Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xxxii

1. Consules praetoresque cum idibus Martiis magistratum inissent provincias sortiti sunt. L. Lentulo Italia, P. Villio Macedonia, praetoribus L. Quinctio urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Valerio Sicilia, L. Villio Sardinia evenit. Lentulus consul novas legiones scribere iussus, Villius a P. Sulpicio exercitum accipere: in supplementum eius quantum militum videretur ut scriberet ipsi permissum. Praetori Baebio legiones quas C. Aurelius consul habuisset ita decretae ut retineret eas donec consul novo cum exercitu succederet; in Galliam ubi is venisset omnes milites exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium: iis obtineri circa Ariminum provinciam satis esse. Prorogata imperia praetoribus prioris anni, C. Sergio ut militibus qui in Hispania Sicilia Sardinia stipendia per multos annos fecissent agrum adsignandum curaret, Q. Minucio ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones quas praetor cum fide curaque exercuisset perficeret et eos quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset Locros mitteret ad supplicium quaeque sublata ex delubro Proserpinae essent reponenda cum piaculis curaret. Feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis carnem, ut adsolet, datam non esse. Ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat de caelo tactum, et Formiani legati aedem Iovis, item Ostienses aedem Iovis, et Veliterni Apollinis et Sancus aedes, et in Herculis aede capillum enatum; et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum quinque pedibus, pullos gallinaceos tres cum ternis pedibus natos esse. A P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus inter cetera scriptum erat lauream in puppi navis longae enatam. Priorum prodigiorum causa senatus censuerat ut consules maioribus hostiis quibus diis videretur sacrificarent; ob hoc unum prodigium haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria res divinae factae.

2. Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam advexerunt. Id quia probum non esse quaestores renuntiaverant experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt. Petentibus deinde ut, si iam videretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. Petentibus iisdem qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum ut Signiam et Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum ne praefectus Gades mitteretur, adversus id quod iis in fidem populi Romani venientibus cum L. Marcio Septimo convenisset. Et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus. Creati P. Et Sex. Aelii -- Paetis fuit ambobus cognomen -- et Cn. Cornelius Lentulus. Quod Narniensibus datum erat, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.

3. Rebus quae Romae agendae erant perfectis consules in provincias profecti. P. Villius in Macedoniam cum venisset, atrox seditio militum iam ante inritata nec satis in principio compressa excepit. Duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro voluntariis transportata erant. Id voluntate factum negabant: ab tribunis recusantes in naves impositos. Sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam exhaustam et finem aliquem militandi fieri aequum esse. Multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere, exsangues tot acceptis volneribus esse. Consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit: seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse. Itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.

4. Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat. Ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes, nunc in opera Macedonum faciebant. Et adiuvabat eos natura ipsa loci. Namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco alto siti sunt in ipsis faucibus, imminentes quam Coelen vocant Thessaliae; quae transeunti confragosa loca implicatasque flexibus vallium vias ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut maris vasti sic universa panditur planities ut subiectos campos terminare oculis haud facile queas: ab eo miraculo Thaumaci appellati. Nec altitudine solum tuta urbs sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est. Hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris periculique pretium erat ut absisteret incepto Philippus effecerunt. Hiemps quoque iam instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias reduxit.

5. Ibi ceteri quidem data quanticumque quiete temporis simul animos corporaque remiserant; Philippum quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxaverat animum, tanto magis intentum in universum eventum belli curae angunt, non hostes modo timentem qui terra marique urgebant, sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent et Macedonas ipsos cupido novandi res caperet. Itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui ius iurandum -- ita enim pepigerant quotannis iuraturos in verba Philippi -- exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis <ademptam, Megalopolitis> Alipheran, contendentibus nunquam eam urbem fuisse ex Triphylia sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent. Et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat: <ad> Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime invidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in vincla coniecit ingenti popularium gaudio. Bellum si quando unquam ante alias, tum magna cura apparavit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites principioque veris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt -- Stena vocant Graeci -- misit. Ipse post paucis diebus graviore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum. Is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae vocant, angusta valle fluit, iter exiguum super ripam praebens. Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. Qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant, alia fossis, alia vallo, alia turribus muniebat. Magna tormentorum etiam vis ut missilibus procul arcerent hostem idoneis locis disposita est. Tabernaculum regium pro vallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.

6. Consul per Charopum Epiroten certior factus quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, vere primo in continentem travectus ad hostem ducere pergit. Quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus ad speculanda loca postero die consilium habuit, utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere quo priore anno Sulpicius Macedoniam intraverat, circumduceret copias. Hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse. Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto itinere nequiverit omnibus ab rege insessis, secutum vallem per quam mediam fertur Aous amnis, ponte raptim facto in ripam in qua erant castra regia transgressum acie conflixisse; fusum fugatumque regem castris exutum; duodecim milia hostium eo proelio caesa, capta duo milia et ducentos et signa militaria centum triginta duo, equos ducentos triginta; aedem etiam Iovi in eo proelio votam, si res prospere gesta esset. Ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales, nihil memorabile a Villio actum integrumque bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse tradunt.

7. Dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit. Multis claris petentibus viris creati censores P. Cornelius Scipio Africanus et P. Aelius Paetus. Ii magna inter se concordia et senatum sine ullius nota legerunt et portoria venalicium Capuae Puteolisque, item Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum locarunt colonosque eo trecentos -- is enim numerus finitus ab senatu erat- adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum vendiderunt. Sub idem tempus L. Manlius Acidinus ex Hispania decedens, prohibitus a P. Porcio Laeca tribuno plebis ne ovans rediret, cum ab senatu impetrasset, privatus urbem ingrediens sex milia pondo argenti, triginta pondo ferme auri in aerarium tulit. Eodem anno Cn. Baebius Tamphilus, qui ab C. Aurelio consule anni prioris provinciam Galliam acceperat, temere ingressus Gallorum Insubrum fines prope cum toto exercitu est circumventus; supra sex milia et septingentos milites amisit: tanta ex eo bello quod iam timeri desierat clades accepta est. Ea res L. Lentulum consulem ab urbe excivit; qui ut in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu accepto praetorem multis probris increpitum provincia decedere atque abire Romam iussit. Neque ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorum causa Romam revocatus; quae ipsa per M. Fulvium et M'. Curium tribunos plebis impediebantur, quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non patiebantur: iam aedilitatem praeturamque fastidiri nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare. Res ex campestri certamine in senatum pervenit. Patres censuerunt qui honorem quem sibi capere per leges liceret peteret, in eo populo creandi quem velit potestatem fieri aequum esse. In auctoritate patrum fuere tribuni. Creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Quinctius Flamininus. Inde praetorum comitia habita. Creati L. Cornelius Merula, M. Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C. Helvius, qui aediles plebis fuerant. Ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum Iovis fuit ludorum causa. Et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco, flamine Diali, et C. Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti. Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt: in eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio pontifices suffecti sunt.

8. Sex. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus consules magistratu inito senatum in Capitolio cum habuissent, decreverunt patres ut provincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter se sortirenturve: utri eorum Macedonia evenisset, in supplementum legionum tria milia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos equites; alteri consuli novus omnis exercitus decretus. L. Lentulo prioris anni consuli prorogatum imperium vetitusque aut ipse provincia decedere prius aut veterem deducere exercitum quam cum legionibus novis consul venisset. Sortiti consules provincias: Aelio Italia, Quinctio Macedonia evenit. Praetores L. Cornelius Merula urbanam, M. Claudius Siciliam, M. Porcius Sardiniam, C. Helvius Galliam est sortitus. Dilectus inde haberi est coeptus; nam praeter consulares exercitus praetoribus quoque iussi scribere milites erant, Marcello in Siciliam quattuor milia peditum socium et Latini nominis et trecentos equites, Catoni in Sardiniam ex eodem genere militum duo milia peditum, ducentos equites, ita ut ii praetores ambo cum in provincias venissent veteres dimitterent pedites equitesque. Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxerunt. Ii regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam iuvare quaeque imperarent Romani consules impigre atque oboedienter ad eam diem fecisse cum exposuissent, vereri dixerunt ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret: vacuum namque praesidiis navalibus terrestribusque regnum Attali Antiochum invasisse. Itaque Attalum orare patres conscriptos, si sua classi suaque opera uti ad Macedonicum bellum vellent, mitterent ipsi praesidium ad regnum eius tutandum; si id nollent, ipsum ad sua defendenda cum classe ac reliquis copiis redire paterentur. Senatus legatis ita responderi iussit: quod rex Attalus classe copiisque aliis duces Romanos iuvisset, id gratum senatui esse; auxilia nec ipsos missuros Attalo adversus Antiochum, socium et amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra quam regi commodum esset; semper populum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum; et principium et finem in potestatem ipsorum qui ope sua velint adiutos Romanos esse; legatos ad Antiochum missuros qui nuntient Attali naviumque eius et militum opera adversus Philippum communem hostem uti populum Romanum: gratum eum facturum senatui si regno Attali abstineat belloque absistat; aequum esse socios et amicos populi Romani reges inter se quoque ipsos pacem servare.

9. Consulem T. Quinctium ita habito dilectu ut eos fere legeret qui in Hispania aut Africa meruissent spectatae virtutis milites, properantem in provinciam prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae tenuerunt. De caelo tacta erant via publica Veis, forum et aedes Iovis Lanuvi, Herculis aedes Ardeae, Capuae murus et turres et aedes quae Alba dicitur; caelum ardere visum erat Arreti; terra Velitris trium iugerum spatio caverna ingenti desederat; Suessae Auruncae nuntiabant agnum cum duobus capitibus natum et Sinuessae porcum <cum> humano capite. Eorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules rebus divinis operam dederunt placatisque diis in provincias profecti sunt: Aelius cum Helvio praetore in Galliam; exercitumque ab L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat, praetori tradidit, ipse novis legionibus quas secum adduxerat bellum gesturus; neque memorabilis rei quicquam gessit. T. Quinctius alter consul maturius quam priores soliti erant consules a Brundisio cum tramisisset, Corcyram tenuit cum octo milibus peditum, equitibus quingentis. Ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus contendit. Inde Villio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium vim facere conaretur an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret; vicissetque ea sententia ni timuisset ne, cum a mari longius recessisset emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus silvisque se tutari rex voluisset, sine ullo effectu aestas extraheretur. Utcumque esset igitur illo ipso tam iniquo loco adgredi hostem placuit. Sed magis fieri id placebat quam quomodo fieret satis expediebant;

10. Diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu hostium absumpserant. Inde spes data Philippo est per Epirotarum gentem temptandae pacis; habitoque concilio delecti ad eam rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur amnis, in conloquium adduxerunt. Summa postulatorum consulis erat: praesidia ex civitatibus rex deduceret; iis quorum agros urbesque populatus esset, redderet res quae comparerent; ceterorum aequo arbitrio aestimatio fieret. Philippus aliam aliarum civitatium condicionem esse respondit: quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non excessurum. Si quas quererentur belli clades eae civitates cum quibus bellatum foret, arbitro quo vellent populorum cum quibus pax utrisque fuisset se usurum. Consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere: cui enim non apparere ab eo qui prior arma intulisset iniuriam ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem vim omnibus fecisse? Inde cum ageretur quae civitates liberandae essent, Thessalos primos omnium nominavit consul. Ad id vero adeo accensus indignatione est rex ut exclamaret 'quid victo gravius imperares, T. Quincti?' atque ita se ex conloquio proripuit; et temperatum aegre est quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter se consererent. Postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt; deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere. Pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae. Multis hinc atque illinc volneribus acceptis cum etiam, ut in proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.

11. Cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo principe Epirotarum missus deducitur ad consulem. Is se in eo saltu qui regiis tum teneretur castris armentum pascere solitum ait omnes montium eorum anfractus callesque nosse. Si secum aliquos consul mittere velit, se non iniquo nec perdifficili aditu super caput hostium eos educturum. Haec ubi consul audivit, percunctatum ad Charopum mittit satisne credendum super tanta re agresti censeret: Charopus renuntiari iubet, ita crederet ut suae potius omnia quam illius potestatis essent. Cum magis vellet credere quam auderet mixtumque gaudio et metu animum gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem oblatam statuit et, ut averteret regem ab suspicione, biduo insequenti lacessere hostem dispositis ab omni parte copiis succedentibusque integris in locum defessorum non destitit. Quattuor milia inde lecta peditum et trecentos equites tribuno militum tradit. Equites quoad loca patiantur ducere iubet: ubi ad invia equiti ventum sit, in planitie aliqua locari equitatum, pedites qua dux monstraret viam ire; ubi, ut polliceatur, super caput hostium perventum sit, fumo dare signum nec antea clamorem tollere quam ab se signo recepto pugnam coeptam arbitrari posset. Nocte itinera fieri iubet -- et pernox forte luna erat --: interdiu cibi quietisque sumeret tempus. Ducem promissis in gentibus oneratum, si fides exstet, vinctum tamen tribuno tradit. His copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique instat, [capit] stationes.

12. Interim die tertio cum verticem quem petierant Romani cepisse ac tenere se fumo significarent, tum vero trifariam divisis copiis consul valle media cum militum robore succedit, cornua dextra laevaque admovet castris; nec segnius hostes obviam eunt. Et dum aviditate certaminis provecti extra munitiones pugnant, haud paulo superior est Romanus miles et virtute et scientia et genere armorum: postquam multis volneratis interfectisque recepere se regii in loca aut munimento aut natura tuta, verterat periculum in Romanos temere in loca iniqua nec faciles ad receptum angustias progressos. Neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentes repentino terrore regios fecisset. Pars in fugam effusi sunt; pars magis quia locus fugae deerat quam quod animi satis esset ad pugnam cum substitissent, ab hoste et a fronte et ab tergo urgente circumventi sunt. Deleri totus exercitus potuit si fugientes persecuti victores essent; sed equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum gravitas impediit. Rex primo effuse ac sine respectu fugit; dein quinque milium spatium progressus cum ex iniquitate locorum, id quod erat, suspicatus esset sequi non posse hostem, substitit in tumulo quodam dimisitque suos per omnia iuga vallesque qui palatos in unum colligerent. Non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo, velut signum aliquod secuta, in unum cum convenisset, frequenti agmine petunt Thessaliam. Romani quoad tutum fuit insecuti caedentes spoliantesque caesos castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu, diripiunt; atque ea nocte in suis castris manserunt.

13. Postero die consul per ipsas angustias quas inter valle se flumen insinuat hostem sequitur. Rex primo die ad castra Pyrrhi pervenit; locus quem ita vocant est in Triphylia terrae Molottidis. Inde postero die -- ingens iter agmini, sed metus urgebat -- in montes Lyncon perrexit. Ipsi Epiri sunt, interiecti Macedoniae Thessaliaeque: latus, quod vergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a Macedonia obicitur. Vestiti frequentibus silvis sunt; iuga summa campos patentes aquasque perennes habent. Ibi stativis rex per aliquot dies habitis fluctuatus animo est utrum protinus in regnum se reciperet an praeverti in Thessaliam posset. Inclinavit sententia ut in Thessaliam agmen demitteret, Triccamque proximis limitibus petit; inde obvias urbes raptim peragravit. Homines qui sequi possent sedibus excibat, oppida incendebat. Rerum suarum quas possent ferendarum secum dominis ius fiebat, cetera militis praeda erat; nec quod ab hoste crudelius pati possent reliqui quicquam fuit quam quae ab sociis patiebantur. Haec etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura hostium corpora saltem eripere sociorum volebat. Ita evastata oppida sunt Phacium Piresiae Euhydrium Eretria Palaepharsalus. Pheras cum peteret exclusus, quia res egebat mora si expugnare vellet nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit; nam etiam Aetolos adpropinquare fama erat. Qui audito proelio quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius evastatis circa Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi inde in Thessaliam Ctimenes et Angeias primo impetu potiti sunt. A Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt; compulsisque intra moenia qui eruperant, contenti ea victoria, quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma inde et Celathara vicos expugnant diripiuntque; Acharras per deditionem receperunt. Xyniae simili metu a cultoribus desertae sunt. Hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium incidit quod ad Thaumacum quo tutior frumentatio esset ducebatur: incondita inermisque multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa est; Xyniae desertae diripiuntur. Cyphaera inde Aetoli capiunt, opportune Dolopiae imminens castellum. Haec raptim intra paucos dies ab Aetolis gesta. Nec Amynander atque Athamanes post famam prosperae pugnae Romanorum quieverunt.

14. Ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus nomine Phaecam, situm inter Gomphos faucesque angustas quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit. Inde Gomphos adortus <est>, et per aliquot dies summa vi tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset, eo demum metu perpulit ad deditionem. Haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit. Dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta ignobilia. Dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in aliena victoria suam praedam faciunt Thessaliaque ab tribus simul exercitibus incerta quem hostem quemve socium crederet vastatur, consul faucibus quas fuga hostium aperuerat in regionem Epiri transgressus, etsi probe scit cui parti Charopo principe excepto Epirotae favissent, tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere videt, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum conciliat. Missis deinde nuntiis Corcyram ut onerariae naves in sinum venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis auxiliis adcito, non tam virium eius egens quam ut duces in Thessaliam haberet. Ab eodem consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter auxilia accepti.

15. Primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. Duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa vi restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant; sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos si primi vim Romanam non sustinuissent, vicit pertinaciam Macedonum. Capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes venerunt: venia iisdem petentibus datur; Phaloria incensa ac direpta est. Inde Aeginium petit; quem locum cum vel modico praesidio tutum ac prope inexpugnabilem vidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen vertit. Degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit; et est iter a Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi. Intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra. Inde Atragem est profectus. Decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi sunt; sita est urbs super Peneum amnem. Nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe stativis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur praesidia per occasiones submittebat.

16. Sub idem fere tempus quo consul adversus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra, et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram travectus, postquam profectam inde classem audivit nihil morandum ratus, cum ad Samen insulam adsecutus esset, dimisso <C.> Livio, cui successerat, tarde inde ad Maleum trahendis plerumque remulco navibus quae cum commeatu sequebantur pervenit. A Maleo iussis ceteris quantum maxime possent maturare sequi ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit accepitque naves relictas ibi ab L. Apustio legato ad praesidium Athenarum. Eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum Attalo rege -- eae quattuor et viginti quinqueremes erant --, Rhodia altera viginti navium tectarum; Acesimbrotus praeerat. Hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt. Carystiorum primum agros vastarunt; deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide raptim misso firma visa est, ad Eretriam accesserunt. Eodem et L. Quinctius cum iis navibus quae Piraei fuerant Attali regis adventu audito venit, iussis ut quaeque ex sua classe venissent naves Euboeam petere. Eretria summa vi oppugnabatur; nam et trium iunctarum classium naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum portabant et agri adfatim materiae praebebant ad nova molienda opera. Oppidani primo haud impigre tuebantur moenia; dein fessi volneratique aliquot, cum et muri partem eversam operibus hostium cernerent, <...ut...> ad deditionem inclinarent. Sed praesidium erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum si sustinerent obsidionem. Haec mixta metu spes ultra quam vellent aut quam possent trahere eos tempus cogebat; deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse Chalcidem acceperunt, oratores extemplo ad Attalum veniam fidemque eius petentes miserunt. Dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte qua murus dirutus erat ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte quae minime suspecta erat impetu facto scalis urbem cepit. Oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem venit. Pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit; signa tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inventa.

17. Carystus inde repetita, unde priusquam e navibus copiae exponerentur omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit. Inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. Oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est: Macedonibus nummi treceni in capita statutum pretium est et ut armis traditis abirent. Hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. Navales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumvectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas Corinthiorum emporium petierunt. Consul interim omnium spe longiorem <Atracis> atrocioremque oppugnationem habuit, et ea qua minimum credidisset resistebant hostes. Nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore: si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet; ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit. Nam Macedones qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur, conferti pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt. Id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet, purgato loco qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem promovit et cohortes in vicem sub signis quae cuneum Macedonum -- phalangem ipsi vocant --, si possent, vi perrumperent emittebat. Sed ad loci angustias, haud late patente intervallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat. Ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, neque congredi propius neque praecidere hastas poterant et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat. Ad hoc et muri pars utraque integra tuta praestabat latera nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet. Accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos; nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit ut speciem ruentis hostibus trepidationemque insanam superstantibus armatis praebuerit.

18. Cum parum quicquam succederet, consul minime aequo animo comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur, simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a mari et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam cernebat. Itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque Aetoliae ora portus erat qui simul et omnes onerarias quae commeatum exercitui portabant caperet et tecta ad hibernandum legionibus praeberet, Anticyra in Phocide in Corinthium versa sinum ad id opportunissime sita visa, quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex adverso Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, ab tergo Aetoliam Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat. Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra haud multum in oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde Hyampolisque receptae. Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus capi poterat: lacessendo missilibus eos qui in praesidio erant cum ad excursiones elicuissent, refugiendo in vicem insequendoque et levibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus adduxerunt ut cum refugientibus in portam permixti impetum Romani facerent. Et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in potestatem venerunt. Elatia clausit portas nec, nisi vi cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem aut exercitum Romanum.

19. Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi. Cycliadan principem factionis ad Philippum trahentium res expulerunt; Aristaenus, qui Romanis gentem iungi volebat, praetor erat. Classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare. Optimum igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum mitti pollicentes, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in antiquum gentis concilium. Auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi. Sicyone datum est iis concilium. Erat autem non admodum simplex habitus inter Achaeos animorum: terrebat Nabis Lacedaemonius, gravis et adsiduus hostis; horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis et veteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, neque ex iis quae tum ad tempus faceret aestimantes graviorem post bellum dominum futurum cernebant. Neque solum quid in senatu quisque civitatis suae aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus quid vellent aut quid optimum putarent satis constabat. Ad homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est. Romanus primum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disserverunt; Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. Ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, invecti sunt. Et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus die absumpto dimissa est.

20. Postero die advocatur concilium; ubi cum per praeconem, sicut Graecis mos est, suadendi si quis vellet potestas a magistratibus facta esset nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit. Neque mirum si, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos orationes quoque insuper turbaverant utrimque quae difficilia essent promendo admonendoque per totum diem habitae. Tandem Aristaenus praetor Achaeorum, ne tacitum concilium dimitteret, 'ubi' inquit 'illa certamina animorum, Achaei, sunt, quibus in conviviis et circulis, cum de Philippo et Romanis mentio incidit, vix manibus temperatis? Nunc in concilio ad eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque verba audieritis, cum referant magistratus, cum praeco ad suadendum vocet, obmutuistis. Si non cura salutis communis, ne studia quidem, quae in hanc aut in illam partem animos vestros inclinarunt, vocem cuiquam possunt exprimere? Cum praesertim nemo tam hebes sit qui ignorare possit dicendi ac suadendi quod quisque aut velit aut optimum putet nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus: ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.' haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex tot populis congregatae movit.

21. Tum Aristaenus praetor rursus: 'non magis consilium vobis, principes Achaeorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo in commune consultum non vult. Forsitan ego quoque tacerem, si privatus essem: nunc praetori video aut non dandum concilium legatis fuisse aut non sine responso eos dimittendos esse; respondere autem nisi ex vestro decreto qui possum? Et quoniam nemo vestrum qui in hoc concilium advocati estis pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die <ut> pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint quae e re sua essent sed suaserint quae nobis censerent utilia esse. Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque nostram petunt et in bello quod adversus Philippum gerunt se a nobis adiuvari aequum censent. Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat ut secum stemus, modo ne intersimus armis contentum ait se esse. Nulline venit in mentem cur qui nondum socii sunt plus petant quam socius? Non fit hoc neque modestia Philippi neque impudentia Romanorum, Achaei: fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit. Philippi praeter legatum videmus nihil; Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem pervagantes videmus: miramini cur diffidenter Cleomedon legatus Philippi ut pro rege arma caperemus adversus Romanos modo egerit? Qui, si ex eodem foedere ac iure iurando cuius nobis religionem iniciebat rogemus eum ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium quo tueatur nos sed ne quid respondeat quidem nobis sit inventurus, non hercule magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se adversus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram iuventutem hinc in Euboeam extrahere, postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque velle inligari Romano bello vidit, oblitus societatis eius quam nunc iactat vastandos depopulandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reliquit. Ac mihi quidem minime conveniens inter se oratio Cleomedontis visa est. Elevabat Romanum bellum eventumque eius eundem fore qui prioris belli quod cum Philippo gesserint dicebat. Cur igitur nostrum ille auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios veteres, simul ab Nabide ac Romanis tueatur? Nos dico? Quid ita passus est Eretriam Carystumque capi. Quid ita tot Thessaliae urbes? Quid ita Locridem Phocidemque? Quid ita nunc Elatiam oppugnari patitur? Cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque quem insidebat saltu penitus in regnum abiit? Aut vi aut metu aut voluntate. Si sua voluntate tot socios reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest quin et socii sibi consulant? Si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si victus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quae vos Macedones non sustinuistis? An tibi potius credamus Romanos non maioribus copiis nec viribus nunc bellum gerere quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? Aetolos tum classe adiuverunt; nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt ut Philippus Aetolos nequiquam opem Romanorum implorantes depopularetur: nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos velut intra viscera Italiae toleraverunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt. Tertius iam consul summa vi gerit bellum. Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus: nunc Quinctius tenentem claustra Epiri, natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnavit. 'ne sint vera quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, avaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt; nostrorum ipsi volnerum, si vultis, obliviscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam; cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur. Ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes -- nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est? --: cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse, num id postularet facere nos quod fieri non posset? Paeneinsula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam navali bello. Si centum tectae naves et quinquaginta leviores apertae et triginta Issaici lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis visceribus uramur bello? Cum terra Nabis et Lacedaemonii mari classis Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum praesidia imploremus? An ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes quae oppugnabuntur? Egregie enim Dymas priore bello sumus tutati. Satis exemplorum nobis clades alienae praebent: ne quaeramus quem ad modum ceteris exemplo simus. 'nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum vobis ac summa ope petendum erat fastidire. Metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in societatem vestram confugiunt ut portibus vestris recipiantur, ut commeatibus utantur. Mare in potestate habent; terras quascumque adeunt extemplo dicionis suae faciunt; quod rogant, cogere possunt; quia pepercisse vobis volunt, committere vos cur pereatis non patiuntur. Nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam vobis viam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis, ostendebat, ea non media sed nulla via est. Etenim praeterquam quod aut accipienda aut aspernanda vobis Romana societas est, quid aliud quam nusquam gratia stabili, velut qui eventum expectaverimus ut fortunae adplicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus? Nolite, si quod omnibus votis petendum erat ultro offertur, fastidire. Non quemadmodum hodie utrumque vobis licet, sic semper liciturum est: nec saepe nec diu eadem occasio erit. Liberare vos a Philippo iam diu magis vultis quam audetis. Sine vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent cum magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt. Hos si socios aspernamini, vix mentis sanae estis; sed aut socios aut hostes habeatis oportet.

22. Secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu, aliorum inclementer adsentientes increpantium; et iam non singuli tantum sed populi universi inter se altercabantur. Tum inter magistratus gentis- damiurgos vocant, decem numero creantur -- certamen nihilo segnius quam inter multitudinem esse. Quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque daturos; quinque lege cautum testabantur ne quid quod adversus Philippi societatem esset aut referre magistratibus aut decernere concilio ius esset. Is quoque dies iurgiis est consumptus. Supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia ut vix parentes ab liberis temperaverint. Pisias Pellenensis erat: filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. Is diu obtestatus filium ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret, postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis pervicit ut postero die coniungeret iis se qui referebant. Qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie adprobantibus relationem ac prae se ferentibus quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante. Nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos ubicumque servirent Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat; iam Argivi, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique inligati Philippo erant. Ob haec concilio quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam excesserunt veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis.

23. Ceteri populi Achaeorum cum sententias perrogarentur, societatem cum <Attalo> ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt: cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus quo Romam mitti legati possent dilata est; in praesentia tres legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante. Et hi quidem e regione portae quae fert Sicyonem posuerunt castra. Romani <in> Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo alterius maris portu oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium. Postquam uno animo omnes et Macedones tamquam communem patriam tuebantur et Corinthii ducem praesidii Androsthenen haud secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in vi et armis et operibus erat. Undique aggeres haud facili aditu ad moenia admovebantur. Aries ex ea parte quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat, protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium inter eos ac Romanos ortum est. Ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec dubium erat quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri fuerint. Transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae transgressi: hos desperata salus, si Romani vicissent, ad rabiem magis quam audaciam accendebat. Promunturium est adversus Sicyonem Iunonis quam vocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus inde Corinthum septem fere milium passuum. Eo Philocles regius et ipse praefectus mille et quingentos milites per Boeotiam duxit; praesto fuere ab Corintho lembi qui praesidium id acceptum Lechaeum traicerent. Auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo oppugnationis: pertinacius Quinctius in incepto perstabat. Is quoque ut pro omnibus portis disposita videt praesidia regia nec facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali sententiam concessit. Ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naves est: Attalus Piraeum, Romani Corcyram petierunt.

24. Dum haec ab navali exercitu geruntur, consul in Phocide ad Elatiam castris positis primo conloquiis rem per principes Elatensium temptavit. Postquam nihil esse in manu sua et plures validioresque esse regios quam oppidanos respondebatur, tum simul ab omni parte operibus armisque urbem est adgressus. Ariete admoto cum quantum inter <duas> turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu nudasset urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti strage iter invasit, et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus in eum qui premebatur impetu hostium locum concurrerunt. Eodem tempore Romani et ruinas muri supervadebant et scalas ad stantia moenia inferebant; et dum in unam partem oculos animosque hostium certamen averterat, pluribus locis scalis capitur murus armatique in urbem transcenderunt. Quo tumultu audito territi hostes relicto quem conferti tuebantur loco in arcem omnes, inermi quoque sequente turba, confugerunt. Ita urbe potitur consul; qua direpta missis in arcem qui vitam regiis si inermes abire vellent, libertatem Elatensibus pollicerentur fideque in haec data, post dies paucos arcem recipit.

25. Ceterum adventu in Achaiam Philoclis regii praefecti non Corinthus tantum liberata obsidione sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis. Mos erat comitiorum die primo velut ominis causa praetores pronuntiare Iovem Apollinemque et Herculem: additum lege erat ut his Philippus rex adiceretur. Cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, donec cum ingenti adsensu nomen recitatum est. Huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi- Larisam eam arcem vocant -- positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit. Praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuvenes delecti omnium civitatium; Aenesidemus Dymaeus praeerat. Ad hos orator a praefecto regio missus qui excedere urbe iuberet -- neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent -- primo nihil nec ducem nec ipsos movit; post paulo, ut Argivos quoque armatos ex parte altera venientes magno agmine viderunt, certam perniciem cernentes omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri. Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit. Missus a Philocle qui quaereret quid sibi vellet. Nihil moto tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit. Tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes. Et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant. Haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.

26. In Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum. Cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat -- ipse ei C. Helvium praetorem praefecit --, alterum quem in provinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit. Quemadmodum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem servilis prope tumultus est excitatus. Obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur: cum iis ut principum liberis magna vis servorum erat; augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia. Cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios servitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis qui Setiae prope diem futuri erant spectaculo intentum populum adgredi statuerant, Setia per caedem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare <non potueret> servitia. Huius rei tam foedae indicium Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum delatum est. Servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia quae acta futuraque erant exposuerunt. Quibus domi custodiri iussis praetor senatu vocato edoctoque quae indices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. Hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus quo pergeret ignaris venit. Ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est. Dimissis deinde per agros qui vestigarent <profugos...>. Egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit. Ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem: pretium eorum ex aerario solutum est dominis. Haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Praeneste occupatura. Eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa erant supplicium sumpsit. In timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ea moliri. Itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi; et circa nomen Latinum a praetore litterae missae ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

27. Eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset. Eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum qui in Graecia erat pervenerunt. Item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et vestimenta exercitui missa. Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus; fugatique ex insula faeneratores et sumptus quos in cultum praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati. Sex. Aelius consul ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creavit consules C. Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum. Biduo post praetorum comitia habita. Sex praetores illo anno primum creati crescentibus iam provinciis et latius patescente imperio; creati autem hi: L. Manlius Volso C. Sempronius Tuditanus M. Sergius Silus M. Helvius M. Minucius Rufus L. Atilius -- Sempronius et Helvius ex iis aediles plebis erant --; curules aediles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus. Ludi Romani eo anno quater instaurati.

28. C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de provinciis consulum praetorumque actum. Prius de praetoribus transacta res quae transigi sorte poterat: urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Helvius ulteriorem est sortitus. Consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fulvius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua provincia Macedonia esset neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset quam quod vixdum incohatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul revocaretur: quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello; quaerendo regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse; Villium congredientem cum hoste infecta re revocatum; Quinctium rebus divinis Romae maiorem partem anni retentum ita gessisse tamen res ut, si aut maturius in provinciam venisset aut hiems magis sera fuisset, potuerit debellare: nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum ut, nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima videatur. His orationibus pervicerunt ut consules in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. Permittentibus utrisque liberam consultationem patres consulibus ambobus Italiam provinciam decreverunt, T. Quinctio prorogarunt imperium donec successor ex senatus consulto venisset. Consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis qui defecissent a populo Romano gererent. Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum navalium milia tria. Praeesse eidem cui praeerat classi L. Quinctius Flamininus iussus. Praetoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis militem; et terminare iussi qua ulterior citeriorve provincia servaretur. Macedoniae legatos P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea provincia fuerant, adiecerunt.

29. Priusquam consules praetoresque in provincias proficiscerentur, prodigia procurari placuit, quod aedes Volcani Summanique Romae et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant, et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum sed in Capitolium penetraverat lupus. C. Atinius tribunus plebis tulit ut quinque coloniae in oram maritimam deducerentur, duae ad ostia fluminum Volturni Liternique, una Puteolos, una ad Castrum Salerni: his Buxentum adiectum; trecenae familiae in singulas colonias iubebantur mitti. Tresviri deducendis iis, qui per triennium magistratum haberent, creati M. Servilius Geminus Q. Minucius Thermus Ti. Sempronius Longus. Dilectu rebusque aliis divinis humanisque quae per ipsos agenda erant perfectis consules ambo in Galliam profecti: Cornelius recta ad Insubres via, qui tum in armis erant Cenomanis adsumptis; Q. Minucius in laeva Italiae ad inferum mare flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus orsus bellum est. Oppida Clastidium et Litubium, utraque Ligurum, et duae gentis eiusdem civitates Celeiates Cerdiciatesque sese dediderunt; et iam omnia cis Padum praeter Gallorum Boios, Ilvates Ligurum sub dicione erant: quindecim oppida, hominum viginti milia esse dicebantur quae se dediderant. Inde in agrum Boiorum legiones duxit.

30. Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se Insubribus et Cenomanis, quod ita acceperant coniunctis legionibus consules rem gesturos ut et ipsi conlatas in unum vires firmarent. Postquam fama accidit alterum consulem Boiorum urere agros, seditio extemplo orta est: postulare Boi ut laborantibus opem universi ferrent, Insubres negare se sua deserturos. Ita divisae copiae Boisque in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super amnis Minci ripam consederunt. Infra eum locum duo milia passuum et consul Cornelius eidem flumini castra adplicuit. Inde mittendo in vicos Cenomanorum Brixiamque quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate seniorum iuventutem in armis esse nec publico consilio Insubrum defectioni Cenomanos sese adiunxisse, excitis ad se principibus id agere ac moliri coepit ut desciscerent ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut ad Romanos transirent. Et id quidem impetrari nequiit: in id fides data consuli est ut in acie aut quiescerent aut, si qua etiam occasio fuisset, adiuvarent Romanos. Haec ita convenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam suspicio animis labare fidem sociorum. Itaque cum in aciem eduxissent, neutrum iis cornu committere ausi ne, si dolo cessissent, rem totam inclinarent, post signa in subsidiis eos locaverunt. Consul principio pugnae vovit aedem Sospitae Iunoni si eo die hostes fusi fugatique fuissent: a militibus clamor sublatus compotem voti consulem se facturos, et impetus in hostes est factus. Non tulerunt Insubres primum concursum. Quidam et a Cenomanis terga repente in ipso certamine adgressis tumultum ancipitem iniectum auctores sunt caesaque in medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et ducentos vivos captos, in iis Hamilcarem Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset; signa militaria centum triginta et carpenta supra ducenta. Multa oppida Gallorum, quae Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.

31. Minucius consul primo effusis populationibus peragraverat fines Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus. Nec Boi detrectassent pugnam, ni fama Insubres victos allata animos fregisset; itaque relicto duce castrisque dissipati per vicos sua quisque ut defenderent, rationem gerendi belli hosti mutarunt. Omissa enim spe per unam dimicationem rei decernendae rursus populari agros et urere tecta vicosque expugnare coepit. Per eosdem dies Clastidium incensum. Inde in Ligustinos Ilvates, qui soli non parebant, legiones ductae. Ea quoque gens ut Insubres acie victos, Boios ita ut temptare spem certaminis non auderent territos audivit, in dicionem venit. Litterae consulum amborum de rebus in Gallia prospere gestis sub idem tempus Romam allatae. M. Sergius praetor urbanus in senatu eas, deinde ex auctoritate patrum ad populum recitavit; supplicatio in quadriduum decreta.

32. Hiems iam eo tempore erat, et cum T. Quinctius capta Elatia in Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio orta est. Factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos accersebat. Aetoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem. Arcem regium tenebat praesidium neque ut decederent inde aut Opuntiorum minui aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt. Mora cur non extemplo oppugnarentur ea fuit quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens conloquio. Id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum: necdum enim sciebat utrum successor sibi alter ex novis consulibus mitteretur an, quod summa vi ut tenderent amicis et propinquis mandaverat, imperium prorogaretur; aptum autem fore conloquium credebat ut sibi liberum esset vel ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare. In sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere. Eo rex ab Demetriade cum quinque lembis et una nave rostrata venit: erant cum eo <duo> principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis, Cycliadas. Cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus Attali legatus et Acesimbrotus praefectus Rhodiae classis et Phaeneas princeps Aetolorum et Achaei duo, Aristaenus et Xenophon. Inter hos Romanus <ad> extremum litus progressus, cum rex in proram navis in ancoris stantis processisset, 'commodius' inquit, 'si in terram egrediaris, ex propinquo dicamus in vicem audiamusque'. Cum rex facturum se id negaret, 'quem tandem' inquit Quinctius 'times?' Ad hoc ille superbo et regio animo: 'neminem equidem timeo praeter deos immortales: non omnium autem credo fidei quos circa te video, atque omnium minime Aetolis'. 'istuc quidem' ait Romanus 'par omnibus periculum est qui cum hoste ad conloquium congrediuntur, si nulla fides sit.' 'non tamen' inquit, 'Tite Quincti, par perfidiae praemium est, si fraude agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque difficulter Aetoli praetorem alium ac Macedones regem in meum locum substituant.'

33. Secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aequum censeret priorem dicere qui petisset conloquium, rex eius esse priorem orationem qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum Romanus: simplicem suam orationem esse; ea enim se dicturum quae ni fiant nulla sit pacis condicio. Deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia esse, captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca quae post pacem in Epiro factam occupasset, Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupavisset. Suas populique Romani condiciones has esse; ceterum et socium audiri postulata verum esse. Attali regis legatus naves captivosque quae ad Chium navali proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum quae spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui; Rhodii Peraean- regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis -- repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque. Achaei Corinthum et Argos repetebant. Praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere quae Romani ut Graecia decederetur postulasset redderenturque Aetolis urbes quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut inter Aetolos facundus. Iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo conloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet: nec de pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute unquam gessisse. In conloquiis insidiari et captare; in bello non congredi aequo campo neque signis conlatis dimicare, sed refugientem incendere ac diripere urbes et vincentium praemia victum corrumpere. At non antiquos Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere quantum possent, quo opulentius haberent imperium. Nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter bellum relinquere, quod consilium esse? Plures priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse Philippum quam omnes qui unquam hostes Thessaliae fuerint. Ipsis quoque Aetolis eum plura socium quam hostem ademisse: Lysimachiam pulso praetore et praesidio Aetolorum occupasse eum; Cium, item suae dicionis urbem, funditus evertisse ac delesse; eadem fraude habere eum Thebas Phthias Echinum Larisam Pharsalum.

34. Motus oratione Alexandri Philippus navem ut exaudiretur propius terram adplicuit. Orsum eum dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait: aut bello vincendum aut melioribus parendum esse. 'apparet id quidem' inquit Philippus 'etiam caeco', iocatus in valetudinem oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura quam regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans. Indignari inde coepit Aetolos tamquam Romanos decedi Graecia iubere, qui quibus finibus Graecia sit dicere non possent; ipsius enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et Amphilochos, quae permagna eorum pars sit, Graeciam non esse. 'an quod a sociis eorum non abstinuerim iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant? Neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi; et Lysimachiam ab Thracibus vindicavi, sed quia me necessitas ad hoc bellum a custodia eius avertit Thraces habent. Et Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo: non enim a me sed ab illis principium belli ortum est. Romanorum autem honoris causa et Peraean Rhodiis et naves Attalo cum captivis qui comparebunt restituam. Nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem attinet, quid restitui ea postulantibus respondeam nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui possunt, curam impensamque sationis me praestaturum -- quoniam haec inter se reges postulare et respondere placet.' extrema eius oratio adversus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum suis deinde erga gentem eam meritis, recitari decreta eorum iussit omnes divinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum quo ab se descivissent; invectusque graviter in perfidiam eorum Argos tamen se iis redditurum dixit: de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse quaesiturumque ab eo simul utrum iisne urbibus decedere se aequum censeat quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis etiam quas a maioribus suis accepisset.

35. Parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem conloquio Philippus in stationem ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt. Quinctius postero die ad Nicaeam -- is enim locus placuerat -- ad constitutum tempus venit: Philippus nullus usquam nec nuntius ab eo per aliquot horas veniebat, et iam desperantibus venturum repente apparuerunt naves. Atque ipse quidem cum tam gravia et indigna imperarentur inopem consilii diem se consumpsisse deliberando aiebat: volgo credebant de industria rem in serum tractam ne tempus dari posset Achaeis Aetolisque ad respondendum, et eam opinionem ipse adfirmavit petendo ut submotis aliis, ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi conloqui. Id primo non acceptum, ne excludi conloquio viderentur socii, dein cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris submotis ad extremum litus processit: rex cum duobus quos pridie adhibuerat in terram est egressus. Ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quae acta Philippus ad suos rettulerit minus compertum est; Quinctius haec rettulit ad socios: Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint captivi; Attalo naves et cum iis captos navales socios, Rhodiis regionem quam Peraean vocant reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum; Aetolis Pharsalum Larisamque reddere, Thebas non reddere; Achaeis non Argis modo sed etiam Corintho cessurum. Nulli omnium placere partium quibus cessurus aut non cessurus esset destinatio: plus enim amitti in iis quam adquiri nec unquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.

36. Cum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul stantem vox est perlata. Itaque a Quinctio petit ut rem totam in posterum diem differret: profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum. Litus ad Thronium conloquio destinatur. Eo mature conventum est. Ibi Philippus primum et Quinctium et omnes qui aderant rogare ne spem pacis turbare vellent, postremo petere tempus quo legatos mittere Romam ad senatum posset: aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum. Id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et dilationem ad colligendas vires quaeri; Quinctius verum id futurum fuisse dicere si aestas et tempus rerum gerendarum esset: nunc hieme instante nihil amitti dato spatio ad legatos mittendos; nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret senatus auctoritatem posse. In hanc sententiam et ceteri sociorum principes concesserunt; indutiisque datis in duos menses et ipsos mittere singulos legatos ad senatum edocendum ne fraude regis caperetur placuit; additum indutiarum pacto ut regia praesidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur. Et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum Athamanum regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabium -- uxoris Quincti sororis filius erat -- et Q. Fulvium et Ap. Claudium misit.

37. Ut ventum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi sunt. Cetera eorum oratio conviciis regis consumpta est: moverunt eo maxime senatum demonstrando maris terrarumque regionis eius situm ut omnibus appareret si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Graeciae appellare. Legati deinde regis intromissi; quibus longiorem exorsis orationem brevis interrogatio cessurusne iis tribus urbibus esset sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam. Sic infecta pace regii dimissi: Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum. Cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque conloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia decedi nuntiaret admissurum dixit.

38. Philippus cum acie decernendum videret et undique ad se contrahendas vires, maxime de Achaiae urbibus, regionis ab se diversae, et magis tamen de Argis quam de Corintho sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno velut fiduciariam dare ut victori sibi restitueret, si quid adversi accidisset ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argisque praeerat, scribit ut tyrannum ipse conveniret. Philocles praeterquam quod iam veniebat cum munere adicit, ad pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem Nabidis filiis matrimonio coniungere velle. Tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum nisi Argivorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiam nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos nactum ratus, tradere ubi vellet urbem Philoclen iussit. Nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus: prima luce occupata omnia superiora loca portaeque clausae. Paucis principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium direptae fortunae; praesentibus aurum atque argentum ablatum, pecuniae imperatae ingentes. Qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione corporum dimissi; quos occulere aut retrahere aliquid suspicio fuit, in servilem modum lacerati atque extorti. Contione inde advocata rogationes promulgavit, unam de tabulis novis, alteram de agro viritim dividendo, duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.

39. Postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor tyrannus a quo eam civitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elatiam ad Quinctium et <ad> Attalum Aeginae hibernantem mittit qui nuntiarent Argos in potestate sua esse: eo si veniret Quinctius ad conloquium, non diffidere sibi omnia cum eo conventura. Quinctius ut eo quoque praesidio Philippum nudaret cum adnuisset se venturum, mittit ad Attalum ut ab Aegina Sicyonem sibi occurreret; ipse ab Anticyra decem quinqueremibus quas iis forte ipsis diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae Sicyonem tramisit. Iam ibi Attalus erat; qui cum tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium traduxit ne in urbem ipsam Argos iret. Haud procul urbe Mycenica vocatur: in eo loco ut congrederentur convenit. Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum regio comitatu, Nicostratus Achaeorum praetor cum auxiliaribus paucis venit. Tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem invenerunt. Progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi: inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant. Initium sermonis ab excusatione tyranni ortum quod armatus ipse armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in conloquium venisset: neque enim se illos timere dixit sed exules Argivorum. Inde ubi de condicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas postulare res, unam ut bellum cum Achaeis finiret, alteram ut adversus Philippum mitteret secum auxilia. Ea se missurum dixit; pro pace cum Achaeis indutiae impetratae, donec bellum cum Philippo finiretur.

40. De Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude Philoclis proditam urbem vi ab eo teneri argueret, ille ab ipsis Argivis se defenderet accitum. Contionem rex Argivorum postulabat ut id sciri posset, nec tyrannus abnuere; sed deductis ex urbe praesidiis liberam contionem non immixtis Lacedaemoniis declaraturam quid Argivi vellent praeberi debere dicebat rex: tyrannus negavit deducturum. Haec disceptatio sine exitu fuit. De conloquio discessum sescentis Cretensibus ab tyranno datis Romano indutiisque inter Nicostratum praetorem Achaeorum et Lacedaemoniorum tyrannum in quattuor menses factis. Inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis appareret tyrannum a Philippo descissehilocles et ipse ad imperatorem Romanum in conloquium venit hortantique ut extemplo transiret urbemque traderet ita respondit ut distulisse rem magis quam negasse videretur. A Corintho Quinctius Anticyram traiecit, inde fratrem ad temptandam Acarnanum gentem misit. Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. Ibi et civitas novis honoribus veteres regis honores auxit et rex ad id quod sacrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat iis, tum quoque ne sine aliqua munificentia praeteriret civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit et decem milia medimnum frumenti; atque ita Cenchreas ad naves redit. Et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit. Ea nunc singulas inlustres, nunc simul plures genere inter se iunctas domum accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.

Modalità mobile