equites quadringenti. nec iam auxilia, quorum adfatim erat, sed commeatus finitumis urbibus imperati morabantur Romanum. navales quoque magnae copiae conveniebant: iam ab Leucade L. Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae duodeviginti tectae naves, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas erat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque aliis minoris formae navigiis. ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra Romana convenerunt; multi autem erant iam per aliquot aetates ex quo tyranni tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi. princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.

27. Cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum et prope nulla spes esset vere suas hostiumque aestimanti vires, non tamen omisit bellum sed et a Creta mille delectos iuventutis eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem communivit; et ne quid intestini motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat animos, quoniam ut salvum vellent tyrannum sperare non poterat. cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis -- Dromon ipsi vocant -- positis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit. et pauca praefatus cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum in tali tempore foret, et ipsorum referre si quos suspectos status praesens rerum faceret prohiberi potius ne quid moliri possint quam puniri molientes; itaque quosdam se in custodia habiturum donec ea quae instet tempestas praetereat: hostibus repulsis -- a quibus, si modo proditio intestina satis caveatur, minus periculi esse- extemplo eos emissurum; sub haec citari nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit: nocte insequenti omnes interfecti. Ilotarum deinde quidam -- hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus -- transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub verberibus acti necantur. hoc terrore obstipuerant multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum. intra munitiones copias continebat nec parem se ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam suspensis et incertis omnium animis metuens.

28. Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab stativis die altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit, quo in loco Antigonus Macedonum rex cum Cleomene Lacedaemoniorum tyranno signis conlatis dimicasse dicebatur. inde cum audisset descensum difficilis et artae viae esse, brevi per montes circuitu praemissis qui munirent viam, lato satis et patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem moenibus, pervenit. ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantes quia nemo iis obvius toto itinere fuerat ac veluti pacato agro transierant. aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est; tandem signa legionum supervenerunt et, cum primi agminis cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori fuerant trepidantes in urbem compulsi sunt. Romani cum tantum a muro recessissent ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt; postquam nemo hostium contra exibat, redierunt in castra. postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas Menelai montis radices ducere copias instructas pergit: primae legionariae cohortes ibant, levis armatura et equites agmen cogebant. Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur. postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido eodem quo pridie eruperant tumultu pluribus simul locis erumpunt. Ap. Claudius agmen cogebat; qui ad id quod futurum erat, ne inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa extemplo convertit totumque in hostem agmen circumegit. itaque, velut rectae acies concurrissent, iustum aliquamdiu proelium fuit. tandem Nabidis milites in fugam inclinarunt; quae minus infesta ac trepida fuisset ni Achaei locorum prudentes institissent. ii et caedem ingentem ediderunt et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius prope Amyclas posuit castra; unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra movit ad fluvium Eurotam. inde vallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentes evastat.

29. Eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim voluntate, partim metu aut vi recepit. certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana abesse, omnibus id copiis adgredi constituit. erat eo tempore valida urbs et multitudine civium incolarumque et omni bellico apparatu instructa. in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et classis Rhodiorum supervenerunt. ingens multitudo navalium sociorum e tribus contracta classibus intra paucos dies omnia quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae faciunda opera erant effecit. iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur. itaque una crebris ictibus eversa est turris quodque circa muri erat casu eius prostratum; et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut distenderent ab apertiore loco hostes, simul per patefactum ruina iter inrumpere conabantur. nec multum afuit quin qua intenderant penetrarent; sed tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde eadem turbata. Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem; et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor interficitur intentiusque ab uno urbs defendebatur. et difficilior facta oppugnatio erat ni T. Quinctius cum quattuor milibus delectorum militum supervenisset. is cum supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe instructam aciem ostendisset et ex altera parte L. Quinctius ab operibus suis terra marique instaret, tum vero desperatio Gorgopan quoque coegit id consilii quod in altero morte vindicaverat capere, et pactus ut abducere inde milites quos praesidii causa habebat liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum traderetur Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis Timocrati Pellenensi cum mille mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum Lacedaemonem ad Nabim venit.

30. Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum maritimae orae conterritus erat, sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam id quoque traditum Romanis audivit esse <et>, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei esset, a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus caduceatorem primum in castra misit ad explorandum si paterentur legatos ad se mitti. qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum aliis mandatis quam ut tyranno conloqui cum imperatore liceret. consilio advocato cum omnes dandum conloquium censuissent, dies locusque constituitur. in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis, Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno Achaeorum praetore tribunisque militum paucis descendit.

31. Ibi permisso [ut] seu dicere prius seu audire mallet, ita coepit tyrannus: 'si ipse per me, T. Quincti vosque qui adestis, causam excogitare cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis possem, tacitus eventum fortunae meae expectassem: nunc imperare animo nequivi quin, priusquam perirem, cur periturus essem scirem. et hercules, si tales essetis quales esse Carthaginienses fama est, apud quos nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid faceretis minus pensi esse non mirarer. nunc cum vos intueor, Romanos esse video, qui rerum divinarum foedera, humanarum fidem socialem sanctissimam habeatis; cum me ipse respexi, eum <me> esse spero cui et publice, sicut ceteris Lacedaemoniis, vobiscum vetustissimum foedus sit et meo nomine privatim amicitia ac societas, nuper Philippi bello renovata. at enim ego eam violavi et everti, quod Argivorum civitatem teneo. quomodo hoc tuear? re an tempore? res mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis vocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupavi, et accepi urbem cum Philippi partium non in vestra societate esset. tempus autem eo me liberat quod, cum iam Argos haberem, societas mihi vobiscum convenit et ut vobis mitterem ad bellum auxilia, non ut Argis praesidium deducerem pepigistis. at hercule in ea controversia quae de Argis est superior sum et aequitate rei, quod non vestram urbem sed hostium, quod volentem non vi coactam accepi, et vestra confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi reliquistis. ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod servos ad libertatem voco, quod in agros inopem plebem deduco. de nomine hoc respondere possum me, qualiscumque sum, eundem esse qui fui cum tu ipse mecum, T. Quincti, societatem pepigisti. tum me regem appellari a vobis memini: nunc tyrannum vocari video. itaque si ego nomen imperii mutassem, mihi meae inconstantiae, cum vos mutetis, vobis vestrae reddenda ratio est. quod ad multitudinem servis liberandis auctam et egentibus divisum agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis tutari: iam feceram haec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum pepigistis et auxilia in bello adversus Philippum accepistis; sed si nunc ea fecissem, non dico "quid in eo vos laesissem aut vestram amicitiam violassem?" sed illud, me more atque instituto maiorum fecisse. nolite ad vestras leges atque instituta exigere ea quae Lacedaemone fiunt. nihil comparare singula necesse est. vos a censu equitem, a censu peditem legitis et paucos excellere opibus, plebem subiectam esse illis vultis: noster legum lator non in paucorum manu rem publicam esse voluit, quem vos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum ordinem in civitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis fore credidit ut multi essent qui arma pro patria ferrent. pluribus me ipse egisse quam pro patria sermonis brevitate fateor; et breviter peroratum esse potuit nihil me, postquam vobiscum institui amicitiam, cur eius vos paeniteret commisisse.'

32. Ad haec imperator Romanus: 'amicitia et societas nobis nulla tecum sed cum Pelope, rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius tyranni quoque qui postea per vim tenuerunt Lacedaemone imperium, quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex aliis occupaverant, usurparunt, sicut tu quoque hoc Macedonico bello fecisti. nam quid minus conveniret quam eos qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam? et tyranno quam qui unquam fuit saevissimo et violentissimo in suos? nobis vero, etiamsi Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque vindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti. an ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi deducantur curae erit nobis, Argos et Lacedaemonem, duas clarissimas urbes, lumina quondam Graeciae, sub pedibus tuis relinquemus quae titulum nobis liberatae Graeciae servientes deforment? at enim cum Philippo Argivi senserunt. remittimus hoc tibi ne nostram vicem irascaris. satis compertum habemus duorum aut summum trium in ea re, non civitatis culpam esse, tam hercule quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque in arcem nihil esse publico consilio actum. Thessalos et Phocenses et Locrenses consensu omnium scimus partium Philippi fuisse, tamen cum cetera liberavimus Graecia: quid tandem censes in Argivis, qui insontes publici consilii sint, facturos? servorum ad libertatem vocatorum et egentibus hominibus agri divisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa mediocria; sed quid ista sunt prae iis quae a te tuisque cotidie alia super alia facinora eduntur? exhibe liberam contionem vel Argis vel Lacedaemone, si audire iuvat vera dominationis impotentissimae crimina. ut alia omnia vetustiora omittam, quam caedem Argis Pythagoras iste, gener tuus, paene in oculis meis edidit? quam tu ipse, cum iam prope in finibus Lacedaemoniorum essem? agedum, quos in contione comprehensos omnibus audientibus civibus tuis te in custodia habiturum esse pronuntiasti, iube vinctos produci: miseri parentes quos falso lugent vivere sciant. at enim, ut iam ita sint haec, quid ad vos, Romani? hoc tu dicas liberantibus Graeciam? hoc iis qui ut liberare possent mare traiecerunt, terra marique gesserunt bellum? "vos tamen" inquis "vestramque amicitiam ac societatem proprie non violavi." quotiens vis te id arguam fecisse? sed nolo pluribus: summam rem complectar. quibus igitur rebus amicitia violatur? nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si cum hostibus te coniungas. utrumque a te factum est; nam et Messenen, uno atque eodem iure foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam, socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti et cum Philippo, hoste nostro, non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per Philoclen praefectum eius pepigisti et, <ut> bellum adversus nos gerens, mare circa Maleum infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos quam Philippus cepisti atque occidisti, tutiorque Macedoniae ora quam promunturium Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus navibus fuit. proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.'

33. Sub haec Aristaenus nunc monere Nabim, nunc etiam orare ut dum liceret, dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret; referre deinde nominatim tyrannos civitatium finitimarum coepit, qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo sed etiam honoratam inter cives senectutem egissent. his dictis in vicem auditisque nox prope diremit conloquium. postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum dixit; aliud si quid postularent, scriptum ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis posset. ita et tyranno tempus datum ad consultandum est et Quinctius sociorum etiam principibus adhibitis habuit consilium. maximae partis sententia erat perseverandum in bello esse et tollendum tyrannum: nunquam aliter tutam libertatem Graeciae fore; satius multo fuisse non moveri bellum adversus eum quam omitti motum; et ipsum velut comprobata dominatione firmiorem futurum auctore iniusti imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in aliis civitatibus ad insidiandum libertati civium suorum incitaturum. ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat. videbat enim compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, eam autem fore [et] diuturnam; non enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum esset, sed Lacedaemonem, validissimam urbem viris armisque, oppugnaturos. unam spem fuisse si qua admoventibus exercitum dissensio inter ipsos ac seditio excitari posset: cum signa portis prope inferri cernerent, neminem se movisse. adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Villium legatum inde redeuntem nuntiare: multo maioribus quam ante terrestribus navalibusque copiis in Europam eum transisse. si occupasset obsidio Lacedaemonis exercitum, quibus aliis copiis adversus regem tam validum ac potentem bellum gesturos? haec propalam dicebat: illa tacita suberat cura ne novus consul Graeciam provinciam sortiretur et incohata belli victoria successori tradenda esset.

34. Cum adversus tendendo nihil moveret socios, simulando se transire in eorum sententiam omnes in adsensum consilii sui traduxit. 'bene vertat' inquit, 'obsideamus Lacedaemonem, quando ita placet. illud modo ne fallat: [ceterum] cum res tam lenta quam ipsi scitis oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse. quae mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis et corporibus ad sustinenda ea parati essetis hortarer vos; nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et tormenta quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis nobisque in hiemem expediendos. itaque, ne aut repente trepidetis aut rem incohatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo explorandumque quid quaeque animi, quid virium habeat. auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus rebus egebimus. nihil iam praeter nudum solum ager hostium habet: ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo difficilis.' haec oratio primum animos omnium ad respicienda <sua> cuiusque domestica mala convertit, segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus militantes, libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam, malignitatem conferendi ex privato. versis itaque subito voluntatibus faceret quod e re publica populi Romani sociorumque esse crederet imperatori permiserunt.

35. Inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum condiciones in quas pax cum tyranno fieret has conscripsit: sex mensium indutiae ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent Romam T. Quinctius et Nabis, ut pax [ex] auctoritate senatus confirmaretur; et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra decimum diem ab Argis ceterisque oppidis quae in Argivorum agro essent praesidia omnia deducerentur vacuaque et libera traderentur Romanis, et ne quod inde mancipium regium publicumve aut privatum educeretur: si qua dolo malo publice aut privatim ante educta forent, dominis recte restituerentur; naves quas civitatibus maritimis ademisset redderet neve ipse navem ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim remis agerentur, haberet; perfugas et captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus redderet et Messeniis omnia quae comparerent quaeque domini cognossent; exulibus quoque Lacedaemoniis liberos coniuges restitueret quae earum viros sequi voluissent, invita ne qua exulis comes esset; mercennariorum militum Nabidis qui aut in civitates suas aut ad Romanos transissent, iis res suae omnes recte redderentur; in Creta insula ne quam urbem haberet, quas habuisset redderet Romanis; ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quoquam alio institueret neu bellum gereret; civitatibus omnibus, quasque [et] ipse restituisset quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi Romani tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse suosque ab iis abstineret; ne quod oppidum neu quod castellum in suo alienove agro conderet; obsides ea ita futura daret quinque quos imperatori Romano placuisset et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.

36. Haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur. nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offendebat quod et naves et maritimae civitates ademptae erant. fuerat autem ei magno fructui mare omnem oram <a> Maleo praedatoriis navibus infestam habenti; iuventutem praeterea civitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat. has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, volgo tamen omnes fama ferebant, vanis ut ad ceteram fidem sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis. non tam omnia universi quam ea quae ad quemque pertinerent singuli carpebant. qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, tamquam amissuri, non reddituri indignabantur. servis liberatis a tyranno non inrita modo futura libertas sed multo foedior quam fuisset ante servitus redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obversabatur. mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum esse in civitates videbant infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.

37. Haec inter se primo circulos serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt. quo tumultu cum per se satis inritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit. ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit quid se respondere ad ea aut quid facere vellent. prope una voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortes fortunam adiuvare aiebant. his vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse. exciderat pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non ultra quieturi discurrunt. paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem quin bellandum esset exemerunt. levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo eventu commissa. quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut tunc erant, moenia urbem intrarint.

38. Et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis qui omnes navales socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbis situm moenia circumvehitur. fuerat quondam sine muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus planisque obiecerant murum: altiora loca et difficiliora aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur. ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis-erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque, simul terrestrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta milia hominum- urbem cinxit. alii scalas, alii ignem, alii alia quibus non oppugnarent modo sed etiam terrerent, portabant. iussi clamore sublato subire undique omnes, ut qua primum occurrerent quave opem ferrent ad omnia simul paventes Lacedaemonii ignorarent. quod roboris in exercitu erat, trifariam divisum: parte una a Phoebeo, altera a Dictynnaeo, tertia ab eo loco quem Heptagonias appellant -- omnia autem haec aperta sine muro loca sunt-adgredi iubet. cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat; deinde circumfuso undique pavore ita obtorpuit ut nec dicere quod in rem esset nec audire posset, nec inops modo consilii sed vix mentis compos esset.

39. Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diversis pugnabant; deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles et quod alii vani, alii leves admodum ictus erant. nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. itaque ex adverso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant; ab circumstantibus ex superioribus locis volnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt. sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant. et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt: postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant. cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem ut capta urbe trepidans quanam ipse evaderet circumspectabat: Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tunc vero unus ne caperetur urbs causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit. quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem qui alias ad extinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere. itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetus facientes, recessere a muro et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese; et Quinctius postquam quid rei esset vidit, receptui canere iussit. ita iam capta prope urbe revocati redierunt in castra.

40. Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus per triduum insequens territavit eos nunc proeliis lacessendo, nunc operibus, intersaepiendoque quaedam ne exitus ad fugam esset. his comminationibus compulsus tyrannus Pythagoran rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit. prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum; dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res ut iis condicionibus quae ex scripto paucis ante diebus editae erant indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti. dum oppugnatur tyrannus, Argivi nuntiis aliis [prope] super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi, simul eo quod Pythagoras cum parte validissima praesidii excesserat, contempta paucitate eorum qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt; Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt. huic laetitiae Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.

41. Laeta civitas celeberrimum festorum dierum ac nobile ludicrum Nemeorum, die stata propter belli mala praetermissum, in adventum Romani exercitus ducisque indixerunt praefeceruntque ludis ipsum imperatorem. multa erant quae gaudium cumularent: reducti cives ab Lacedaemone erant quos nuper Pythagoras quosque ante Nabis abduxerat; redierant qui post compertam a Pythagora coniurationem et caede iam coepta effugerant; libertatem ex longo intervallo libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum tyranno ipsi fuissent, cernebant. testata quoque ipso Nemeorum die voce praeconis libertas est Argivorum. Achaeis quantum restituti Argi in commune Achaiae concilium laetitiae adferebant, tantum serva Lacedaemon relicta et lateri adhaerens tyrannus non sincerum gaudium praebebant. Aetoli vero eam rem omnibus conciliis lacerare: cum Philippo non ante desitum bellari quam omnibus excederet Graeciae urbibus, tyranno relictam Lacedaemonem; regem autem legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque nobilissimos cives in exilio victuros; Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum. Quinctius ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit. sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum tradant sed castris adversus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto: eo proelio victum castrisque exutum pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, capta plus quattuor milia essent.

42. Eodem fere tempore et a T. Quinctio de rebus ad Lacedaemonem gestis et a M. Porcio consule ex Hispania litterae allatae. utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu decreta est. L. Valerius consul, cum post fusos circa Litanam silvam Boios quietam provinciam habuisset, comitiorum causa Romam rediit et creavit consules P. Cornelium Scipionem Africanum iterum et Ti. Sempronium Longum. horum patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant. praetoria inde comitia habita: creati P. Cornelius Scipio et duo Cn. Cornelii, Merenda et Blasio, et Cn. Domitius Ahenobarbus et Sex. Digitius et T. Iuventius Thalna. comitiis perfectis consul in provinciam rediit. novum ius eo anno a Ferentinatibus temptatum, ut Latini qui in coloniam Romanam nomina dedissent cives Romani essent: Puteolos Salernumque et Buxentum adscripti coloni qui nomina dederant, et, cum ob id se pro civibus Romanis ferrent, senatus iudicavit non esse eos cives Romanos.

43. Principio anni quo P. Scipio Africanus iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt, legati Nabidis tyranni Romam venerunt. iis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est. pax quae cum T. Quinctio convenisset ut rata esset petierunt impetraruntque. de provinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset. Scipio satis esse Italiae unum consulem censebat, alteri Macedoniam decernendam esse: bellum grave ab Antiocho imminere, iam ipsum sua sponte in Europam transgressum. quid deinde facturum censerent, cum hinc Aetoli, haud dubii hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet? dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt: Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuventio peregrina evenit, P. Cornelio Hispania ulterior, Sex. Digitio citerior, duobus Cn. Corneliis, Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. in Macedoniam novum exercitum transportari non placuit, eum qui esset ibi reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item eum exercitum dimitti qui cum M. Porcio Catone in Hispania esset; consulibus ambobus Italiam provinciam esse et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis quos senatus censuisset exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.

44. Ver sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. Valerio consulibus. id cum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii patribus renuntiasset, de integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt ludosque magnos qui una voti essent tanta pecunia quanta adsoleret faciendos: ver sacrum videri pecus quod natum esset inter kal. Martias et pridie kal. Maias P. Cornelio et Ti. Sempronio consulibus. censorum inde comitia sunt habita. creati censores Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. <ii> principem senatus P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant, legerunt. tres omnino senatores, neminem curuli honore usum, praeterierunt. gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus imperarunt ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea in promiscuo spectarant. equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem saevitum. atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta amplificataque. ver sacrum ludique Romani votivi quos voverat Ser. Sulpicius Galba consul facti. cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi carcer posset. ea res indicio consciorum palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.

45. Coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos Volturnum Liternum, treceni homines in singulas. item Salernum Buxentumque coloniae civium Romanorum deductae sunt. deduxere triumviri Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat, M. Servilius Q. Minucius Thermus. ager divisus est, qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum qui Arpinorum fuerat coloniam civium Romanorum alii triumviri, D. Iunius Brutus M. Baebius Tamphilus M. Helvius deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae civium Romanorum deductae. Tempsanus ager de Bruttiis captus erat: Bruttii Graecos expulerant; Crotonem Graeci habebant. triumviri Cn. Octavius L. Aemilius Paulus C. Laetorius Crotonem, Tempsam L. Cornelius Merula Q. <...> C. Salonius deduxerunt. prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt, alia nuntiata. in foro et comitio et Capitolio sanguinis guttae visae sunt; et terra aliquotiens pluvit et caput Volcani arsit. nuntiatum est Nare amni lac fluxisse, pueros ingenuos Arimini sine oculis ac naso et in Piceno agro non pedes, non manus habentem natum. ea prodigia ex pontificum decreto procurata. et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.

46. In Gallia L. Valerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis conlatis depugnavit; decem milia hostium sunt caesa. per eos dies collega eius M. Porcius Cato ex Hispania triumphavit. tulit in eo triumpho argenti infecti viginti quinque milia pondo, bigati centum viginti tria milia, Oscensis quingenta quadraginta, auri pondo mille quadringenta. militibus ex praeda divisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti. Ti. Sempronius consul in provinciam profectus in Boiorum primum agrum legiones duxit. Boiorix tum regulus eorum cum duobus fratribus tota gente concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit, ut appareret dimicaturos si hostis fines intrasset. consul ubi quantae copiae, quanta fiducia esset hosti sensit, nuntium ad collegam mittit ut, si videretur ei, maturaret venire: se tergiversando in adventum eius rem extracturum. quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat ut priusquam coniungerentur consulum copiae rem transigerent. per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur; tertio subiere ad vallum castraque simul ab omni parte adgressi sunt. consul arma extemplo capere milites iussit; armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret et disponeret copias quibus quaeque portis erumperent. duae legiones duabus principalibus portis signa efferre iussae. sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli ut clauderent viam. diu in angustiis pugnatum est; nec dextris magis gladiisque gerebatur res quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant, Romani ut signa foras efferrent, Galli ut aut in castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent. nec ante in hanc aut illam partem moveri acies potuerunt quam Q. Victorius primi pili centurio et C. Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, rem in asperis proeliis saepe temptatam, signa adempta signiferis in hostes iniecerunt. dum repetunt enixe signum, priores secundani se porta eiecerunt.

47. Iam hi extra vallum pugnabant, quarta legione in porta haerente, cum alius tumultus ex aversa parte castrorum est exortus. in portam quaestoriam inruperant Galli resistentesque pertinacius occiderant L. Postumium quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P. Sempronium praefectos socium, et ducentos ferme milites. capta ab ea parte castra erant, donec cohors extraordinaria, missa a consule ad tuendam quaestoriam portam, et eos qui intra vallum erant partim occidit partim expulit castris et inrumpentibus obstitit. eodem fere tempore et quarta legio cum duabus extraordinariis cohortibus porta erupit. ita simul tria proelia circa castra locis distantibus erant clamoresque dissoni ad incertos suorum eventus a praesenti certamine animos pugnantium avertebant. usque ad meridiem aequis viribus ac prope pari spe pugnatum est. labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum et minime patientia sitis cum decedere pugna coegisset, in paucos restantes impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in castra. signum inde receptui ab consule datum est; ad quod pars maior receperunt sese, pars certaminis studio et spe potiundi castris hostium perstitit ad vallum. eorum paucitate contempta Galli universi ex castris eruperunt: fusi inde Romani quae imperio consulis noluerant suo pavore ac terrore castra repetunt. ita varia hinc atque illinc nunc fuga, nunc victoria fuit; Gallorum tamen ad undecim milia, Romanorum quinque milia sunt occisa. Galli recepere in intima finium sese, consul Placentiam legiones duxit.

48. Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quod progredi silvae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili re gesta Romam comitiorum causa redisse. eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque iis quae aut ipsius Philippi aut praefectorum eius licentia in civitatibus facta erant, cum suae factionis hominum vires augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent. veris initio Corinthum conventu edicto venit. ibi omnium civitatium legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus, orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente et imperatorum qui ante se in Macedonia fuissent suisque rebus gestis. omnia cum adprobatione ingenti sunt audita, praeterquam cum ad mentionem Nabidis ventum esset: id minime conveniens liberanti Graeciam videbatur tyrannum reliquisse non suae solum patriae gravem sed omnibus circa civitatibus metuendum, haerentem visceribus nobilissimae civitatis.

49. Nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse: nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui quam intermori vehementioribus quam quae pati possit remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram. praeteritorum commemorationi subiecit proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse: Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset, qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos. sed illis nec quid dicerent nec quid facerent quicquam unquam pensi fuisse; reliquas civitates monere ut <ex> factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque quibus credendum et a quibus cavendum sit. libertate modice utantur: temperatam eam salubrem et singulis et civitatibus esse, nimiam et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem et effrenatam esse. concordiae in civitatibus principes et ordines inter se et in commune omnes civitates consulerent. adversus consentientes nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore: discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars quae domestico certamine inferior sit externo potius se adplicet quam civi cedat. alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent servarentque ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.

50. Has velut parentis voces cum audirent, manare omnibus gaudio lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem. paulisper fremitus adprobantium dicta fuit monentiumque aliorum alios ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque demitterent. silentio deinde facto petiit ab iis ut cives Romanos, si qui apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos menses mitterent ad se in Thessaliam: ne ipsis quidem honestum esse in liberata terra liberatores eius servire. omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fungerentur. ingens numerus erat bello Punico captorum, quos Hannibal, cum ab suis non redimerentur, venum dederat. multitudinis eorum argumentum sit quod Polybius scribit centum talentis eam rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium in capita quod redderetur dominis statuissent. mille enim ducentos ea ratione Achaia habuit: adice nunc pro portione quot verisimile sit Graeciam totam habuisse. nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt praesidium ab Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire. quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis eadem qua venerat via Elatiam rediit. inde cum omnibus copiis Ap. Claudium legatum dimittit; per Thessaliam atque Epirum ducere Oricum iubet atque se ibi opperiri: inde namque in animo esse exercitum in Italiam traicere. et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.

51. Ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum sed etiam ab Oreo atque Eretria praesidiis, conventum ibi Euboicarum habuit civitatium admonitosque in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret dimisit. Demetriadem inde proficiscitur deductoque praesidio, prosequentibus cunctis sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo civitates erant sed ex omni conluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae. nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia turbati erant sed inquieto etiam ingenio gentis nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentis. a censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque eam partem civitatium fecit cui salva et tranquilla omnia esse magis expediebat.

52. Ita cum percensuisset Thessaliam, per Epirum Oricum, unde erat traiecturus, venit. ab Orico copiae omnes Brundisium transportatae; inde per totam Italiam ad urbem prope triumphantes non minore agmine rerum captarum quam suo prae se acto venerunt. postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab lubentibus decretus. triduum triumphavit. die primo arma tela signaque aerea et marmorea transtulit, plura Philippo adempta quam quae ex civitatibus ceperat; secundo aurum argentumque factum infectumque et signatum. infecti argenti fuit decem et octo milia pondo et ducenta septuaginta, facti vasa multa omnis generis, caelata pleraque, quaedam eximiae artis; et ex aere multa fabrefacta; ad hoc clipea argentea decem. signati argenti octoginta quattuor milia fuere Atticorum: tetrachma vocant, trium fere denariorum in singulis argenti est pondus. auri pondo fuit tria milia septingenta quattuordecim et clipeum unum ex auro totum et Philippei nummi aurei quattuordecim milia quingenti quattuordecim. tertio die coronae aureae, dona civitatium, tralatae centum quattuordecim; et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captivi obsidesque, inter quos Demetrius regis Philippi filius fuit et Armenes Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius. ipse deinde Quinctius in urbem est invectus. secuti currum milites frequentes, ut exercitu omni ex provincia deportato. his duceni quinquageni aeris in pedites divisi, duplex centurioni, triplex equiti. praebuerunt speciem triumpho capitibus rasis secuti qui servitute exempti fuerant.

53. Exitu anni huius Q. Aelius Tubero tribunus plebis ex senatus consulto tulit ad plebem plebesque scivit uti duae Latinae coloniae, una in Bruttios, altera in Thurinum agrum deducerentur. his deducendis triumviri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naevius M. Minucius Rufus M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius Q. Aelius L. Apustius. ea bina comitia Cn. Domitius praetor urbanus in Capitolio habuit. aedes eo anno aliquot dedicatae sunt: una Iunonis Matutae in foro holitorio, vota locataque quadriennio ante a C. Cornelio consule Gallico bello: censor idem dedicavit; altera Fauni: aediles eam biennio ante ex multaticio argento faciendam locarant C. Scribonius et Cn. Domitius, qui praetor urbanus eam dedicavit. et aedem Fortunae Primigeniae in colle Quirinali dedicavit Q. Marcius Ralla, duumvir ad id ipsum creatus: voverat eam decem annis ante Punico bello P. Sempronius Sophus consul, locaverat idem censor. et in insula Iovis aedem C. Servilius duumvir dedicavit: vota erat sex annis ante Gallico bello ab L. Furio Purpurione praetore, ab eodem postea consule locata. haec eo anno acta.

54. P. Scipio ex provincia Gallia ad consules subrogandos venit. comitia consulum fuere, quibus creati sunt L. Cornelius Merula et Q. Minucius Thermus. postero die creati sunt praetores L. Cornelius Scipio M. Fulvius Nobilior C. Scribonius M. Valerius Messalla L. Porcius Licinus et C. Flaminius. Megalesia ludos scaenicos A. Atilius Serranus L. Scribonius Libo aediles curules primi fecerunt. horum aedilium ludos Romanos primum senatus a populo secretus spectavit praebuitque sermones, sicut omnis novitas solet, aliis tandem quod multo ante debuerit tributum existimantibus amplissimo ordini, aliis demptum ex dignitate populi quidquid maiestati patrum adiectum esset interpretantibus et omnia discrimina talia quibus ordines discernerentur et concordiae et libertatis aequae minuendae esse: ad quingentesimum <quinquagesimum> octavum annum in promiscuo spectatum esse; quid repente factum cur immisceri sibi in cavea patres plebem nollent? cur dives pauperem consessorem fastidiret? novam, superbam libidinem, ab nullius ante gentis senatu neque desideratam neque institutam. postremo ipsum quoque Africanum quod consul auctor eius rei fuisset paenituisse ferunt; adeo nihil motum ex antiquo probabile est: veteribus, nisi quae usus evidenter arguit, stari malunt.

55. Principio anni quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt terrae motus ita crebri nuntiabantur ut non rei tantum ipsius sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet; nam neque senatus haberi neque res publica administrari poterat sacrificando expiandoque occupatis consulibus. postremo decemviris adire libros iussis, ex responso eorum supplicatio per triduum fuit. coronati ad omnia pulvinaria supplicaverunt edictumque est ut omnes qui ex una familia essent supplicarent pariter. item ex auctoritate senatus consules edixerunt ne quis, quo die terrae motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum nuntiaret. provincias deinde consules prius, tum praetores sortiti. Cornelio Gallia, Minucio Ligures evenerunt; sortiti praetores C. Scribonius urbanam, M. Valerius peregrinam, L. Cornelius Siciliam, L. Porcius Sardiniam, C. Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fulvius Hispaniam ulteriorem.

56. Nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. Cinci -- praefectus is Pisis erat -- allatae: Ligurum viginti milia armatorum coniuratione per omnia conciliabula universae gentis facta Lunensem primum agrum depopulatos, Pisanum deinde finem transgressos omnem oram maris peragrasse. itaque Minucius consul, cui Ligures provincia evenerat, ex auctoritate patrum in rostra escendit et edixit ut legiones duae urbanae quae superiore anno conscriptae essent post diem decimum Arretii adessent: in earum locum se duas legiones urbanas scripturum. item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum qui milites dare debebant, edixit ut in Capitolio se adirent. iis quindecim milia peditum et quingentos equites pro numero cuiusque iuniorum discripsit et inde ex Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res, proficisci ad dilectum iussit. Fulvio Flaminioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites in supplementum et quina milia socium Latini nominis et duceni equites decreti, mandatumque praetoribus ut veteres dimitterent milites cum in provinciam venissent. cum milites qui in legionibus urbanis erant frequentes tribunos plebei adissent uti causas cognoscerent eorum quibus aut emerita stipendia aut morbus causae essent quo minus militarent, eam rem litterae Ti. Semproni discusserunt, in quibus scriptum erat Ligurum decem milia in agrum Placentinum venisse et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas cum caedibus et incendiis perpopulatos esse; Boiorum quoque gentem ad rebellionem spectare. ob eas res tumultum esse decrevit senatus: tribunos plebei non placere causas militares cognoscere quo minus ad edictum conveniretur. adiecerunt etiam ut socii nominis Latini qui in exercitu P. Corneli Ti. Semproni fuissent et dimissi ab iis consulibus essent, ut ad quam diem L. Cornelius consul edixisset et in quem locum edixisset Etruriae convenirent, et uti L. Cornelius consul in provinciam proficiscens in oppidis agrisque qua iturus esset si quos ei videretur milites scriberet armaretque et duceret secum, dimittendique ei quos eorum quandoque vellet ius esset.

57. Postquam consules dilectu habito profecti in provincias sunt, tum T. Quinctius postulavit ut de iis quae cum decem legatis ipse statuisset senatus audiret eaque, si videretur, auctoritate sua confirmaret: id eos facilius facturos si legatorum verba qui ex universa Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus venissent audissent. eae legationes a C. Scribonio praetore urbano in senatum introductae sunt benigneque omnibus responsum. cum Antiocho quia longior disceptatio erat, decem legatis, quorum pars aut in Asia aut Lysimachiae apud regem fuerant, delegata est. T. Quinctio mandatum ut adhibitis iis legatorum regis verba audiret responderetque iis quae ex dignitate atque utilitate populi Romani responderi possent. Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant. ex iis Menippus ignorare se dixit quidnam perplexi sua legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam iungendamque societatem venissent. esse autem tria genera foederum quibus inter se paciscerentur amicitias civitates regesque: unum, cum bello victis dicerentur leges; ubi enim omnia ei qui armis plus posset dedita essent, quae ex iis habere victos, quibus multari eos velit, ipsius ius atque arbitrium esse; alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam venirent; tunc enim repeti reddique per conventionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi; tertium esse genus cum qui nunquam hostes fuerint ad amicitiam sociali foedere inter se iungendam coeant: eos neque dicere nec accipere leges; id enim victoris et victi esse. ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se quod Romani aequum censeant leges ei dicere quas Asiae urbium liberas et immunes, quas stipendiarias esse velint, quas intrare praesidia regia regemque vetent; cum Philippo enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis foedus ita sanciendum esse.

58. Ad ea Quinctius: 'quoniam vobis distincte agere libet et genera iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum populo Romano iungendae: unam, si nos nihil quod ad urbes Asiae attinet curare velit, ut et ipse omni Europa abstineat; alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae civitatium amicitias et tueri quas habeant et novas complecti.' enimvero id auditu etiam dicere indignum esse Hegesianax Thraciae et Chersonesi urbibus arceri Antiochum, <cum> quae Seleucus, proavus eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem, ab Thracibus possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta, sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus impensis aedificaverit: quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta, ita recuperata, deduci Antiochum et Romanos abstinere Asia, quae nunquam eorum fuerit? amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata gloriae sibi, non pudori sit. ad haec Quinctius 'quandoquidem' inquit 'honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem videtur honestius liberas velle omnes quae ubique sunt Graeciae urbes an servas et vectigales facere? si sibi Antiochus pulchrum esse censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque nunquam usurpaverint pro suis, eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei constantiaeque suae ducit esse. sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiae urbes quae Graii nominis sint liberare in animo habet. neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae per orbem terrarum propagandae'.

59. Cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam libertatis quam servitutis praetexi titulo, 'quin mittimus ambages?' inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis erat, 'alteram ex duabus condicionibus quae modo diserte a Quinctio latae sunt legite aut supersedete de amicitia agere'. 'nos vero' inquit Menippus 'nec volumus nec possumus pacisci quicquam quo regnum Antiochi minuatur.' postero die Quinctius legationes universas Graeciae Asiaeque cum in senatum introduxisset, ut scirent quali animo populus Romanus, quali Antiochus erga civitates Graeciae essent, postulata et regis et sua exposuit: renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, qua virtute quaque fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum. tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit ne festinarent decernere, quo decreto turbaturi orbem terrarum essent: tempus et sibi sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut pacis causa concessurum. ita integra dilata res est. legatos mitti ad regem eosdem qui Lysimachiae apud eum fuerant placuit, P. Sulpicium P. Villium P. Aelium.

60. Vixdum hi profecti erant, cum a Carthagine legati bellum haud dubie parare Antiochum Hannibale ministro attulerunt inieceruntque curam ne simul et Punicum excitaretur bellum. Hannibal patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte nisi quod volutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior super tali re particeps esse sermonis poterat. sententia eius una atque eadem semper erat, ut in Italia bellum gereretur: Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti; si nihil ibi moveatur liceatque populo Romano viribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem ullam parem Romanis esse. sibi centum tectas naves et decem milia peditum, mille equites deposcebat: ea se classe primum Africam petiturum; magno opere confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli posse; si illi cunctentur, se aliqua parte Italiae excitaturum Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus transire in Europam debere et in aliqua parte Graeciae copias continere neque traicientem et, quod in speciem famamque belli satis sit, paratum traicere.

61. In hanc sententiam cum adduxisset regem, praeparandos sibi ad id popularium animos ratus litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata, scribere non est ausus. Aristonem quendam Tyrium nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum, quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis mittit. edit nomina eorum quibus conventis opus esset; instruit etiam secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata esse. hunc Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam inimici Hannibalis qua de causa venisset cognoverunt. et primo in circulis conviviisque celebrata sermonibus res est; deinde in senatu quidam nihil actum esse dicere exilio Hannibalis si absens quoque novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum civitatis posset: Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab Hannibale et rege Antiocho venisse; certos homines cotidie cum eo secreta conloquia serere; in occulto concoqui quod mox in omnium perniciem erupturum esset. conclamare omnes vocari Aristonem debere et quaeri quid venisset et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti: satis pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse; privatos suo periculo peccaturos, rem publicam non extra noxam modo sed etiam extra famam noxae conservandam esse. vocatus Ariston purgare sese et firmissimo propugnaculo uti quod litterarum nihil ad quemquam attulisset; ceterum nec causam adventus satis expediebat et in eo maxime haesitabat quod cum Barcinae solum factionis hominibus conlocutum eum arguebant. orta inde altercatio est aliis pro speculatore comprehendi iam et custodiri iubentibus, aliis negantibus tumultuandi causam esse: mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi; idem Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis quo frequenter commeent eventurum. dilata eo die res est. Ariston Punico ingenio inter Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem cotidianam magistratuum prima vespera suspendit, ipse de tertia vigilia navem conscendit et profugit. postero die cum sufetes ad ius dicendum consedissent, conspectae tabellae demptaeque et lectae. scriptum erat Aristonem privatim ad neminem, publice ad seniores -- ita senatum vocabant -- mandata habuisse. publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat; mitti tamen legatos Romam qui rem ad consules et senatum deferrent placuit, simul qui de iniuriis Masinissae quererentur.

62. Masinissa postquam et infames Carthaginienses et inter se ipsos discordes sensit, principibus propter conloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem Aristonis populo suspecto, locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus est et quasdam urbes vectigales Carthaginiensium sibi coegit stipendium pendere. Emporia vocant eam regionem: ora est minoris Syrtis et agri uberis; una civitas eius Lepcis: ea singula in dies talenta vectigal Carthaginiensibus dedit. hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex quadam parte dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset, effecerat. et quia simul ad purganda crimina et questum de se Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspicionibus et de iure vectigalium disceptarent legatos et ipse Romam mittit. auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere patribus ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset. maxime ea suspicio crimen urgebat quod quem comprensum Romam mitti placuisset nec ipsum nec navem eius custodissent. de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum. Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos terminos esset quibus P. Scipio victor agrum qui iuris esset Carthaginiensium finisset, et confessione regis, qui cum Aphthirem profugum ex regno suo cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam haud dubie Carthaginiensium iuris petisset. Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant et, si quis veram originem iuris exigere vellet, quem proprium agrum Carthaginiensium in Africa esse? advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint, tantum ad urbem communiendam precario datum: quidquid Bursam, sedem suam, excesserint, vi atque iniuria partum habere. neque eum de quo agatur probare eos posse non modo semper ex quo ceperint sed ne diu quidem [eos] possedisse. per opportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem fuisse qui plus armis potuisset. cuius condicionis res fuerit priusquam hostes Romanis Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius sinerent esse nec se interponerent quo minus qui posset teneret. responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in Africam qui inter populum Carthaginiensem et regem in re praesenti disceptarent. missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis sententiis reliquere. id utrum sua sponte fecerint an quia mandatum ita fuerit non tam certum est quam videtur tempori aptum fuisse integro certamine eos relinqui; nam ni ita esset, unus Scipio vel notitia rei vel auctoritate, ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem potuisset.


Modalità mobile