Splash Latino - Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xxx

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xxx

1. Cn. Servilius et C. Servilius consules -- sextus decimus is annus belli Punici erat -- cum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturve uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet: cui Bruttii evenissent exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius -- ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur -- P. Licinio succederet; is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis. nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii peritissimus; super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: M. Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus, ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtinere cum legionibus iis quas <L.> Scribonius priore anno habuisset. sortiti deinde provincias: Caepioni Bruttii, [Servilio] Gemino Etruria evenit. tum praetorum provinciae in sortem coniectae. iurisdictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus -- sub Sp. Lucretio eae fuerant -- Quinctilius Varus est sortitus. et Lucretio prorogatum imperium ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est; decretumque ut supplicatio fieret, quod is in Africam provinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.

2. In Siciliam tria milia militum sunt scripta [et] quia quod roboris ea provincia habuerat in Africam transvectum fuerat; et quia ne qua classis ex Africa traiceret quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritimam oram, tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia veteres refectae. huic classi M. Pomponius prioris anni praetor prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos in naves imposuit. parem navium numerum Cn. Octavio praetori item prioris anni cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus. et Italiae ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forent, videbantur autem quicquid nudatum praesidiis esset petituri, M. Marcio praetori prioris anni cum totidem navibus tuenda data est. tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. viginti omnino legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno gesta.
Praetores in provincias ire iussi: consulibus imperatum ut priusquam ab urbe proficiscerentur ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum vovisset si eodem statu res publica staret. et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corvi non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum vis ingens, ita ut unde advenissent parum constaret, complevit; eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei quibus sacrificaretur.

3. His transactis consules praetoresque in provincias profecti; omnibus tamen, velut eam sortitis, Africae cura erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant seu ut Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas erat. itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur. nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quae multa simul undique eum circumstabant. Uticam obsidebat; castra in conspectu Hasdrubalis erant; Carthaginienses deduxerant naves; classem paratam instructamque ad commeatus intercipiendos habebant. inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset. ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones ut Romani Africa, Poeni Italia excederent quam, si bellaretur, spes ulla desciturum adferebatur. -- haec per nuntios acta magis equidem crediderim -- et ita pars maior auctores sunt -- quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius prodit, in castra Romana ad conloquium venisse. -- primo eas condiciones imperator Romanus vix auribus admisit; postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere saepius ultro citroque agitantibus rem conventuram. hibernacula Carthaginiensium, congesta temere ex agris materia exaedificata, lignea ferme tota erant. Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis, passim nullo ordine, quidam ut sine imperio occupatis locis extra fossam etiam vallumque habitabant. haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem incendendi.

4. Cum legatis quos mitteret ad Syphacem calonum loco primos ordines spectatae virtutis atque prudentiae servili habitu mittebat, qui dum in conloquio legati essent vagi per castra alius alia aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum et partium, qua Poeni qua Numidae haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia castra esset, specularentur moremque simul noscerent stationum vigiliarumque, nocte an interdiu opportuniores insidianti essent; et inter crebra conloquia alii atque alii de industria quo pluribus omnia nota essent mittebantur. cum saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani vetitos se reverti ad imperatorem aiunt nisi certum responsum detur: proinde, seu ipsi staret iam sententia, <promeret sententiam>, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut bellum naviter geri. dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale Carthaginienses, et speculatores omnia visendi et Scipio ad comparanda ea quae in rem erant tempus habuit; et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos Numidamque orta cavendi ne quid hostile interim paterentur. tandem relatum responsum, quibusdam, quia nimis cupere Romanus pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis, quae peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam praebuere; ac nuntio regis cum relaturum se ad consilium dixisset, postero die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem placuisse; renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse. ita tollit indutias ut libera fide incepta exsequeretur; deductisque navibus -- et iam veris principium erat -- machinas tormentaque, velut a mari adgressurus Uticam, imponit, et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat tumulum super Uticam mittit, simul ut ab eo quod parabat in alterius rei curam converteret hostium animos, simul ne qua, cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex urbe et impetus in castra sua relicta cum levi praesidio fieret.

5. His praeparatis advocatoque consilio et dicere exploratoribus iussis quae comperta adferrent Masinissaque, cui omnia hostium nota erant, postremo ipse quid pararet in proximam noctem proponit; tribunis edicit ut ubi praetorio dimisso signa concinuissent extemplo educerent castris legiones. ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta; ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte -- septem enim milia itineris erant -- modico gradu ad castra hostium perventum est. ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas attribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere iubet. singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut quantum nox providentiae adimat tantum diligentia expleant curaque: se Hasdrubalem Punicaque castra adgressurum; ceterum non ante coepturum quam ignem in regiis castris conspexisset. neque ea res morata diu est; nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris. et trepidatio quidem quantam necesse erat in nocturno effuso tam late incendio orta est; ceterum fortuitum non hostilem ac bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium effusi in armatos incidere hostes, maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis cubilibus semisomnos hausit flamma; multi [in] praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis portarum obtriti sunt.

6. Relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum; et clamor inter caedem et volnera sublatus an ex trepidatione nocturna esset confusis sensum veri adimebat. igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo quae restinguendo igni forent portantes in agmen Romanum ruebant. quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio etiam ne quis nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu portas invadit; ignibusque in proxima tecta coniectis effusa flamma primo velut sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno repente omnia incendio hausit. ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum. quos non oppresserat ignis ferro absumpti, binaque castra clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio, effugerunt. caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim senatores; signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra duo milia septingentos; elephanti sex capti, octo ferro flammaque absumpti. magna vis armorum capta; ea omnia imperator Volcano sacrata incendit.

7a. Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat, eoque omnes qui supererant vestigia ducis sequentes se contulerant; metu deinde ne dederetur Scipioni urbe excessit. mox eodem patentibus portis Romani accepti, nec quicquam hostile, quia voluntate concesserant in dicionem, factum. duae subinde urbes captae direptaeque. ea praeda et quae castris incensis ex igne rapta erat militi concessa est. Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit; Hasdrubal Carthaginem contendit ne quid per metum ex recenti clade mollius consuleretur.
7b. Quo tantus primo terror est allatus ut omissa Utica Carthaginem crederent extemplo Scipionem obsessurum. senatum itaque sufetes, quod velut consulare imperium apud eos erat, vocaverunt. ibi tribus <sententiis certatum>; una de pace legatos ad Scipionem decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat, tertia Romanae in adversis rebus constantiae erat; reparandum exercitum Syphacemque hortandum ne bello absisteret censebat. haec sententia quia Hasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant vicit. inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet iisdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret. spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia Celtiberorum circa urbem nomine Obbam ab conquisitoribus suis conducta in Hispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse; et Hasdrubalem propediem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam multitudinem agrestium Numidarum quibus per eosdem dies arma equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno exciturum: scire incendio non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem esse qui armis vincatur. haec legatis responsa, et post dies paucos rursus Hasdrubal et Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme milium armatorum.

8. Scipionem, velut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli; modicisque praesidiis ad speciem modo obsidionis terra marique relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit. primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis consedit; postero die cum equitatu in Magnos -- ita vocant -- campos subiectos ei tumulo degressus, succedendo ad stationes hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit. et per insequens biduum tumultuosis hinc atque illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum fecerunt: quarto die in aciem utrimque descensum est. Romanus principes post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit: equitatum Italicum ab dextro cornu, ab laevo Numidas Masinissamque opposuit. Syphax Hasdrubalque Numidis adversus Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis Celtiberos in mediam aciem adversus signa legionum accepere. ita instructi concurrunt. primo impetu simul utraque cornua, et Numidae et Carthaginienses, pulsi; nam neque Numidae, maxima pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse novus miles, Masinissam recenti super cetera victoria terribilem sustinuere. nudata utrimque cornibus Celtiberum acies stabat quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis neque spes veniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente sua mercennariis armis in Africam oppugnatum evenissent. igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes obstinate moriebantur; omnibusque in eos versis aliquantum ad fugam temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. fatigatos caede diutius quam pugna victores nox oppressit.

9. Postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni Romano et Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem atque Hasdrubalem mittit; ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim vi subigit. Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem repente adgressurum credebant. itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque quae diutinae obsidionis tolerandae sunt ex agris convehit. rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem arcessendum mittendorum; pars maxima classem, quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad Uticam incaute agentem; forsitan etiam navalia castra relicta cum levi praesidio oppressuros. in hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem mittendos censent: quippe classi ut felicissime geratur res, parte aliqua levari Uticae obsidionem: Carthaginem ipsam qui tueatur neque imperatorem alium quam Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse. deductae ergo postero die naves, simul et legati in Italiam profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur, et in quo quisque cessasset prodi ab se salutem omnium rebatur. Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis iam in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum Tyneta -- abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum --, locum cum operibus tum suapte natura tutum et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.

10. inde cum maxime vallum Romani iacerent, conspecta classis hostium est Uticam ab Carthagine petens. igitur omisso opere pronuntiatum iter signaque raptim ferri sunt coepta ne naves in terram et ad obsidionem versae ac minime navali proelio aptae opprimerentur: qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum versae aut ita adpulsae muris ut pro aggere ac pontibus praebere adscensum possent? itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali certamine solet rostratis quae praesidio aliis esse poterant in postremam aciem receptis prope terram, onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines possent, malis antennisque de nave in navem traiectis ac validis funibus velut uno inter se vinculo inligatis comprendit, tabulasque superinstravit ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus intervalla fecit qua procurrere speculatoriae naves in hostem ac tuto recipi possent. his raptim pro tempore instructis, mille ferme delecti propugnatores onerariis imponuntur; telorum maxime missilium ut quamvis longo certamine sufficerent vis ingens congeritur. ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur.
Carthaginienses, qui, si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari quidem ubi ipsi plus poterant satis fidentes, die segni navigatione absumpto sub occasum solis in portum -- Rusucmona Afri vocant -- classem adpulere. postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves velut ad iustum proelium navale et tamquam exituris contra Romanis. cum diu stetissent postquam nihil moveri ab hostibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur. erat res minime certamini navali similis, proxime speciem muros oppugnantium navium. altitudine aliquantum onerariae superabant; ex rostratis Poeni vana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem mittebant; gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat. speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac magnitudine rostratarum obruebantur; deinde propugnatoribus quoque incommodae erant quod permixtae cum hostium navibus inhibere saepe tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent. postremo asseres ferreo unco praefixi -- harpagones vocat miles -- ex Punicis navibus inici in Romanas coepti. quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem aliam simul plurium navium trahi. hoc maxime modo lacerati [quidem] omnes pontes et vix transiliendi in secundum ordinem navium spatium propugnatoribus datum est. sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt. maior quam pro re laetitia, sed eo gratior quod inter adsiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium adfulserat, cum eo ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem ni cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore subvenisset.

11. Per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam pervenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desideratum concessere. Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis vetere se continebat regno, neutiquam quieturus stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita viris equisque abundabat ut subiectae oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque impotenti animo spiritus possent facere. igitur omnibus qui bello apti erant in unum coactis equos arma tela dividit; equites in turmas, pedites in cohortes, sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, distribuit. exercitu haud minore quam quem prius habuerat, ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hostes pergit. et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti recurrere ad suos; inde excursiones in vicem fieri et cum pulsos indignatio accenderet plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est cum aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.
Ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo equitatum certaminis studium effudit. ac dum sincerum equestre proelium erat, multitudo Masaesuliorum ingentia agmina Syphace emittente sustineri vix poterat; deinde ut pedes Romanus repentino per turmas suis viam dantes intercursu stabilem aciem fecit absterruitque effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius permittere equos, dein stare ac prope turbari novo genere pugnae, postremo non pediti solum cedere sed ne equitem quidem sustinere, peditis praesidio audentem. iam signa quoque legionum adpropinquabant. tum vero Masaesulii non modo primum impetum sed ne conspectum quidem signorum atque armorum tulerunt; tantum seu memoria priorum cladium seu praesens terror valuit.

12. Ibi Syphax dum obequitat hostium turmis si pudore, si periculo suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur capiturque et vivus, laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium pertrahitur. caedes in eo proelio minor quam victoria fuit quia equestri tantummodo proelio certatum fuerat: non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum est impetu in castra facto quo perculsa rege amisso multitudo se contulerat.
Cirta caput regni Syphacis erat; eoque ex fuga ingens hominum se contulerat vis. Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius quam victorem reciperatum tanto post intervallo patrium invisere regnum, sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad cessandum; si se Laelius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam praecedere sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus subsequi modicis itineribus posse. adsentiente Laelio praegressus Cirtam evocari ad conloquium principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis casus nec quae acta essent promendo nec minis nec suadendo ante valuit quam rex vinctus in conspectum datus est. tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae. et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo.
Intranti vestibulum in ipso limine Sophoniba, uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu conspexisset, regem esse, id quod erat, rata genibus advoluta eius 'omnia quidem ut possis' inquit 'in nobis di dederunt virtusque et felicitas tua; sed si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem mittere licet, si genua, si victricem attingere dextram, precor quaesoque per maiestatem regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce regiae deos, qui te melioribus ominibus accipiant quam Syphacem hinc miserunt, hanc veniam supplici des ut ipse quodcumque fert animus de captiva tua statuas neque me in cuiusquam Romani superbum et crudele arbitrium venire sinas. si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem experiri mallem: quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum sit vides. si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio oro obtestorque.' forma erat insignis et florentissima aetas. itaque cum modo <genua modo> dextram amplectens in id ne cui Romano traderetur fidem exposceret propiusque blanditias iam oratio esset quam preces, non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut est genus Numidarum in venerem praeceps, amore captivae victor captus. data dextra in id quod petebatur obligandae fidei in regiam concedit. institit deinde reputare secum ipse quemadmodum promissi fidem praestaret. quod cum expedire non posset, ab amore temerarium atque impudens mutuatur consilium; nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet ne quid relinqueret integri aut Laelio aut ipsi Scipioni consulendi velut in captivam quae Masinissae iam nupta foret. factis nuptiis supervenit Laelius et adeo non dissimulavit improbare se factum ut primo etiam cum Syphace et ceteris captivis detractam eam <lecto> geniali mittere ad Scipionem conatus sit. victus deinde precibus Masinissae orantis ut arbitrium utrius regum duorum fortunae accessio Sophoniba esset ad Scipionem reiceret, misso Syphace et captivis ceteras urbes Numidiae quae praesidiis regiis tenebantur adiuvante Masinissa recipit.

13. Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi multitudo effusa est. praecedebat ipse vinctus; sequebatur grex nobilium Numidarum. tum quantum quisque plurimum poterat magnitudini Syphacis famaeque gentis victoriam suam augendo addebat: illum esse regem cuius tantum maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi Romanus Carthaginiensisque ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam relicta provincia Hispania exercituque duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, Hasdrubal Poenorum imperator non ipse modo ad eum in regnum venerit sed etiam filiam ei nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate duos imperatores, Poenum Romanumque. sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam. iam tantas habuisse opes ut Masinissam regno pulsum eo redegerit ut vita eius fama mortis et latebris ferarum modo in silvis rapto viventis tegeretur.
His sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad Scipionem est perductus. movit et Scipionem cum fortuna pristina viri praesenti fortunae conlata, tum recordatio hospitii dextraeque datae et foederis publice ac privatim iuncti. eadem haec et Syphaci animum dederunt in adloquendo victore. nam cum Scipio quid sibi voluisset quaereret qui non societatem solum abnuisset Romanam sed ultro bellum intulisset, tum ille peccasse quidem sese atque insanisse fatebatur, sed non tum demum cum arma adversus populum Romanum cepisset; exitum sui furoris eum fuisse, non principium; tum se insanisse, tum hospitia privata et publica foedera omnia ex animo eiecisse cum Carthaginiensem matronam domum acceperit. illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam; illam furiam pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque alienasse, nec conquiesse donec ipsa manibus suis nefaria sibi arma adversus hospitem atque amicum induerit. perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solatii esse quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem pestem ac furiam transisse videat. neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem esse, etiam iuventa incautiorem; certe stultius illum atque intemperantius eam quam se duxisse.

14. Haec non hostili modo odio sed amoris etiam stimulis amatam apud aemulum cernens cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit; et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque consulto neque exspectato Laelio faciebant tamque praeceps festinatio ut quo die captam hostem vidisset eodem matrimonio iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum conficeret. et eo foediora haec videbantur Scipioni quod ipsum in Hispania iuvenem nullius forma pepulerat captivae. haec secum volutanti Laelius ac Masinissa supervenerunt. quos cum pariter ambo et benigno voltu excepisset et egregiis laudibus frequenti praetorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic adloquitur: 'aliqua te existimo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam venisse et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse. atqui nulla earum virtus est propter quas tibi adpetendus visus sim qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adiecisse velim. non est, non -- mihi crede -- tantum ab hostibus armatis aetati nostrae periculi quantum ab circumfusis undique voluptatibus. qui eas temperantia sua frenavit ac domuit multo maius decus maioremque victoriam sibi peperit quam nos Syphace victo habemus. quae me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et commemoravi et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est. itaque ipse coniunx regnum ager oppida homines qui incolunt, quicquid denique Syphacis fuit, praeda populi, Romani est; et regem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthaginiensis esset, etiamsi non patrem eius imperatorem hostium videremus, Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea iudicium atque arbitrium esse quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur. vince animum; cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpae est corrumpas.'

15. Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed lacrimae etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris dixisset orassetque eum ut quantum res sineret fidei suae temere obstrictae consuleret -- promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum -- ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis unum vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem praestaturum fuisse quam vir uxori debuerit: quoniam eius arbitrium qui possint adimant, secundam fidem praestare ne viva in potestatem Romanorum veniat. memor patris imperatoris patriaeque et duorum regum quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret.
Hunc nuntium ac simul venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset, 'accipio' inquit 'nuptiale munus, neque ingratum, si nihil maius vir uxori praestare potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse si non in funere meo nupsissem.' non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis signo dato impavide hausit. quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi ferox iuvenis gravius consuleret accitum eum extemplo nunc solatur, nunc quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem quam necesse fuerit fecerit leniter castigat. postero die ut a praesenti motu averteret animum eius, in tribunal escendit et contionem advocari iussit. ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona aurea patera sella curuli et scipione eburneo toga picta et palmata tunica donat. addit verbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse quo unum omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat. Laelium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat; et alii militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati. his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam sublato Syphace omnis Numidiae potiundae.

16. Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus castra refert et quae munimenta incohaverat permunit. Carthaginienses non brevi solum sed prope vano gaudio ab satis prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, post famam capti Syphacis in quo plus prope quam in Hasdrubale atque exercitu suo spei reposuerant perculsi, iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam mittunt triginta seniorum principes; id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum regendum vis. qui ubi in castra Romana et in praetorium pervenerunt more adulantium -- accepto, credo, ritu ex ea regione ex qua oriundi erant -- procubuerunt. conveniens oratio tam humili adulationi fuit non culpam purgantium sed transferentium initium culpae in Hannibalem potentiaeque eius fautores. veniam civitati petebant civium temeritate bis iam eversae, incolumi futurae iterum hostium beneficio; imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem petere; paratis oboedienter servire imperaret quae vellet.
Scipio et venisse ea spe in Africam se ait, et spem suam prospero belli eventu auctam, victoriam se non pacem domum reportaturum esse; tamen cum victoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere, ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella et finire. leges pacis se has dicere: captivos et perfugas et fugitivos restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant; Hispania abstineant; insulis omnibus quae inter Italiam atque Africam sint decedant; naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium. -- pecuniae summam quantam imperaverit parum convenit; alibi quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi duplex stipendium militibus imperatum invenio. -- 'his condicionibus' inquit 'placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. si placuerit, mecum indutias facite, Romam ad senatum mittite legatos.' ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas condiciones pacis cum censuissent quippe qui moram temporis quaererent dum Hannibal in Africam traiceret, legatos alios ad Scipionem ut indutias facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt ducentes paucos in speciem captivos perfugasque et fugitivos quo impetrabilior pax esset.

17. Multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum captivis Romam venit quaeque in Africa gesta essent omnia ordine exposuit patribus ingenti hominum et in praesens laetitia et in futurum spe. consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum censuerunt, Laelium retinendum donec legati Carthaginienses venirent. supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu misso et contione inde advocata cum C. Laelio in rostra escendit. ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria peragratam, tacitum continere gaudium non poterant quin clamoribus quibusque aliis multitudo solet laetitiam immodicam significarent. itaque praetor extemplo edixit uti aeditui aedes sacras omnes tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique grates per totum diem populo potestas fieret.
Postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. gratulati primum senatui sunt quod P. Scipio prospere res in Africa gessisset; deinde gratias egerunt quod Masinissam non appellasset modo regem sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post Syphacem sublatum si ita patribus visum esset sine metu et certamine esset regnaturus, dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis, quibus ne indignus esset et dedisse operam Masinissam et porro daturum esse. petere ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera senatus decreto confirmaret; et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut Numidas captivos qui Romae in custodia essent remitterent; id sibi amplum apud populares futurum esse. ad ea responsum legatis rerum gestarum prospere in Africa communem sibi cum rege gratulationem esse; Scipionem recte atque ordine videri fecisse quod eum regem appellaverit, et quicquid aliud fecerit quod cordi foret Masinissae id patres comprobare ac laudare. munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset. haec regi praetor mittere iussus: legatis in singulos dona ne minus quinum milium, comitibus eorum <singulorum> milium aeris, et vestimenta bina legatis, singula comitibus Numidisque, qui ex custodia emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae loca lautia legatis decreta.

18. Eadem aestate qua haec decreta Romae et in Africa gesta sunt P. Quinctilius Varus praetor et M. Cornelius proconsul in agro Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt. praetoris legiones in prima acie fuerunt: Cornelius suas in subsidiis tenuit, ipse ad prima signa equo advectus; proque duobus cornibus praetor ac proconsul milites ad inferenda in hostes signa summa vi hortabantur. postquam nihil commovebant, tum Quinctilius Cornelio: 'lentior, ut vides, fit pugna, et induratur praeter spem resistendo hostium timor, ac ne vertat in audaciam periculum est. equestrem procellam excitemus oportet si turbare ac statu movere volumus. itaque vel tu ad prima signa proelium sustine, ego inducam in pugnam equites; vel ego hic in prima acie rem geram, tu quattuor legionum equites in hostem emitte.' utram vellet praetor muneris partem proconsule accipiente, Quinctilius praetor cum filio, cui Marco praenomen erat, impigro iuvene, ad equites pergit iussosque escendere in equos repente in hostem emittit. tumultum equestrem auxit clamor ab legionibus additus, nec stetisset hostium acies ni Mago ad primum equitum motum paratos elephantos extemplo in proelium induxisset; ad quorum stridorem odoremque et adspectum territi equi vanum equestre auxilium fecerunt. et ut rem permixtus, ubi cuspide uti et comminus gladio posset, roboris maioris Romanus eques erat, ita in ablatum paventibus procul equis melius ex intervallo Numidae iaculabantur. simul et peditum legio duodecima magna ex parte caesa pudore magis quam viribus tenebat locum; nec diutius tenuisset ni ex subsidiis tertia decima legio in primam aciem inducta proelium dubium excepisset. Mago quoque ex subsidiis Gallos integrae legioni opposuit. quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimae conglobant sese atque elephantos iam etiam peditum aciem turbantes invadunt; in quos cum pila confertos coniecissent nullo ferme frustra emisso, omnes retro in aciem suorum averterunt; quattuor gravati volneribus corruerunt. tum primum commota hostium acies, simul omnibus equitibus, ut aversos videre elephantos, ad augendum pavorem ac tumultum effusis. sed donec stetit ante signa Mago, gradum sensim referentes, ordines et tenorem pugnae servabant: postquam femine transfixo cadentem auferrique ex proelio prope exsanguem videre, extemplo in fugam omnes versi. ad quinque milia hostium eo die caesa et signa militaria duo et viginti capta. nec Romanis incruenta victoria fuit; duo milia et trecenti de exercitu praetoris, pars multo maxima ex legione duodecima, amissi; inde et tribuni militum duo, M. Cosconius et M. Maevius; tertiae decimae quoque legionis, quae postremo proelio adfuerat, C. Helvius tribunus militum in restituenda pugna cecidit; et duo et viginti ferme equites inlustres, obtriti ab elephantis, cum centurionibus aliquot perierunt. et longius certamen fuisset ni volnere ducis concessa victoria esset.

19a. Mago proximae silentio noctis profectus quantum pati viae per volnus poterat itineribus extentis ad mare in Ligures Ingaunos pervenit. ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; id et fratrem eius Hannibalem -- nam ad eum quoque isse legatos eadem iubentes -- facturum; non in eo esse Carthaginiensium res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus sed metuens etiam ne victor hostis moranti instaret Liguresque ipsi relinqui Italiam a Poenis cernentes ad eos quorum mox in potestate futuri essent deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via iactationem volneris fore et curationi omnia commodiora, impositis copiis in naves profectus vixdum superata Sardinia ex volnere moritur. naves quoque aliquot Poenorum disiectae in alto ab classe Romana quae circa Sardiniam erat capiuntur. haec terra marique in parte Italiae quae iacet ad Alpes gesta.
Consul C. Servilius, nulla memorabili re in provincia Etruria Galliaque -- nam eo quoque processerat -- gesta, patre C. Servilio et C. Lutatio ex servitute post sextum decimum annum receptis qui ad vicum Tannetum a Boiis capti fuerant, hinc patre hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam publico decore insignis Romam rediit. latum ad populum est ne C. Servilio fraudi esset quod patre qui sella curuli sedisset vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanctum legibus erat. hac rogatione perlata in provinciam rediit.
Ad Cn. Servilium consulem, qui in Bruttiis erat, Consentia Aufugum Bergae Baesidiae Ocriculum Lymphaeum Argentanum Clampetia multique alii ignobiles populi senescere Punicum bellum cernentes defecere. idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia hostium caesa ait, quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.
19b. Nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab Carthagine revocantes in Africam, iis forte diebus quibus ad Magonem, venerunt.

20. Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. postquam edita sunt mandata, 'iam non perplexe' inquit 'sed palam revocant qui vetando supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant. vicit ergo Hannibalem non populus Romanus totiens caesus fugatusque sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia; neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferet sese quam Hanno qui domum nostram quando alia re non potuit ruina Carthaginis oppressit.'
Iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves. itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii agri quae pauca metu magis quam fide continebantur dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis Italici generis, quia in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis. raro quemquam alium patriam exsilii causa relinquentem tam maestum abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem; respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem in se quoque ac suum ipsius caput exsecratum quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset; Scipionem ire ad Carthaginem ausum qui consul hostem Poenum in Italia non vidisset: se, centum milibus armatorum ad Trasumennum ad Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.

21. Romam per eosdem dies et Magonem et Hannibalem profectos allatum est. cuius duplicis gratulationis minuit laetitiam et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset, aut animi aut virium habuisse videbantur et quod solliciti erant omni belli mole in unum exercitum ducemque inclinata quo evasura esset res. per eosdem dies legati Saguntini venerunt comprensos cum pecunia adducentes Carthaginienses qui ad conducenda auxilia in Hispaniam traiecissent. ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in vestibulo curiae posuerunt. hominibus acceptis et in carcerem conditis auro argentoque reddito gratiae legatis actae, atque insuper munera data ac naves quibus in Hispaniam reverterentur.
Mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris pavorisque esset meminisse; quas deinde clades, quos luctus incidisse. visa castra hostium e muris urbis; quae vota singulorum universorumque fuisse. quotiens in conciliis voces manus ad caelum porrigentium auditas en unquam ille dies futurus esset quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent. dedisse id deos tandem sexto decimo demum anno, nec esse qui dis grates agendas censeat; adeo ne advenientem quidem gratiam homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores sint. conclamatum deinde ex omni parte curiae est uti referret P. Aelius praetor; decretumque ut quinque dies circa omnia pulvinaria supplicaretur victimaeque maiores immolarentur centum viginti.
Iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos inde terra venturos allatum esset, revocari C. Laelium placuit ut coram eo de pace ageretur. Q. Fulvius Gillo legatus Scipionis Carthaginienses Romam adduxit; quibus vetitis ingredi urbem hospitium in villa publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.

22. Orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam omnem belli a publico consilio in Hannibalem vertentes: eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis privato consilio bellum intulisse; senatui ac populo Carthaginiensi, si quis vere aestimet, foedus ad eam diem inviolatum esse cum Romanis; itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent quam ut in ea pace quae postremo cum C. Lutatio facta esset manere liceret. cum more tradito [a] patribus potestatem interrogandi, si quis quid vellet, legatos praetor fecisset, senioresque qui foederibus interfuerant alia alii interrogarent, nec meminisse se per aetatem -- etenim omnes ferme iuvenes erant -- dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica fraude electos qui veterem pacem repeterent cuius ipsi non meminissent.

23. Emotis deinde curia legatis sententiae interrogari coeptae. M. Livius C. Servilium consulem qui propior esset arcessendum ut coram eo de pace ageretur censebat; cum de re maiore quam quanta ea esset consultatio incidere non posset, non videri sibi absente consulum altero ambobusve eam rem agi satis ex dignitate populi Romani esse. Q. Metellus, qui triennio ante consul dictatorque fuerat: cum P. Scipio caedendo exercitus agros populando in eam necessitatem hostes compulisset ut supplices pacem peterent, et nemo omnium verius existimare posset qua mente ea pax peteretur quam qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamve pacem esse. M. Valerius Laevinus, qui bis consul fuerat, speculatores non legatos venisse arguebat, iubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naves mittendos, Scipionique scribendum ne bellum remitteret. Laelius Fulviusque adiecerunt et Scipionem in eo positam habuisse spem pacis si Hannibal et Mago ex Italia non revocarentur; ceterum omnia simulaturos Carthaginienses, duces eos exercitusque exspectantes; deinde quamvis recentium foederum et deorum omnium oblitos bellum gesturos. eo magis in Laevini sententiam discessum. legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.

24. Per eos dies Cn. Servilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit. quod ubi Romae volgatum est, primo censuerant patres ut praetor scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reverti eum; dein, cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem in Italiam revocavit. reliquum anni cum M. Servilio magistro equitum circumeundis in Italia urbibus quae bello alienatae fuerant noscendisque singularum causis consumpsit.
Per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Africam transmiserunt. Cn. Octavio ducentis onerariis triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit. in conspectum ferme Africae prospero cursu vectum primo destituit ventus, deinde versus in Africum turbavit ac passim naves disiecit. ipse cum rostratis per adversos fluctus ingenti remigum labore enisus Apollinis promunturium tenuit: onerariae pars maxima ad Aegimurum insulam -- ea sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe --, aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt. omnia in conspectu Carthaginis erant. itaque ex tota urbe in forum concursum est; magistratus senatum vocare: populus in curiae vestibulo fremere ne tanta ex oculis manibusque amitteretur praeda. cum quidam pacis petitae, alii indutiarum -- necdum enim dies exierat -- fidem opponerent, permixto paene senatus populique concilio consensum est ut classem quinquaginta navium Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque dispersas Romanas naves conligeret. desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.

25. Nondum ab Roma reverterant legati neque sciebatur quae senatus Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies exierat; eo indigniorem iniuriam ratus Scipio ab iis qui petissent pacem et indutias et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse, legatos Carthaginem L. Baebium L. Sergium L. Fabium extemplo misit. qui cum multitudinis concursu prope violati essent nec reditum tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus quorum auxilio vis prohibita erat ut naves mitterent quae se prosequerentur. datae triremes duae cum ad Bagradam flumen pervenissent unde castra Romana conspiciebantur Carthaginem rediere. classis Punica ad Uticam stationem habebat. ex ea tres quadriremes, seu clam misso a Carthagine nuntio ut id fieret, seu Hasdrubale qui classi praeerat sine publica fraude auso facinus, quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente adgressae sunt. sed neque rostro ferire celeritate subterlabentem poterant neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem; et defendebatur egregie quoad tela suppeditarunt. quis deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae multitudoque a castris in litus effusa tueri potuisset. concitatam enim remis quanto maximo impetu poterant in terram cum immisissent, navis tantum iactura facta incolumes ipsi evaserunt. ita alio super aliud scelere cum haud dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fulviusque ab Roma cum legatis Carthaginiensibus supervenerunt. quibus Scipio etsi non indutiarum fides modo a Carthaginiensibus sed ius etiam gentium in legatis violatum esset tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis legatis bellum parabat.
Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum ut specularetur quam tenerent regionem cum dixisset sepulcrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.

26. Haec eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in eum annum quo M. Servilius Geminus, qui tum magister equitum erat, et Ti. Claudius Nero consules facti sunt. ceterum exitus superioris anni cum legati sociarum urbium ex Graecia questi essent vastatos agros ab regiis praesidiis profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admissos ad Philippum regem, simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce traiecta in Africam dici ut essent Carthaginiensibus praesidio et pecuniae aliquantum una missum, legatos ad regem qui haec adversus foedus facta videri patribus nuntiarent mittendos censuit senatus. missi C. Terentius Varro C. Mamilius M. Aurelius; iis tres quinqueremes datae.
Annus insignis incendio ingenti, quo clivus Publicius ad solum exustus est, et aquarum magnitudine, sed annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.
eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis si quidem verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam auctores sunt. vir certe fuit dignus tanto cognomine vel si novum ab eo inciperet. superavit paternos honores, avitos aequavit. pluribus victoriis et maioribus proeliis avus insignis Rullus; sed omnia aequare unus hostis Hannibal potest. cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait. augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius: in eiusdem locum pontifex -- nam duo sacerdotia habuit -- Ser. Sulpicius Galba. ludi Romani diem unum, plebeii ter toti instaurati ab aedilibus M. Sextio Sabino et Cn. Tremelio Flacco. ii ambo praetores facti et cum his C. Livius Salinator et C. Aurelius Cotta. comitia eius anni utrum C. Servilius consul habuerit an, quia eum res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P. Sulpicius incertum ut sit diversi auctores faciunt.

27. Principio insequenti anni M. Servilius et Ti. Claudius senatu in Capitolium vocato de provinciis rettulerunt. Italiam atque Africam in sortem conici, Africam ambo cupientes, volebant; ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque data est Africa. consules iussi cum tribunis plebis agere ut, si iis videretur, populum rogarent quem vellet in Africa bellum gerere. omnes tribus P. Scipionem iusserunt. nihilo minus consules provinciam Africam -- ita enim senatus decreverat -- in sortem coniecerunt. Ti. Claudio Africa evenit ut quinquaginta navium classem, omnes quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P. Scipione imperator esset: M. Servilius Etruriam sortitus. in eadem provincia et C. Servilio prorogatum imperium si consulem manere ad urbem senatui placuisset. praetores M. Sextius Galliam est sortitus ut duas legiones provinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus: C. Livius Bruttios cum duabus legionibus quibus P. Sempronius proconsul priore anno praefuerat: Cn. Tremelius Siciliam ut a P. Villio Tappulo praetore prioris anni provinciam et duas legiones acciperet; Villius pro praetore viginti navibus longis militibus mille oram Siciliae tutaretur: M. Pomponius viginti navibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret. C. Aurelio Cottae urbana evenit. ceteris ita uti quisque obtinebant provincias exercitusque prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus defensum imperium est. et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos quos M. Claudio Marcello T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator quasque hostias maiores voverat si per quinquennium res publica eodem statu fuisset, ut eos ludos consules priusquam ad bellum proficiscerentur facerent. ludi in circo per quadriduum facti hostiaeque quibus votae erant dis caesae.

28. Inter haec simul spes simul cura in dies crescebat nec satis certum constare apud animos poterat utrum gaudio dignius esset Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum quod incolumi exercitu in Africam transisset: locum nimirum non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis vatem qui nuper decessisset Q. Fabium haud frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum hostem Hannibalem quam in aliena fuisset. nec Scipioni aut cum Syphace inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale fugacissimo duce rem futuram, aut <cum> tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene imperatore, qui senex vincendo factus Hispanias Gallias Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset. ducere exercitum aequalem stipendiis suis, duratum omnium rerum patientia quas vix fides fiat homines passos, perfusum miliens cruore Romano, exuvias non militum tantum sed etiam imperatorum portantem. multos occursuros Scipioni in acie qui praetores, qui imperatores, qui consules Romanos sua manu occidissent, muralibus vallaribusque insignes coronis, pervagatos capta castra captas urbes Romanas. non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani quot captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal. has formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant, etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos Scipio et Hannibal velut ad supremum certamen comparati duces. iis quoque quibus erat ingens in Scipione fiducia et victoriae spes quo magis in propinquam eam imminebant animis eo curae intentiores erant. haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo cum respicerent bis sese acie victos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.

29. Iam Hadrumetum pervenerat Hannibal; unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium magnis itineribus Zamam contendit. -- Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest. -- inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum, iussosque omisso metu visere omnia, per castra qua vellent circumduci iussit; percontatusque satin per commodum omnia explorassent, datis qui prosequerentur retro ad Hannibalem dimisit. Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur -- nam et Masinissam cum sex milibus peditum quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant -- laeto animo audivit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus. itaque quamquam et ipse causa belli erat et adventu suo turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen si integer quam si victus peteret pacem aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit ut conloquendi secum potestatem faceret. -- id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo. Valerius Antias primo proelio victum eum ab Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem venisse.
Ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composito duces castra protulerunt ut coire ex propinquo possent. Scipio haud procul Naraggara urbe cum ad cetera loco opportuno tum quod aquatio intra teli coniectum erat consedit. Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui nisi quod longinquae aquationis erat, cepit. ibi in medio locus conspectus undique ne quid insidiarum esset delectus.

30. Summotis pari spatio armatis, cum singulis interpretibus congressi sunt, non suae modo aetatis maximi duces sed omnis ante se memoriae omnium gentium cuilibet regum imperatorumve pares. paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope attoniti, conticuere; tum Hannibal prior: 'si hoc ita fato datum erat ut qui primus bellum intuli populo Romano, quique totiens prope in manibus victoriam habui, is ultro ad pacem petendam venirem, laetor te mihi sorte potissimum datum a quo peterem. tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit Hannibalem cui tot de Romanis ducibus victoriam di dedissent tibi cessisse, teque huic bello vestris prius quam nostris cladibus insigni finem imposuisse. hoc quoque ludibrium casus ediderit fortuna ut cum patre tuo consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam. optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis esse ut et vos Italiae et nos Africae imperio contenti essemus; neque enim ne vobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis amissis ducibus; sed praeterita magis reprehendi possunt quam corrigi. ita aliena appetivimus ut de nostris dimicaremus nec in Italia solum nobis bellum, vobis in Africa esset; sed et vos in portis vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis et nos ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudimus. quod igitur nos maxime abominaremur, vos ante omnia optaretis, in meliore vestra fortuna de pace agitur. agimus ii quorum et maxime interest pacem esse, et qui quodcumque egerimus ratum civitates nostrae habiturae sunt: animo tantum nobis opus est non abhorrente a quietis consiliis.
'Quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam revertentem unde puer profectus sum, iam secundae, iam adversae res ita erudierunt ut rationem sequi quam fortunam malim: tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta casuum reputat quem fortuna nunquam decepit. quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es. vixdum militari aetate imperio accepto omnia audacissime incipientem nusquam fefellit fortuna. patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestrae domus decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti; amissas Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis exercitibus pulsis; consul creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi esset, transgressus in Africam duobus hic exercitibus caesis, binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem in possessione Italiae detraxisti. potest victoriam malle quam pacem animus. novi spiritus magnos magis quam utiles; et mihi talis aliquando fortuna adfulsit. quod si in secundis rebus bonam quoque mentem darent di, non ea solum quae evenissent sed etiam ea quae evenire possent reputaremus. ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti in omnes casus sum quem modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana videris, hic cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae quibus terrui vestram urbem ea pro mea deprecantem.
'Maximae cuique fortunae minime credendum est. in bonis tuis rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax, nobis petentibus magis necessaria quam honesta. melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; haec in tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in unius horae dederis discrimen. cum tuas vires tum vim fortunae Martemque belli communem propone animo; utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam minus quam in bello eventus respondent. non tantum ad id quod data pace iam habere potes, si proelio vinces, gloriae adieceris, quantum <dempseris>, si quid adversi eveniat. simul parta ac sperata decora unius horae fortuna evertere potest. omnia in pace iungenda tuae potestatis sunt, P. Corneli: tunc ea habenda fortuna erit quam di dederint. inter pauca felicitatis virtutisque exempla M. Atilius quondam in hac eadem terra fuisset, si victor pacem petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo felicitati modum nec cohibendo efferentem se fortunam quanto altius elatus erat, eo foedius corruit. 'est quidem eius qui dat, non qui petit, condiciones dicere pacis; sed forsitan non indigni simus qui nobismet ipsi multam inrogemus. non recusamus quin omnia propter quae ad bellum itum est vestra sint, Sicilia Sardinia Hispania quidquid insularum toto inter Africam Italiamque continetur mari; Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis placuit, externa etiam terra marique videamus regentes imperio. haud negaverim propter non nimis sincere petitam aut exspectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem: multum per quos petita sit ad fidem tuendae pacis pertinet, Scipio -- vestri quoque, ut audio, patres nonnihil etiam ob hoc quia parum dignitatis in legatione erat negaverunt pacem --; Hannibal peto pacem qui neque peterem, nisi utilem crederem, et propter eandem utilitatem tuebor eam propter quam petii; et quemadmodum quia a me bellum coeptum est ne quem eius paeniteret quoad ipsi invidere di praestiti, ita adnitar ne quem pacis per me partae paeniteat.'

31. Adversus haec imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: 'non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse; neque tu id sane dissimulas qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea quae iam pridem in nostra potestate sunt. ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est ne quae tum pepigerunt hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant. indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia neque nos de Hispania fecimus bellum; et tunc Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma. vos lacessisse et tu ipse fateris et di testes sunt qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt.
'Quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio; ceterum quemadmodum superbe et violenter me faterer facere si priusquam in Africam traiecissem te tua voluntate cedentem Italia et imposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, sic nunc cum prope manu conserta restitantem ac tergiversantem in Africam attraxerim nulla sum tibi verecundia obstrictus. proinde si quid ad ea in quae tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum, adicitur, est quod referam ad consilium: sin illa quoque gravia videntur, bellum parate quoniam pacem pati non potuistis.'Ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba temptata renuntiant: armis decernendum esse habendamque eam fortunam quam di dedissent.

32. In castra ut est ventum, pronuntiant ambo arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores. Roma an Carthago iura gentibus daret ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum victoriae praemium fore; par periculum praemio quibus adversa pugnae fortuna fuisset. nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse videbatur praesens excidium. ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri. anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam, modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent vires, simul laeta, simul tristia obversabantur: quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant. Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat referebat: Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem hostium quod neque non petere pacem propter metum neque manere in ea prae insita animis perfidia potuissent. ad hoc conloquium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti qua volt flectit. ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Aegates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos. adesse finem belli ac laboris; in manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes liberos coniuges penatesque deos. celsus haec corpore voltuque ita laeto ut vicisse iam crederes dicebat.
Instruit deinde primos hastatos, post eos principes; triariis postremam aciem clausit.

33. Non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat sed manipulos aliquantum inter se distantes ut esset spatium qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent. Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem ex senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit. vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus -- ea tunc levis armatura erat -- complevit, dato praecepto ut ad impetum elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram laevamque discursu applicantes se antesignanis viam qua inruerent in ancipitia tela beluis darent.
Hannibal ad terrorem primos elephantos -- octoginta autem erant, quot nulla unquam in acie ante habuerat -- instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque, Baliaribus Maurisque admixtis: in secunda acie Carthaginienses Afrosque et Macedonum legionem: modico deinde intervallo relicto subsidiariam aciem Italicorum militum -- Bruttii plerique erant, vi ac necessitate plures quam sua voluntate decedentem ex Italia secuti -- instruxit. equitatum et ipse circumdedit cornibus; dextrum Carthaginienses, sinistrum Numidae tenuerunt. varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset. auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur: Galli proprio atque insito in Romanos odio accenduntur: Liguribus campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem victoriae ostentantur: Mauros Numidasque Masinissae impotenti futuro dominatu terret: aliis aliae spes ac metus iactantur. Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur.
Cum maxime haec imperator apud Carthaginienses, duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes inter immixtos alienigenis agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt, tantusque clamor ortus ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas. addidit facile Masinissa perculsis terrorem nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio. paucae tamen bestiarum intrepidae in hostem actae inter velitum ordines cum multis suis volneribus ingentem stragem edebant. resilientes enim ad manipulos velites cum viam elephantis ne obtererentur fecissent, in ancipites ad ictum utrimque coniciebant hastas, nec pila ab antesignanis cessabant donec undique incidentibus telis exacti ex Romana acie hi quoque in suo dextro cornu ipsos Carthaginiensium equites in fugam verterunt. Laelius, ut turbatos vidit hostes, addidit perculsis terrorem.

34. Utrimque nudata equite erat Punica acies cum pedes concurrit, nec spe nec viribus iam par. ad hoc dictu parva sed magna eadem in re gerenda momenta: congruens clamor ab Romanis eoque maior et terribilior, dissonae illis, ut gentium multarum discrepantibus linguis, voces; pugna Romana stabilis et suo et armorum pondere incumbentium in hostem, concursatio et velocitas illinc maior quam vis. igitur primo impetu extemplo movere loco hostium aciem Romani. ala deinde et umbonibus pulsantes in summotos gradu inlato aliquantum spatii velut nullo resistente incessere, urgentibus et novissimis primos ut semel motam aciem sensere, quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat. apud hostes auxiliares cedentes secunda acies, Afri et Carthaginienses, adeo non sustinebant ut contra etiam, ne resistentes pertinaciter primos caedendo ad se perveniret hostis, pedem referrent. igitur auxiliares terga dant repente et in suos versi partim refugere in secundam aciem, partim non recipientes caedere, ut et paulo ante non adiuti et tunc exclusi; et prope duo iam permixta proelia erant, cum Carthaginienses simul cum hostibus simul cum suis cogerentur manus conserere. non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere sed densatis ordinibus in cornua vacuumque circa campum extra proelium eiecere, ne pavido fuga volneribusque milite sinceram et integram aciem miscerent.
Ceterum tanta strages hominum armorumque locum in quo steterant paulo ante auxiliares compleverat ut prope difficilior transitus esset quam per confertos hostes fuerat. itaque qui primi erant, hastati, per cumulos corporum armorumque et tabem sanguinis qua quisque poterat sequentes hostem et signa et ordines confuderunt. principum quoque signa fluctuari coeperant vagam ante se cernendo aciem. quod Scipio ubi vidit receptui propere canere hastatis iussit et sauciis in postremam aciem subductis principes triariosque in cornua inducit quo tutior firmiorque media hastatorum acies esset. ita novum de integro proelium ortum est; quippe ad veros hostes perventum erat, et armorum genere et usu militiae et fama rerum gestarum et magnitudine vel spei vel periculi pares; sed et numero superior Romanus erat et animo quod iam equites, iam elephantos fuderat, iam prima acie pulsa in secundam pugnabat.

35. In tempore Laelius ac Masinissa pulsos per aliquantum spatii secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere. is demum equitum impetus perculit hostem. multi circumventi in acie caesi, <multi> per patentem circa campum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt. Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra viginti milia: par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta duobus, elephantis undecim: victores ad mille et quingenti cecidere.
Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum perfugit, omnia et ante aciem et in proelio priusquam excederet pugna expertus, et confessione etiam Scipionis omniumque peritorum militiae illam laudem adeptus singulari arte aciem eo die instruxisse: elephantos in prima fronte quorum fortuitus impetus atque intolerabilis vis signa sequi et servare ordines, in quo plurimum spei ponerent, Romanos prohiberent; deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem ne homines mixti ex conluvione omnium gentium, quos non fides teneret sed merces, liberum receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud, volneribus suis ferrum hostile hebetarent; tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque ut omnibus rebus aliis pares eo quod integri cum fessis ac sauciis pugnarent superiores essent; Italicos incertos socii an hostes essent in postremam aciem summotos, intervallo quoque diremptos. hoc edito velut ultimo virtutis opere, Hannibal cum Hadrumetum refugisset accitusque inde Carthaginem sexto ac tricensimo post anno quam puer inde profectus erat redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed bello victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.

36. Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti praeda ad mare ac naves rediit, nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis centum onerariis cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse. admovendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus, misso Laelio Romam cum victoriae nuntio, Cn. Octavium terrestri itinere ducere legiones Carthaginem iubet: ipse ad suam veterem nova Lentuli classe adiuncta profectus ab Utica portum Carthaginis petit. haud procul aberat cum velata infulis ramisque oleae Carthaginiensium occurrit navis. decem legati erant principes civitatis auctore Hannibale missi ad petendam pacem. qui cum ad puppim praetoriae navis accessissent velamenta supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac misericordiam Scipionis, nullum iis aliud responsum datum quam ut Tynetem venirent: eo se moturum castra. ipse ad contemplandum Carthaginis situm <provectus in portum> non tam noscendi in praesentia quam deprimendi hostis causa, Uticam eodem et Octavio revocato rediit.
Inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Verminam Syphacis filium cum equitibus pluribus quam peditibus venire Carthaginiensibus auxilio. pars exercitus cum omni equitatu missa, Saturnalibus primis agmen adgressa, Numidas levi certamine fudit. exitu quoque fugae intercluso a parte omni circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti vivi capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta; regulus ipse inter tumultum cum paucis effugit. tum ad Tynetem eodem quo antea loco castra posita, legatique triginta ab Carthagine ad Scipionem venerunt.
Et illi quidem multo miserabilius quam ante quo magis cogebat fortuna egerunt; sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti memoria perfidiae auditi sunt. in consilio quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat Carthaginem, tamen cum et quanta res esset et quam longi temporis obsidio tam munitae et tam validae urbis reputarent, et ipsum Scipionem exspectatio successoris venturi ad paratum victoriae fructum, alterius labore ac periculo finiti belli famam, sollicitaret, ad pacem omnium animi versi sunt.

37. Postero die revocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae monitis ut tot cladibus edocti tandem deos et ius iurandum esse crederent, condiciones pacis dictae ut liberi legibus suis viverent: quas urbes quosque agros quibusque finibus ante bellum tenuissent tenerent, populandique finem eo die Romanus faceret: perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis, et naves rostratas praeter decem triremes traderent elephantosque quos haberent domitos, neque domarent alios: bellum neve in Africa neve extra Africam iniussu populi Romani gererent: Masinissae res redderent foedusque cum eo facerent: frumentum stipendiumque auxiliis donec ab Roma legati redissent praestarent: decem milia talentum argenti discripta pensionibus aequis in annos quinquaginta solverent: obsides centum arbitratu Scipionis darent ne minores quattuordecim annis neu triginta maiores. indutias ita daturum, si per priores indutias naves onerariae captae quaeque fuissent in navibus restituerentur; aliter nec indutias nec spem pacis ullam esse. has condiciones legati cum domum referre iussi in contione ederent et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset audireturque a multitudine inquieta eadem et imbelli, indignatus Hannibal dici ea in tali tempore audirique arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco detraxit. quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate 'novem' inquit 'annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii. militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc publica docuit, probe videor scire: urbis ac fori iura, leges, mores vos me oportet doceatis.' excusata imprudentia de pace multis verbis disseruit quam nec iniqua et necessaria esset. id omnium maxime difficile erat quod ex navibus per indutias captis nihil praeter ipsas comparebat naves, nec inquisitio erat facilis adversantibus paci qui arguerentur. placuit naves reddi et homines utique inquiri: cetera quae abessent aestimanda Scipioni permitti atque ita pecunia luere Carthaginienses. -- sunt qui Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde praeparata nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant, postulantique ante omnia Scipioni ut Hannibal sibi traderetur responsum esse Hannibalem in Africa non esse.

38. Postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in navibus fuerant ex publicis descripta rationibus quaestores, quae privata, profiteri domini iussi; pro ea summa pecuniae viginti quinque milia pondo argenti praesentia exacta; indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres menses. additum ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam mitterent legatos et quicumque legati Carthaginem venissent ne ante dimitterent eos quam Romanum imperatorem qui et quae petentes venissent certiorem facerent. cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Veturius Philo et M. Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater. per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam vilitatem annonae fecerunt ut pro vectura frumentum nautis mercator relinqueret.
Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum fuerat iussusque erat Ti. Claudius mature classem in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter consul M. Servilius ad urbem morari donec quo statu res in Africa essent sciretur. segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio consule facta erant quod patres de pace Scipionis potius arbitrium esse quibus legibus daretur quam consulis censuerant. prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis attulerant terrorem: Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit arboresque in profundum haustae; Ariciae forum et circa tabernae, Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in Palatio lapidibus pluit. id prodigium more patrio novendiali sacro, cetera hostiis maioribus expiata. inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem versa; nam ita abundavit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundato extra portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint. ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta ad portam Collinam revocata deductaque in circum est cum decessisse inde aquam nuntiatum esset; laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua sollemni spectaculo reddita.

39. Claudium consulem profectum tandem ab urbe inter portus Cosanum Loretanumque atrox vis tempestatis adorta in metum ingentem adduxit. Populonium inde cum pervenisset stetissetque ibi dum reliquum tempestatis exsaeviret, Ilvam insulam et ab Ilva Corsicam, a Corsica in Sardiniam traiecit. ibi superantem Insanos montes multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem. multae quassatae armamentisque spoliatae naves, quaedam fractae; ita vexata ac lacerata classis Carales tenuit. ubi dum subductae reficiuntur naves, hiemps oppressit circumactumque anni tempus, et nullo prorogante imperium privatus Ti. Claudius classem Romam reduxit. M. Servilius, ne comitiorum causa ad urbem revocaretur dictatore dicto C. Servilio Gemino, in provinciam est profectus; dictator magistrum equitum P. Aelium Paetum dixit. saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt; itaque cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus erat. T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus; in locum eius suffectus C. Sulpicius Galba. ab L. Licinio Lucullo et Q. Fulvio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti instaurati. pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis. P. Aelius Tubero et L. Laetorius aediles plebis vitio creati magistratu se abdicaverunt cum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio posuissent. Cerialia ludos dictator et magister equitum ex senatus consulto fecerunt.

40. Legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est. ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello impositum ingenti laetitia patrum exposuisset, adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae rei accessio erat, devictum. in contionem inde prodire iussus gaudiumque id populo impertire. tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium et Philippi regis -- nam hi quoque venerant -- petentibus ut senatus sibi daretur responsum iussu patrum ab dictatore est consules novos iis senatum daturos esse.
Comitia inde habita. creati consules Cn. Cornelius Lentulus P. Aelius Paetus, praetores M. Iunius Pennus, cui sors urbana evenit -- M. Valerius Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus. de provinciis consulum nihil ante placebat agi quam legati Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem alterius, alterius principium prospiciebant animis.
Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu bellum foret facilem victoriam, seu iam finiretur finiti tanti belli se consule gloriam petens. negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente collega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam impar futurum cernebat. Q. Minucius Thermus et M'. Acilius Glabrio tribuni plebis rem priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn. Cornelium temptare aiebant: ex auctoritate patrum latum ad populum esse cuius vellent imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P. Scipioni id imperium decrevisse. multis contentionibus et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est ut senatui permitterent. patres igitur iurati -- ita enim convenerat -- censuerunt uti consules provincias inter se compararent sortirenturve uter Italiam, uter classem navium quinquaginta haberet; cui classis obvenisset in Siciliam navigaret; si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam traiceret; consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare. si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret. alter consul cui Italia evenisset duas legiones a M. Sextio praetore acciperet.

41. P. Scipioni cum exercitibus quos haberet in provincia Africa prorogatum imperium. praetoribus M. Valerio Faltoni duae legiones in Bruttiis quibus C. Livius priore anno praefuerat decretae -- P. Aelius [praetor] duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremelio acciperet, legio una M. Fabio in Sardiniam quam P. Lentulus pro praetore habuisset decernitur. M. Servilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus in Etruria prorogatum imperium est. quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis agerent ut si iis videretur plebem rogarent cui iuberent in Hispania imperium esse; is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius in Italiam deportarent. consuli quinquaginta navium classis ex duabus classibus, Cn. Octavi quae in Africa esset, et P. Villi quae Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves deligeret. P. Scipio quadraginta naves longas quas habuisset haberet; quibus si Cn. Octavium, sicut praefuisset, praeesse vellet, Octavio pro praetore in eum annum imperium esset; si Laelium praeficeret, Octavius Romam decederet reduceretque naves quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam decem longae naves decretae. et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut quattuordecim legionibus eo anno centum navibus longis res publica administraretur.

42. Tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. priores Macedonas introduci placuit; quorum varia oratio fuit. partim purgantium quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, <partim> postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in vinclis essent, sibi restituerentur. adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque iniuria ad regem deficerent; finibus sociorum non excessisse; dedisse operam ne impune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, nequaquam ipsi mite responsum tulerunt: bellum quaerere regem et si pergat propediem inventurum; dupliciter ab eo foedus violatum et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit. et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in vinclis habeat, et M. Aurelium e re publica facere gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.
Cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati Carthaginienses vocati. quorum aetatibus dignitatibusque conspectis -- nam longe primi civitatis erant -- tum pro se quisque dicere vere de pace agi. insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat -- Haedum populares cognomine appellabant --, pacis semper auctor adversusque factioni Barcinae. eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur -- si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas tunc peterent; raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; populum Romanum eo invictum esse quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit; et hercule mirandum fuisse si aliter faceret; ex insolentia quibus nova bona fortuna sit impotentes laetitiae insanire: populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse -- ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis superesse praeter Carthaginis moenia; his inclusos, non terra non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, saevire populus Romanus velit. cum flecti misericordia patres appareret, senatorum unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt per quos deos foedus icturi essent cum eos per quos ante ictum esset fefellissent. 'per eosdem', inquit Hasdrubal 'quoniam tam infesti sunt foedera violantibus.'

43. Inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatus consulto intercessit. tum M'. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt vellent iuberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret; et quem eam pacem dare quemque ex Africa exercitum deportare iuberent. de pace 'uti rogas' omnes tribus iusserunt; pacem dare P. Scipionem, eundem exercitum deportare. ex hac rogatione senatus decrevit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei videretur faceret. gratias deinde patribus egere Carthaginienses, et petierunt ut sibi in urbem introire et conloqui cum civibus suis liceret qui capti in publica custodia essent: esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis haberent. quibus conventis cum rursus peterent ut sibi quos vellent ex iis redimendi potestas fieret, iussi nomina edere; et cum ducenta ferme ederent, senatus consultum factum est ut legati Romani ducentos ex captivis quos Carthaginienses vellent ad P. Cornelium in Africam deportarent, nuntiarentque ei ut, si pax convenisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet. fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec verba factum est ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent ut, ubi praetor Romanus imperaret ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent. -- herbae id genus ex arce sumptum fetialibus dari solet.
Ita dimissi ab Roma Carthaginienses cum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus pacem fecerunt. naves longas elephantos perfugas fugitivos captivorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. naves provectas in altum incendi iussit; quingentas fuisse omnis generis quae remis agerentur quidam tradunt; quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet. de perfugis gravius quam de fugitivis consultum: nominis Latini qui erant securi percussi, Romani in crucem sublati.

44. Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio A. Manlio consulibus. bellum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio Ti. Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno, Cn. Cornelio P. Aelio consulibus. saepe postea ferunt Scipionem dixisse Ti. Claudi primum cupiditatem, deinde Cn. Corneli fuisse in mora quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret.
Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis videretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu cum ipse lacrimarum causa esset, 'si, quemadmodum oris habitus cernitur oculis', inquit 'sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse; qui tamen nequaquam adeo est intempestivus quam vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt. tunc flesse decuit cum adempta sunt nobis arma, incensae naves, interdictum externis bellis; illo enim volnere concidimus. nec est cur vos otio vestro consultum ab Romanis credatis. nulla magna civitas diu quiescere potest; si foris hostem non habet, domi invenit, ut praevalida corpora ab externis causis tuta videntur, suis ipsa viribus onerantur. sed tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad privatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat. itaque cum spolia victae Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit: nunc quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. quam vereor ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrimasse.' haec Hannibal apud Carthaginienses.
Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent adiectis donavit. Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci ut quae ab se ex decem legatorum sen tentia acta essent ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur.

45. Pace terra marique parta, exercitu in naves imposito in Siciliam Lilybaeum traiecit. inde magna parte militum navibus missa ipse per laetam pace non minus quam victoria Italiam effusis non urbibus modo ad habendos honores sed agrestium etiam turba obsidente vias Romam pervenit triumphoque omnium clarissimo urbem est invectus. argenti tulit in aerarium pondo centum viginti tria milia. militibus ex praeda quadringenos aeris divisit. morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis gloriae Syphax est, Tiburi haud ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat. conspecta tamen mors eius fuit quia publico funere est elatus. -- hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus auctor, tradit. -- secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti imposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde vita, ut dignum erat, libertatis auctorem coluit. Africani cognomen militaris prius favor an popularis aura celebraverit an, sicuti Felicis Sullae Magnique Pompeii patrum memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit parum compertum habeo; primus certe hic imperator nomine victae ab se gentis est nobilitatus; exemplo deinde huius nequaquam victoria pares insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum fecerunt.


Modalità mobile