Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xxvii

1. Hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus vi cepit. ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praeda -- et aliquantum eius fuit -- militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia hordei inventa. ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe. castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiendae Herdoneae, quae post Cannensem cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto posita nec praesidiis firmata. neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea quod labare iis adversus Poenum fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis locis in Bruttios Hannibalem auditum est. ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem adgrediendi. exercitu expedito ita ut famam prope praeveniret magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris hosti obiceret, acie instructa accessit. par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam inierunt; ceterum Hannibal signo equitibus dato ut, cum pedestres acies occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent, ipse Cn. Fulvi similitudinem nominis -- quia Cn. Fulvium praetorem biennio ante in iisdem devicerat locis -- increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat. neque ea spes vana fuit. nam cum comminus acie et peditum certamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen ordines signaque, equestris tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis auditus sextam [ante] legionem, quae in secunda acie posita prior ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos qui ad prima signa erant avertit; pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn. Fulvius cum undecim tribunis militum cecidit. Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis pro certo adfirmet, cum tredecim milia alibi, alibi haud plus quam septem inveniam? castris praedaque victor potitur. Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta, incendit: occidit principes qui cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt. Romani qui ex tanta clade evaserant diversis itineribus semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.

2. Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras Romam ad senatum de duce et exercitu ad Herdoneam amisso scribit: ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem victoria Hannibalem contuderit, ire adversus eum, brevem illi laetitiam qua exsultet facturum. et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito, tum timor in futurum erat: consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret, posuit castra. addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit; nec detractavit Hannibal, ut signa portis efferri vidit. ita tamen aciem instruxerunt ut Poenus dextrum cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. ab Romanis prima legio et dextra ala, ab Hannibale Hispani milites et funditores Baliares, elephanti quoque commisso iam certamine in proelium acti; diu pugna neutro inclinata stetit. ab hora tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando primae acies essent, primae legioni tertia, dextrae alae sinistra subit, et apud hostes integri a fessis pugnam accepere. novum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque; sed nox incerta victoria diremit pugnantes. postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie; ubi nemo hostium adversus prodit, spolia per otium legere et congestos in unum locum cremavere suos. nocte insequenti Hannibal silentio movit castra et in Apuliam abiit. Marcellus, ubi lux fugam hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione, tribuno militum, vestigiis institit sequi. ad Venusiam adeptus eum est. ibi per dies aliquot cum ab stationibus procursaretur, mixta equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna et ferme omnia Romanis secunda fuere. inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine, cum Hannibal nocte signa moveret locum insidiis quaerens, Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.

3. Capuae interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro qui publicatus erat locando -- locavit autem omnem frumento -- tempus terit, ne deesset materia in Campanos saeviendi, novum in occulto gliscens per indicium protractum est facinus. milites aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare; erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta, omne velut de industria alimentum ignis. haec noctis una hora omnia ut incenderent, centum septuaginta Campani principibus Blossiis fratribus coniuraverunt. indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente iussu proconsulis clausis cum ad arma signo dato milites concurrissent, comprehensi omnes qui in noxa erant, et quaestione acriter habita damnati necatique; indicibus libertas et aeris dena milia data. Nucerinos et Acerranos, querentes ubi habitarent non esse, Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad senatum misit. Acerranis permissum, ut aedificarent, quae incensa erant: Nucerini Atellam quia id maluerant, Atellanis Calatiam migrare iussis, traducti. inter multas magnasque res, quae nunc secundae, nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae quidem arcis excidit memoria. M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum coemendum quod Tarentum portaretur profecti, et mille milites de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque, eodem in praesidium cum frumento missi.

4. Iam aestas in exitu erat comitiorumque consularium instabat tempus; sed litterae Marcelli, negantis e re publica esse vestigium abscedi ab Hannibale cui cedenti certamenque abnuenti gravis ipse instaret, patribus curam iniecerant ne aut consulem tum maxime res agentem a bello avocarent aut in annum consules deessent. optimum visum est, quamquam extra Italiam esset, Valerium potius consulem ex Sicilia revocari. ad eum litterae iussu senatus ab L. Manlio praetore urbano missae cum litteris consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret quae causa patribus eum potius quam collegam revocandi ex provincia esset. eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam venerunt, quae is prospera proelia cum Carthaginiensibus fecisset, memorantes: regem nec inimiciorem ulli populo quam Carthaginiensi nec amiciorem quam Romano esse adfirmabant; misisse eum antea legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios imperatores Romanos: nunc ab ipso velut fonte petere Romanam amicitiam voluisse. senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos cum donis ad regem misit, L. Genucium, P. Poetelium, P. Popillium. dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram ex quinque pondo auri factam. protinus et alios Africae regulos iussi adire; iis quoque quae darentur portata, togae praetextae et terna pondo paterae aureae. et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et M'. Acilius, legati ad commemorandam renovandamque amicitiam missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.
Multa ea aestate qua haec facta sunt ex propinquis urbibus agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere lactenti natum, Iovis aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto nudatum; iisdem ferme diebus Anagniae terram ante portam ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse, et aves ad compitum Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus reliquisse; Tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae lascivientium piscium modo exsultasse; Tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem sudasse. haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum; et supplicatio diem unum Romae ad omnia pulvinaria, alterum in Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.

5a. M. Valerius consul litteris excitus, provincia exercituque mandato L. Cincio praetori, M. Valerio Messalla praefecto classis cum parte navium in Africam praedatum simul speculatumque quae populus Carthaginiensis ageret pararetque misso, ipse decem navibus Romam profectus cum prospere pervenisset, senatum extemplo habuit, ubi de suis rebus gestis commemoravit: cum annos prope sexaginta in Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum esset, se eam provinciam confecisse. neminem Carthaginiensem in Sicilia esse; neminem Siculum non esse; qui fugati metu inde afuerint, omnes in urbes, in agros suos reductos arare, serere; desertam recoli terram, tandem frugiferam ipsis cultoribus populoque Romano pace ac bello fidissimum annonae subsidium. exim Muttine, et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant in senatum introductis honores omnibus ad exsolvendam fidem a consule habiti. Muttines etiam civis Romanus factus, rogatione ab tribunis plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.
5b. Dum haec Romae geruntur, M. Valerius quinquaginta navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, improviso in agrum Uticensem escensionem fecit; eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit et ad Siciliam tramisit, tertio decimo die quam profectus inde erat Lilybaeum revectus. ex captivis quaestione habita haec comperta consulique Laevino omnia ordine perscripta ut sciret quo in statu res Africae essent: quinque milia Numidarum cum Masinissa, Galae filio, acerrimo iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites mercede conduci qui in Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus iungeret se Hannibali; in eo positam victoriam credere Carthaginienses; classem praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam eamque se credere brevi traiecturam. haec recitata a consule ita movere senatum ut non exspectanda comitia consuli censeret, sed dictatore comitiorum habendorum causa dicto extemplo in provinciam redeundum. illa disceptatio tenebat quod consul in Sicilia se M. Valerium Messallam qui tum classi praeesset dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum agrum -- eum autem Italia terminari -- negabant dictatorem dici posse. M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus ut consul priusquam ab urbe discederet populum rogaret quem dictatorem dici placeret, eumque quem populus iussisset diceret dictatorem; si consul noluisset, praetor populum rogaret; si ne is quidem vellet, tum tribuni ad plebem ferrent. cum consul se populum rogaturum negasset quod suae potestatis esset, praetoremque vetuisset rogare, tribuni plebem rogarunt, plebesque scivit ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur. sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit; destitutique patres litteras ad M. Claudium mittendas censuerunt ut desertae ab collega rei publicae subveniret diceretque quem populus iussisset dictatorem. ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebis scito ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex maximus magister equitum dictus.

6. Dictator postquam Romam venit, C. Sempronium Blaesum legatum quem ad Capuam habuerat in Etruriam provinciam ad exercitum misit in locum C. Calpurni praetoris, quem ut Capuae exercituique suo praeesset litteris excivit. ipse comitia in quem diem primum potuit edixit; quae certamine inter tribunos dictatoremque iniecto perfici non potuerunt. Galeria iuniorum, quae sorte praerogativa erat, Q. Fulvium et Q. Fabium consules dixerat, eodemque iure vocatae inclinassent ni se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent, qui neque magistratum continuari satis civile esse aiebant et multo foedioris exempli eum ipsum creari qui comitia haberet; itaque si suum nomen dictator acciperet, se comitiis intercessuros: si aliorum praeterquam ipsius ratio haberetur, comitiis se moram non facere. dictator causam comitiorum auctoritate senatus, plebis scito, exemplis tutabatur: namque Cn. Servilio consule cum C. Flaminius alter consul ad Trasumennum cecidisset, ex auctoritate patrum ad plebem latum plebemque scivisse ut, quoad bellum in Italia esset, ex iis qui consules fuissent quos et quotiens vellet reficiendi consules populo ius esset; exemplaque in eam rem se habere, vetus L. Postumi Megelli, qui interrex iis comitiis quae ipse habuisset consul cum C. Iunio Bubulco creatus esset, recens Q. Fabi, qui sibi continuari consulatum nisi id bono publico fieret profecto nunquam sisset. his orationibus cum diu certatum esset, postremo ita inter dictatorem ac tribunos convenit ut eo quod censuisset senatus staretur. patribus id tempus rei publicae visum est ut per veteres et expertos bellique peritos imperatores res publica gereretur; itaque moram fieri comitiis non placere. concedentibus tribunis, comitia habita; declarati consules Q. Fabius Maximus quintum, Q. Fulvius Flaccus quartum. praetores inde creati L. Veturius Philo, T. Quinctius Crispinus, C. Hostilius Tubulus, C. Aurunculeius. magistratibus in annum creatis Q. Fulvius dictatura se abdicavit.
Extremo aestatis huius classis Punica navium quadraginta cum praefecto Hamilcare in Sardiniam traiecta, Olbiensem primo, dein postquam ibi P. Manlius Volso praetor cum exercitu apparuit circumacta inde ad alterum insulae latus Caralitanum agrum vastavit, et cum praeda omnis generis in Africam redit.
Sacerdotes Romani eo anno mortui aliquot suffectique. C. Servilius pontifex factus in locum T. Otacili Crassi, Ti. Sempronius Ti. filius Longus augur factus in locum T. Otacili Crassi. decemvir item sacris faciundis in locum Ti. Semproni C. filii Longi Ti. Sempronius Ti. filius Longus suffectus. M. Marcius rex sacrorum mortuus est et M. Aemilius Papus maximus curio; neque in eorum locum sacerdotes eo anno suffecti.
Et censores hic annus habuit L. Veturium Philonem et P. Licinium Crassum, maximum pontificem. Crassus Licinius nec consul nec praetor ante fuerat quam censor est factus: ex aedilitate gradum ad censuram fecit. sed hi censores neque senatum legerunt neque quicquam publicae rei egerunt: mors diremit L. Veturi; inde et Licinius censura se abdicavit. aediles curules L. Veturius et P. Licinius Varus ludos Romanos diem unum instaurarunt: aediles plebei Q. Catius et L. Porcius Licinus ex multaticio argento signa aenea ad Cereris dedere et ludos pro temporis eius copia magnifici apparatus fecerunt.

7. Exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et tricensimo quam a Tarracone profectus erat Romam venit; isque cum agmine captivorum ingressus urbem magnum concursum hominum fecit. postero die in senatum introductus captam Carthaginem caput Hispaniae uno die, receptasque aliquot urbes quae defecissent novasque in societatem adscitas exposuit; ex captivis comperta iis fere congruentia quae in litteris fuerant M. Valeri Messallae. maxime movit patres Hasdrubalis transitus in Italiam, vix Hannibali atque eius armis obsistentem. productus et in contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem decrevit; C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit. -- Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint, quod mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem nihil gerendo in Hispania consumpsisse. Q. Fabio Maximo quintum Q. Fulvio Flacco quartum consulibus, idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad Tarentum, Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret. M. Claudio prorogatum in annum imperium. praetores sortiti provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C. Aurunculeius Sardiniam. exercitus ita per provincias divisi: Fulvio duae legiones quas in Sicilia M. Valerius Laevinus haberet, Fabio, quibus in Etruria C. Calpurnius praefuisset: urbanus exercitus ut in Etruriam succederet: C. Calpurnius eidem praeesset provinciae exercituique: Capuam exercitumque quem Q. Fulvius habuisset T. Quinctius obtineret: C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore provinciam exercitumque qui tum Arimini erat acciperet. M. Marcello quibus consul rem gesserat legiones decretae; M. Valerio cum L. Cincio -- iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium -- Cannensis exercitus datus, eumque supplere ex militibus qui ex legionibus Cn. Fulvi superessent iussi. conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem militiae ignominia sub qua Cannenses militabant quique ex praetoris Cn. Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab senatu fuerant. C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones quibus P. Manlius Volso eam provinciam obtinuerat decretae. P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere iusso prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes ex Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae: cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. Valerium Laevinum traicere aut mittere seu L. Cincium seu M. Valerium Messallam vellet. nec de Hispania quicquam mutatum nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed donec revocati ab senatu forent prorogatum imperium est. ita provinciae exercituumque in eum annum partita imperia.

8. Inter maiorum rerum curas comitia maximi curionis, cum in locum M. Aemili sacerdos crearetur, vetus excitaverunt certamen, patriciis negantibus C. Mamili Atelli, qui unus ex plebe petebat, habendam rationem esse quia nemo ante eum nisi ex patribus id sacerdotium habuisset. tribuni appellati ad senatum <rem> reiecerunt: senatus populi potestatem fecit: ita primus ex plebe creatus maximus curio C. Mamilius Atellus. et flaminem Dialem invitum inaugurari coegit P. Licinius pontifex maximus C. Valerium Flaccum; decemvirum sacris faciundis creatus in locum Q. Muci Scaevolae demortui C. Laetorius. causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala fama in bonam vertisset. ob adulescentiam neglegentem luxuriosamque C. Flaccus flamen captus a P. Licinio pontifice maximo erat, L. Flacco fratri germano cognatisque aliis ob eadem vitia invisus. is ut animum eius cura sacrorum et caerimoniarum cepit, ita repente exuit antiquos mores ut nemo tota iuventute haberetur prior nec probatior primoribus patrum, suis pariter alienisque, esset. huius famae consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem intermissam per multos annos ob indignitatem flaminum priorum repetivit, ut in senatum introiret. ingressum eum curiam cum P. Licinius praetor inde eduxisset, tribunos plebis appellavit. flamen vetustum ius sacerdotii repetebat: datum id cum toga praetexta et sella curuli ei flamonio esse. praetor non exoletis vetustate annalium exemplis stare ius, sed recentissimae cuiusque consuetudinis usu volebat: nec patrum nec avorum memoria Dialem quemquam id ius usurpasse. tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio damno fuisse cum aequum censuissent, ne ipso quidem contra tendente praetore, magno adsensu patrum plebisque flaminem in senatum introduxerunt, omnibus ita existimantibus magis sanctitate vitae quam sacerdotii iure eam rem flaminem obtinuisse. consules priusquam in provincias irent, duas urbanas legiones in supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum scripserunt. urbanum veterem exercitum Fulvius consul C. Fulvio Flacco legato -- frater hic consulis erat -- in Etruriam dedit ducendum et legiones quae in Etruria erant Romam deducendas. et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas -- fuere autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor -- Q. Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem iussit, atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes accipere. nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie eius provinciae praesidium; nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculos quoque qui in exercitu Epicydis aut Poenorum fuerant, belli peritos viros, milites scripsit. ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset, duorum speciem exercituum servavit; altero L. Cincium partem insulae, regnum qua Hieronis fuerat, tueri iussit: altero ipse ceteram insulam tuebatur divisam quondam Romani Punicique imperii finibus, classe quoque navium septuaginta partita ut omni ambitu litorum praesidio orae maritimae essent. ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat ut viseret agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret castigaretque. ita tantum ea cura frumenti provenit ut et Romam mitteret et Catinam conveheret unde exercitui qui ad Tarentum aestiva acturus esset posset praeberi.

9. Ceterum transportati milites in Siciliam -- et erant maior pars Latini nominis sociorumque -- prope magni motus causa fuere; adeo ex parvis saepe magnarum momenta rerum pendent. fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum annum dilectibus stipendiis se exhaustos esse; quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie occidi, alios morbo absumi; magis perire sibi civem qui ab Romano miles lectus sit quam qui ab Poeno captus: quippe ab hoste gratis remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exsilium verius quam in militiam ablegari. octavum iam ibi annum senescere Cannensem militem, moriturum ante quam Italia hostis, quippe nunc cum maxime florens viribus, excedat. si veteres milites non redeant in patriam, novi legantur, brevi neminem superfuturum. itaque quod propediem res ipsa negatura sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveniant, negandum populo Romano esse. si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos: aliter nunquam vivo Hannibale sine bello Italiam fore. haec acta in conciliis.
Triginta tum coloniae populi Romani erant; ex iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent, negaverunt consulibus esse unde milites pecuniamque darent. eae fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, Circeii, Setia, Cales, Narnia, Interamna. nova re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere aiebant quod consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere non possent; non enim detractationem eam munerum militiae, sed apertam defectionem a populo Romano esse. redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. admonerent non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos, inde oriundos, inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis augendae causa missos. quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset. consulerent igitur de integro; nam tum quidem quae temere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendae Hannibali victoriae esse. cum alternis haec consules diu iactassent, nihil moti legati neque se quid domum renuntiarent habere dixerunt neque senatum suum quid novi consuleret, ubi nec miles qui legeretur nec pecunia quae daretur in stipendium esset. cum obstinatos eos viderent consules, rem ad senatum detulerunt, ubi tantus pavor animis hominum est iniectus ut magna pars actum de imperio diceret: idem alias colonias facturas, idem socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem Romanam.

10. Consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in fide atque officio pristino fore: eas quoque ipsas quae officio decesserint si legati circa eas colonias mittantur qui castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras esse. permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis ecquid milites ex formula paratos haberent. pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et milites paratos ex formula esse, et si pluribus opus esset plures daturos, et quidquid aliud imperaret velletque populus Romanus enixe facturos; ad id sibi neque opes deesse, animum etiam superesse. consules parum sibi videri praefati pro merito eorum sua voce conlaudari [eos] nisi universi patres iis in curia gratias egissent, sequi in senatum eos iusserunt. senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutos eos, mandat consulibus ut ad populum quoque eos producerent, et inter multa alia praeclara quae ipsis maioribusque suis praestitissent recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent. ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturve laude sua: Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini et Venusini et Brundisini et Hadriani et Firmani et Ariminenses, et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei Beneventani et Aesernini et Spoletini et Placentini et Cremonenses. harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit, iisque gratiae in senatu et apud populum actae. duodecim aliarum coloniarum quae detractaverunt imperium mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus; ea tacita castigatio maxime ex dignitate populi Romani visa est.
Cetera expedientibus quae ad bellum opus erant consulibus, aurum vicesimarium quod in sanctiore aerario ad ultimos casus servabatur promi placuit. prompta ad quattuor milia pondo auri. inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio proconsulibus et L. Veturio praetori qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli centum pondo auri praecipuum quod in arcem Tarentinam portaretur; cetero auro usi sunt ad vestimenta praesenti pecunia locanda exercitui qui in Hispania bellum secunda sua fama ducisque gerebat.

11. Prodigia quoque priusquam ab urbe consules proficiscerentur procurari placuit. in Albano monte tacta de caelo erant signum Iovis arborque templo propinqua, et Ostiae lacus, et Capuae murus Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque. haec de caelo tacta: cruentam etiam fluxisse aquam Albanam quidam auctores erant, et Romae intus in cella aedis Fortis Fortunae de capite signum quod in corona erat in manum sponte sua prolapsum. et Priverni satis constabat bovem locutum volturiumque frequenti foro in tabernam devolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos volgus, ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba Graeco sermone appellat, et lacte pluvisse et cum elephanti capite puerum natum. ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa omnia pulvinaria, obsecratio in unum diem indicta; et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini sicut iis annis voti factique erant voveret faceretque. per eos dies et censoribus creandis Q. Fulvius consul comitia habuit. creati censores ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius Cethegus P. Sempronius Tuditanus. ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent ex auctoritate patrum latum ad plebem est plebesque scivit. senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo tenuit. Sempronii lectio erat; ceterum Cornelius morem traditum a patribus sequendum aiebat ut qui primus censor ex iis qui viverent fuisset, eum principem legerent; is T. Manlius Torquatus erat; Sempronius cui di sortem legendi dedissent ei ius liberum eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque Q. Fabium Maximum quem tum principem Romanae civitatis esse vel Hannibale iudice victurus esset. cum diu certatum verbis esset, concedente collega lectus a Sempronio princeps in senatum Q. Fabius Maximus consul. inde alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem cladem. in equestribus quoque notis eadem servata causa, sed erant perpauci quos ea infamia attingeret; illis omnibus -- et multi erant -- adempti equi qui Cannensium legionum equites in Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia procederent iis quae equo publico emeruerant, sed dena stipendia equis privatis facerent. magnum praeterea numerum eorum conquisiverunt qui equo merere deberent, atque ex iis qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militaverant omnes aerarios fecerunt. locaverunt inde reficienda quae circa forum incendio consumpta erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.

12. Transactis omnibus quae Romae agenda erant consules ad bellum profecti. prior Fulvius praegressus Capuam: post paucos dies consecutus Fabius, qui et collegam coram obtestatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem dum ipse Tarentum oppugnaret -- ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quid fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore -- Regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii quod ab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum; additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi omnia necessitatibus pares. hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam. imperata non impigre solum sed etiam avide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.
Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse, ubi primum in agris pabuli copia fuit ex hibernis profectus ad Canusium Hannibali occurrit. sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut appropinquare Marcellum audivit, castra inde movit. aperta erat regio, sine ullis ad insidias latebris; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit. Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat, et opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat. Hannibal turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina serens casum universae pugnae non necessarium ducebat. tractus est tamen ad id quod vitabat certamen. nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores operibus prohibet. ita signa conlata pugnatumque totis copiis, et cum iam nox instaret Marte aequo discessum est. castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita. postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec Hannibal detractavit certamen, multis verbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis: urgere atque instare eum; non iter quietos facere, non castra ponere pati, non respirare aut circumspicere; cottidie simul orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse; si uno proelio haud incruentus abeat, quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his inritati adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cottidie instantium lacessentiumque acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis est. cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod ubi Marcellus vidit, duodevicesimam legionem in primam aciem inducit. dum alii trepide cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga dabant. cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni militum, M. Licinius et M. Helvius. signa militaria quattuor de ala prima quae fugit, duo de legione quae cedentibus sociis successerat amissa.

13. Marcellus postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset. 'dis immortalibus, ut in tali re, laudes gratesque' inquit 'ago quod victor hostis cum tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa castra est adgressus; deservissetis profecto eodem terrore castra quo omisistis pugnam. qui pavor hic, qui terror, quae repente qui et cum quibus pugnaretis oblivio animos cepit? nempe iidem sunt hi hostes quod vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis. omitto ea quibus gloriari potestis: cuius et ipsius pudere ac paenitere vos oportet referam -- nempe aequis manibus hesterno die diremistis pugnam. quid haec nox, quid hic dies attulit? vestrae iis copiae imminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu meo loqui videor nec cum Romanis militibus: corpora tantum atque arma eadem sunt. an si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis? signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc caesis legionibus Romanis gloriabatur: vos illi hodierno die primum fugati exercitus dedistis decus.' clamor inde ortus ut veniam eius diei daret: ubi vellet deinde experiretur militum suorum animos. 'ego vero experiar,' inquit 'milites, et vos crastino die in aciem educam ut victores potius quam victi veniam impetretis quam petitis.' cohortibus quae signa amiserant hordeum dari iussit, centurionesque manipulorum quorum signa amissa fuerant destrictis gladiis discinctos destituit; et ut postero die omnes pedites equites armati adessent edixit. ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset.
Postero die ornati [armatique] ad edictum aderant. imperator eos conlaudat pronuntiatque a quibus orta pridie fuga esset cohortesque quae signa amisissent se in primam aciem inducturum; edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et adnitendum singulis universisque ne prius hesternae fugae quam hodiernae victoriae fama Romam perveniat. inde cibo corpora firmare iussi ut si longior pugna esset viribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt quibus excitarentur animi militum in aciem procedunt.

14. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, 'cum eo nimirum' inquit 'hoste res est qui nec bonam nec malam ferre fortunam possit. seu vicit, ferociter instat victis: seu victus est, instaurat cum victoribus certamen.' signa inde canere iussit et copias educit. pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius est Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis ad demendam ignominiam. sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa in prima acie pugnabant et legio duodevicesima ab dextro cornu instructa. L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus praeerant: Marcellus mediam aciem hortator testisque praesens firmabat. ab Hannibale Hispani primam obtinebant frontem -- et id roboris in omni exercitu erat. cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pavorem posset. et primo turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis, partim dissipatis terrore qui circa erant nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset ni C. Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit ubi maxime tumultum conglobatae beluae faciebant pilaque in eas conici iussit. haesere omnia tela haud difficili ex propinquo in tanta corpora ictu et tum conferta turba; sed ut non omnes volnerati sunt, ita in quorum tergis infixa stetere pila, ut est genus anceps, in fugam versi etiam integros avertere. tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere. eo magis ruere in suos beluae tantoque maiorem stragem edere quam inter hostes ediderant, quanto acrius pavor consternatam agit quam insidentis magistri imperio regitur. in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissipatos trepidantesque avertunt. tum in fugientes equitatum immittit Marcellus, nec ante finis sequendi est factus quam in castra paventes compulsi sunt. nam super alia quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra. ibi maxima hostium caedes facta; caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti. nec Romanis incruenta victoria fuit: mille ferme et septingenti de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos occisi; volnerati permulti civium sociorumque. Hannibal nocte proxima castra movit: cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo sauciorum.

15a. Speculatores qui prosequerentur agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem petere.
15b. Iisdem ferme diebus et ad Q. Fulvium consulem Hirpini et Lucani et Volceientes traditis praesidiis Hannibalis quae in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a consule cum verborum tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti sunt, et Bruttiis similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem quae data Lucanis erat condicionem deditionis petentes venissent.
Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit; ibi ad quattuor milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum. inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra. naves quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat partim machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias quoque, non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus volnerarent moenium propugnatores. hae naves ab aperto mari ut urbem adgrederentur instructae parataeque sunt; et erat liberum mare classe Punica cum Philippus oppugnare Aetolos pararet Corcyram tramissa. in Bruttiis interim Cauloniae oppugnatores sub adventu Hannibalis ne opprimerentur in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.
Fabium Tarentum obsidentem leve dictu momentum ad rem ingentem potiundam adiuvit. praesidium Bruttiorum datum ab Hannibale Tarentini habebant. eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabi consulis erat. is certior litteris sororis factus de nova consuetudine advenae locupletis atque inter populares tam honorati, spem nactus per sororem quolibet impelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit. quae cum haud vana cogitatio visa esset pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus primo occulte temptando animum, dein satis explorata levitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat. ubi et ratio agendae rei et tempus convenit, miles nocte per intervalla stationum clam ex urbe emissus ea quae acta erant quaeque ut agerentur convenerat ad consulem refert.
Fabius vigilia prima dato signo iis qui in arce erant quique custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem versa occultus consedit. canere inde tubae simul ab arce simul a portu et ab navibus quae ab aperto mari adpulsae erant, clamorque undique cum ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria ortus. consul interim silentio continebat suos. igitur Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte illi loco praepositus, postquam quieta omnia circa se vidit, alias partes eo tumultu personare ut captae urbis interdum excitaretur clamor, veritus ne inter cunctationem suam consul aliquam vim faceret ac signa inferret, praesidium ad arcem unde maxime terribilis accidebat sonus traducit. Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad eam partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agitare proditionis conciliator nuntiaverat iubet. ea primum captus est murus adiuvantibus recipientibusque Bruttiis, et transcensum in urbem est; inde et proxima refracta porta ut frequenti agmine signa inferrentur. tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obvio armato in forum perveniunt, omnesque undique qui ad arcem portumque pugnabant in se converterunt.

16. Proelium in aditu fori maiore impetu quam perseverantia commissum est. non animo, non armis, non arte belli, non vigore ac viribus corporis par Romano Tarentinus erat; igitur pilis tantum coniectis, prius paene quam consererent manus terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. duo ex ducibus Nico et Democrates fortiter pugnantes cecidere. Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex proelio avectus esset, vagus paulo post equus [errans] per urbem cognitus, corpus nusquam inventum est; creditum volgo est in puteum apertum ex equo praecipitasse. Carthalonem autem praefectum Punici praesidii cum commemoratione paterni hospitii positis armis venientem ad consulem miles obvius obtruncat. alii alios [passim] sine discrimine armatos inermes caedunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi passim interfecti, seu per errorem seu vetere in eos insito odio seu ad proditionis famam ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur exstinguendam. tum ab caede ad diripiendam urbem discursum. triginta milia servilium capitum dicuntur capta, argenti vis ingens facti signatique, auri tria milia octoginta pondo, signa tabulae prope ut Syracusarum ornamenta aequaverint. sed maiore animo generis eius praeda abstinuit Fabius quam Marcellus; qui interroganti scribae quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis -- di sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati -- deos iratos Tarentinis relinqui iussit. murus inde qui urbem ab arce dirimebat dirutus est ac disiectus.
Dum haec Tarenti aguntur, Hannibal iis qui Cauloniam obsidebant in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, 'et Romani suum Hannibalem' inquit 'habent; eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus.' ne tamen fugientis modo convertisse agmen videretur, quo constiterat loco quinque milia ferme ab urbe posuit castra; ibi paucos moratus dies Metapontum sese recepit. inde duos Metapontinos cum litteris principum eius civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos impunita priora fore si Metapontum cum praesidio Punico prodidissent. Fabius vera quae adferrent esse ratus, diem qua accessurus esset Metapontum constituit litterasque ad principes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt. enimvero laetus successu fraudis si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset, haud procul Metaponto insidias ponit. Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt. hostia quoque caesa consulenti deos haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit. Metapontini postquam ad constitutum non venerat diem remissi ut cunctantem hortarentur ac repente comprehensi, metu gravioris quaestionis detegunt insidias.

17. Aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit. erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed praeter eam causam etiam velut fortuita inclinatio animorum quae Hispaniam omnem averterat ad Romanum a Punico imperio traxit eum. eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset. Hasdrubal cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret, suas imminui ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret, qua coepissent ruerent, dimicare quam primum statuit. Scipio avidior etiam certaminis erat cum a spe quam successus rerum augebat tum quod priusquam iungerentur hostium exercitus cum uno dimicare duce exercituque quam simul cum universis malebat. ceterum etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. nam cum videret nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis addidit; et armorum affatim erat <et> captorum Carthagine et quae post captam eam fecerat tanto opificum numero incluso.
Cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus -- iam enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei motum volebat -- ducere ad hostem pergit. per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius cum suis copiis occurrerent. Indibilis pro utroque locutus haudquaquam <ut> barbarus stolide incauteve, sed potius cum verecundia <ac> gravitate, propiorque excusanti transitionem ut necessariam quam glorianti eam velut primam occasionem raptam; scire enim se transfugae nomen exsecrabile veteribus sociis, novis suspectum esse; neque eum se reprehendere morem hominum si tam anceps odium causa, non nomen faciat. merita inde sua in duces Carthaginienses commemoravit, avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in se atque populares. itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse: animum iam pridem ibi esse ubi ius ac fas crederent coli; ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum vim atque iniurias pati. se id Scipionem orare ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec honori sit. quales ex hac die experiundo cognorit, perinde operae eorum pretium faceret. ita prorsus respondet facturum Romanus, nec pro transfugis habiturum qui non duxerint societatem ratam ubi nec divini quicquam nec humani sanctum esset. productae deinde in conspectum iis coniuges liberique lacrimantibus gaudio redduntur, atque eo die in hospitium abducti: postero die foedere accepta fides dimissique ad copias adducendas. iisdem deinde castris tendebant donec ducibus iis ad hostem perventum est.

18. Proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem Baeculam erat. pro castris equitum stationes habebant. in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant advenientes ex itinere priusquam castris locum acciperent, adeo contemptim impetum fecerunt ut facile appareret quid utrique parti animorum esset. in castra trepida fuga compulsi equites sunt signaque Romana portis prope ipsis inlata. atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra Romani posuerunt: nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit plano campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat. suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam quoque altera crepido haud facilior in adscensum ambibat. in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.
Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia non virtutis armorumque stare in conspectu; sed altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles Romanus; nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis. ad id fore altitudines quas cepissent hostibus ut per praecipitia et praerupta salientes fugerent; eam quoque se illis fugam clausurum. cohortesque duas alteram tenere fauces vallis per quam deferretur amnis iubet, alteram viam insidere quae ab orbe per tumuli obliqua in agros ferret. ipse expeditos qui pridie stationes hostium pepulerant ad levem armaturam infimo stantem supercilio ducit. per aspreta primum, nihil aliud quam via impediti, iere; deinde ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens effusa in eos est; ipsi contra saxa quae locus strata passim, omnia ferme missilia, praebet ingerere, non milites solum, sed etiam turba calonum immixta armatis.
Ceterum quamquam adscensus difficilis erat et prope obruebantur telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia animi subierunt primi. qui simul cepere aliquid aequi loci ubi firmo consisterent gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum cum procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem altiore superstantem tumulo impegere. inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra tumuli circumire donec mollioris adscensus viam inveniret iubet: ipse ab laeva, circuitu haud magno, in transversos hostes incurrit. inde primo turbata acies est dum ad circumsonantem undique clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt. hoc tumultu et Laelius subiit; et dum pedem referunt ne ab tergo volnerarentur, laxata prima acies locusque ad evadendum et mediis datus est, qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantisque ante signa locatis nunquam evasissent. cum ab omni parte caedes fieret Scipio, qui laevo cornu in dextrum incucurrerat, maxime in nuda latera hostium pugnabat; et iam ne fugae quidem patebat locus; nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum quos territos aeque atque hostes timebant. caesa igitur ad octo milia hominum.

19. Hasdrubal iam ante quam dimicaret pecunia rapta elephantisque praemissis, quam plurimos poterat de fuga excipiens praeter Tagum flumen ad Pyrenaeum tendit. Scipio castris hostium potitus cum praeter libera capita omnem praedam militibus concessisset, in recensendis captivis decem milia peditum, duo milia equitum invenit. ex his Hispanos sine pretio omnes domum dimisit, Afros vendere quaestorem iussit. circumfusa inde multitudo Hispanorum et ante deditorum et pridie captorum regem eum ingenti consensu appellavit. tum Scipio silentio per praeconem facto sibi maximum nomen imperatoris esse dixit quo se milites sui appellassent: regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile esse. regalem animum in se esse, si id in hominis ingenio amplissimum ducerent, taciti iudicarent: vocis usurpatione abstinerent. sensere etiam barbari magnitudinem animi, cuius miraculo nominis alii mortales stuperent id ex tam alto fastigio aspernantis. dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna copia captorum equorum trecentos quos vellet eligere Indibilem iussit.
Cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad Scipionem misit. quem cum percontaretur Scipio quis et cuias et cur id aetatis in castris fuisset, Numidam esse ait, Massivam populares vocare: orbum a patre relictum apud maternum avum Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in Hispaniam traiecisse; prohibitum propter aetatem a Masinissa nunquam ante proelium inisse: eo die quo pugnatum cum Romanis esset inscio avunculo clam armis equoque sumpto in aciem exisse; ibi prolapso equo effusum in praeceps captum ab Romanis esse. Scipio cum adservari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda erant peragit; inde cum se in praetorium recepisset, vocatum eum interrogat velletne ad Masinissam reverti. cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum aureum tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula equumque ornatum donat, iussisque prosequi quoad vellet equitibus dimisit.

20a. De bello inde consilium habitum; et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse reliquum aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit.
Paucis post proelium factum ad Baeculam diebus cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset, Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore Hispania ad Hasdrubalem venere, serum post male gestam rem auxilium, consilio in cetera exsequenda belli haud parum opportuni. ibi conferentibus quid in cuiusque provinciae regione animorum Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram quae ad Oceanum et Gades vergit ignaram adhuc Romanorum esse eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat: inter Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis Scipionis occupatos omnium animos publice privatimque esse nec transitionibus finem ante fore quam omnes Hispani milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in Galliam forent. itaque etiam si senatus Carthaginiensium non censuisset, eundum tamen Hasdrubali fuisse in Italiam ubi belli caput rerumque summa esset, simul ut Hispanos omnes procul ab nomine Scipionis ex Hispania abduceret. exercitum eius cum transitionibus tum adverso proelio imminutum Hispanis repleri militibus, et Magonem Hasdrubali Gisgonis filio tradito exercitu ipsum cum grandi pecunia ad conducenda mercede auxilia in Baliares traicere; Hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abire, nec cum Romano manus conserere; Masinissae ex omni equitatu quod roboris esset tria milia equitum expleri, eumque vagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium oppida atque agros populari; -- his decretis, ad exsequenda quae statuerant duces digressi. haec eo anno in Hispania acta.
20b. Romae fama Scipionis in dies crescere, Fabio Tarentum captum astu magis quam virtute gloriae tamen esse, Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse, superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites abduxisset. inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. is iam a prima pugna quae adversa fuerat adsiduis contionibus infamem invisumque plebei Claudium fecerat, et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudii obtinuerunt ut relicto Venusiae legato Marcellus Romam rediret ad purganda ea quae inimici obicerent nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur. forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et Q. Fulvius consul comitiorum causa Romam venit.

21. Actum de imperio Marcelli in circo Flaminio est ingenti concursu plebisque et omnium ordinum. accusavit tribunus plebis non Marcellum modo, sed omnem nobilitatem: fraude eorum et cunctatione fieri ut Hannibal decimum iam annum Italiam provinciam habeat, diutius ibi quam Carthagine vixerit; habere fructum imperii prorogati Marcello populum Romanum; bis caesum exercitum eius aestiva Venusiae sub tectis agere. hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum suarum ut non rogatio solum de imperio eius abrogando antiquaretur, sed postero die consulem eum ingenti consensu centuriae omnes crearent. additur collega T. Quinctius Crispinus, qui tum praetor erat. postero die praetores creati P. Licinius Crassus Dives pontifex maximus, P. Licinius Varus Sex. Iulius Caesar Q. Claudius.
Comitiorum ipsorum diebus sollicita civitas de Etruriae defectione fuit. principium eius rei ab Arretinis fieri C. Calpurnius scripserat, qui eam provinciam pro praetore obtinebat. itaque confestim eo missus Marcellus consul designatus, qui rem inspiceret ac, si digna videretur, exercitu accito bellum ex Apulia in Etruriam transferret. eo metu compressi Etrusci quieverunt. Tarentinorum legatis pacem petentibus cum libertate ac legibus suis responsum ab senatu est ut redirent cum Fabius consul Romam venisset.
Ludi et Romani et plebeii eo anno in singulos dies instaurati. aediles curules fuere L. Cornelius Caudinus et Ser. Sulpicius Galba, plebeii C. Servilius et Q. Caecilius Metellus. Servilium negabant iure aut tribunum plebis fuisse aut aedilem esse, quod patrem eius, quem triumvirum agrarium occisum a Boiis circa Mutinam esse opinio per novem annos fuerat, vivere atque in hostium potestate esse satis constabat.

22. Undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. Marcellus quintum -- ut numeretur consulatus quem vitio creatus non gessit -- et T. Quinctius Crispinus. utrisque consulibus Italia decreta provincia est et duo consulum prioris anni exercitus -- tertius Venusiae tum erat, cui Marcellus praefuerat -- ita ut ex tribus eligerent duo quos vellent, tertius ei traderetur qui Tarentum et Sallentini provincia evenisset. ceterae provinciae ita divisae: praetoribus, P. Licinio Varo urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo peregrina et quo senatus censuisset, Sex. Iulio Caesari Sicilia, Q. Claudio [Flamini] Tarentum. prorogatum imperium in annum est Q. Fulvio Flacco ut provinciam Capuam quae T. Quincti praetoris fuerat cum una legione obtineret. prorogatum et C. Hostilio Tubulo est ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio. prorogatum et L. Veturio Philoni est ut pro praetore Galliam eandem provinciam cum iisdem duabus legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset. quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat. additae ei ad praesidium provinciae quinquaginta longae naves quas P. Scipio ex Hispania misisset. et P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in annum decreti. Scipio ex octoginta navibus quas aut secum ex Italia adductas aut captas Carthagine habebat quinquaginta in Sardiniam tramittere iussus, quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno Carthagine esse: ducentis navibus omnem oram Italiae Siciliae Sardiniaeque impleturos. et in Sicilia ita divisa res est: Sex. Caesari exercitus Cannensis datus est: M. Valerius Laevinus -- ei quoque enim prorogatum imperium est -- classem quae ad Siciliam erat navium septuaginta obtineret; adderet eo triginta naves quae ad Tarentum priore anno fuerant; cum ea centum navium classe si videretur ei praedatum in Africam traiceret. et P. Sulpicio ut eadem classe Macedoniam Graeciamque provinciam haberet prorogatum in annum imperium est. de duabus quae ad urbem Romam fuerant legionibus nihil mutatum. supplementum quo opus esset ut scriberent consulibus permissum. una et viginti legionibus eo anno defensum imperium Romanum est. et P. Licinio Varo praetori urbano negotium datum ut naves longas triginta veteres reficeret quae Ostiae erant et viginti novas naves sociis navalibus compleret, ut quinquaginta navium classe oram maris vicinam urbi Romanae tueri posset. C. Calpurnius vetitus ab Arretio movere exercitum nisi cum successor venisset; idem et Tubulo imperatum ut inde praecipue caveret ne qua nova consilia orerentur.

23. Praetores in provincias profecti: consules religio tenebat quod prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant. et ex Campania nuntiata erant Capuae duas aedes, Fortunae et Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis -- adeo minimis etiam rebus prava religio inserit deos -- mures in aede Iovis aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse; et Ostiae murum portamque de caelo tactam, Caere volturium volasse in aedem Iovis, Volsiniis sanguine lacum manasse. horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit. per dies aliquot hostiae maiores sine litatione caesae diuque non impetrata pax deum. in capita consulum re publica incolumi exitiabilis prodigiorum eventus vertit.
Ludi Apollinares Q. Fulvio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio Sulla praetore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps praetores urbani fecerant; sed in unum annum vovebant dieque incerta faciebant. eo anno pestilentia gravis incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in longos morbos quam in permitiales evasit. eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum iussus ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur. ipse primus ita vovit, fecitque ante diem tertium nonas Quinctiles. is dies deinde sollemnis servatus.

24. De Arretinis et fama in dies gravior et cura crescere patribus. itaque C. Hostilio scriptum est ne differret obsides ab Arretinis accipere, et cui traderet Romam deducendos C. Terentius Varro cum imperio missus. qui ut venit, extemplo Hostilius legionem unam quae ante urbem castra habebat signa in urbem ferre iussit praesidiaque locis idoneis disposuit; tum in forum citatis senatoribus obsides imperavit. cum senatus biduum ad considerandum [tempus] peteret, aut ipsos extemplo dare aut se postero die senatorum omnes liberos sumpturum edixit. inde portas custodire iussi tribuni militum praefectique socium et centuriones ne quis nocte urbe exiret. id segnius neglegentiusque factum; septem principes senatus priusquam custodiae in portis locarentur ante noctem cum liberis evaserunt. postero die luce prima cum senatus in forum citari coeptus esset desiderati, bonaque eorum venierunt: a ceteris senatoribus centum viginti obsides liberi ipsorum accepti traditique C. Terentio Romam deducendi. is omnia suspectiora quam ante fuerant in senatu fecit. itaque tamquam imminente Etrusco tumultu, legionem unam, alteram ex urbanis, Arretium ducere iussus ipse C. Terentius eamque habere in praesidio urbis: C. Hostilium cum cetero exercitu placet totam provinciam peragrare et cavere ne qua occasio novare cupientibus res daretur. C. Terentius ut Arretium cum legione venit, claves portarum cum magistratus poposcisset, negantibus iis comparere fraude amotas magis ratus quam neglegentia intercidisse ipse alias claves omnibus portis imposuit cavitque cum cura ut omnia in potestate sua essent; Hostilium intentius monuit, ut in eo spem non moturos quicquam Etruscos poneret, si ne quid moveri posset praecavisset.

25. De Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque. senatus consultum in sententiam M'. Acilii factum est ut oppidum praesidio custodiretur Tarentinique omnes intra moenia continerentur, res integra postea referretur cum tranquillior status Italiae esset. et de M. Livio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum quod eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia decernentibus quod per quinquennium arcem tutatus esset maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret, mediis ad censores non ad senatum notionem de eo pertinere dicentibus, cuius sententiae et Fabius fuit. adiecit tamen, fateri se opera Livi Tarentum receptum quod amici eius volgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse nisi amissum foret.
Consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum quem Q. Fulvius Flaccus habuerat cum supplemento in Lucanos est profectus. Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset difficilis procuratio foret, quod utri deo res divina fieret sciri non posset; neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita addita Virtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab ipso aedes eae dedicatae sunt. tum demum ad exercitum quem priore anno Venusiae reliquerat cum supplemento proficiscitur.
Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat; et naves indidem accitae erant quae vergentem ad mare partem urbis oppugnarent. ea omissa oppugnatio est quia Lacinium Hannibal admoverat copias, et collegam eduxisse iam a Venusia exercitum fama erat, cui coniungi volebat. itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Venusiam Bantiamque minus trium milium passuum intervallo consules binis castris consederant. in eandem regionem et Hannibal rediit averso ab Locris bello. ibi consules ambo ingenio feroces prope cottidie in aciem exire haud dubia spe, si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese hostis, debellari posse.

26. Hannibal, quia cum Marcello bis priore anno congressus vicerat victusque erat, ut cum eodem si dimicandum foret nec spem nec metum ex vano haberet, ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum censebat; itaque totus in suas artes versus insidiis locum quaerebat. levia tamen proelia inter bina castra vario eventu fiebant. quibus cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo minus oppugnari Locros posse rati L. Cincio ut ex Sicilia Locros cum classe traiceret scribunt; et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem exercitus qui in praesidio erat duci eo iusserunt. ea ita futura per quosdam Thurinos comperta Hannibali cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento viam. ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata; in quae inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia armatorum caesa, mille et quingenti ferme vivi capti, alii dissipati fuga per agros saltusque Tarentum rediere.
Tumulus erat silvestris inter Punica et Romana castra ab neutris primo occupatus, quia Romani qualis pars eius quae vergeret ad hostium castra esset ignorabant, Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat. itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur ne aut arma aut ipsi procul conspicerentur. fremebant volgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et castello firmandum ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut in cervicibus haberet hostem. movit ea res Marcellum, et collegae 'quin imus' inquit 'ipsi cum equitibus paucis exploratum? subiecta res oculis certius dabit consilium.' adsentienti Crispino, cum equitibus ducentis viginti, ex quibus quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant, proficiscuntur; secuti tribuni militum M. Marcellus consulis filius et A. Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M'. Aulius. immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum et prima hostia caesa iocur sine capite inventum, in secunda omnia comparvisse quae adsolent, auctum etiam visum in capite; nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparvissent.

27. Ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret; tum quoque vallo egrediens signum dedit ut ad locum miles esset paratus, ut si collis in quem speculatum irent placuisset, vasa conligerent et sequerentur.
Exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via. Numidis speculator nequaquam in spem tantae rei positus sed si quos vagos pabuli aut lignorum causa longius a castris progressos possent excipere, signum dat ut pariter ab suis quisque latebris exorerentur. non ante apparuere quibus obviis ab iugo ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo intercluderent viam; tum undique omnes exorti, et clamore sublato impetum fecere. cum in ea valle consules essent ut neque evadere possent in iugum occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent, extrahi tamen diutius certamen potuisset ni coepta ab Etruscis fuga pavorem ceteris iniecisset. non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani donec integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem sustinebant; sed postquam volneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum et ipsi -- perpauci autem supererant -- cum Crispino consule duobus iaculis icto et Marcello adulescente saucio et ipso effugerunt. interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis socium M'. Aulius occisus, <L.> Arrenius captus; et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt; equitum tres et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt, duodeviginti vivi capti. tumultuatum et in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque infelicis expeditionis reliquias ad castra venientes cernunt. mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetate -- iam enim maior sexaginta annis erat -- neque pro veteris prudentia ducis tam improvide se collegamque et prope totam rem publicam in praeceps dederat.
Multos circa unam rem ambitus fecerim si quae de Marcelli morte variant auctores, omnia exsequi velim. ut omittam alios, Coelius triplicem gestae rei ordinem edit, unam traditam fama, alteram scriptam in laudatione filii, qui rei gestae interfuerit, tertiam quam ipse pro inquisita ac sibi comperta affert. ceterum ita fama variat ut tamen plerique loci speculandi causa castris egressum, omnes insidiis circumventum tradant.

28a. Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, volnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert; ibi inventum Marcelli corpus sepelit. Crispinus et morte collegae et suo volnere territus, silentio insequentis noctis profectus, quos proximos nanctus est montes, in iis loco alto et tuto undique castra posuit. ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad cavendam fraudem.
28b. Anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius signi errore ne qui dolus necteretur a Poeno metuens Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios occisum collegam esse anulisque eius hostem potitum: ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis. paulo ante hic nuntius consulis Salapiam venerat quam litterae ab Hannibale allatae sunt Marcelli nomine compositae se nocte quae diem illum secutura esset Salapiam venturum: parati milites essent qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus esset. sensere Salapitani fraudem; et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio -- perfuga autem Romanus erat -- ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt; custodias vigiliasque in eam noctem intentius instruunt; circa portam qua venturum hostem rebantur quod roboris in praesidio erat opponunt. Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit. primi agminis erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant. ii ubi ad portam est ventum Latine omnes loquentes excitant vigiles aperirique portam iubent: consulem adesse. vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari trepidare moliri portam. cataracta [deiecta] clausa erat; eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt, in tantum altitudinis ut subire recti possent. vixdum satis patebat iter cum perfugae certatim ruunt per portam; et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune quo suspensa erat cataracta magno sonitu cecidit. Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa humeris, ut inter pacatos, gerentes arma invadunt, alii e turribus portae murisque saxis sudibus pilis absterrent hostem. ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque ad Locrorum solvendam obsidionem, qua <cingebat urbem L.> Cincius summa vi operibus tormentorumque omni genere ex Sicilia advecto oppugnans. Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem, prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit. secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum quantum adcelerare posset cum peditum agmine sequi. itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit. et primo, magis quia improviso id fecerat quam quod par viribus esset, anceps certamen erat; deinde ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus ut passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque quibus muros quatiebant. ita adventu Hannibalis soluta Locrorum obsidio est.

29. Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit, exercitum cui collega praefuerat M. Marcellum tribunum militum Venusiam abducere iussit: ipse cum legionibus suis Capuam profectus vix lecticae agitationem prae gravitate volnerum patiens, Romam litteras de morte collegae scripsit quantoque ipse in discrimine esset: se comitiorum causa non posse Romam venire quia nec viae laborem passurus videretur et de Tarento sollicitus esset ne ex Bruttiis Hannibal eo converteret agmen; legatos opus esse ad se mitti viros prudentes cum quibus quae vellet de re publica loqueretur. hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis et metum de altero fecerunt. itaque et Q. Fabium filium ad exercitum Venusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi Sex. Iulius Caesar L. Licinius Pollio L. Cincius Alimentus cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset. hi nuntiare consuli iussi ut si ad comitia ipse venire Romam non posset dictatorem in agro Romano diceret comitiorum causa; si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere in eam regionem inde abducere legiones in qua plurimas sociorum urbes tueri posset.
Eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio armato vastavit. inde ad naves raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem Punicam adventare. octoginta erant et tres naves. cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus. duodeviginti navibus captis, fugatis aliis cum magna terrestri navalique praeda Lilybaeum rediit. eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat et Aetoli, navibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit -- Rhion incolae vocant -- exercitu traiecto, depopulati erant. Attalum quoque regem Asiae, quia Aetoli summum gentis suae magistratum ad eum proximo anno concilio detulerant, fama erat in Europam traiecturum.

30. Ob haec Philippo in Graeciam descendenti ad Lamiam urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui praetor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt. habebant et ab Attalo auxilia secum et mille ferme ex Romana classe a P. Sulpicio missos. adversus hunc ducem atque has copias Philippus bis prospero eventu pugnavit; mille admodum hostium utraque pugna occidit. inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum duxit; in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritimam terrestremque. eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis venerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum. adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator Amynander, rex Athamanum. omnium autem non tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius rebus Graeciae, grave libertati futurum, immisceretur. de pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque ei et locus et dies certa indicta; interim triginta dierum indutiae impetratae. profectus inde rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae venit ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret. inde praesidio relicto adversus Attalum si forte interim traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum levisque armaturae Argos venit. ibi curatione Heraeorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata quia se Macedonum reges ex ea civitate oriundos referunt, Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium. ibi de Aetolico finiendo bello actum ne causa aut Romanis aut Attalo intrandi Graeciam esset. sed ea omnia vixdum indutiarum tempore circumacto Aetoli turbavere postquam et Attalum Aeginam venisse et Romanam classem stare ad Naupactum audivere. vocati enim in concilium Achaeorum, in quo et eae legationes erant quae ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quaedam parva contra fidem conventionis tempore indutiarum facta; postremo negarunt dirimi bellum posse nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardiaei. enimvero indignum ratus Philippus victos victori sibi ultro condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse aut indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos Aetolos, sed uti omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam quaesisse. ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis navibus acceptis, quas si adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab rege Prusia venientibus navibus, statuerat navali proelio lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris. ipse ab eo concilio Argos regressus; iam enim Nemeorum appetebat tempus, quae celebrari volebat praesentia sua.

31. Occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius ab Naupacto profectus classem adpulit inter Sicyonem et Corinthum agrumque nobilissimae fertilitatis effuse vastavit. fama eius rei Philippum ab ludis excivit; raptimque cum equitatu profectus iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros gravesque praeda ut qui nihil tale metuerent adortus Romanos compulit in naves. classis Romana haudquaquam laeta praeda Naupactum redit: Philippo ludorum quoque qui reliqui erant celebritatem quantaecumque, de Romanis tamen, victoriae partae fama auxerat, laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam quod populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio habitu aequaverat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est civitatibus liberis; praebuissetque haud dubiam eo facto spem libertatis nisi omnia intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset. vagabatur autem cum uno aut altero comite per maritas domos dies noctesque, et summittendo se in privatum fastigium quo minus conspectus eo solutior erat, et libertatem, cum aliis vanam ostendisset, totam in suam licentiam verterat. neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed vim etiam flagitiis adhibebat, periculosumque et viris et parentibus erat moram incommoda severitate libidini regiae fecisse; uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.
Per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis diebus, Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum quod ab Eleis accitum acceptumque in urbem erat eiciendum. Cycliadas -- penes eum summa imperii erat -- Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis quos Romanum quoque adversus se movisse bellum credebant. profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui Eleum agrum ab Dymaeo dirimit.

32. Primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt; postero die acie instructa ad urbem accesserunt praemissis equitibus qui obequitando portis promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum. ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab Naupacto Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor milibus armatorum silentio noctis ne conspici agmen posset intrasse Elim. itaque improvisa res ingentem iniecit terrorem postquam inter Aetolos Eleosque Romana signa atque arma cognovere. et primo recipere suos voluerat rex; deinde contracto iam inter Aetolos et Tralles -- Illyriorum id est genus -- certamine cum urgeri videret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem Romanam incurrit. ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis. insignis et ipsius pugna fuit cum pedes inter equites coactus esset proelium inire; dein cum iam impar certamen esset caderentque circa eum multi et volnerarentur, raptus ab suis atque alteri equo iniectus fugit. eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eleorum posuit; postero die ad propinquum Eleorum castellum -- Pyrgum vocant -- copias omnes eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus metu populationum compulsam audierat. eam inconditam inermemque multitudinem primo statim terrore adveniens cepit; compensaveratque ea praeda quod ignominiae ad Elim acceptum fuerat. dividenti praedam captivosque -- fuere autem quattuor milia hominum, pecorisque omnis generis ad viginti milia -- nuntius ex Macedonia venit Aeropum quendam corrupto arcis praesidiique praefecto Lychnidum cepisse; tenere et Dassaretiorum quosdam vicos et Dardanos etiam concire. omisso igitur Achaico atque Aetolico bello, relictis tamen duobus milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum, profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decimis castris Demetriadem in Thessaliam pervenit.

33a. Ibi alii maiorem adferentes tumultum nuntii occurrunt, Dardanos in Macedoniam effusos Orestidem iam tenere ac descendisse in Argestaeum campum, famamque inter barbaros celebrem esse Philippum occisum. expeditione ea qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnavit, in arborem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum galeae praefregit; id inventum ab Aetolo quodam perlatumque in Aetoliam ad Scerdilaedum, cui notum erat insigne galeae, famam interfecti regis volgavit. post profectionem ex Achaia regis Sulpicius Aeginam classe profectus cum Attalo sese coniunxit. Achaei cum Aetolis Eleisque haud procul Messene prosperam pugnam fecerunt. Attalus rex et P. Sulpicius Aeginae hibernarunt.
33b. Exitu huius anni T. Quinctius consul, dictatore comitiorum ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex volnere moritur; alii Tarenti, alii in Campania mortuum tradunt; ita quod nullo ante bello acciderat, duo consules sine memorando proelio interfecti velut orbam rem publicam reliquerant. dictator Manlius magistrum equitum C. Servilium -- tum aedilis curulis erat -- dixit. senatus quo die primum est habitus ludos magnos facere dictatorem iussit, quos M. Aemilius praetor urbanus C. Flaminio, Cn. Servilio consulibus fecerat et in quinquennium voverat; tum dictator et fecit ludos et in insequens lustrum vovit. ceterum cum duo consulares exercitus tam prope hostem sine ducibus essent, omnibus aliis omissis una praecipua cura patres populumque incessit consules primo quoque tempore creandi et ut eos crearent potissimum quorum virtus satis tuta a fraude Punica esset: cum toto eo bello damnosa praepropera ac fervida ingenia imperatorum fuissent, tum eo ipso anno consules nimia cupiditate conserendi cum hoste manum in necopinatam fraudem lapsos esse; ceterum deos immortales, miseritos nominis Romani, pepercisse innoxiis exercitibus, temeritatem consulum ipsorum capitibus damnasse.

34. Cum circumspicerent patres quosnam consules facerent, longe ante alios eminebat C. Claudius Nero. ei collega quaerebatur; et virum quidem eum egregium ducebant, sed promptiorem acrioremque quam tempora belli postularent aut hostis Hannibal; temperandum acre ingenium [eius] moderato et prudenti viro adiuncto collega censebant. M. Livius erat, multis ante annis ex consulatu populi iudicio damnatus, quam ignominiam adeo aegre tulerat ut rus migrarit et per multos annos et urbe et omni coetu careret hominum. octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M. Valerius Laevinus consules reduxerant eum in urbem; sed erat veste obsoleta capilloque et barba promissa, prae se ferens in voltu habituque insignem memoriam ignominiae acceptae. L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus coegerunt; sed tum quoque aut verbo adsentiebatur aut pedibus in sententiam ibat donec cognati hominis eum causa M. Livii Macati, cum fama eius ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere. tunc ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum in se, causamque sermonibus praebuit indigno iniuriam a populo factam magnoque id damno fuisse quod tam gravi bello nec opera nec consilio talis viri usa res publica esset: C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Valerium Laevinum dari collegam posse quia duos patricios creari non liceret; eandem causam in T. Manlio esse praeterquam quod recusasset delatum consulatum recusaturusque esset; egregium par consulum fore, si M. Livium C. Claudio collegam adiunxissent. nec populus mentionem eius rei ortam a patribus est aspernatus. unus eam rem in civitate is cui deferebatur honos abnuebat, levitatem civitatis accusans: sordidati rei non miseritos candidam togam invito offerre; eodem honores poenasque congeri. si virum bonum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent? si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu alterum crederent? haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse -- ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse --, adnisi omnes cum <C.> Claudio M. Livium consulem fecerunt.

35. Post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. praetores creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones. comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum magistratu abierunt. C. Terentius Varro in Etruriam pro praetore missus ut ex ea provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret quem T. Quinctius consul habuerat; et L. Manlius trans mare legatus iret viseretque quae res ibi gererentur; simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum erat quod maximo coetu Graeciae celebraretur, ut si tuto per hostem posset adiret id concilium ut qui Siculi bello ibi profugi aut Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent scirentque sua omnia iis quae ante bellum habuissent reddere populum Romanum.
Quia periculosissimus annus imminere videbatur neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes versi quam primum eos sortiri provincias et praesciscere quam quisque eorum provinciam, quem hostem haberet volebant. de reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est principio facto a Q. Fabio Maximo; inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas indignioresque Livio sua calamitas fecerat quod spretum se in ea fortuna credebat. itaque is magis implacabilis erat et nihil opus esse reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia gesturos timentes ne crescendi ex se inimico collegae potestas fieret. vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi animo consilioque administrarent rem publicam. provinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus annis, sed diversae extremis Italiae finibus, alteri adversus Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia adversus Hasdrubalem quem iam Alpibus adpropinquare fama erat, decreta; exercitum e duobus qui in Gallia quique in Etruria esset addito urbano eligeret quem mallet, qui Galliam esset sortitus: cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis scriptis utrius mallet consulum prioris anni exercitum sumeret; relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet eique in annum imperium esset. et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam, pro Tarento Capuam mutaverunt; legio una data cui Fulvius proximo anno praefuerat.

36. De Hasdrubalis adventu in Italiam cura in dies crescebat. Massiliensium primum legati nuntiaverant eum in Galliam transgressum erectosque adventu eius, quia magnum pondus auri attulisse diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos. missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. Antistius et M. Raecius ad rem inspiciendam rettulerant misisse se cum Massiliensibus ducibus qui per hospites eorum principes Gallorum omnia explorata referrent; pro comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu proximo vere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud morari nisi quod clausae hieme Alpes essent. in locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus inauguratusque, et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum inauguratus est in locum M. Marci qui biennio ante mortuus erat. hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio Tuditano et M. Cornelio Cethego. censa civium capita centum triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus quam qui ante bellum fuerat. eo anno primum ex quo Hannibal in Italiam venisset comitium tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C. Servilio. et plebeiis ludis biduum instauratum a C. Mamilio et M. Caecilio Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris iidem dederunt; et Iovis epulum fuit ludorum causa. consulatum inde ineunt C. Claudius Nero et M. Livius iterum, qui quia iam designati provincias sortiti erant, praetores sortiti iusserunt. C. Hostilio iurisdictio urbana evenit; addita et peregrina, ut tres in provincias exire possent. A. Hostilio Sardinia, C. Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit. summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa: binae consulum essent, quattuor Hispania haberet, binas tres praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius in Etruria, duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae; duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus tribunos creavit: in ceteras consules miserunt.

37. Priusquam consules proficiscerentur novendiale sacrum fuit quia Veiis de caelo lapidaverat. sub unius prodigii, ut fit, mentionem alia quoque nuntiata: Minturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tactam; Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus vigilem laniaverat. haec procurata hostiis maioribus prodigia et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum novendiale instauratum quod in Armilustro lapidibus visum pluere. liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum Frusinone natum esse infantem quadrimo parem nec magnitudine tam mirandum quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus mas an femina esset natus erat. id vero haruspices ex Etruria acciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum. vivum in arcam condidere provectumque in mare proiecerunt. decrevere item pontifices ut virgines ter novenae per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iovis Statoris aede discerent conditum ab Livio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Aventino Iunonis reginae; prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent; inde donum pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et caste a matronis sacrificatum. confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab decemviris edicta dies, cuius ordo talis fuit. ab aede Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae; post eas duo signa cupressea Iunonis reginae portabantur; tum septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et inconditum si referatur; virginum ordinem sequebantur decemviri coronati laurea praetextatique. a porta Iugario vico in forum venere; in foro pompa constitit et per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes incesserunt. inde vico Tusco Velabroque per bovarium forum in clivum Publicium atque aedem Iunonis reginae perrectum. ibi duae hostiae ab decemviris immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.

38. Deis rite placatis dilectum consules habebant acrius intentiusque quam prioribus annis quisquam meminerat habitum; nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu et minus iuventutis erat unde scriberent milites. itaque colonos etiam maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in diem certam ut quo quisque iure vacationem haberet ad senatum deferret. ea die ad senatum hi populi venerunt, Ostiensis Alsiensis Antias Anxurnas Minturnensis Sinuessanus, et ab supero mari Senensis. cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius cum in Italia hostis esset praeter Antiatem Ostiensemque vacatio observata est; et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti supra dies triginta non pernoctaturos se extra moenia coloniae suae donec hostis in Italia esset.
Cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad bellum -- nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab Alpibus ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello ne emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset --, Livius cunctabatur parum fidens suarum provinciarum exercitibus: collegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio cui Q. Claudius Tarenti praeesset electionem habere; intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa. senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi unde vellent et eligendi de omnibus exercitibus quos vellent permutandique ex provinciis quos e re publica censerent esse traducendos. ea omnia cum summa concordia consulum acta. volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti. magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille octingentos mixtos Numidas Hispanosque; M. Lucretium has copias navibus advexisse; et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C. Mamilium misisse.

39. Auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia allatae ab L. Porcio praetore: Hasdrubalem movisse ex hibernis et iam Alpes transire; octo milia Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in Italiam esse nisi mitteretur in Ligures qui eos bello occuparet; se cum invalido exercitu quoad tutum putaret progressurum. hae litterae consules raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire in provincias coegerunt ea mente ut uterque hostem in sua provincia contineret neque coniungi aut conferre in unum vires pateretur. plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat; ea tardius movendi ex hibernis causa fuit. ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque expeditiora fuere. non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum; et cum per munita pleraque transitu fratris quae antea invia fuerant ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia. invisitati namque antea alienigenis nec videre ipsi advenam in sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant; et primo ignari quo Poenus pergeret suas rupes suaque castella et pecorum hominumque praedam peti crediderant; fama deinde Punici belli quo duodecimum annum Italia urebatur satis edocuerat viam tantum Alpes esse; duas praevalidas urbes magno inter se maris terrarumque spatio discretas de imperio et opibus certare.
Hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali. ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora ad Placentiam dum frustra obsidet magis quam oppugnat corrupit. crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum. non ipse se solum ea oppugnatione impediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam moventem ex hibernis continuerat, quippe reputantem non solum quam lenta urbium oppugnatio esset sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia victor regressus temptasset.

40. Consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades, simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque imperio fore deos ut eodem tempore utrobique res publica prospere gereretur? adhuc adversa secundis pensando rem ad id tempus extractam esse. cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eam erexisse; postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse; et ipsum intervallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum. nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi molem, omne onus incubuisse. qui eorum prior vicisset, intra paucos dies castra cum altero iuncturum. terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum funeribus. his anxii curis homines digredientes in provincias consules prosecuti sunt. memoriae proditum est plenum adhuc irae in cives M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio ne priusquam genus hostium cognosset temere manum consereret, respondisse ubi primum hostium agmen conspexisset pugnaturum. cum quaereretur quae causa festinandi esset, 'aut ex hoste egregiam gloriam' inquit 'aut ex civibus victis gaudium meritum certe, etsi non honestum, capiam'.
Priusquam Claudius consul in provinciam perveniret per extremum finem agri Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum Hannibalem expeditis cohortibus adortus C. Hostilius Tubulus incomposito agmini terribilem tumultum intulit; ad quattuor milia hominum occidit, novem signa militaria cepit. moverat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes agri Sallentini castra disposita habebat. itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret Hannibal nocte castra ex agro Tarentino movit atque in Bruttios concessit. Claudius in Sallentinos agmen convertit, Hostilius Capuam petens obvius ad Venusiam fuit consuli Claudio. ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus ut Q. Fulvio proconsuli traderet.

41. Hannibal undique contracto exercitu quem in hibernis aut in praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit spe recipiendi oppida quae per metum ad Romanos defecissent. eodem a Venusia consul Romanus exploratis itineribus contendit et mille fere et quingentos passus castra locat ab hoste. Grumenti moenibus prope iniunctum videbatur Poenorum vallum; quingenti passus intererant. castra Punica ac Romana interiacebat campus: colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium, dextro Romanorum, neutris suspecti quod nihil silvae neque ad insidias latebrarum habebant. in medio campo ab stationibus procursantes certamina haud satis digna dictu serebant. id modo Romanum quaerere apparebat ne abire hostem pateretur: Hannibal inde evadere cupiens totis viribus in aciem descendebat. tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis quinque manipulis nocte iugum superare et in aversis collibus considere iubet: tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium edocet, quos cum iis mittebat. ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit. paulo post et ab Hannibale signum pugnae propositum est clamorque in castris ad arma discurrentium est sublatus; inde eques pedesque certatim portis ruere ac palati per campum properare ad hostes. quos ubi effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat: ita pecorum modo incompositos toto passim se campo fudisse ut sterni obterique priusquam instruantur possint.

42. Nondum Hannibal e castris exierat cum pugnantium clamorem audivit; itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias agit. iam primos occupaverat equestris terror; peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat. incompositi hostes, ut quemque aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus. crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero augetur; pugnantesque -- quod nisi in vetere exercitu et duce veteri haud facile est -- inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus metum ne intercluderentur a castris iniecisset. inde pavor incussus et fuga passim fieri coepta est; minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit. equites enim tergo inhaerebant; in transversa latera invaserant cohortes secundis collibus via nuda ac facili decurrentes. tamen supra octo milia hominum occisa, [supra] septingenti capti; signa militaria novem adempta; elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti. circa quingentos Romanorum sociorumque victores ceciderunt.
Postero die Poenus quievit: Romanus, in aciem copiis eductis postquam neminem signa contra efferre vidit, spolia legi caesorum hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit. inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa videretur, donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque quae pars castrorum ad hostes vergebat et Numidis paucis qui in vallo portisque se ostenderent relictis profectus Apuliam petere intendit. ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex composito paulisper in portis se valloque ostentavere, frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum adsequuntur. consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem qui prima luce obambulaverant parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum in castra praemissis postquam satis tuta omnia esse exploratum est, inferri signa iussit; tantumque ibi moratus dum milites ad praedam discurrunt receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias reduxit. postero die prima luce profectus magnis itineribus famam et vestigia agminis sequens haud procul Venusia hostem adsequitur. ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum caesa. inde nocturnis montanisque itineribus Poenus ne locum pugnandi daret Metapontum petiit. Hanno inde -- is enim praesidio eius loci praefuerat -- in Bruttios cum paucis ad exercitum novum comparandum missus: Hannibal copiis eius ad suas additis Venusiam retro quibus venerat itineribus repetit atque inde Canusium procedit. nunquam Nero vestigiis hostis abstiterat et Q. Fulvium, cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos ne regio ea sine praesidio esset arcessierat.

43. Inter haec ab Hasdrubale postquam a Placentiae obsidione abscessit quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur incertis itineribus Tarentum delati, a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur. eum primo incertis implicantes responsis ut metus tormentorum admotus fateri vera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. cum iis litteris, sicut erant, signatis L. Verginio tribuno militum ducendi ad Claudium consulem traduntur; duae simul turmae Samnitium praesidii causa missae. qui ubi ad consulem pervenerunt litteraeque lectae per interpretem sunt et ex captivis percontatio facta, tum Claudius non id tempus esse rei publicae ratus quo consiliis ordinariis provinciae suae quisque finibus per exercitus suos cum hoste destinato ab senatu bellum gereret -- audendum ac novandum aliquid improvisum, inopinatum, quod coeptum non minorem apud cives quam hostes terrorem faceret, perpetratum in magnam laetitiam ex magno metu verteret --, litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres conscriptos quid pararet edocet; monet ut cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. haec senatu scripta. praemissi item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent ut vehiculorum fessis copia esset. ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium velle; ut ad iter parati omnes essent. profectus nocte flexit in Picenum. et consul quidem quantis maximis itineribus poterat ad collegam ducebat, relicto Q. Catio legato qui castris praeesset.

44. Romae haud minus terroris ac tumultus erat quam fuerat quadriennio ante cum castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque fuerant. neque satis constabat animis tam audax iter consulis laudarent vituperarentne; apparebat, quo nihil iniquius est, ex eventu famam habiturum: castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce cum exercitu cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit; et consulem in Lucanos ostendisse iter cum Picenum et Galliam peteret, castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis qui ducem inde atque exercitus partem abisse ignoraret. quid futurum, si id palam fiat et aut insequi Neronem cum sex milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu velit aut castra invadere praedae relicta, sine viribus, sine imperio, sine auspicio? veteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti terrebant: et ea omnia accidisse cum unus imperator, unus exercitus hostium in Italia esset: nunc duo bella Punica facta, duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia esse. quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque impigrum ducem, per tot annos in Hispania Romano exercitatum bello, gemina victoria insignem, duobus exercitibus cum clarissimis ducibus deletis. nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse; quippe in iis locis hunc coegisse exercitum quibus ille maiorem partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera sint, amisisset. adiciebant etiam periti rerum Hispaniae haud cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum sed quem in saltu impedito deprensus forte haud secus quam puerum conscribendis fallacibus condicionibus pacis frustratus elusisset. omnia maiora etiam vero praesidia hostium, minora sua, metu interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.

45. Nero postquam iam tantum intervalli ab hoste fecerat ut detegi consilium satis tutum esset, paucis milites adloquitur. negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa tutius fuisse quam suum: ad certam eos se victoriam ducere; quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent, maiores instructioresque quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eos ipsos quantumcumque virium momentum addiderint rem omnem inclinaturos. auditum modo in acie -- nam ne ante audiatur, daturum operam -- alterum consulem et alterum exercitum advenisse haud dubiam victoriam facturum. famam bellum conficere et parva momenta in spem metumque impellere animos. gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum prope omnem ipsos laturos; semper quod postremum adiectum sit id rem totam videri traxisse. cernere ipsos quo concursu, qua admiratione, quo favore hominum iter suum celebretur.
Et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque undique ex agris effusorum inter vota ac preces et laudes ibant. illos praesidia rei publicae, vindices urbis Romanae imperiique appellabant: in illorum armis dextrisque suam liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse. deos omnes deasque precabantur ut illis faustum iter, felix pugna, matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum quae pro iis suscepissent ut, quemadmodum nunc solliciti prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovantibus victoria obviam irent. invitare inde pro se quisque et offerre et fatigare precibus ut quae ipsis iumentisque usui essent ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata dare. modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent; nihil morari, nec ab signis absistere cibum capientes; diem ac noctem ire; vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset quieti dare. et ad collegam praemissi erant qui nuntiarent adventum percontarenturque clam an palam, interdiu an noctu venire sese vellet, iisdem an aliis considere castris. nocte clam ingredi visum est.

46. Tessera per castra ab Livio consule data erat ut tribunus tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem acciperet: neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium facilior futura erat quod Claudianus exercitus nihil ferme praeter arma secum in expeditionem tulerat. ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat. ad Senam castra alterius consulis erant, et quingentos ferme [inde] passus Hasdrubal aberat. itaque cum iam appropinquaret, tectus montibus substitit Nero ne ante noctem castra ingrederetur. silentio ingressi ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria abducti cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur. postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor adfuit. castra iuncta consulum castris habebat, et ante adventum eorum per loca alta ducendo exercitum cum modo insideret angustos saltus ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum in consilio aderat. multorum eo inclinant sententiae ut, dum fessum via ac vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnandi differretur. Nero non suadere modo sed summa ope orare institit ne consilium suum quod tutum celeritas fecisset temerarium morando facerent; errore qui non diuturnus futurus esset velut torpentem Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad sequendum se iter intendisse. antequam se moveat deleri exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam. qui prolatando spatium hosti det, eum et illa castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter ut per otium ubi velit Hasdrubali coniungatur. extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore hostium absentium praesentiumque dum neque illi sciant cum paucioribus nec hi cum pluribus et validioribus rem esse. consilio dimisso signum pugnae proponitur confestimque in aciem procedunt.

47. Iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnae attulit quod Hasdrubal provectus ante signa cum paucis equitibus scuta vetera hostium notavit quae ante non viderat et strigosiores equos; multitudo quoque maior solita visa est. suspicatus enim id quod erat, receptui propere cecinit ac misit ad flumen unde aquabantur ubi et excipi aliqui possent et notari oculis si qui forte adustioris coloris ut ex recenti via essent; simul circumvehi procul castra iubet specularique num auctum aliqua parte sit vallum, et ut attendant semel bisne signum canat in castris. ea cum ordine relata omnia essent, castra nihil aucta errorem faciebant; bina erant, sicut ante adventum consulis alterius fuerant, una M. Livi, altera L. Porci; neutris quicquam quo latius tenderetur ad munimenta adiectum. illud veterem ducem adsuetumque Romano hosti movit quod semel in praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant cecinisse; duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab Hannibale abscessisset cura angebat. minime id quod erat suspicari poterat, tantae rei frustratione Hannibalem elusum ut ubi dux, ubi exercitus esset cum quo castra coniuncta habuerit ignoraret: profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum; magno opere vereri ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset Romanisque eadem iam fortuna in Italia quae in Hispania esset. interdum litteras suas ad eum non pervenisse credere interceptisque iis consulem ad sese opprimendum accelerasse. his anxius curis, exstinctis ignibus, vigilia prima dato signo ut taciti vasa conligerent, signa ferri iussit. in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adservati, alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per vada nota Metaurum flumen tranavit. ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa. Hasdrubal dum lux viam ostenderet ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem volvens haud multum processisset, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset transiturus erat. sed cum, quantum a mari abscedebat, tanto altioribus coercentibus amnem ripis non inveniret vada, diem terendo spatium dedit ad insequendum sese hosti.

48. Nero primum cum omni equitatu advenit: Porcius deinde adsecutus cum levi armatura. qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et iam omisso itinere quod fugae simile erat castra metari Poenus in tumulo super fluminis ripam vellet, advenit Livius peditum omnibus copiis non itineris modo sed ad conserendum extemplo proelium instructis armatisque. sed ubi omnes copias coniunxerunt directaque acies est, Claudius dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam instruit: media acies praetori tuenda data. Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum vidit, in prima acie ante signa elephantos conlocat: circa eos laevo in cornu adversus Claudium Gallos opponit, haud tantum iis fidens quantum ab hoste timeri eos credebat: ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque Hispanis -- et ibi maxime in vetere milite spem habebat -- sumpsit: Ligures in medio post elephantos positi. sed longior quam latior acies erat; Gallos prominens collis tegebat; ea frons quam Hispani tenebant cum sinistro Romanorum cornu concurrit: dextra omnis acies extra proelium eminens cessabat; collis oppositus arcebat ne aut a fronte aut ab latere adgrederentur.
Inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur. ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi Hispani vetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures durum in armis genus. eodem versi elephanti, qui primo impetu turbaverant antesignanos et iam signa moverant loco; deinde crescente certamine et clamore impotentius iam regi et inter duas acies versari velut incerti quorum essent, haud dissimiliter navibus sine gubernaculo vagis. Claudius 'quid ergo praecipiti cursu tam longum iter emensi sumus?' clamitans militibus cum in adversum collem frustra signa erigere conatus esset, postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse, cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis segnem quam pugnam futuram cernebat, post aciem circumducit, et non hostibus modo sed etiam suis inopinantibus in sinistrum <evectus in dextrum> hostium latus incurrit; tantaque celeritas fuit ut cum ostendissent se ab latere mox in terga iam pugnarent. ita ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo, trucidantur Hispani Liguresque; et ad Gallos iam caedes pervenerat. ibi minimum certaminis fuit; nam et pars magna ab signis aberant nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma umeris gerebant; et iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes caedendos capiendosque adfatim praebebat.

49. Elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti. fabrile scalprum cum malleo habebant; id, ubi saevire beluae ac ruere in suos coeperant, magister inter aures positum ipsa in compage qua iungitur capiti cervix quanto maximo poterat ictu adigebat. ea celerrima via mortis in tantae molis belua inventa erat ubi regendi spem vi vicissent, primusque id Hasdrubal instituerat, dux cum saepe alias memorabilis tum illa praecipue pugna. ille pugnantes hortando pariterque obeundo pericula sustinuit; ille fessos abnuentesque taedio et labore nunc precando, nunc castigando accendit; ille fugientes revocavit omissamque pugnam aliquot locis restituit; postremo cum haud dubie fortuna hostium esset, ne superstes tanto exercitui suum nomen secuto esset concitato equo se in cohortem Romanam immisit; ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale fratre dignum erat, pugnans cecidit.
Nunquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est, redditaque aequa Cannensi clades vel ducis vel exercitus interitu videbatur. quinquaginta septem milia hostium occisa, capta quinque milia et quadringenti; magna praeda alia cum omnis generis tum auri etiam argentique; civium etiam Romanorum qui capti apud hostes erant supra quattuor milia capitum recepta. id solatii fuit pro amissis eo proelio militibus. nam haudquaquam incruenta victoria fuit: octo ferme milia Romanorum sociorumque occisa, adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperat satias ut postero die cum esset nuntiatum Livio consuli Gallos Cisalpinos Liguresque qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem effugissent uno agmine abire sine certo duce sine signis sine ordine ullo aut imperio; posse, si una equitum ala mittatur, omnes deleri; 'quin supersint' inquit 'aliqui nuntii et hostium cladis et nostrae virtutis.'

50. Nero ea nocte quae secuta est pugnam <profectus in Apuliam> citatiore quam inde venerat agmine, die sexto ad stativa sua atque ad hostem pervenit. iter eius frequentia minore -- nemo enim praecesserat nuntius -- laetitia vero tanta vix ut compotes mentium prae gaudio essent celebratum est. nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta exspectatione eventus civitas fuerat nec quo victoriae famam accepit. nunquam per omnes dies ex quo Claudium consulem profectum fama attulit ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro; matronae quia nihil in ipsis opis erat in preces obtestationesque versae per omnia delubra vagae suppliciis votisque fatigare deos. tam sollicitae ac suspensae civitati fama incerta primo accidit duos Narnienses equites in castra quae in faucibus Umbriae opposita erant venisse ex proelio nuntiantes caesos hostes. et primo magis auribus quam animis id acceptum erat, ut maius laetiusque quam quod mente capere aut satis credere possent; et ipsa celeritas fidem impediebat quod biduo ante pugnatum dicebatur. litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum adventu. hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est ut adire nuntius non posset, sed traheretur a percontantibus vociferantibusque ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur. tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter impotentes eius animos potuit. in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt; et pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante futura fides erat quam legatos consulumve litteras audissent.

51. Ipsos deinde adpropinquare legatos allatum est. tunc enimvero omnis aetas currere obvii, primus quisque oculis auribusque haurire tantum gaudium cupientes. ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit. legati -- erant L. Veturius Philo P. Licinius Varus Q. Caecilius Metellus -- circumfusi omnis generis hominum frequentia in forum pervenerunt, cum alii ipsos, alii comites eorum quae acta essent percontarentur; et ut quisque audierat exercitum hostium imperatoremque occisum, legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. cum aegre in curiam perventum esset, multo aegrius summota turba ne patribus misceretur, litterae in senatu recitatae sunt. inde traducti in contionem legati. L. Veturius litteris recitatis, ipse planius omnia quae acta erant exposuit cum ingenti adsensu, postremo etiam clamore universae contionis cum vix gaudium animis caperent. discursum inde ab aliis circa templa deum ut grates agerent, ab aliis domos ut coniugibus liberisque tam laetum nuntium impertirent. senatus quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem hostium legionesque occidissent supplicationem in triduum decrevit. eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione edixit, celebrataque a viris feminisque est. omnia templa per totum triduum aequalem turbam habuere, cum matronae amplissima veste cum liberis perinde ac si debellatum foret omni solutae metu deis immortalibus grates agerent. statum quoque civitatis ea victoria movit, ut iam inde haud secus quam in pace res inter se contrahere vendendo, emendo, mutuum dando argentum creditumque solvendo auderent. C. Claudius consul cum in castra redisset, caput Hasdrubalis quod servatum cum cura attulerat proici ante hostium stationes, captivosque Afros vinctos ut erant ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad Hannibalem et expromere quae acta essent iussit. Hannibal tanto simul publico familiarique ictus luctu, adgnoscere se fortunam Carthaginis fertur dixisse; castrisque inde motis ut omnia auxilia quae diffusa latius tueri non poterat in extremum Italiae angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos civitatem universam excitos sedibus suis et Lucanorum qui suae dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.

Modalità mobile