Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xxxi

1. Me quoque iuvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerim, ad finem belli Punici pervenisse. nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnes Romanas in partibus singulis tanti operis fatigari minime conveniat, tamen, cum in mentem venit tres et sexaginta annos -- tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum -- aeque multa volumina occupasse mihi quam occupaverint quadringenti duodenonaginta anni a condita urbe ad Ap. Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus intulit, iam provideo animo, velut qui proximis litori vadis inducti mare pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me altitudinem ac velut profundum invehi et crescere paene opus, quod prima quaeque perficiendo minui videbatur.
Pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo haudquaquam comparandum aut virtute ducis aut militum robore, claritate regum antiquorum vetustaque fama gentis et magnitudine imperii, quo multa quondam Europae, maiorem partem Asiae obtinuerant armis, prope nobilius. ceterum coeptum bellum adversus Philippum decem ferme ante annis triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et pacis fuissent causa. vacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam adversus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.

2. Sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati venerunt nuntiantes Asiae quoque civitates sollicitari. his legationibus responsum est curae eam rem senatui fore; consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in provinciis erant, reiecta est. interim ad Ptolomaeum Aegypti regem legati tres missi, C. Claudius Nero M. Aemilius Lepidus P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent victum Hannibalem Poenosque et gratias agerent regi quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos desererent, in fide mansisset, et peterent ut, si coacti iniuriis bellum adversus Philippum suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum conservaret.
Eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset a Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum factas, duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo, C. Ampium praefectum socium hac tumultuaria manu per Umbriam qua tribum Sapiniam vocant agrum Boiorum invadere iussit; ipse eodem aperto itinere per montes duxit. Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere ac tuto fecit. delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo loco ad demetenda frumenta -- iam enim maturae erant segetes -- profectus neque explorato circa nec stationibus satis firmis quae armatae inermes atque operi intentos tutarentur positis, improviso impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus. inde pavor fugaque etiam armatos cepit. ad septem milia hominum palata per segetes sunt caesa, inter quos ipse C. Ampius praefectus; ceteri in castra metu compulsi. inde sine certo duce consensu militari proxima nocte, relicta magna parte rerum suarum, ad consulem per saltus prope invios pervenere. qui nisi quod populatus est Boiorum fines et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil quod esset memorabile aliud in provincia cum gessisset, Romam rediit.

3. Cum primum senatum habuit, universis postulantibus ne quam prius rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum extemplo est; decrevitque frequens senatus ut P. Aelius consul quem videretur ei cum imperio mitteret qui, classe accepta quam ex Sicilia Cn. Octavius reduceret, in Macedoniam traiceret. M. Valerius Laevinus propraetor missus circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis in Macedoniam transmisit. ad quem cum M. Aurelius legatus venisset edocuissetque eum quantos exercitus, quantum navium numerum comparasset rex, et quemadmodum circa omnes non continentis modo urbes sed etiam insulas partim ipse adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma: maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus iis auderet Philippus quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto minore regno esset -- haec scribere eadem Aurelium consulibus senatuique placuit.

4. Exitu huius anni cum de agris veterum militum relatum esset qui ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent, decreverunt patres ut M. Iunius praetor urbanus, si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque, quod eius publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. creati P. Servilius Q. Caecilius Metellus C. et M. Servilii -- Geminis ambobus cognomen erat -- L. et A. Hostilii Catones P. Villius Tappulus M. Fulvius Flaccus P. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus.
Per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati consules P. Sulpicius Galba C. Aurelius Cotta. praetores exinde facti Q. Minucius Rufus L. Furius Purpurio Q. Fulvius Gillo C. Sergius Plautus. ludi Romani scaenici eo anno magnifice apparateque facti ab aedilibus curulibus L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino; biduum instauratum est; frumentique vim ingentem quod ex Africa P. Scipio miserat quaternis aeris populo cum summa fide et gratia diviserunt. et plebei ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus erat; et Iovis epulum fuit ludorum causa.

5. Anno quingentesimo quinquagesimo primo ab urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus, bellum cum rege Philippo initum est, paucis mensibus post pacem Carthaginiensibus datam. omnium primum eam rem idibus Martiis, quo die tum consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit senatusque decrevit uti consules maioribus hostiis rem divinam facerent quibus diis ipsis videretur cum precatione ea, 'quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo novo bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac nomini Latino bene ac feliciter eveniret'; secundum rem divinam precationemque ut de re publica deque provinciis senatum consulerent. per eos dies opportune inritandis ad bellum animis et litterae ab M. Aurelio legato et M. Valerio Laevino propraetore allatae et Atheniensium nova legatio venit quae regem adpropinquare finibus suis nuntiaret brevique non agros modo sed urbem etiam in dicione eius futuram nisi quid in Romanis auxilii foret. cum renuntiassent consules rem divinam rite peractam esse et precationi adnuisse deos haruspices respondere laetaque exta fuisse et prolationem finium victoriamque et triumphum portendi, tum litterae Valeri Aurelique lectae et legati Atheniensium auditi. senatus inde consultum factum est ut sociis gratiae agerentur quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide decessissent: de auxilio mittendo tum responderi placere cum consules provincias sortiti essent atque is consul cui Macedonia provincia evenisset ad populum tulisset ut Philippo regi Macedonum indiceretur bellum.

6. P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit isque rogationem promulgavit, 'vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque inlata sociis populi Romani bellum indici.' alteri consulum Aurelio Italia provincia obtigit. praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. id cum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, tum Q. Baebius tribunus plebis, viam antiquam criminandi patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri ne pace unquam frui plebs posset. aegre eam rem passi patres laceratusque probris in senatu tribunus plebis et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.

7. Consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione advocata, 'ignorare' inquit 'mihi videmini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis vos consuli -- neque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur -- sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. hoc quantum intersit, sin unquam ante alias, proximo certe Punico bello experti estis. quis enim dubitat quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? ne illud quidem dubium est quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laevino qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus cunctamur facere? patiamur expugnandis Athenis, sicut Sapunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: non quinto inde mense, quemadmodum ab Sagunto Hannibal, sed quinto [inde] die quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. ne aequaveritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas: Pyrrho certe aequabitis. <aequabitis> dico? quantum vel vir viro vel gens genti praestat. minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. nostra nunc comparate. quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et victor prope ad ipsam urbem Romanam venit. nec Tarentini modo oraque illa Italiae quam maiorem Graeciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. haec vos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello. nunquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset vos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat: hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur. experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. ite in suffragium bene iuvantibus divis et quae patres censuerunt vos iubete. huius vobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam di immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prosperaque portendere.'

8. Ab hac oratione in suffragium missi, uti rogaret, bellum iusserunt. supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria di ut quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eveniret; consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo utrum ipsi utique nuntiari iuberent an satis esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari. fetiales decreverunt utrum eorum fecisset recte facturum. consuli a patribus permissum ut quem videretur ex iis qui extra senatum essent legatum mitteret ad bellum regi indicendum.
Tum de exercitibus consulum praetorumque actum. consules binas legiones scribere iussi, veteres dimittere exercitus. Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa deportasset voluntarios, quos posset, duceret: invitum ne quem militem veterem ducendi ius esset. praetoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam, alter Bruttios provinciam obtineret. Q. Fulvius Gillo ipse iussus ex eo exercitu quem P. Aelius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque milia socium ac nominis Latini effecisset: id praesidii Siciliae provinciae esset. M. Valerio Faltoni, qui praetor priore anno Campaniam provinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, uti pro praetore in Sardiniam traiceret; is quoque de exercitu qui ibi esset quinque milia socium nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur. sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.

9. In ipso apparatu belli legati a rege Ptolomaeo venerunt qui nuntiarent Athenienses adversus Philippum petisse ab rege auxilium: ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse; vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere libeat, vel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia, quae facile adversus Philippum tueri Athenas possent, missurum. gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo Romano in animo esse: si qua re ad id bellum opus sit indicaturos regi, regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei publicae esse. munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus consulto missa.
Cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, civitas religiosa in principiis maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem cui provincia Macedonia evenisset iussit. moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex incerta pecunia voveri debere, quia <ea> pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri: quod si factum esset, votum rite solvi non posse. quamquam et res et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum referre consul iussus si posset recte votum incertae pecuniae suscipi. posse rectiusque etiam esse pontifices decreverunt. vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solveretur senatus censuisset ludos donaque facturum vovit. octiens ante ludi magni de certa pecunia voti erant, hi primi de incerta.

10. Omnium animis in bellum Macedonicum versis repente, nihil minus eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta. Insubres Cenomanique et Boii excitis Celinibus Ilvatibusque et ceteris Ligustinis populis, Hamilcare Poeno duce, qui in iis locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam invaserant; et direpta urbe ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus milibus hominum inter incendia ruinasque relictis, traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt. vicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas portas praesidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem Romanum. L. Furius Purpurio tum provinciae praeerat, cetero ex senatus consulto exercitu dimisso praeter quinque milia socium ac Latini nominis; cum iis copiis in proxima regione provinciae circa Ariminum substiterat. is tum senatui scripsit quo in tumultu provincia esset: duarum coloniarum quae ingentem illam tempestatem Punici belli subterfugissent alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram oppugnari; nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore nisi quinque milia socium quadraginta milibus hostium -- tot enim in armis esse -- trucidanda obicere velit et tanta sua clade iam inflatos excidio coloniae Romanae augeri hostium animos.

11. His litteris recitatis decreverunt ut C. Aurelius consul exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat, Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum proficisceretur aut Q. Minucio praetori scriberet ut, cum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem earum quinque milibus sociorum quae interim Etruriae praesidio essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam obsidione.
Legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem, eosdem in Numidiam ad Masinissam: Carthaginem ut nuntiarent civem eorum Hamilcarem relictum in Gallia -- haud satis scire ex Hasdrubalis prius an ex Magonis postea exercitu -- bellum contra foedus facere, exercitus Gallorum Ligurumque excivisse ad arma contra populum Romanum; eum, si pax placeret, revocandum illis et dedendum populo Romano esse. simul nuntiare iussi perfugas sibi non omnes redditos esse ac magnam partem eorum palam Carthagini obversari dici; quos comprehendi conquirique debere ut sibi ex foedere restituantur. haec ad Carthaginienses mandata. Masinissae gratulari iussi quod non patrium modo reciperasset regnum sed parte florentissima Syphacis finium adiecta etiam auxisset. nuntiare praeterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum, quod Carthaginienses auxiliis iuvisset iniuriasque inferendo sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in primis fuisset serius in Africam traiciendi; peterentque ut ad id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum. dona ampla data quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella; iussique polliceri, si quid eis ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset, enixe id populum Romanum merito eius praestaturum.
Verminae quoque Syphacis filii legati per eos dies senatum adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in fraudem Carthaginiensium avertentes: et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum, Verminam quoque adnisurum ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab ullo alio vincatur; petere ut rex sociusque et amicus ab senatu appellaretur. responsum legatis est et patrem eius Syphacem sine causa ex socio et amico hostem repente populi Romani factum et eum ipsum rudimentum adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse; itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse quam ut rex sociusque et amicus appelletur: nominis eius honorem pro magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse. legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum ut Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano permittendi: si quid ad eas addi, demi mutarive vellet, rursus ab senatu ei postulandum fore. legati cum iis mandatis in Africam missi C. Terentius Varro Sp. Lucretius Cn. Octavius, quinqueremes singulis datae.

12. Litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minuci praetoris, cui Bruttii provincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinae thesauris nocte clam sublatam nec ad quos pertineat facinus vestigia ulla exstare. indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis et ne Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae exemplum, homines deterrere. C. Aurelio consuli negotium datum ut ad praetorem in Bruttios scriberet: senatui placere quaestionem de expilatis thesauris eodem exemplo haberi quo M. Pomponius praetor triennio ante habuisset; quae inventa pecunia esset, reponi; si quo minus inventum foret, expleri ac piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent, fieri. curam expiandae violationis eius templi prodigia etiam sub idem tempus pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis caelum arsisse adferebant, Priverni sereno per diem totum rubrum solem fuisse, Lanuvi in templo Sospitae Iunonis nocte strepitum ingentem exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu inventus; Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque pedibus. foeda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturae visa: ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat. nihilo minus decemviros adire libros de portento eo iusserunt. decemviri ex libris res divinas easdem quae proxime secundum id prodigium factae essent imperarunt. carmen praeterea ab ter novenis virginibus cani per urbem iusserunt donumque Iunoni reginae ferri. ea uti fierent C. Aurelius consul ex decemvirorum responso curavit. carmen, sicut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.

13. Expiatis omnibus religionibus -- nam etiam Locris sacrilegium pervestigatum ab Q. Minucio erat pecuniaque ex bonis noxiorum in thesauros reposita -- cum consules in provincias proficisci vellent, privati frequentes, quibus ex pecunia quam M. Valerio M. Claudio consulibus mutuam dederant tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, quia consules, cum ad novum bellum quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset vix aerarium sufficeret, negaverant esse unde iis in praesentia solveretur. senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica vellet, aliis ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publicatam pro beneficio tamquam ob noxiam suam pecuniam fore? cum et privati aequum postularent nec tamen solvendo aere alieno res publica esset, quod medium inter aequum et utile erat decreverunt, ut, quoniam magna pars eorum agros volgo venales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici qui intra quinquagesimum lapidem esset copia iis fieret: consules agrum aestimaturos et in iugera asses vectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros, ut si quis, cum solvere posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret agrum populo. laeti eam condicionem privati accepere; trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, appellatus.

14. Tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit et, veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones discriptis navibusque ex classe Cn. Corneli electis, altero die quam a Brundisio solvit in Macedoniam traiecit. ibi ei praesto fuere Atheniensium legati orantes ut se obsidione eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius Cento cum viginti longis navibus et mille militum -- neque enim ipse rex Athenas obsidebat: eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus, sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum Antiocho Syriae rege divisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui morte audita Ptolomaei regis ambo imminebant.
Contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil praeter animos servant. Acarnanes duo iuvenes per initiorum dies non initiati templum Cereris imprudentes religionis cum cetera turba ingressi sunt. facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt. id tam foede atque hostiliter gens Acarnanum factum ad Philippum detulit impetravitque ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur. hic exercitus primo terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit. et inritatio quidem animorum ea prima fuit: postea iustum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam Philippum cum Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit. civitas omnis obviam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes <cum> insignibus suis intrantem urbem ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.

15. In contionem extemplo populus vocatus ut rex quae vellet coram ageret; deinde ex dignitate magis visum scribere eum de quibus videretur quam praesentem aut referendis suis in civitatem beneficiis erubescere aut significationibus acclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis. in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum, deinde rerum quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio capessendi belli dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam Romanos haberent: nequiquam postea, si tum cessassent, praetermissam occasionem quaesituros. Rhodii deinde legati auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naves longas quattuor Atheniensium captas nuper ab Macedonibus reciperatasque remiserant. itaque ingenti consensu bellum adversus Philippum decretum. honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti: tum primum mentio inlata de tribu quam Attalida appellarent ad decem veteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea virtutis ergo donatus, civitasque Rhodiis data quemadmodum Rhodii prius Atheniensibus dederant. secundum haec rex Attalus Aeginam ad classem se recipit; Rhodii Ceam ab Aegina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis. Attalum Aeginae missi in Aetoliam nuntii expectatique inde legati aliquamdiu nihil agentem tenuere. sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae titulum habere potuissent, patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque Thraeciae opportuna loca vires colligere, bellum aluere gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.

16. Philippus magis regio animo est usus; qui cum Attalum Rhodiosque hostes non sustinuisset, ne Romano quidem quod imminebat bello territus, Philocle quodam ex praefectis suis cum duobus milibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Atheniensium agros misso, classe tradita Heraclidi ut Maroneam peteret, ipse terra eodem cum expeditis duobus milibus peditum, equitibus ducentis pergit. et Maroneam quidem primo impetu expugnavit; Aenum inde cum magno labore, postremo per proditionem Callimedis praefecti Ptolomaei, cepit. deinceps alia castella, Cypsela et Doriscon et Serrheum, occupat. inde progressus ad Chersonesum Elaeunta et Alopeconnesum tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque et Madytos deditae et castella quaedam ignobilia. Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt. ea oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt. eodem postea, cum iam vix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus cum traiecisset spem tantum auxilii ex propinquo ostendit, neque terra neque mari adiutis sociis.

17. Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo adeuntes aditu arcebant sed navium quoque stationem infestam hosti faciebant; postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt. paciscebantur autem ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere cum singulis vestimentis. quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia per mittentibus respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul ac desperatione iram accendit ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus in gymnasio includi iuberent, aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni. ibi delecti primum qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent, aurum argentum vestemque quae in navibus esset in mare deicerent, tectis publicis privatisque quam plurimis locis possent ignes subicerent: id se facinus perpetraturos praeeuntibus exsecrabile carmen sacerdotibus iure iurando adacti; tum militaris aetas iurat neminem vivum nisi victorem acie excessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt ut, cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie eorum, pugna abstiterit. principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos volneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.

18. Ante deditionem ex iis legatis Romanis qui Alexandream missi erant M. Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione Abydenorum ad Philippum venit. qui questus Attalo Rhodiisque arma inlata et quod tum maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis ultro se bello lacessitum diceret, 'num Abydeni quoque' inquit 'ultro tibi intulerunt arma?' insueto vera audire ferocior oratio visa est quam quae habenda apud regem esset. 'aetas' inquit 'et forma et super omnia Romanum nomen te ferociorem facit. ego autem primum velim vos foederum memores servare mecum pacem: sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et Macedonum nomen haud minus quam Romanum nobile sentietis.'
Ita dimisso legato Philippus auro argento quaeque <alia> coacervata erant acceptis hominum praedam omnem amisit. tanta enim rabies multitudinem invasit ut repente proditos rati qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti fecissent, repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque ipsi per omnes vias leti interficerent. obstupefactus eo furore rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum Abydenis dare dixit. quo spatio plura facinora in se victi ediderunt quam infesti edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus imposito Abydi praesidio in regnum rediit. cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestres copias, navales Corcyram in hiberna deduxisse.

19. Inter haec legatis, qui in Africam missi erant, de Hamilcare Gallici exercitus duce responsum a Carthaginiensibus est nihil ultra se facere posse quam ut exilio eum multarent bonaque eius publicarent: perfugas et fugitivos quos inquirendo vestigare potuerint reddidisse et de ea re missuros legatos Romam qui senatui satisfacerent. ducenta milia modium tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam miserunt. inde in Numidiam ad reges profecti legati. dona data Masinissae mandataque edita; equites mille Numidae, cum duo milia daret, accepti. ipse in naves imponendos curavit et cum ducentis milibus modium tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit. tertia legatio ad Verminam erat. is ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent ipsi quas vellent pacis condiciones permisit: omnem pacem bonam iustamque fore sibi cum populo Romano. datae leges pacis iussusque ad eam confirmandam mittere legatos Romam.

20. Per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex Hispania rediit. qui cum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque gestas exposuisset postulassetque ut triumphanti sibi invehi liceret in urbem, res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a maioribus non accepisse ut qui neque dictator neque consul neque praetor res gessisset triumpharet: pro consule illum Hispaniam provinciam, non consulem aut praetorem obtinuisse. decurrebatur tamen eo ut ovans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis, qui nihilo magis id more maiorum aut ullo exemplo futurum diceret. postremo victus consensu patrum tribunus cessit et ex senatus consulto L. Lentulus ovans urbem est ingressus. argenti tulit [ex praeda] quadraginta tria milia pondo, auri duo milia quadringenta quinquaginta; militibus ex praeda centenos vicenos asses divisit.

21. Iam exercitus consularis ab Arretio Ariminum transductus erat et quinque milia socium Latini nominis ex Gallia in Etruriam transierant. itaque L. Furius magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit. occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra oppugnanda duxisset: palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio; lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli clamore suorum ex agris revocati omissa praeda quae in manibus erat castra repetivere; et postero die in aciem progressi. nec Romanus moram pugnandi fecit; sed vix spatium instruendi fuit: eo cursu hostes in proelium venerunt. dextra ala -- in alas divisum socialem exercitum habebat -- in prima acie locata est, in subsidiis duae Romanae legiones. M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius Flaccus -- legati omnes erant -- praepositi. praetor secum duos legatos, C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et obire ad omnes hostium subitos conatus posset. primo Galli omni multitudine in unum locum conixi obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat, sperarunt posse. ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium aciem, quod in multitudine adversus paucos facile videbatur, conati sunt. id ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones ex subsidiis dextra laevaque alae quae in prima acie pugnabat circumdat aedemque Diiovi vovit, si eo die hostes fudisset. L. Valerio imperat ut parte una duarum legionum equites, altera sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos aciem patiatur; simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet. et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi; ac repente, cum in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt fugaque effusa repetunt castra. fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutae in castra impetum fecerunt. minus sex milia hominum inde effugerunt: caesa aut capta supra quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta, carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis. Hamilcar dux Poenus eo proelio cecidit et tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captivi ad duo milia liberorum capitum redditi colonis.

22. Magna victoria laetaque Romae fuit: litteris allatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum sociorumque ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextrae alae, in quam primo impetu vis hostium ingens inlata est. quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C. Aurelius, perfectis quae Romae agenda fuerant, profectus in Galliam victorem exercitum a praetore accepit.
Consul alter cum autumno ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam hibernabat. ab classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem ingentem attulerant. nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in agros fieri solitae erant non fiebant, et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum sed etiam omnes maritimos agros Atheniensibus fecerant, non modo Sunium superare sed ne extra fretum <quidem> Euripi committere aperto mari se audebant. supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes et erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae. hac classe si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata est.

23. Exules ab Chalcide regiorum iniuriis pulsi attulerunt occupari Chalcidem sine certamine ullo posse; nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos praesidio Macedonum fretos custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quamquam Sunium ita mature pervenerat ut inde provehi ad primas angustias Euboeae posset, ne superato promunturio conspiceretur, classem in statione usque ad noctem tenuit. primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus turrim proximam murumque circa scalis cepit, alibi sopitis custodibus, alibi nullo custodiente. progressi inde ad frequentia aedificiis loca, custodibus interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum acceperunt. inde in totam urbem discursum est, aucto etiam tumultu quod circa forum ignis tectis iniectus erat: conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti apparatu machinarum tormentorumque. caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est; nec ullo iam qui militaris aetatis esset non aut caeso aut fugato, Sopatro etiam Acarnane praefecto praesidii interfecto, praeda omnis primo in forum conlata, deinde in naves imposita. carcer etiam ab Rhodiis refractus emissique captivi quos Philippus tamquam in tutissimam custodiam condiderat. statuis inde regis deiectis truncatisque signo receptui dato conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant, redierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset ut et Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset, magna res principio statim belli, Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit.

24. Demetriade tum Philippus erat. quo cum esset nuntiata clades sociae urbis, quamquam serum auxilium perditis <rebus> erat, tamen, quae proxima auxilio est, ultionem petens, cum expeditis quinque milibus peditum et trecentis equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius opprimi Romanos posse. a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset, paucis vix qui sepelirent bello absumptos relictis aeque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem eventum ratus responsurum. et respondisset, ni speculator -- hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno cursu emetientes spatium -- contemplatus regium agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas pervenisset. idem ibi somnus eademque neglegentia erat quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat. excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus, praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostes adesse omnes scirent. ita undique ad portas, ad muros discurrunt. paucas post horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, adpropinquans urbi, conspectis luminibus crebris et fremitu hominum trepidantium, ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac conquiescere agmen iussit, vi aperta propalam usurus quando parum dolus profuerat. ab Dipylo accessit. porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra eam extraque latae viae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent et extra limes mille ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet. eo limite Athenienses cum Attali praesidio et cohorte Dioxippi acie intra portam instructa signa extulerunt. quod ubi Philippus vidit, habere se hostes in potestate ratus et diu optata caede -- neque enim ulli Graecarum civitatium infestior erat -- <iram> expleturum, cohortatus milites ut se intuentes pugnarent scirentque ibi signa, ibi aciem esse debere ubi rex esset, concitat in hostes equum non ira tantum sed etiam gloria elatus, quod ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat. aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus in medios hostes ingentem cum suis ardorem, tum pavorem hostibus iniecit. plurimos manu sua comminus eminusque volneratos compulsosque in portam consecutus et ipse, cum maiorem in angustiis trepidantium edidisset caedem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit quia qui in turribus portae erant sustinebant tela ne in permixtos hostibus suos conicerent. intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus signo receptui dato castra ad Cynosarges- templum Herculis gymnasiumque et lucus erat circumiectus -- posuit. sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amoenive circa urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum sed etiam sepulcra, nec divini humanive iuris quicquam prae impotenti ira est servatum.

25. Postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde subito apertae quia praesidium Attali ab Aegina Romanique ab Piraeo intraverant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia passuum. inde Eleusinem profectus spe improviso templi castellique quod et imminet et circumdatum est templo capiendi, cum haudquaquam neglectas custodias animadvertisset et classem a Piraeo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus Corinthum ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset, inopinantibus Achaeis contioni ipsi supervenit. consultabant de bello adversus Nabim tyrannum Lacedaemoniorum, qui tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadan, nequaquam parem illi ducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia redintegraverat bellum agrosque finitimorum vastabat et iam urbibus quoque erat terribilis. adversus hunc hostem cum quantum ex quaque civitate militum scriberetur consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret, <est> pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum. haec oratio cum ingenti adsensu hominum acciperetur, 'ita tamen aequum est' inquit 'me vestra meis armis tutari ne mea interim nudentur praesidiis. itaque, si vobis videtur, tantum parate militum quantum ad Oreum et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedaemoniis.' non fefellit Achaeos quo spectasset tam benigna pollicitatio auxiliumque oblatum adversus Lacedaemonios: id quaeri ut obsidem Achaeorum iuventutem educeret ex Peloponneso ad inligandam Romano bello gentem. et id quidem coarguere Cycliadas praetor Achaeorum nihil attinere ratus, id modo cum dixisset non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre quam propter quas convocati essent, decreto de exercitu parando adversus Nabim facto concilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus. Philippus magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus conscriptis, Corinthum atque in Atticam terram rediit.

26. Per eos ipsos dies quibus Philippus in Achaia fuit Philocles praefectus regius ex Euboea profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum Cithaeronis transcendit. inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa, cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur. non fefellere insidiae. itaque revocatis qui discurrerant ad praedandum militibus instructisque ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus, cum multis inde volneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit. temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium absistere incepto coegerunt. diviso deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte Piraeum pergit ut, dum Philocles subeundo muros comminandaque oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi Piraeum levi cum praesidio relictum expugnandi facultas esset. ceterum nihilo ei Piraei quam Eleusinis facilior iisdem fere defendentibus oppugnatio fuit. a Piraeo Athenas repente duxit. inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti muri qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit repulsus, omissa oppugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus exercitu ad agros vastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris circa urbem diruendis exercuisset, ne quid inviolatum relinqueret, templa deum quae pagatim sacrata habebant dirui atque incendi iussit. et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia domestici marmoris et ingeniis artificum praebuit huic furori materiam; neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra evertere satis habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi iussit. et postquam non tam ira <erat> satiata quam irae exercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit nec aliud quicquam dignum memoria in Graecia egit.

27. Consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit. Apustius extrema Macedoniae populatus, Corrhago et Gerrunio et Orgesso castellis primo impetu captis ad Antipatream, in faucibus angustis sitam urbem, venit. ac primo evocatos principes ad conloquium, ut fidei Romanorum se committerent, perlicere est conatus; deinde, ubi magnitudine ac moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur, vi atque armis adortus expugnavit puberibusque interfectis, praeda omni militibus concessa, diruit muros atque urbem incendit. hic metus Codrionem, satis validum et munitum oppidum, sine certamine ut dederetur Romanis effecit. praesidio ibi relicto Cnidus -- nomen propter alteram in Asia urbem quam oppidum notius -- vi capitur. revertentem legatum ad consulem cum satis magna praeda Athenagoras quidam, regius praefectus, in transitu fluminis a novissimo agmine adortus postremos turbavit. ad quorum clamorem et trepidationem cum revectus equo propere legatus signa convertisset et coniectis in medium sarcinis aciem direxisset, non tulere impetum Romanorum militum regii: multi ex iis occisi, plures capti. legatus incolumi exercitu reducto ad consulem remittitur inde extemplo ad classem.

28. Hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes accolae Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato Longari filius: bellum suo nomine Longarus cum Demetrio Philippi patre gesserat. pollicentibus auxilia respondit consul Dardanorum et Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se usurum; Amynandro Aetolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis -- nam ii quoque per id tempus venerant -- mandat ut Aeginae rex, ubi hibernabat, classem Romanam opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante, Philippum urgeret. ad Rhodios quoque missi legati, ut capesserent partem belli. nec Philippus segnius -- iam enim in Macedoniam pervenerat -- apparabat bellum. filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero qui aetatem eius regerent, cum parte copiarum ad obsidendas angustias quae ad Pelagoniam sunt mittit. Sciathum et Peparethum, haud ignobiles urbes, ne classi hostium praedae ac praemio essent, diruit. ad Aetolos mittit legatos, ne gens inquieta adventu Romanorum fidem mutaret.

29. Concilium Aetolorum stata die, quod Panaetolicum vocant, futurum erat. huic ut occurrerent, et regis legati iter accelerarunt et a consule missus L. Furius Purpurio legatus venit; Atheniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt. primi Macedones, cum quibus recentissimum foedus erat, auditi sunt. qui <in> nulla nova re nihil se novi habere quod adferrent dixerunt: quibus enim de causis experta inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent, compositam semel pacem servare eos debere. 'an imitari' inquit unus ex legatis 'Romanorum licentiam, an levitatem dicam, mavultis? qui cum legatis vestris Romae responderi ita iussissent: "quid ad nos venitis, Aetoli, sine quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?", iidem nunc ut bellum secum adversus Philippum geratis postulant; et antea propter vos et pro vobis arma sumpta adversus eum simulabant, nunc vos in pace esse cum Philippo prohibent. Messanae ut auxilio essent primo in Siciliam transcenderunt, iterum ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in libertatem eximerent: et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi habent vectigalemque provinciam securibus et fascibus subiecerunt. scilicet sicut vos Naupacti legibus vestris per magistratus a vobis creatos concilium habetis, socium hostemque libere quem velitis lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri vestro, sic Siculorum civitatibus Syracusas aut Messanam aut Lilybaeum indicitur concilium. praetor Romanus conventus agit: eo imperio evocati conveniunt, excelso in suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus vident, virgae tergo, secures cervicibus imminent; et quotannis alium atque alium dominum sortiuntur. nec id mirari debent aut possunt, cum Italiae urbes, Regium Tarentum Capuam -- ne finitimas quarum ruinis crevit urbs Roma nominem --, eidem subiectas videant imperio. Capua quidem sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca sine senatu, sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius habitanda quam si deiecta foret. furor est, si alienigenae homines plus lingua et moribus et legibus quam maris terrarumque spatio discreti haec tenuerint, sperare quicquam eodem statu mansurum. Philippi regnum officere aliquid videtur libertati vestrae; qui, cum merito vestro vobis infensus esset, nihil a vobis ultra quam pacem petiit fidemque hodie pacis pactae desiderat. adsuefacite his terris legiones externas et iugum accipite: sero ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum quaeretis. Aetolos Acarnanas Macedonas, eiusdem linguae homines, leves ad tempus ortae causae diiungunt coniunguntque: cum alienigenis, cum barbaris aeternum omnibus Graecis bellum est eritque; natura enim, quae perpetua est, non mutabilibus in diem causis hostes sunt. sed unde coepit oratio mea, ibi desinet. hoc eodem loco iidem homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decrevistis iisdem improbantibus eam pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare volunt. in qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos mutetis non video.'

30. Secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in crudelitatem saevitiamque regis invehi poterant, introducti sunt. deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum: neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse enim quaedam belli iura, quae ut facere ita pati sit fas: sata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque agi misera magis quam indigna patienti esse; verum enim vero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros vocet adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit. omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium nudatos manes, nullius ossa terra tegi. delubra sibi fuisse quae quondam pagatim habitantes in parvis illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem contributi maiores sui deserta reliquerint: circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes; semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes templorum. qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque, talem eum si liceat Aetoliam Graeciamque omnem facturum. urbis quoque suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi Romani subvenissent. eodem enim scelere urbem colentes deos praesidemque arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris templum, eodem Piraei Iovem Minervamque; sed ab eorum non templis modo sed etiam moenibus vi atque armis repulsum in ea delubra quae sola religione tuta fuerint saevisse. itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.

31. Tum Romanus legatus: 'totam orationis meae formam Macedones primum, deinde Athenienses mutarunt. nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt quod obicere ultra possim? eadem haec Cianos Abydenos Aenios Maronitas Thasios Parios Samios Larisenses Messenios hinc ex Achaia existimate queri, graviora etiam acerbioraque eos quibus nocendi maiorem facultatem habuit. nam quod ad ea attinet quae nobis obiecit, nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse. Regium et Capuam et Syracusas nobis obiecit. Regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis ut mitteremus orantibus in praesidium missa urbem ad quam defendendam missa erat per scelus possedit. comprobavimus ergo id facinus? an bello persecuti sceleratam legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et cervicibus poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem agros suaque omnia cum libertate legibusque Reginis reddidimus? Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo indignius esset, cum tulissemus opem et fatigati prope per triennium terra marique urbe munitissima oppugnanda essemus, cum iam ipsi Syracusani servire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam iisdem armis et liberatam urbem reddidimus. neque infitias imus Siciliam provinciam nostram esse et civitates quae in parte Carthaginiensium fuerunt et uno animo cum illis adversus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac vectigales esse: quin contra hoc et vos et omnes gentes scire volumus pro merito cuique erga nos fortunam esse. an Campanorum poenae, de qua ne ipsi quidem queri possunt, nos paeniteat? hi homines, cum pro iis bellum adversus Samnites per annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus gessissemus, ipsos foedere primum, deinde conubio atque inde cognationibus, postremo civitate nobis coniunxissemus, tempore nostro adverso primi omnium Italiae populorum, praesidio nostro foede interfecto, ad Hannibalem defecerunt, deinde indignati se obsideri a nobis Hannibalem ad oppugnandam Romam miserunt. horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, quis id durius quam pro merito ipsorum statutum indignari posset? plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem consciverunt quam ab nobis supplicio adfecti sunt. ceteris ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut qui hodie videat eam nullum oppugnatae captaeve ibi vestigium inveniat. sed quid ego Capuam dico, cum Carthagini victae pacem ac libertatem dederimus? magis illud est periculum ne nimis facile victis ignoscendo plures ob id ipsum ad experiundam adversus nos fortunam belli incitemus. haec pro nobis dicta sint, haec adversus Philippum, cuius domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo propiores Macedoniae estis, melius nostis. quod ad vos attinet, Aetoli, nos pro vobis bellum suscepimus adversus Philippum, vos sine nobis cum eo pacem fecistis. et forsitan dicatis bello Punico occupatis nobis coactos metu vos leges pacis ab eo qui tum plus poterat accepisse; et nos, cum alia maiora urgerent, depositum a vobis bellum et ipsi omisimus. nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis viribus nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire cum Philippo quam vincere cum Romanis mavultis.'

32. Haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad Romanos Damocritus praetor Aetolorum pecunia, ut fama est, ab rege accepta, nihil aut huic aut illi parti adsensus, rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam celeritatem dixit: celerem enim paenitentiam, sed eandem seram atque inutilem sequi, cum praecipitata raptim consilia neque revocari neque in integrum restitui possint. deliberationis autem eius cuius ipse maturitatem expectandam putaret tempus ita iam nunc statui posse: cum legibus cautum esset ne de pace belloque nisi in Panaetolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo ut praetor sine fraude, cum de bello et pace agere velit, advocet concilium et quod tum referatur decernaturque ut perinde ius ratumque <sit> ac si in Panaetolico aut Pylaico concilio actum esset. dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat: nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius societatem inclinaturos. haec in concilio Aetolorum acta.

33. Philippus impigre terra marique parabat bellum. navales copias Demetriadem in Thessaliam contrahebat; Attalum Romanamque classem principio veris ab Aegina ratus moturos, navibus maritimaeque orae praefecit Heraclidam, quem et ante praefecerat; ipse terrestres copias comparabat, magna se duo auxilia Romanis detraxisse credens, ex una parte Aetolos, ex altera Dardanos, faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis. ab consule non parabatur sed gerebatur iam bellum. per Dassaretiorum fines exercitum ducebat, frumentum quod ex hibernis extulerat integrum vehens, quod in usum militi satis esset praebentibus agris. oppida vicique partim voluntate, partim metu se tradebant; quaedam vi expugnata, quaedam deserta in montes propinquos refugientibus barbaris inveniebantur. ad Lyncum stativa posuit prope flumen Bevum; inde frumentatum circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata quidem omnia circa pavoremque ingentem hominum cernebat, sed parum gnarus quam partem petisset consul, alam equitum ad explorandum quonam hostes iter intendissent misit. idem error apud consulem erat: movisse ex hibernis regem sciebat, quam regionem petisset ignorans. is quoque speculatum miserat equites. hae duae alae ex diverso, cum diu incertis itineribus vagatae per Dassaretios essent, tandem in unum iter convenerunt. neutros fefellit, ut fremitus procul hominum equorumque exauditus est, hostes adpropinquare. itaque priusquam in conspectum venirent, equos armaque expedierant; nec mora, ubi primum hostem videre, concurrendi facta est. forte et numero et virtute, utpote lecti utrimque, haud impares aequis viribus per aliquot horas pugnarunt. fatigatio ipsorum equorumque incerta victoria diremit proelium; Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta ceciderunt. neque eo magis explorati quicquam in qua regione castra hostium essent aut illi ad regem aut hi ad consulem rettulerunt; per transfugas cognitum est, quos levitas ingeniorum ad cognoscendas hostium res in omnibus bellis praebet.

34. Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo periculum adirent ratus profecturum se, si equitum qui ceciderant in expeditione sepeliendorum curam habuisset, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab omnibus funeris honos. nihil tam incertum nec tam inaestimabile est quam animi multitudinis. quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem videbatur facturum, id metum pigritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et rara lanceis facta volnera vidissent, cum Graecis Illyriisque pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora bracchiis cum humero abscisis aut tota cervice desecta divisa a corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam volnerum viderunt, adversus quae tela quosque viros pugnandum foret pavidi volgo cernebant. ipsum quoque regem terror cepit nondum iusto proelio cum Romanis congressum. itaque revocato filio praesidioque quod in faucibus Pelagoniae erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in Macedoniam patefecit. ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris Romanis tumulum propinquum Ataeo fossa ac vallo conmunivit; ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et universam speciem castrorum et discripta suis quaeque partibus cum tendentium ordine tum itinerum intervallis, et negasse barbarorum ea castra ulli videri posse. biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes, continuere suos intra vallum; tertio die Romanus omnes in aciem copias eduxit.

35. Rex non tam celerem aleam universi certaminis timens quadringentos Tralles -- Illyriorum id, sicut alio diximus loco, est genus -- et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad lacessendos hostium equites misit. ab Romanis autem -- aberat acies eorum paulo plus quingentos passus -- velites et equitum duae ferme alae emissae, ut numero quoque eques pedesque hostem aequarent. credere regii genus pugnae quo adsueverant fore, ut equites in vicem insequentes refugientesque nunc telis uterentur, nunc terga darent, Illyriorum velocitas ad excursiones et impetus subitos usui esset, Cretenses in invehentem se effuse hostem sagittas conicerent. turbavit hunc ordinem pugnandi non acrior quam pertinacior impetus Romanorum; nam haud secus quam si tota acie dimicarent, et velites emissis hastis comminus gladiis rem gerebant et equites, ut semel in hostem evecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus pugnabant. ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad se tuendum et ad hostem petendum armato. non tulere itaque dimicationem nec alia re quam velocitate tutantes se in castra refugerunt.

36. Uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum levisque armaturae pugnaturus rex esset, nocte caetratos, quos peltastas vocant, loco opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat praeceperatque Athenagorae et equitibus ut si aperto proelio procederet res, uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim ad insidiarum locum hostem pertraherent. et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis non satis expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene gerendae rei amisere. Romanus et aperto proelio victor et tutus a fraude insidiarum in castra sese recepit. postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima signa locatis elephantis, quo auxilio tum primum Romani, quia captos aliquot bello Punico habebant, usi sunt. ubi latentem intra vallum hostem vidit, in tumulos quoque ac sub ipsum vallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis stativis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo invasuris, octo fere inde milia, intervallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad Ottolobum -- id est loco nomen -- movit. cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra vallum suos tenuit, ut cresceret simul et neglegentia cum audacia hosti. ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus, quantum equitem velocissimi pedites cursu aequare poterant, citato profectus agmine inter castra Romana et frumentatores constituit signa. inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores emisit dato signo ne quem vivum relinquerent, cum parte ipse substitit itineraque quibus ad castra recursuri videbantur hostes obsedit. iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis pervenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis ad caedem interficiebantur. tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.

37. Consul equitibus iussis qua quisque posset opem ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine quadrato ad hostem ducit. dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti clamoribus aliis ex alio existentibus loco, pars obvios habuerunt hostes. pluribus locis simul pugna coepit. regia statio atrocissimum proelium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur. eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator aderat et Cretensium auxiliares multos ex improviso volnerabant, conferti praeparatique in dispersos et effusos pugnantes. quod si modum in insequendo habuissent, non in praesentis modo certaminis gloriam sed in summam etiam belli profectum foret: nunc aviditate caedis intemperantius secuti in praegressas cum tribunis militum cohortes Romanas incidere, et fugiens eques, ut primo signa suorum vidit, convertit in effusum hostem equos, versaque momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus qui modo secuti erant. multi comminus congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt. rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps ad terram datus haud multum afuit quin iacens opprimeretur. saluti fuit eques, qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subiecit; ipse, cum pedes aequare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus perit. rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit. ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti; octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis abducti.

38. Fuere qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae venturos sciret, et consulem, cum equitatum hostium levemque armaturam fudisset ac prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere debuisse; nec enim mansuros ita perculsos hostes fuisse debellarique momento temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque, facilius erat. nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset, forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex proelio intra vallum, protinus inde supervadentem munimenta victorem hostem fugerent, exui castris potuerit rex; cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes ante portas praesidiaque disposita essent, quid nisi ut temeritatem regis effuse paulo ante secuti perculsos equites imitaretur, profecisset? neque enim ne regis quidem primum consilium, quo impetum in frumentatores palatos per agros fecit, reprehendendum foret, si modum prosperae pugnae imposuisset. eo quoque minus est mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam transcendisse; quibus si undique circumventus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi poterat. itaque secundum duas adversas equestres pugnas multo minus tutam moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis misso ad consulem qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti agmine abit.

39. Corpus iam curabat consul cum venisse caduceatorem et quid venisset nuntiatum est. responso tantum dato mane postero die fore copiam conveniendi, id quod quaesitum erat, nox dieique insequentis pars ad praecipiendum iter Philippo data est. montes quam viam non ingressurum gravi agmine Romanum sciebat petit. consul prima luce caduceatore datis indutiis dimisso haud ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot consumpsit. Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum quod in agris erat convexit; inde ad Pluinnam est progressus, nondum comperto quam regionem hostes petissent. Philippus cum primo ad Bruanium stativa habuisset, profectus inde transversis limitibus terrorem praebuit subitum hosti. movere itaque ex Pluinna Romani et ad Osphagum flumen posuerunt castra. rex haud procul inde et ipse vallo super ripam amnis ducto -- Erigonum incolae vocant -- consedit. inde satis comperto Eordaeam petituros Romanos, ad occupandas angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum possent, praecessit. ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie ut pro muro essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut materia suppeditabat, propere permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem fecit. erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius admodum usus est. Thracas quoque rumpiae ingentis et ipsae longitudinis inter obiectos undique ramos impediebant. Cretensium una cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa ut, si quis impetum faceret, in patentem volneri equum equitemque sagittas conicere poterat, ita adversus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam vim habebat nec aperti quicquam erat quod peterent. itaque id ut vanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota valle iacentibus incessebant hostem. ea maiore cum sonitu quam volnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentes Romanos tenuit; deinde iis quoque spretis partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.

40. Ita angustiae minore certamine quam quod animis proposuerant superatae et in Eordaeam perventum, ubi pervastatis passim agris in Elimiam <consul> se recepit. inde impetum in Orestidem facit et oppidum Celetrum est adgressus in paeneinsula situm: lacus moenia cingit, angustis faucibus unum ex continenti iter est. primo situ ipso freti clausis portis abnuere imperium; deinde, postquam signa ferri ac testudine succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen metu in deditionem venerunt. ab Celetro in Dassaretios processit urbemque Pelion vi cepit. servitia inde cum cetera praeda abduxit, [et] libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit praesidio valido imposito; nam et sita opportune urbs erat ad impetus in Macedoniam faciendos. ita peragratis hostium agris consul in loca pacata ad Apolloniam, unde orsus bellum erat, copias reduxit.
Philippum averterant Aetoli et Athamanes et Dardani et tot bella repente alia ex aliis locis exorta. adversus Dardanos, iam recipientes ex Macedonia sese, Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore parte equitatus misit, iussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo postremum agmen segniores eos ad movendos domo exercitus efficere. Aetolos Damocritus praetor, qui morae ad decernendum bellum ad Naupactum auctor fuerat, idem proximo concilio ad arma conciverat post famam equestris ad Ottolobum pugnae Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in Macedoniam, ad hoc classis Romanae adventum Oreum et super circumfusas tot Macedoniae gentes maritimam quoque instantem obsidionem.

41. Hae causae Damocritum Aetolosque restituerant Romanis; et Amynandro rege Athamanum adiuncto profecti Cercinium obsedere. clauserant portas, incertum vi an voluntate, quia regium habebant praesidium; ceterum intra paucos dies captum est Cercinium atque incensum; qui superfuerunt e magna clade liberi servique inter ceteram praedam abducti. is timor omnes qui circumcolunt Boeben paludem relictis urbibus montes coegit petere. Aetoli inopia praedae inde aversi in Perrhaebiam ire pergunt. Cyretias ibi vi capiunt foedeque diripiunt; qui Maloeam incolunt voluntate in deditionem societatemque accepti. ex Perrhaebia Gomphos petendi Amynander auctor erat: et imminet Athamania huic urbi videbaturque expugnari sine magno certamine posse. Aetoli campos Thessaliae opimos ad praedam petiere, sequente quamquam non probante Amynandro nec effusas populationes Aetolorum nec castra quo fors tulisset loco sine ullo discrimine aut cura muniendi posita. itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientes eos castra Pharcadoni urbi videret, ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis quamvis levi munimento tutum cepit. cum Aetoli nisi quod populabantur vix meminisse viderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus advenit. quem cum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duces -- et erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti iacebant --: excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere ad revocandos qui palati per agros praedabantur; tantaque trepidatio fuit ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. ita raptim educti, cum sescentorum aegre simul equites peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum numero armis animisque praestantem. itaque primo impetu fusi vix temptato certamine turpi fuga repetunt castra; caesi captique quidam quos equites ab agmine fugientium interclusere.

42. Philippus suis iam vallo adpropinquantibus receptui cani iussit; fatigatos enim equos virosque non tam proelio quam itineris simul longitudine, simul praepropera celeritate habebat. itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae aquatum ire et prandere iubet, alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum. quod ubi advenit, et ipsis imperatum ut statutis signis armisque ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex manipulis aquandi causa missis; interim eques cum levi armatura paratus instructusque stetit, si quid hostis moveret. Aetoli -- iam enim et quae per agros sparsa multitudo fuerat receperat se in castra -- ut defensuri munimenta circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex tuto spectabant. postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum perfugiunt; multi in hac quoque tam trepida fuga capti caesique sunt Aetolorum. Philippus, si satis diei superesset, non dubius quin Athamanes quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hostem adgressurus. sed Aetoli eodem pavore quo sua castra reliquerant nocte proxima dispersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt. non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos prima luce Philippus, ut desertum tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.

43. Per eos dies et Athenagoras regius praefectus Dardanos recipientes se in fines adeptus postremum agmen primo turbavit; dein, postquam Dardani conversis signis direxere aciem, aequa pugna iusto proelio erat. ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et levi armatura regii nullum tale auxilii genus habentes Dardanos oneratosque immobilibus armis vexabant; et loca ipsa adiuvabant. occisi perpauci sunt, plures volnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis sed confertim et pugnant et cedunt. ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas expeditiones coercitis gentibus restituerat Philippus incepto forti, non prospero solum eventu. minuit deinde ei forte oblata res hostium Aetolorum numerum. Scopas princeps gentis ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolomaeo missus sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Aegyptum avexit; nec ex iuventute Aetolorum quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli quod instaret, nunc futurae solitudinis admonens, incertum cura gentis an ut adversaretur Scopae parum donis cultus, partem iuniorum castigando domi continuisset.

44. Haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est. tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effundit. nec unquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam; quod genus cum in omnibus liberis civitatibus tum praecipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit ut Philippi statuae imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque, diesque festi sacra sacerdotes, quae ipsius maiorumque eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; loca quoque in quibus positum aliquid inscriptumve honoris eius causa fuisset detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum quae in loco puro poni dedicarique fas esset; sacerdotes publicos quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque. additum decreto: si quis quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret ferret, id omne populum Atheniensem iussurum; si quis contra ignominiam prove honore eius dixisset fecissetve, qui occidisset eum iure caesurum. postremo inclusum, ut omnia quae adversus Pisistratidas decreta quondam erant eadem in Philippo servarentur. Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant.

45. Attalus Romanique cum Piraeum primo ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores sociorum atque in ira adversus hostem fuerant Atheniensium decretis, navigant a Piraeo Andrum. et cum in portu quem Gaureion vocant constitissent, missis qui temptarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem quam vim experiri mallent, postquam praesidio regio arcem teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diversis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt. plus aliquanto Graecos Romana arma signaque non ante visa animique militum tam prompte succedentium muros terruere; itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti. et in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi praesidiumque ut cum singulis vestimentis Delium Boeotiae transveherentur, urbem arcemque tradiderunt. ea ab Romanis regi Attalo concessa: praedam ornamentaque urbis ipsi avexerunt. Attalus, ne desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit. postea et ab Delio qui ex pacto travecti eo fuerant promissis regis, cum desiderium quoque patriae facilius ad credendum inclinaret animos, revocati.
Ab Andro Cythnum traiecerunt; ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequiquam absumpti et, quia vix operae pretium erat, abscessere. ad Prasias -- continentis Atticae is locus est -- Issaeorum viginti lembi classi Romanorum adiuncti sunt. ii missi ad populandos Carystiorum agros; cetera classis Geraestum, nobilem Euboeae portum, dum ab Carysto Issaei redirent, tenuit. inde omnes velis in altum datis mari medio praeter Scyrum insulam Icum pervenere. ibi paucos dies saeviente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, vastatam urbem direptamque nuper a Philippo. per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere; praedae nec erat quicquam nec meruerant Graeci cur diriperentur. inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere. inde cum superato promunturio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus dispersi magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt. omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. nam conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem cum multis volneribus repulsi -- et erat validum ibi regium praesidium- inrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere. inde superato Toronae promunturio navigantes Acanthum petiere. ibi primo ager vastatus, deinde ipsa urbs vi capta ac direpta; nec ultra progressi -- iam enim et graves praeda naves habebant -- retro unde venerant Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt.

46. Ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad conloquendum cum Aetolis de ratione gerendi belli. Pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato venit. petitum ex foedere ab Attalo est ut mille milites <mitteret>; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat. id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent. ita Aetoli cum spe magis Romanis omnia pollicentibus quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.
Inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. valida ea civitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio: coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Acesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes. eam classem in stationem ad Zelasium miserunt -- Phthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune obiectum -- ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in praesidio essent. Heraclides praefectus regius classem ibi tenebat magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus. Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est. et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et vineis et ariete ad movendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat. ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque sed etiam praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores. itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, interim et aliud agi posse ratus legatus <militibus> relictis, quod satis videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis Larisamque -- non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten vocant -- subito adventu praeter arcem cepit. Attalus quoque Pteleon nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit. et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium quod intus erat labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter nocturnisque et volneribus confectum. muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat, perque apertum ruina iter nocte Romani in arcem quae super portum est perruperunt. Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem invasit stratis magna ex parte muris: praesidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs regi, captiva corpora Romanis cessere.

47. Iam autumnale aequinoctium instabat, et est sinus Euboicus quem Coela vocant suspectus nautis; itaque ante hiemales motus evadere inde cupientes Piraeum, unde profecti ad bellum erant, repetunt. Apustius triginta navibus ibi relictis super Maleum navigat Corcyram. regem statum initiorum Cereris ut sacris interesset tenuit; secundum initia et ipse in Asiam se recepit Acesimbroto et Rhodiis domum remissis. haec ea aestate terra marique adversus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis gesta.
Consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in provinciam venisset, haud clam tulit iram adversus praetorem quod absente se rem gessisset. misso igitur eo in Etruriam ipse in agrum hostium legiones induxit populandoque cum praeda maiore quam gloria bellum gessit. L. Furius simul quod in Etruria nihil erat rei quod gereret, simul Gallico triumpho imminens quem absente consule irato atque invidente facilius impetrari posse ratus <est>, Romam inopinato cum venisset, senatum in aede Bellonae habuit expositisque rebus gestis ut triumphanti sibi in urbem invehi liceret petit.

48. Apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et gratia. maiores natu negabant triumphum et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi: id vero eum nullo exemplo fecisse. consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant -- potuisse enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita ut acie non decerneret in adventum eius rem extrahere -- et quod praetor non fecisset, senatui faciendum esse ut consulem expectaret: ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent verius de causa existimaturos esse. magna pars senatus nihil praeter res gestas et an in magistratu suis quis auspiciis gessisset censebant spectare senatum debere: ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset traiecturumque id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse? nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse qui exercitum praetori dederit -- potuisse enim sicut non praetoris sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire senatus consulto ne per praetorem sed per consulem gereretur -- aut consulem qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit ut bello interesset quod sine eo geri fas non esset. non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia velis sed quia hostis cogat. pugnam ipsam eventumque pugnae spectari debere: fusos caesosque hostes, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae captivos reciperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse. non homines tantum ea victoria laetatos sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio praetore gesta esset. data fato etiam quodam Furiae genti Gallica bella.

49. Huius generis orationibus ipsius amicorumque victa est praesentis gratia praetoris absentis consulis maiestas triumphumque frequentes L. Furio decreverunt. triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta viginti milia aeris, argenti <bigati> centum septuaginta milia mille quingentos. neque captivi ulli ante currum ducti neque spolia praelata neque milites secuti: omnia praeter victoriam penes consulem esse apparebat.
Ludi deinde a P. Cornelio Scipione quos consul in Africa voverat magno apparatu facti. et de agris militum eius decretum ut quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet: eum agrum decemviri adsignarent. triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatae vires eius coloniae erant, C. Terentius Varro T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. f. Scipio; hi colonos Venusiam adscripserunt.
Eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit. quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octo et septuaginta. C. Aurelius consul cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab senatu neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et <non> eorum qui bello interfuissent verba audiret: maiores ideo instituisse ut legati tribuni centuriones milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur populus Romanus videret. ecquem ex eo exercitu qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse quem percunctari posset senatus quid veri praetor vanive adferret? comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus P. Villius Tappulus. praetores inde facti L. Quinctius Flamininus L. Valerius Flaccus L. Villius Tappulus Cn. Baebius Tamphilus.

50. Annona quoque eo anno pervilis fuit; frumenti vim magnam ex Africa advectam aediles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo diviserunt. et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa aenea quinque ex multaticio argento in aerario posuerunt. plebeii ludi ab aedilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor designatus erat, ter toti instaurati. et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa <M.> Valeri Laevini a P. et M. filiis eius facti et munus gladiatorium datum ab iis; paria quinque et viginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta decemvir sacrorum mortuus: in eius locum M'. Acilius Glabrio suffectus.
Comitiis aediles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam; C. Valerius Flaccus, quem praesentem creaverant, quia flamen Dialis erat iurare in leges non poterat; magistratum autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. petente Flacco ut legibus solveretur, senatus decrevit ut si aedilis qui pro se iuraret arbitratu consulum daret, consules si iis videretur cum tribunis plebis agerent uti ad plebem ferrent. datus qui iuraret pro fratre L. Valerius Flaccus praetor designatus; tribuni ad plebem tulerunt plebesque scivit ut perinde esset ac si ipse aedilis iurasset. et de altero aedile scitum plebi est factum: rogantibus tribunis quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum veniret et L. Manlius Acidinus decederet de provincia multos post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.

Modalità mobile