Splash Latino - Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xxvi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Livio - Ab Urbe Condita - Liber Xxvi

1. Cn. Fulvius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato, de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fulvio Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua quam obsidebant abscederent priusquam expugnassent. ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quae in nullam unquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii respectum. et praetoribus prioris anni M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia cum binis legionibus quas habuerant prorogatum est imperium. prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu quem haberet: si supplemento opus esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo numero quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem. C. Sulpicio cui Sicilia evenerat duae legiones quas P. Cornelius habuisset decretae et supplementum de exercitu Cn. Fulvi, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat. huic generi militum senatus eundem, quem Cannensibus, finem statuerat militiae. additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent. L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae quibus Q. Mucius praefuerat; supplementum si opus esset consules scribere iussi. T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebat naves. tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum.

2. Principio eius anni cum de litteris L. Marci referretur, res gestae magnificae senatui visae: titulus honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato 'propraetor senatui' scripserat, magnam partem hominum offendebat: rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et provincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri. et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum differri eam consultationem donec proficiscerentur equites qui ab Marcio litteras attulerant. rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui; adscribi autem 'propraetori L. Marcio' non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro praeiudicato ferret. dimissis equitibus, de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congruebant agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum cui Cn. Scipio imperator praefuisset. ea res cum tribunis acta promulgataque est; sed aliud certamen occupaverat animos. C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipitem duxisse dictitans, neminem praeter Cn. Fulvium ante corrupisse omnibus vitiis legiones suas quam proderet. itaque vere dici posse prius eos perisse quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo victos esse. neminem cum suffragium ineat satis cernere cui imperium, cui exercitum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium <et Cn. Fulvium? Ti. Sempronium> cum ei servorum exercitus datus esset brevi effecisse disciplina atque imperio ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset <sed> praesidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas Beneventum aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse: Cn. Fulvium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, servilibus vitiis imbuisse. ergo effecisse ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et imbelles inter hostes essent, nec impetum modo Poenorum sed ne clamorem quidem sustinere possent. nec hercule mirum esse <cessisse> milites in acie cum primus omnium imperator fugeret: magis mirari se aliquos stantes cecidisse et non omnes comites Cn. Fulvi fuisse pavoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumventos exercitus: Cn. Fulvium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus indignum esse Cannensem exercitum quod ex acie fugerit in Siciliam deportatum ne prius inde dimittatur quam hostis ex Italia decesserit et hoc idem in Cn. Fulvi legionibus nuper decretum, Cn. Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse et eum in ganea lustrisque ubi iuventam egerit senectutem acturum, milites qui nihil aliud peccaverint quam quod imperatoris similes fuerint relegatos prope in exsilium ignominiosam pati militiam; adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse.

3. Reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentes, productos in aciem non eo quo voluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse. cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Varronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. qui autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? non se inopia commeatus [non] in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumventum: vi aperta armis acie victum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pavorem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum. tertio testibus datis cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites cum haud vanum timorem ducis crederent terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret. de eo quoque novum certamen ortum; nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati collegae negarunt se in mora esse quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset privato. tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fulvio dixit, diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit. inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae. id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fulvius negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fulvius exsulatum Tarquinios abiit. id ei iustum exsilium esse scivit plebs.

4. Inter haec vis omnis belli versa in Capuam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem tolerare servitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. inventus est Numida qui acceptis litteris evasurum se professus praestaret promissum. per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis dum aliquid virium superesset ab omni parte eruptionem temptandi. ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedites superabantur; sed nequaquam tam laetum vincere quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. inita tandem ratio est ut quod viribus deerat arte aequaretur. ex omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore ac levitate corporum veloces; eis parmae breviores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis velitaribus inest. eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et vehi post sese et desilire perniciter ubi datum signum esset. postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum qui medius inter castra murumque erat adversus instructos Campanorum equites processerunt, et ubi ad coniectum teli ventum est signo dato velites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit iaculaque cum impetu alia super alia emittunt; quibus plurimis in equos virosque passim coniectis permultos volneraverunt; pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. inde equitatu quoque superior Romana res fuit; institutum ut velites in legionibus essent. auctorem peditum equiti immiscendorum centurionem Q. Navium ferunt honorique id ei apud imperatorem fuisse.

5. Cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diversum Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae trahebant curae. vicit tamen respectus Capuae in quam omnium sociorum hostiumque conversos videbat animos, documento futurae qualemcunque eventum defectio ab Romanis habuisset. igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit; secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. in valle occulta post Tifata, montem imminentem Capuae, consedit. adveniens cum castellum Calatiam praesidio vi pulso cepisset, in circumsedentes Capuam se vertit, praemissisque nuntiis Capuam quo tempore castra Romana adgressurus esset ut eodem et illi ad eruptionem parati portis omnibus se effunderent, ingentem praebuit terrorem; nam alia parte ipse adortus est, alia Campani omnes, equites peditesque, et cum iis Punicum praesidium cui Bostar et Hanno praeerant erupit. Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt: Ap. Claudius Campanis, Fulvius Hannibali est oppositus; C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum via quae Suessulam fert, C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Volturni amnis. proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum; sed ad alium virorum equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum imbellis multitudo tantum cum aeris crepitu qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet edidit clamorem ut averteret etiam pugnantium animos. Campanos facile a vallo Appius arcebat: maior vis ab altera parte Fulvium Hannibal et Poeni urgebant. legio ibi sexta loco cessit; qua pulsa, cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit; ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an intercluderetur a suis. quem pavorem legionis periculumque castrorum Fulvius ubi vidit, Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium sub vallo pugnantem invadant: in summo discrimine rem verti; aut viam dandam iis esse -- et minore conatu quam condensam aciem rupissent in castra inrupturos -- aut conficiendos sub vallo esse; nec magni certaminis rem fore; paucos esse et ab suis interclusos; et quae dum paveat Romanus interrupta acies videatur, eam si se utrimque in hostem vertat ancipiti pugna medios circumventuram. Navius ubi haec imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum signifero in hostes infert, iacturum in medios eos minitans ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae. ingens corpus erat et arma honestabant; et sublatum alte signum converterat ad spectaculum cives hostesque. ceterum postquam iam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum acies versa; sed neque multitudo hostium neque telorum vis arcere impetum eius viri potuerunt.

6. Et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione signum inferre in cohortem Hispanorum coepit; et qui castris praeerant, L. Porcius Licinus et T. Popillius legati, pro vallo acriter propugnant elephantosque transgredientes in ipso vallo conficiunt. quorum corporibus cum oppleta fossa esset, velut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus dedit; ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes. altera in parte castrorum iam impulsi erant Campani Punicumque praesidium et sub ipsa porta Capuae quae Volturnum fert pugnabatur; neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostes arcebat. et suppressit impetum Romanorum volnus imperatoris Ap. Claudi, cui suos ante prima signa adhortanti sub laevo umero summum pectus gaeso ictum est. magna vis tamen hostium ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem compulsi. et Hannibal postquam cohortis Hispanorum stragem vidit summaque vi castra hostium defendi, omissa oppugnatione recipere signa et convertere agmen peditum obiecto ab tergo equitatu ne hostis instaret coepit. legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit: Flaccus receptui cani iussit, satis ad utrumque profectum ratus ut et Campani quam haud multum in Hannibale praesidii esset, et ipse Hannibal sentiret. caesa eo die, qui huius pugnae auctores sunt, octo milia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex Campanis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeviginti Campanis. apud alios nequaquam tantam molem pugnae inveni plusque pavoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis inrupissent, elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentorum facerent; fraudem quoque super tumultum adiectam, immissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum verbis quoniam amissa castra essent pro se quemque militum in proximos montes fugere; sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque magna caede hostium; elephantos igni e castris exactos. hoc ultimum, utcumque initum finitumque est, ante deditionem Capuae proelium fuit. medix tuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus. matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae perventurum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt: 'ne tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perveniet.' ea ludificatio veri et ipsa in verum vertit; nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti <posse iis qui nati> in spem honorum erant honores detractantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.

7. Ceterum Hannibal, ut nec hostes elici amplius ad pugnam vidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse, ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere inrito incepto et movere a Capua statuit castra. multa secum quonam inde ire pergeret volventi subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii fremebant et ipse non dissimulabat: necopinato pavore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse, et si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo imperatores Romanos aut alterum ex iis; et si divisissent copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene gerendae rei fortunam daturos esse. una ea cura angebat ne ubi abscessisset extemplo dederentur Campani. Numidam promptum ad omnia audenda donis pellicit ut litteris acceptis specie transfugae castra Romana ingressus, altera parte clam Capuam pervadat. litterae autem erant adhortatione plenae: profectionem suam quae salutaris illis foret abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos; ne desponderent animos; tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem. inde naves in flumine Volturno comprehensas subigi ad id quod iam ante praesidii causa fecerat castellum iussit. quarum ubi tantam copiam esse ut una nocte traici posset exercitus allatum est, cibariis decem dierum praeparatis deductas nocte ad fluvium legiones ante lucem traiecit.

8. Id priusquam fieret ita futurum compertum ex transfugis Fulvius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, varie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt. ut in re tam trepida senatu extemplo vocato, P. Cornelius cui Asinae cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis praesidium revocabat. Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat: qui ad Cannas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse. non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire. Romam cum eo exercitu qui ad urbem esset Iovem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse. has diversas sententias media sententia P. Valeri Flacci vicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fulviusque utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam veniundum esset. hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fulvius proconsul, cui collega ex volnere aegro redeundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo ad quindecim milia peditum mille equites Volturnum traducit. inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter eam viam sunt, Setiam, Coram, Lavinium praemisit ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deviis in viam proferrent, praesidiaque in urbes contraherent ut sua cuique res publica in manu esset.

9. Hannibal quo die Volturnum est transgressus, haud procul a flumine castra posuit: postero die praeter Cales in agrum Sidicinum pervenit. ibi diem unum populando moratus per Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum via Latina ducit. sub Casino biduo stativa habita et passim populationes factae. inde praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluvium ventum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa invenit. et Fulvium Volturnus tenuerat amnis, navibus ab Hannibale incensis, rates ad traiciendum exercitum in magna inopia materiae aegre comparantem. traiecto ratibus exercitu, reliquum Fulvio expeditum iter, non per urbes modo sed circa viam expositis benigne commeatibus, erat; alacresque milites alius alium ut adderet gradum memor ad defendendam iri patriam hortabantur. Romam Fregellanus nuntius diem noctemque itinere continuato ingentem attulit terrorem. tumultuosius quam allatam erat volgatum periculum discursu hominum adfingentium vana auditis totam urbem concitat. ploratus mulierum non ex privatis solum domibus exaudiebatur, sed undique matronae in publicum effusae circa deum delubra discurrunt crinibus passis aras verrentes, nixae genibus, supinas manus ad caelum ac deos tendentes orantesque ut urbem Romanam e manibus hostium eriperent matresque Romanas et liberos parvos inviolatos servarent. senatus magistratibus in foro praesto est si quid consulere velint. alii accipiunt imperia disceduntque ad suas quisque officiorum partes: alii offerunt se si quo usus operae sit. praesidia in arce, in Capitolio, in muris, circa urbem, in monte etiam Albano atque arce Aefulana ponuntur. inter hunc tumultum Q. Fulvium proconsulem profectum cum exercitu Capua adfertur; cui ne minueretur imperium si in urbem venisset, decernit senatus ut Q. Fulvio par cum consulibus imperium esset. Hannibal, infestius perpopulato agro Fregellano propter intercisos pontes, per Frusinatem Ferentinatemque et Anagninum agrum in Labicanum venit, inde Algido Tusculum petiit, nec receptus moenibus infra Tusculum dextrorsus Gabios descendit. inde in Pupiniam exercitu demisso octo milia passuum ab Roma posuit castra. quo propius hostis accedebat, eo maior caedes fiebat fugientium praecedentibus Numidis, pluresque omnium generum atque aetatium capiebantur.

10. In hoc tumultu Fulvius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit; inde egressus inter Esquilinam Collinamque portam posuit castra. aediles plebis commeatum eo comportarunt; consules senatusque in castra venerunt; ibi de summa republica consultatum. placuit consules circa portas Collinam Esquilinamque ponere castra; C. Calpurnium praetorem urbanum Capitolio atque arci praeesse, et senatum frequentem in foro contineri si quid in tam subitis rebus consulto opus esset. inter haec Hannibal ad Anienem fluvium tria milia passuum ab urbe castra admovit. ibi stativis positis ipse cum duobus milibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque unde proxime poterat moenia situmque urbis obequitans contemplabatur. id eum tam licenter atque otiose facere Flacco indignum visum est; itaque immisit equites summoverique atque in castra redigi hostium equitatum iussit. cum commissum proelium esset, consules transfugas Numidarum, qui tum in Aventino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias iusserunt, nullos aptiores inter convalles tectaque hortorum et sepulcra et cavas undique vias ad pugnandum futuros rati. quos cum ex arce Capitolioque clivo Publicio in equis decurrentes quidam vidissent, captum Aventinum conclamaverunt. ea res tantum tumultum ac fugam praebuit ut nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pavida multitudo fuerit: tunc in domos atque in tecta refugiebant, vagosque in viis suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant. nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quae repentinus pavor in urbem compulerat. equestre proelium secundum fuit summotique hostes sunt. et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores consules censoresve fuissent cum imperio esse, donec recessisset a muris hostis. et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique.

11. Postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnes copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detractavere. instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum in qua urbs Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbavit ut vix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu. et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in religionem ea res apud Poenos versa est, auditaque vox Hannibalis fertur potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo fortunam. minuere etiam spem eius duae aliae, parva magnaque, res, magna illa quod cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet milites sub vexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit, parva autem quod per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet venisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captivo est. id vero adeo superbum atque indignum visum eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque inventum Romae emptorem ut extemplo vocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit venire. his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit sex milia passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum divitiis. Capenates aliique qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris acervi cum rudera milites religione inducti iacerent post profectionem Hannibalis magni inventi. -- huius populatio templi haud dubia inter scriptores est. Coelius Romam euntem ab Ereto devertisse eo Hannibalem tradit, iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur: ex Campania in Samnium, inde in Paelignos pervenisse, praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse; inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse. neque ibi error est quod tanti ducis tantique exercitus vestigia intra tam brevis aevi memoriam potuerint confundi -- isse enim ea constat --: tantum id interest veneritne eo itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit.

12. Ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali. namque <per Samnium Apuliamque> et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino adventu incautos oppresserit. Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen adventum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem. inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse. accessit edictum proconsulum ex senatus consulto propositum volgatumque apud hostes ut qui civis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset. nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset. ceterum quemadmodum nemo privato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur. nobilitas rem publicam deserverat, neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua vim ac ius magistratui quem gerebat dempsisset. iam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat; domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies expectabant. summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefectos praesidii Punici, versa erat, suo non sociorum periculo sollicitos. ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnes cruciatus proditos incusabant: abisse eum in Bruttios velut avertentem sese ne Capua in oculis eius caperetur. at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse; tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Poenum esse. si redeat Capuam bellumque omne eo vertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore. non cum Reginis neque Tarentinis bellum gesturos transisse Alpes: ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando. in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur. ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra venissent ut inde tempore capto abirent, famesque quae tam diu Capuae erat nulli non probabilem causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre: id unum ex iis qui sibi rem aperuisset arguere sese paratam esse. productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat: paulatim dein convictus veris cum tormenta posci et parari videret, fassus id ita esse litteraeque prolatae. additum etiam indicio quod celabatur et alios specie transfugarum Numidas vagari in castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam rediguntur.

13. Conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum. concursus ad curiam populi factus coegit Loesium senatum vocare; et primoribus qui iam diu publicis consiliis aberant propalam minabantur nisi venirent in senatum circa domos eorum ituros se et in publicum omnes vi extracturos esse. is timor frequentem senatum magistratui praebuit. ibi cum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam, negat eos qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse nec quid facturi fuerint si Romanos in potestate habuissent nec quid ipsis patiendum sit. 'quid? vos' inquit 'eam deditionem fore censetis qua quondam, ut adversus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus? iam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna a populo Romano defecerimus? iam, quemadmodum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus? quotiens in obsidentes, quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem vocaverimus ad opprimendos eos? hoc quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus? age contra, quae illi infeste in nos fecerint repetite, ut ex eo quid speretis habeatis. cum hostis alienigena in Italia esset et Hannibal hostis et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt. alterum annum circumvallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti. sed omitto haec -- vetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati --: illud irae atque odii <inexpiabilis> exsecrabilisque indicium est. Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione. profectus trans Volturnum perussit Calenum agrum: nihil tanta sociorum clade avocati sunt. ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri iussit: eam quoque tempestatem imminentem spreverunt. transgressus Anienem tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit; Romam se adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit: non omiserunt. feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam avertas: Romanos Roma circumsessa coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae foci deum delubra sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua non averterunt; tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis. nec iniuria forsitan; nos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset. itaque quoniam aliter dis immortalibus est visum, cum mortem ne recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque quas parat hostis dum liber, dum mei potens sum, effugere morte praeterquam honesta, etiam leni possum. non videbo Ap. Claudium et Q. Fulvium victoria insolenti subnixos, neque vinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum trahar, ut deinde in carcerem aut ad palum deligatus, lacerato virgis tergo, cervicem securi Romanae subiciam; nec dirui incendique patriam videbo, nec rapi ad stuprum matres Campanas virginesque et ingenuos pueros. Albam unde ipsi oriundi erant a fundamentis proruerunt, ne stirpis, ne memoria originum suarum exstaret: nedum eos Capuae parsuros credam, cui infestiores quam Carthagini sunt. itaque quibus vestrum ante fato cedere quam haec tot tam acerba videant in animo est, iis apud me hodie epulae instructae parataeque sunt. satiatis vino ciboque poculum idem quod mihi datum fuerit circumferetur; ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis, oculos aures a videndis audiendisque omnibus acerbis indignisque quae manent victos vindicabit. parati erunt qui magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima iniciant. haec una via et honesta et libera ad mortem. et ipsi virtutem mirabuntur hostes et Hannibal fortes socios sciet ab se desertos ac proditos esse.'

14. Hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt. maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque. Vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti sunt, epulatique cum eo et quantum facere potuerant alienatis mentibus vino ab imminentis sensu mali, venenum omnes sumpserunt; inde misso convivio dextris inter se datis ultimoque complexu conlacrimantes suum patriaeque casum, alii ut eodem rogo cremarentur manserunt, alii domos digressi sunt. impletae cibis vinoque venae minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt; itaque noctem totam plerique eorum et diei insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius quam aperirentur hostibus portae exspirarunt. postero die porta Iovis, quae adversus castra Romana erat, iussu proconsulum aperta est. ea intromissa legio una et duae alae cum C. Fulvio legato. is cum omnium primum arma telaque quae Capuae erant ad se conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis ne quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit, senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos iussit. quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent. auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia pondo et mille ducenta. senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis constabat.

15. De supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat. facilis impetrandae veniae Claudius, Fulvi durior sententia erat. itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum reiciebat: percontandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, num communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis [municipiorum] et num ope eorum in bello forent adiuti. id vero minime committendum esse Fulvius dicere ut sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi, et subicerentur indicibus quis neque <quid dicerent neque> quid facerent quicquam unquam pensi fuisset; itaque se eam quaestionem oppressurum exstincturumque. ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re ab Roma exspectaturum, Fulvius, ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium tribunis militum ac praefectis socium imperavit uti duobus milibus equitum delectis denuntiarent ut ad tertiam bucinam praesto essent. cum hoc equitatu nocte Teanum profectus, prima luce portam intravit atque in forum perrexit; concursuque ad primum equitum ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit imperavitque ut produceret Campanos quos in custodia haberet. producti omnes virgisque caesi ac securi percussi. inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et senatus consultum tradit. murmur ab tribunali totam contionem pervasit differri rem integram ad patres de Campanis; et Fulvius, id ita esse ratus acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset, praeconi imperavit ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium. tum litterae lectae senatusque consultum, serum ad impediendam rem actam quae summa ope approperata erat ne impediri posset. consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus per mediam vadens turbam nomine inclamavit, et cum mirabundus quidnam sese vellet resedisset Flaccus, 'me quoque' inquit 'iube occidi ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es virum abs te occisum esse.' cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo prohiberi etiam se si id vellet senatus consulto diceret, tum Vibellius 'quando quidem' inquit 'capta patria propinquis amicisque amissis, cum ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim ne quid indigni paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est quae his civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae vindicta.' atque ita gladio quem veste texerat per adversum pectus transfixus, ante pedes imperatoris moribundus procubuit.

16. Quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub deditionem Capuae quidam tradunt; hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales neque sua manu interfectum, sed dum inter ceteros ad palum deligatur, quia parum inter strepitus exaudiri possent quae vociferaretur silentium fieri Flaccum iussisse; tum Tauream illa quae ante memorata sunt dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam pari ad virtutem occidi; sub haec dicta iussu proconsulis praeconem ita pronuntiasse: 'lictor, viro forti adde virgas et in eum primum lege age.' lectum quoque senatus consultum priusquam securi feriret quidam auctores sunt, sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit si ei videretur integram rem ad senatum reiceret, interpretatum esse quid magis e re publica duceret aestimationem sibi permissam. Capuam a Calibus reditum est, Atellaque et Calatia in deditionem acceptae; ibi quoque in eos qui capita rerum erant animadversum. ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme nobiles Campani in carcerem conditi, alii per sociorum Latini nominis urbes in custodias dati, variis casibus interierunt: multitudo alia civium Campanorum venum data. de urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem praevalidam propinquam inimicam. ceterum praesens utilitas vicit; nam propter agrum, quem omni fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs servata est ut esset aliqua aratorum sedes. urbi frequentandae multitudo incolarum libertinorumque et institorum opificumque retenta: ager omnis et tecta publica populi Romani facta. ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique placuit, corpus nullum civitatis nec senatum nec plebis concilium nec magistratus esse: sine consilio publico, sine imperio multitudinem nullius rei inter se sociam ad consensum inhabilem fore; praefectum ad iura reddenda ab Roma quotannis missuros. ita ad Capuam res compositae consilio ab omni parte laudabili. severe et celeriter in maxime noxios animadversum; multitudo civium dissipata in nullam spem reditus; non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent; confessio expressa hosti quanta vis in Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis et quam nihil in Hannibale auxilii ad receptos in fidem tuendos esset.

17. Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt. eum exercitum Puteolis in naves impositum Nero in Hispaniam transportavit. cum Tarraconem navibus venisset, expositisque ibi copiis et navibus subductis socios quoque navales multitudinis augendae causa armasset, profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti. Fonteio et L. Marcio accepit. inde pergit ad hostes ire. Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides Atros castra habebat; in Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam. huius saltus fauces Nero occupavit. Hasdrubal, ne in arto res esset, caduceatorem misit qui promitteret si inde missus foret se omnem exercitum ex Hispania deportaturum. quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum Hasdrubal conloquio petivit ut coram leges conscriberentur de tradendis arcibus urbium dieque statuenda ad quam praesidia deducerentur suaque omnia sine fraude Poeni deportarent. quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota nocte quod gravissimum exercitus erat Hasdrubal quacunque posset evadere e saltu iussit. data sedulo opera est ne multi ea nocte exirent, ut ipsa paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior, tum ad evadendum per artas semitas ac difficiles esset. ventum insequenti die ad conloquium est; sed loquendo plura scribendoque dedita opera quae in rem non essent die consumpto, in posterum dilatum est. addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi; nec postero die res finem invenit. ita aliquot dies disceptando palam de legibus noctesque emittendis clam e castris Carthaginiensibus absumptae. et postquam pars maior emissa exercitus erat, iam ne iis quidem quae ultro dicta erant stabatur; minusque ac minus, cum timore simul fide decrescente, conveniebat. iam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem qui in posterum diem conloquium differret: illum diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriae esse. ne tum quidem suspecta fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo tumultu in tutum evasit. hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque hostium castra conspexerunt Romani tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens ut se dolo captum sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere acie. sed hostis detractabat pugnam; levia tamen proelia inter extremum Punicum agmen praecursoresque Romanorum fiebant.

18. Inter haec Hispaniae populi nec qui post cladem acceptam defecerant redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant; et Romae senatui populoque post receptam Capuam non Italiae iam maior quam Hispaniae cura erat. et exercitum augeri et imperatorem mitti placebat; nec tam quem mitterent satis constabat quam illud, ubi duo summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum duorum succederet extraordinaria cura deligendum esse. cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est ut proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque comitiis consules edixerunt. primo exspectaverant ut qui se tanto imperio dignos crederent nomina profiterentur; quae ut destituta exspectatio est, redintegratus luctus acceptae cladis desideriumque imperatorum amissorum. maesta itaque civitas prope inops consilii comitiorum die tamen in campum descendit; atque in magistratus versi circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque adeo perditas res desperatumque de re publica esse ut nemo audeat in Hispaniam imperium accipere, cum subito P. Cornelius <Publi filius eius> qui in Hispania ceciderat, [filius] quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere, in superiore unde conspici posset loco constitit. in quem postquam omnium ora conversa sunt, clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque imperium. iussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo, sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania iusserunt. ceterum post rem actam ut iam resederat impetus animorum ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio quidnam egissent; nonne favor plus valuisset quam ratio. aetatis maxime paenitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias ubi inter sepulcra patris patruique res gerendae essent proficiscentis.

19. Quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui resederat excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum subicere solet. fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus, pleraque apud multitudinem aut per nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens, sive et ipse capti quadam superstitione animi, sive ut imperia consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem sumpsit nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. hic mos per omnem vitam servatus seu consulto seu temere volgatae opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse, rettulitque famam in Alexandro magno prius volgatam, et vanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem interventuque hominum evolutam repente atque ex oculis elapsam. his miraculis nunquam ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi. multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata, admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum; quibus freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantumque imperium permisit. ad eas copias quas ex vetere exercitu Hispania habebat, quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem milia militum et mille equites adduntur, et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est. ita cum triginta navium classe -- omnes autem quinqueremes erant -- Ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promuntorium, Emporiis urbe Graeca -- oriundi et ipsi a Phocaea sunt -- copias exposuit. inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum omnium sociorum -- etenim legationes ad famam eius ex omni se provincia effuderant -- habuit. naves ibi subduci iussit, remissis quattuor triremibus Massiliensium quae officii causa ab domo prosecutae fuerant. responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare coepit, ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo ut nullum ferox verbum excideret ingensque omnibus quae diceret cum maiestas inesset tum fides.

20. Profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus adiit, collaudavitque milites quod duabus tantis deinceps cladibus icti provinciam obtinuissent, nec fructum secundarum rerum sentire hostes passi omni cis Hiberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide tutati essent. Marcium secum habebat cum tanto honore, ut facile appareret nihil minus vereri quam ne quis obstaret gloriae suae. successit inde Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti. Scipio omnibus quae adeunda agendaque erant mature aditis peractisque Tarraconem concessit. nihilo minor fama apud hostes Scipionis erat quam apud cives sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum. in hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad Oceanum et Gades, Mago in mediterranea maxime supra Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Hibero circa Saguntum hibernavit. aestatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam venit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus praesidii Romani quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnes ad arcem a mari aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam hosti faciebat; non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat, ut arcis praesidium etiam sine invecto quia pauci erant ex ante praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret. tandem maiore gratia quam venerat classis dimissa est; annona haud multum laxaverat quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum non poterat.

21. Eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad urbem venisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei ad aedem Bellonae datus est. ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non suam magis quam militum vicem quod provincia confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit ut triumphanti urbem inire liceret. id non impetravit. cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret cuius nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio decreta foret et dis immortalibus habitus honos ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exercitum successori iussissent -- quod nisi manente in provincia bello non decerneretur -- eum quasi debellato triumphare cum exercitus testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum ut ovans urbem iniret. tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt ut M. Marcello quo die urbem ovans iniret imperium esset. pridie quam urbem iniret in monte Albano triumphavit; inde ovans multam prae se praedam in urbem intulit. cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes Syracusae ornatae fuerant. Punicae quoque victoriae signum octo ducti elephanti, et non minimum fuere spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis Syracusanus et Moericus Hispanus, quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nassum quodque ibi praesidii erat prodiderat. his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro Syracusano qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset et aedes Syracusis cuius vellet eorum in quos belli iure animadversum esset, Moerico Hispanisque qui cum eo transierant urbs agerque in Sicilia ex iis qui a populo Romano defecissent, iussa dari. id M. Cornelio mandatum ut ubi ei videretur urbem agrumque eis adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad transitionem Moericus erat, quadringenta iugera agri decreta. post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad eos Murgentia et Ergetium urbes defecere. secutae defectionem earum Hybla et Macella et ignobiliores quaedam aliae; et Numidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum populi Romani agros urebant. super haec exercitus Romanus iratus, partim quod cum imperatore non devectus ex provincia esset, partim quod in oppidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis auctor ad seditionem quam animus deerat. inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos nunc consolando nunc castigando sedavit, et civitates omnes quae defecerant in dicionem redegit; atque ex iis Murgentiam Hispanis quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto attribuit.

22. Consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit isque Laevino successit. Fulvius Romam comitiorum causa arcessitus cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa Voturia iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium <consules dixit. cum ad Manlium>, qui praesens erat, gratulandi causa turba coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus turba ad tribunal consulis venit, petitque ut pauca sua verba audiret centuriamque quae tulisset suffragium revocari iuberet. erectis omnibus exspectatione quidnam postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit: impudentem et gubernatorem et imperatorem esse qui, cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi aliorum capita ac fortunas committi; proinde si videretur ei, redire in suffragium Voturiam iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis belli quod in Italia sit temporumque rei publicae; vixdum requiesse aures a strepitu et tumultu hostili, quo paucos ante menses cesserint prope moenia Romana. post haec cum centuria frequens succlamasset nihil se mutare sententiae eosdemque consules dicturos esse, tum Torquatus 'neque ego vestros' inquit 'mores consul ferre potero neque vos imperium meum. redite in suffragium et cogitate bellum Punicum in Italia et hostium ducem Hannibalem esse.' tum centuria et auctoritate mota viri et admirantium circa fremitu, petiit a consule ut Voturiam seniorum citaret: velle sese cum maioribus natu conloqui et ex auctoritate eorum consules dicere. citatis Voturiae senioribus, datum secreto in Ovili cum iis conloquendi tempus. seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam honorum, Q. Fabio et M. Marcello, et si utique novum aliquem adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Laevino; egregie adversus Philippum regem terra marique rem gessisse. ita de tribus consultatione data, senioribus dimissis iuniores suffragium ineunt. M. Claudium, fulgentem tum Sicilia domita, et M. Valerium absentes consules dixerunt. auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae sunt. eludant nunc antiqua mirantes: non equidem, si qua sit sapientium civitas quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes graviores temperantioresque a cupidine imperii aut multitudinem melius moratam censeam fieri posse. centuriam vero iuniorum seniores consulere voluisse quibus imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit parentium quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas fecit.

23. Praetoria inde comitia habita. P. Manlius Volso et L. Manlius Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati sunt. forte ita incidit ut comitiis perfectis nuntiaretur T. Otacilium, quem T. Manlio nisi interpellatus ordo comitiorum esset collegam absentem daturus fuisse videbatur populus, mortuum in Sicilia esse. ludi Apollinares et priore anno fuerant et eo anno ut fierent referente Calpurnio praetore senatus decrevit ut in perpetuum voverentur. eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt. in aede Concordiae Victoria quae in culmine erat fulmine icta decussaque ad Victorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit; et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tacta, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse. ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in unum diem populo indicta et novendiale sacrum. sacerdotes publici aliquot eo anno demortui sunt novique suffecti: in locum M'. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius. T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno mortuus erat, ideo nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen Dialis quod exta perperam dederat flamonio abiit.

24. Per idem tempus M. Valerius Laevinus temptatis prius per secreta conloquia principum animis ad indictum ante ad id ipsum concilium Aetolorum classe expedita venit. ubi cum Syracusas Capuamque captas in fidem in Italia Siciliaque rerum secundarum ostentasset, adiecissetque iam inde a maioribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque aequum secum ius accepissent, alios in ea fortuna haberent ut socii esse quam cives mallent: Aetolos eo in maiore futuros honore quod gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent; Philippum eis et Macedonas graves accolas esse, quorum se vim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse ut non iis modo urbibus quas per vim ademisset Aetolis excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant; et Acarnanas quos aegre ferrent Aetoli a corpore suo diremptos restituturum se in antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum; -- haec dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum praetor gentis erat, et Dorimachus princeps Aetolorum adfirmaverunt auctoritate sua, minore cum verecundia et maiore cum fide vim maiestatemque populi Romani extollentes. maxime tamen spes potiundae movebat Acarnaniae. igitur conscriptae condiciones quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent; additumque ut, si placeret vellentque, eodem iure amicitiae Elei Lacedaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent, Asiae Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges; bellum ut extemplo Aetoli cum Philippo terra gererent; navibus ne minus viginti quinque quinqueremibus adiuvaret Romanus; urbium Corcyrae tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset, darentque operam Romani ut Acarnaniam Aetoli haberent; si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset; item si populus Romanus foedere iungeretur regi, ut caveret ne ius ei belli inferendi Aetolis sociisque eorum esset. haec convenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent sunt posita. morae causa fuerant retenti Romae diutius legati Aetolorum; nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit. et Aetoli extemplo moverunt adversus Philippum bellum, et Laevinus Zacynthum -- parva insula est propinqua Aetoliae; urbem unam eodem quo ipsa est nomine habet; eam praeter arcem vi cepit -- et Oeniadas Nassumque Acarnanum captas Aetolis contribuit; Philippum quoque satis implicatum bello finitimo ratus ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.

25. Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti allata est. itaque quia primo vere moturus exercitum in Graeciam erat, Illyrios finitimasque eis urbes ab tergo metu quietas ut Macedonia haberet, expeditionem subitam in Oricinorum atque Apolloniatium fines fecit, egressosque Apolloniatas cum magno terrore ac pavore compulit intra muros. vastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate vertit iter; inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam, cepit. his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam in Thessaliam descendit -- ad bellum secum adversus Aetolos capessendum incitari posse homines credebat -- et relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum quattuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos, ipse priusquam maioribus occuparetur rebus in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit. incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset. ad frangendas igitur <vires gentis simul> vastare agros et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppugnare coepit. Scopas ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audivit, armata omni iuventute Aetolorum bellum inferre Acarnaniae parat. adversus quos Acarnanum gens, et viribus impar et iam Oeniadas Nassumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit quam consilio bellum. coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos coniurant nisi victores se non redituros; qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe tecto mensa lare reciperet, diram exsecrationem in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt; precatique simul Epirotas sunt ut qui suorum in acie cecidissent eos uno tumulo contegerent, adicerentque humatis titulum: 'hic siti sunt Acarnanes, qui adversus vim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes mortem occubuerunt.' per haec incitatis animis castra in extremis finibus suis obvia hosti posuerunt. nuntiis ad Philippum missis quanto res in discrimine esset, omittere Philippum id quod in manibus erat coegerunt bellum, Iamphorynna per deditionem recepta et prospero alio successu rerum. Aetolorum impetum tardaverat primo coniurationis fama Acarnanicae; deinde auditus Philippi adventus regredi etiam in intimos coegit fines. nec Philippus, quanquam ne opprimerentur Acarnanes itineribus magnis ierat, ultra Dium est progressus; inde cum audisset reditum Aetolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.

26a. Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato Leucata promuntorio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit ut praesto ibi Scopas Aetolique essent. sita Anticyra est in Locride laeva parte sinum Corinthiacum intranti; breve terra iter eo, brevis navigatio ab Naupacto est. tertio ferme post die utrimque oppugnari coepta est; gravior a mari oppugnatio erat quia et tormenta machinaeque omnis generis in navibus erant et Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Aetolis traditur: praeda ex pacto Romanis cessit. litterae Laevino redditae consulem eum absentem declaratum et successorem venire P. Sulpicium; ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium Romam venit.
26b. M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, senatum eo die moris modo causa habuit professus nihil se absente collega neque de re publica neque de provinciis acturum: scire se frequentes Siculos prope urbem in villis obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam Romae crimina edita [ficta] ab inimicis volgare, ut ni simularent aliquem sibi timorem absente collega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. ubi quidem collega venisset non passurum quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur. dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum ut quam plurimi questum de se Romam venirent; eundem litteris falsis urbem implesse bellum in Sicilia esse ut suam laudem minuat. moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit, ac prope iustitium omnium rerum futurum videbatur donec alter consul ad urbem venisset. otium, ut solet, excitavit plebis rumores. belli diuturnitatem et vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces creatos qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare civitatem forent passuri.

27. Interrupit hos sermones nocte quae pridie Quinquatrus fuit pluribus simul locis circa forum incendium ortum. eodem tempore septem tabernae quae postea quinque, et argentariae quae nunc novae appellantur, arsere; comprehensa postea privata aedificia -- neque enim tum basilicae erant -- comprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium; aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt. nocte ac die continuatum incendium fuit, nec ulli dubium erat humana id fraude factum esse quod pluribus simul locis et iis diversis ignes coorti essent. itaque consul ex auctoritate senatus pro contione edixit qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium fore libero pecuniam, servo libertatem. eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus -- Manus ei nomen erat -- indicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant id incendium fecisse, volgoque facturos alia ni comprendantur. comprehensi ipsi familiaeque eorum. et primo elevabatur index indiciumque: pridie eum verberibus castigatum ab dominis discessisse; per iram ac levitatem ex re fortuita crimen commentum. ceterum ut coram coarguebantur et quaestio ex ministris facinoris foro medio haberi coepta est, fassi omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est; indici libertas data et viginti milia aeris. consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa multitudo Campanorum est obsecrantium cum lacrimis ut sibi Romam ad senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a Q. Flacco deleri sinerent. Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam esse: publicas inimicitias hostilis et esse et futuras, quoad eo animo esse erga populum Romanum sciret; nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcunque obvium detur; alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam profectos. inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris Campanorum; Vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali fatale pignus imperii Romani. se minime censere tutum esse Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri. Laevinus Campanos, iure iurando a Flacco adactos quinto die quam ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam iussit. hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis secutisque Romam, praebuit <dolentis speciem duarum> clarissimarum urbium excidio, ac celeberrimis viris victos bello accusatores in urbem adducentis. de re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad senatum rettulere.

28. Ibi Laevinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, Acarnanes Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique, exposuit: Philippum inferentem bellum Aetolis in Macedoniam retro ab se compulsum ad intima penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse; classem satis esse ad arcendum Italia regem. haec de se deque provincia, cui praefuerat, consul: tum de provinciis communis relatio fuit. decrevere patres ut alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset, alter classem cui T. Otacilius praefuisset Siciliamque provinciam cum L. Cincio praetore obtineret. exercitus eis duo decreti qui in Etruria Galliaque essent; eae quattuor erant legiones; urbanae duae superioris anni in Etruriam, duae quibus Sulpicius consul praefuisset in Galliam mitterentur. Galliae et legionibus praeesset quem consul cuius Italia provincia esset praefecisset: in Etruriam C. Calpurnius post praeturam prorogato in annum imperio missus. et Q. Fulvio Capua provincia decreta prorogatumque in annum imperium; exercitus civium sociorumque minui iussus ut ex duabus legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites essent, dimissis qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis. Cn. Fulvio consuli superioris anni nec de provincia Apulia nec de exercitu quem habuerat quicquam mutatum; tantum in annum prorogatum imperium est. P. Sulpicius collega eius omnem exercitum praeter socios navales iussus dimittere est. item ex Sicilia exercitus cui M. Cornelius praeesset ubi consul in provinciam venisset dimitti iussus. L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati, duarum instar legionum. totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Volsoni praetori decretae, quibus L. Cornelius in eadem provincia priore anno praefuerat. urbanas legiones ita scribere consules iussi ne quem militem facerent qui in exercitu M. Claudi M. Valeri Q. Fulvi fuisset, neve eo anno plures quam una et viginti Romanae legiones essent.

29. His senatus consultis perfectis sortiti provincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus Hannibalem Laevino evenit. quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos, exspectatione sortis in consulum conspectu stantes, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos hominum converterint et postmodo sermones praebuerint. circumibant enim senatorum <domos> cum veste sordida, adfirmantes se non modo suam quosque patriam, sed totam Siciliam relicturos si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. nullo suo merito eum ante implacabilem in se fuisse: quid iratum quod Romam de se questum venisse Siculos sciat facturum? obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi insulae esse quam velut dedi noxae inimico. hae Siculorum querellae domos primum nobilium circumlatae celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum, partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam pervenerunt. postulatum a consulibus est ut de permutandis provinciis senatum consulerent. Marcellus si iam auditi ab senatu Siculi essent aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere: nunc ne quis timore frenari eos dicere posset quo minus de eo libere querantur in cuius potestate mox futuri sint, si collegae nihil intersit mutare se provinciam paratum esse, deprecari senatus praeiudicium; nam cum extra sortem collegae optionem dari provinciae iniquum fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam esse, sortem suam ad eum transferri? ita senatus cum quid placeret magis ostendisset quam decrevisset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio provinciarum rapiente fato Marcellum ad Hannibalem facta est, ut ex quo primus post <adversissimas haud> adversae pugnae gloriam ceperat, in eius laudem postremus Romanorum imperatorum prosperis tum maxime bellicis rebus caderet.

30. Permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt, in gratiam publicam avertentes: Hieronymum ac postea Hippocraten atque Epicyden tyrannos cum ob alia, tum propter defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi. ob eam causam et Hieronymum a principibus iuventutis prope publico consilio interfectum, et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum iuvenum coniurationem factam; quos Marcelli mora destitutos quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admovisset indicio facto omnes ab tyrannis interfectos. eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis. nunquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum transire pollicerique se urbem cum vellet ei tradituros; sed eum primo vi capere maluisse; dein cum id neque terra neque mari omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiens id nequiquam ultro offerentes, praeoptasse, quo scilicet iustiore de causa vetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet. si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes clausissent, si Carthaginiensium animis bellum cum populo Romano gessissent, quid ultra quam quod fecerit nisi ut deleret Syracusas facere hostiliter Marcellum potuisse? certe praeter moenia et tecta exhausta urbis ac refracta ac spoliata deum delubra dis ipsis ornamentisque eorum ablatis nihil relictum Syracusis esse. bona quoque multis adempta ita ut ne nudo quidem solo reliquiis direptae fortunae alere sese ac suos possent. orare se patres conscriptos ut si nequeant omnia, saltem quae compareant cognoscique possint restitui dominis iubeant. talia conquestos cum excedere ex templo ut de postulatis eorum patres consuli possent Laevinus iussisset, 'maneant immo' inquit Marcellus, 'ut coram iis respondeam, quando ea condicione pro vobis, patres conscripti, bella gerimus ut victos armis accusatores habeamus duaeque captae hoc anno urbes Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae habeant.'

31. Reductis in curiam legatis tum consul 'non adeo maiestatis' inquit 'populi Romani imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis fuerim; sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit, quem quidquid in hostibus feci ius belli defendit, sed quid isti pati debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest nunc an vivo Hierone Syracusas violaverim; sin autem desciverunt a populo Romano, si legatos nostros ferro atque armis petierunt, urbem ac moenia clauserunt exercituque Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse hostilia cum fecerint indignatur? tradentes urbem principes Syracusanorum aversatus sum; Sosim et Moericum Hispanum quibus tantam crederem rem potiores habui. non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis est vestrum qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit? odistis et exsecramini eos qui fecerunt, et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis; tantum abest ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis. ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt maximo argumento est me neminem qui navatam operam rei publicae nostrae vellet aversatum esse. et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad conloquium eundo temptavi pacem, et posteaquam neque legatos violandi verecundia erat nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi. quae captis acciderint apud Hannibalem et Carthaginienses victos iustius quam apud victoris populi senatum quererentur. ego, patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, nunquam spoliis earum urbem Romam exornarem. quae autem singulis victor aut ademi aut dedi, cum belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse. ea vos rata habeatis, patres conscripti, necne, magis rei publicae interest quam mea. quippe mea fides exsoluta est: ad rem publicam pertinet ne acta mea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis. et quoniam coram et Siculorum et mea verba audistis, patres conscripti, simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus possit.' ita dimissi Siculi et ipse in Capitolium ad dilectum discessit.

32. Consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit. ibi cum diu sententiis certatum esset et magna pars senatus, principe eius sententiae T. Manlio Torquato, cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent hostibus et Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda servitute bello adfligi; inter tyrannorum et ducis Romani certamina praemium victoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse, horreum atque aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello adiuta ornataque res publica esset; si ab inferis exsistat rex Hiero fidissimus imperii Romani cultor, quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in vestibulo urbis, prope in porta, spolia patriae suae visurus sit? -- haec taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres: acta M. Marcelli quae is gerens bellum victorque egisset rata habenda esse, in reliquum curae senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Laevino ut quod sine iactura rei publicae fieri posset fortunis eius civitatis consuleret. missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem uti rediret in curiam et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est; legatique benigne appellati ac dimissi ad genua se Marcelli consulis proiecerunt obsecrantes ut quae deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent veniam eis daret, et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet. potens senatus consulto consul clementer appellatos eos dimisit.

33. Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat. neque enim meritas poenas negare poterant, nec tyranni erant in quos culpam conferrent, sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant: paucos nobilium superstites esse, quos nec sua conscientia ut quicquam de se gravius consulerent impulerit nec victoris ira capitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare cives Romanos, adfinitatibus plerosque et propinquis iam cognationibus ex conubio vetusto iunctos. summotis deinde e templo paulisper dubitatum an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset -- mortuus enim post captam Claudius consul erat -- ut coram imperatore qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur. dein cum M. Atilium C. Fulvium fratrem Flacci legatos eius et Q. Minucium et L. Veturium Philonem item Claudi legatos qui omnibus gerendis rebus adfuerant in senatu viderent nec Fulvium avocari a Capua nec differri Campanos vellent, interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis qui ad Capuam fuerant maxima auctoritas erat, 'in consilio' inquit 'arbitror me fuisse consulibus Capua capta cum quaereretur ecqui Campanorum bene meritus de re publica nostra esset. duas mulieres compertum est Vestiam Oppiam Atellanam Capuae habitantem et Paculam Cluviam quae quondam quaestum corpore fecisset, illam cottidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani, hanc captivis egentibus alimenta clam suppeditasse: ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fulvio fuisse magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat. per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu populi non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse cum defecissent ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset. itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.' L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec verba rogavit: 'omnes Campani Atellani Calatini Sabatini qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani <Q.> Fulvio proconsuli, quosque una secum dedidere quaeque una secum dedidere agrum urbemque divina humanaque utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri velitis vos rogo, Quirites.' Plebes sic iussit: 'quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id volumus iubemusque.'

34. Ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia petere ab senatu vellent, venire eas Romam. Campanis in familias singulas decreta facta quae non operae pretium est omnia enumerare: aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges vendendas, extra filias quae enupsissent priusquam in populi Romani potestatem venirent: alios in vincula condendos ac de iis posterius consulendum: aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt publicanda necne bona essent: pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virilis sexus et omnia quae solo non continerentur restituenda censuerunt dominis. Campanos omnes Atellanos Calatinos Sabatinos, extra quam qui eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostes essent, liberos esse iusserunt, ita ut nemo eorum civis Romanus aut Latini nominis esset, neve quis eorum qui Capuae fuisset dum portae clausae essent in urbe agrove Campano intra certam diem maneret; locus ubi habitarent trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur: qui nec Capuae nec in urbe Campana quae a populo Romano defecisset per bellum fuissent, eos cis Lirim amnem Romam versus, qui ad Romanos transissent priusquam Capuam Hannibal veniret, cis Volturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare quindecim milibus passuum agrum aedificiumve haberet. qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi in Veiente Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset. senatorum omnium quique magistratus Capuae Atellae Calatiae gessissent bona venire Capuae iusserunt: libera corpora quae venum dari placuerat Romam mitti ac Romae venire. signa statuas aeneas quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac profana essent ad pontificum collegium reiecerunt. ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant Campanos dimiserunt; nec iam Q. Fulvi saevitiam in sese, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunam suam incusabant.

35. Dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus. scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in quam rem cum neque hominum satis nec ex qua pararentur stipendiumque acciperent pecuniae quicquam ea tempestate in publico esset, edixerunt consules ut privatim ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta. ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules sumpsisse. per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui praeter terram nudam ac vastam habere. tecta hostes incendisse, servos agri cultores rem publicam abduxisse, nunc ad militiam parvo aere emendo, nunc remiges imperando; si quid cui argenti aerisve fuerit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. se ut dent quod non habeant nulla vi nullo imperio cogi posse. bona sua venderent; in corpora quae reliqua essent saevirent; ne unde redimantur quidem quicquam superesse. haec non in occulto, sed propalam in foro atque oculis ipsorum consulum ingens turba circumfusi fremebant; nec eos sedare consules nunc castigando, nunc consolando poterant. spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo ipsi ad rem inspiciendam <et> expediendam usi sunt. senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, verterunt orationem eo ut dicerent privatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse; nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navales socios? quomodo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?

36. Cum in hac difficultate rerum consilium haereret ac prope torpor quidam occupasset hominum mentes, tum Laevinus consul: magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestet, ita ad omnia quae dura atque aspera essent subeunda ducem debere esse. 'si quid iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos si ipse iuris statueris, facilius omnes obedientes habeas; nec impensa gravis est, cum <ex> ea plus quam pro virili parte sibi quemque capere principum vident. itaque <si> classes habere atque ornare volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare, nobismet ipsis primum imperemus. aurum argentum <aes> signatum omne senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam et quibus uxor filiaeve sunt singulas uncias pondo auri relinquant: argenti qui curuli sella sederunt equi ornamenta et libras pondo, ut salinum patellamque deorum causa habere possint: ceteri senatores libram argenti tantum: aeris signati quina milia in singulos patres familiae relinquamus: ceterum omne aurum argentum aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis. hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus; ingredimini dis bene iuvantibus. res publica incolumis et privatas res facile salvas praestat: publica prodendo tua nequiquam serves.' in haec tanto animo consensum est ut gratiae ultro consulibus agerentur. senatu inde misso pro se quisque aurum argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent. hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris ordinis plebs. ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec remige in supplementum nec stipendio res publica eguit; paratisque omnibus ad bellum consules in provincias profecti sunt.

37. Neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Romanique pariter variis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint. nam Romanis et in provinciis hinc in Hispania adversae res, hinc prosperae in Sicilia luctum et laetitiam miscuerant, et in Italia cum Tarentum amissum damno et dolori, tum arx cum praesidio retenta praeter spem gaudio fuit, et terrorem subitum pavoremque urbis Romae obsessae et oppugnatae Capua post dies paucos capta in laetitiam vertit. transmarinae quoque res quadam vice pensatae: Philippus hostis tempore haud satis opportuno factus, Aetoli novi adsciti socii Attalusque Asiae rex, iam velut despondente fortuna Romanis imperium orientis. Carthaginienses quoque Capuae amissae Tarentum captum aequabant, et ut ad moenia urbis Romanae nullo prohibente se pervenisse in gloria ponebant, ita pigebat inriti incepti, pudebatque adeo se spretos ut sedentibus ipsis ad Romana moenia alia porta exercitus Romanus in Hispaniam duceretur. ipsae quoque Hispaniae quo propius spem venerant tantis duobus ducibus exercitibusque caesis debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse, eo plus ab L. Marcio tumultuario duce ad vanum et inritum victoriam redactam esse indignationis praebebant. ita aequante fortuna suspensa omnia utrisque erant, integra spe, integro metu, velut illo tempore primum bellum inciperent.

38. Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, quos neque omnes tenere praesidiis nisi vellet in multas parvasque partes carpere exercitum quod minime tum expediebat poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. praeceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda quae tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit. id foedum consilium cum incepto tum etiam exitu fuit. neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam; quippe ad plures exemplum quam pertinebat; nec consul Romanus temptandis urbibus sicunde spes aliqua se ostendisset deerat. Salapiae principes erant Dasius et Blattius, Dasius Hannibali amicus; Blattius quantum ex tuto poterat rem Romanam fovebat et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello; sed sine adiutore Dasio res transigi non poterat. multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellabat; at ille, cum ab re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus, Blattius de proditione Dasium appellat. enimvero ille, velut in manifesta re, exclamat sub oculis Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis qui aderant quo audacior res erat, minus similis veri visa est: aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti esset. ita inde dimissi sunt. nec Blattius ante abstitit tam audaci incepto quam idem obtundendo, docendoque quam ea res ipsis patriaeque salutaris esset, pervicit ut praesidium Punicum -- <quingenti> autem Numidae erant -- Salapiaque traderetur Marcello. nec sine caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. itaque, quamquam improvisa res fuit nec usus equorum in urbe erat, tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultimum occubuerunt, nec plus quinquaginta ex his in potestatem hostium vivi venerunt. plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam Salapia fuit; nec deinde unquam Poenus, quo longe plurimum valuerat, equitatu superior fuit.

39. Per idem tempus cum in arce Tarentina vix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesidium quod ibi erat Romanum praefectusque praesidii atque arcis M. Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant, qui ut tuto praeterveherentur oram Italiae, classis viginti ferme navium Regii stabat. praeerat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria inlustris. primo quinque naves, quarum maximae duae triremes, a Marcello ei traditae erant [habuit]: postea rem impigre saepe gerenti tres additae quinqueremes: postremo ipse a sociis Reginisque et a Velia et a Paesto debitas ex foedere exigendo classem viginti navium, sicut ante dictum est, efficit. huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari navium Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obvius fuit. velis tum forte improvidus futuri certaminis Romanus veniebat; sed circa Crotonem Sybarimque suppleverat remigio naves, instructamque et armatam egregie pro magnitudine navium classem habebat; et tum forte sub idem tempus et venti vis omnis cecidit et hostes in conspectu fuere ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis temporis esset. raro alias tantis animis iustae concurrerunt classes, quippe cum in maioris discrimen rei quam ipsae erant pugnarent, Tarentini ut reciperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus si navali proelio possessionem maris ademissent interclusuros, Romani ut retenta possessione arcis ostenderent non vi ac virtute, sed proditione ac furto Tarentum amissum. itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res. prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur; ita in arto stipatae erant naves ut vix ullum telum in mari vanum intercideret; frontibus velut pedestris acies urgebant perviaeque naves pugnantibus erant. insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum quae primae agminum concurrerant inter se. in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico cui Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio invisus atque infestus Romanis quod eius factionis erat quae Tarentum Hannibali prodiderat. hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos, incautum hasta transfigit. ille ut praeceps cum armis procidit ante proram, victor Tarentinus in turbatam duce amisso navem impigre transgressus cum summovisset hostes et prora iam Tarentinorum esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia a puppe triremis hostium apparuit; ita in medio circumventa Romana navis capitur. hinc ceteris terror iniectus uti praetoriam navem captam videre, fugientesque passim aliae in alto mersae, aliae in terram remis abreptae mox praedae fuere Thurinis Metapontinisque. ex onerariis quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in potestatem hostium venere; aliae ad incertos ventos hinc atque illinc obliqua transferentes vela, in altum evectae sunt. nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. nam ad quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim vagarentur, Livius qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnes occasiones gerendae rei, C. Persium impigrum virum cum duobus milibus et <quingentis> armatorum ex arce emisit, qui vage effusos per agros palatosque adortus cum diu passim cecidisset, paucos ex multis, trepida fuga incidentes semiapertis portarum foribus, in urbem compulit neque multum afuit quin urbs eodem impetu caperetur. ita aequatae res ad Tarentum, Romanis victoribus <terra>, Carthaginiensibus mari. frumenti spes, quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.

40. Per idem tempus Laevinus consul iam magna parte anni circumacta in Siciliam veteribus novisque sociis exspectatus cum venisset, primum ac potissimum omnium ratus Syracusis nova pace inconditas componere res, Agrigentum inde, quod belli reliquum erat tenebaturque a Carthaginiensium valido praesidio, duxit legiones. et adfuit fortuna incepto. Hanno erat imperator Carthaginiensium, sed omnem in Muttine Numidisque spem repositam habebant. per totam Siciliam vagus praedas agebat ex sociis Romanorum neque intercludi ab Agrigento vi aut arte ulla nec quin erumperet ubi vellet prohiberi poterat. haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, postremo in invidiam vertit ut ne bene gestae quidem res iam Hannoni propter auctorem satis laetae essent. postremo praefecturam eius filio suo dedit, ratus cum imperio auctoritatem quoque ei inter Numidas erepturum. quod longe aliter evenit; nam veterem favorem eius sua insuper invidia auxit; neque ille indignitatem iniuriae tulit confestimque ad Laevinum occultos nuntios misit de tradendo Agrigento. per quos ut est facta fides compositusque rei gerendae modus, portam ad mare ferentem Numidae cum occupassent pulsis inde custodibus aut caesis Romanos ad id ipsum missos in urbem acceperunt. et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur, ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et ante acciderat, Numidarum esse, ad comprimendam seditionem processit. atque ille cum ei multitudo maior quam Numidarum procul visa et clamor Romanus haudquaquam ignotus ad aures accidisset, priusquam ad ictum teli veniret capessit fugam. per aversam portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad mare pervenit; nactique opportune parvum navigium, relicta hostibus Sicilia de qua per tot annos certatum erat, in Africam traiecerunt. alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine cum caeci in fugam ruerent clausique exitus essent circa portas caesa. oppido recepto Laevinus qui capita rerum Agrigenti erant virgis caesos securi percussit, ceteros praedamque vendidit; omnem pecuniam Romam misit. fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum pervasisset, omnia repente ad Romanos inclinaverunt. prodita brevi sunt viginti oppida, sex vi capta: voluntaria deditione in fidem venerunt ad quadraginta. quarum civitatium principibus cum pro cuiusque merito consul pretia poenasque exsolvisset, coegissetque Siculos positis tandem armis ad agrum colendum animos convertere, ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis Romae atque Italiae, id quod multis saepe tempestatibus fecerat, annonam levaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in Italiam transvexit. quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluvione exsules obaerati capitalia ausi plerique cum in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et postquam eos ex variis causis fortuna similis conglobaverat Agathyrnam per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam. hos neque relinquere Laevinus in insula tum primum nova pace coalescente velut materiam novandis rebus satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri erant ad populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis quaerentibus manum. et quod ad Siciliam attinet eo anno debellatum est.

41. In Hispania principio veris P. Scipio navibus deductis evocatisque edicto Tarraconem sociorum auxiliis classem onerariasque ostium inde Hiberi fluminis petere iubet. eodem legiones ex hibernis convenire cum iussisset, ipse cum quinque milibus sociorum ab Tarracone profectus ad exercitum est. quo cum venisset adloquendos maxime veteres milites qui tantis superfuerunt cladibus ratus, contione advocata ita disseruit: 'nemo ante me novus imperator militibus suis priusquam opera eorum usus esset gratias agere iure ac merito potuit: me vobis priusquam provinciam aut castra viderem obligavit fortuna, primum quod ea pietate erga patrem patruumque meum vivos mortuosque fuistis, deinde quod amissam tanta clade provinciae possessionem integram et populo Romano et successori mihi virtute vestra obtinuistis. sed cum iam benignitate deum id paremus atque agamus non ut ipsi maneamus in Hispania sed ne Poeni maneant, nec ut pro ripa Hiberi stantes arceamus transitu hostes sed ut ultro transeamus transferamusque bellum, vereor ne cui vestrum maius id audaciusque consilium quam aut pro memoria cladium nuper acceptarum aut pro aetate mea videatur. adversae pugnae in Hispania nullius in animo quam meo minus oblitterari possunt, quippe cui pater et patruus intra triginta dierum spatium ut aliud super aliud cumularetur familiae nostrae funus interfecti sunt; sed ut familiaris paene orbitas ac solitudo frangit animum, ita publica cum fortuna tum virtus desperare de summa rerum prohibet. ea fato quodam data nobis sors est ut magnis omnibus bellis victi vicerimus. vetera omitto, Porsennam Gallos Samnites: a Punicis bellis incipiam. quot classes, quot duces, quot exercitus priore bello amissi sunt? iam quid hoc bello memorem? omnibus aut ipse adfui cladibus aut quibus afui, maxime unus omnium eas sensi. Trebia Trasumennus Cannae quid aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum? adde defectionem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae; adde ultimum terrorem ac pavorem, castra Punica inter Anienem ac moenia Romana posita et visum prope in portis victorem Hannibalem. in hac ruina rerum stetit una integra atque immobilis virtus populi Romani; haec omnia strata humi erexit ac sustulit. vos omnium primi, milites, post Cannensem cladem vadenti Hasdrubali ad Alpes Italiamque, qui si se cum fratre coniunxisset nullum iam nomen esset populi Romani, ductu auspicioque patris mei obstitistis; et hae secundae res illas adversas sustinuerunt. nunc benignitate deum omnia secunda prospera in dies laetiora ac meliora in Italia Siciliaque geruntur. in Sicilia Syracusae, Agrigentum captum, pulsi tota insula hostes, receptaque provincia in dicionem populi Romani est: in Italia Arpi recepti, Capua capta. iter omne ab urbe Roma trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii compulsus nihil iam maius precatur deos quam ut incolumi cedere atque abire ex hostium terra liceat. quid igitur minus conveniat, milites, quam cum aliae super alias clades cumularentur ac di prope ipsi cum Hannibale starent, vos hic cum parentibus meis -- aequentur enim etiam honore nominis -- sustinuisse labantem fortunam populi Romani, nunc eosdem quia illic omnia secunda laetaque sunt animis deficere? nuper quoque quae acciderunt, utinam tam sine meo luctu quam. nunc di immortales imperii Romani praesides qui centuriis omnibus ut mihi imperium iuberent dari fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per nocturnos etiam visus omnia laeta ac prospera portendunt. animus quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus vates, praesagit nostram Hispaniam esse, brevi extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum. quod mens sua sponte divinat, idem subicit ratio haud fallax. vexati ab iis socii nostram fidem per legatos implorant. tres duces discordantes prope ut defecerint alii ab aliis, trifariam exercitum in diversissimas regiones distraxere. eadem in illos ingruit fortuna quae nuper nos adflixit; nam et deseruntur ab sociis, ut prius ab Celtiberis nos, et diduxere exercitus quae patri patruoque meo causa exitii fuit; nec discordia intestina coire eos in unum sinet neque singuli nobis resistere poterunt. vos modo, milites, favete nomini Scipionum, suboli imperatorum vestrorum velut accisis recrescenti stirpibus. agite, veteres milites, novum exercitum novumque ducem traducite Hiberum, traducite in terras cum multis fortibus factis saepe a vobis peragratas. brevi faciam ut, quemadmodum nunc noscitatis in me patris patruique similitudinem oris voltusque et lineamenta corporis, ita ingenii fidei virtutisque effigiem vobis reddam ut revixisse aut renatum sibi quisque Scipionem imperatorem dicat.'

42. Hac oratione accensis militum animis relicto ad praesidium regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis equitibus ceteras omnes copias -- erant autem viginti quinque milia peditum, duo milia quingenti equites -- Hiberum traiecit. ibi quibusdam suadentibus ut quoniam in tres tam diversas regiones discessissent Punici exercitus, proximum adgrederetur, periculum esse ratus ne eo facto in unum omnes contraheret nec par esset unus tot exercitibus, Carthaginem Novam interim oppugnare statuit urbem cum ipsam opulentam suis opibus tum hostium omni bellico apparatu plenam -- ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant -- sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam tum super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in Hispaniae ora qua nostro adiacet mari. nemo omnium quo iretur sciebat praeter C. Laelium. is classe circummissus ita moderari cursum navium iussus erat ut eodem tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum intraret. septimo die ab Hibero Carthaginem ventum est simul terra marique. castra ab regione urbis qua in septentrionem versa est posita; his ab tergo -- nam frons natura tuta erat -- vallum obiectum. etenim sita Carthago sic est. sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, <ad duo milia> et quingentos passus introrsus retractus, paululo plus passuum <mille et ducentos> in latitudinem patens. huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis praeterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu paeneinsula excurrit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit paulum etiam ad septentrionem fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut deficit mare. continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus patens coniungit. unde cum tam parvi operis munitio esset, non obiecit vallum imperator Romanus, seu fiduciam hosti superbe ostentans sive ut subeunti saepe ad moenia urbis recursus pateret.

43. Cetera quae munienda erant cum perfecisset, naves etiam in portu velut maritimam quoque ostentans obsidionem instruxit; circumvectusque classem cum monuisset praefectos navium ut vigilias nocturnas intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, regressus in castra ut consilii sui rationem quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset militibus ostenderet et spem potiundae cohortando faceret, contione advocata ita disseruit: 'ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet; oppugnabitis enim vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis Hispaniam. hic sunt obsides omnium nobilium regum populorumque, qui simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia quae nunc sub Carthaginiensibus sunt in dicionem tradent; hic pecunia omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit; hic tormenta arma omnis apparatus belli est, qui simul et vos instruet et hostes nudabit. potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque urbe tum opportunissima portu egregio unde terra marique quae belli usus poscunt suppeditentur; quae cum magna ipsi habebimus tum dempserimus hostibus multo maiora. haec illis arx, hoc horreum aerarium armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est; huc rectus ex Africa cursus est; haec una inter Pyrenaeum et Gades statio; hinc omni Hispaniae imminet Africa.

44. Armaverat. cum terra marique instrui oppugnationem videret et ipse copias ita disponit. oppidanorum duo milia ab ea parte qua castra Romana erant opponit: quingentis militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem verso imponit: multitudinem aliam quo clamor, quo subita vocasset res intentam ad omnia occurrere iubet. patefacta deinde porta eos quos in via ferente ad castra hostium instruxerat emittit. Romani duce ipso praecipiente parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso summittendis essent. et primo haud impares stetere acies; subsidia deinde identidem summissa e castris non averterunt solum in fugam hostes, sed adeo effusis institerunt ut nisi receptui cecinisset permixti fugientibus inrupturi fuisse in urbem viderentur. trepidatio vero non in proelio maior quam tota urbe fuit; multae stationes pavore atque fuga desertae sunt relictique muri cum qua cuique erat proximum desiluissent. quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri vocant animadvertit multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnes e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet. ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis -- ingens enim iam vis omnis generis telorum e muris volabat -- ad urbem succedit; hortatur imperat quae in rem sunt, quodque plurimum ad accendendos militum animos intererat, testis spectatorque virtutis atque ignaviae cuiusque adest. itaque in volnera ac tela ruunt; neque illos muri neque superstantes armati arcere queunt quin certatim adscendant. et ab navibus eodem tempore ea quae mari adluitur pars urbis oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam vis adhiberi poterat. dum applicant, dum raptim exponunt scalas militesque dum qua cuique proximum est in terram evadere properant, ipsa festinatione et certamine alii alios impediunt.

45a. Inter haec repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex ingenti copia congesta telorum suppeditabat; sed neque viri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari poterant, et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant. itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis cum altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. et cum passim homines scalaeque ruerent et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est; quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit scalis et corona capi urbem non posse: opera et difficilia esse et tempus datura ad ferendam opem imperatoribus suis.
45b. Vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam volneratisque recentes integrosque alios accipere scalas iubet et vi maiore adgredi urbem. ipse ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores Tarraconenses, nunc levibus cumbis, nunc ubi eae siderent vadis pervagatos stagnum, compertum habebat facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit. medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, acer etiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et adeo nudaverat vada ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens Scipio qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna auferrent viasque ante nunquam initas humano vestigio aperirent, Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad moenia.

46. Ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum moenium impediebantur, sed quod euntes ad ancipites utrimque ictus subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus quam adversa corpora essent. at parte in alia quingentis et per stagnum facilis transitus et in murum adscensus inde fuit; nam neque opere emunitus erat ut ubi ipsius loci ac stagni praesidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut custodia opposita intentis omnibus ad opem eo ferendam unde periculum ostendebatur. ubi urbem sine certamine intravere, pergunt inde quanto maximo cursu poterant ad eam portam circa quam omne contractum certamen erat; in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere sed etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantes ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem quam tela in aversos inciderunt et utrimque ancipitem hostem habebant. tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta et porta intus forisque pariter refringi coepta; et mox caedendo confectis ac distractis ne iter impediretur foribus armati impetum fecerunt. magna multitudo et muros transcendebat; sed hi passim ad caedem oppidanorum versi; illa quae portam ingressa erat iusta acies cum ducibus, cum ordinibus media urbe usque in forum processit. inde cum duobus itineribus fugientes videret hostes, alios ad tumulum in orientem versum qui tenebatur quingentorum militum praesidio, alios in arcem in quam et ipse Mago cum omnibus fere armatis qui muris pulsi fuerant refugerat, partem copiarum ad tumulum expugnandum mittit, partem ipse ad arcem ducit. et tumulus primo impetu est captus, et Mago arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena videret neque spem ullam esse, se arcemque et praesidium dedidit. quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae nec ulli puberum qui obvius fuit parcebatur: tum signo dato caedibus finis factus, ad praedam victores versi, quae ingens omnis generis fuit.

47. Liberorum capitum virile secus ad decem milia capta; inde qui cives Novae Carthaginis erant dimisit urbemque et sua omnia quae reliqua eis bellum fecerat restituit. opifices ad duo milia hominum erant; eos publicos fore populi Romani edixit, cum spe propinqua libertatis si ad ministeria belli enixe operam navassent. ceteram multitudinem incolarum iuvenum ac validorum servorum in classem ad supplementum remigum dedit; et auxerat navibus octo captivis classem. extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum perinde ac si sociorum liberi essent cura habita. captus et apparatus ingens belli; catapultae maximae formae centum viginti, minores ducentae octoginta una; ballistae maiores viginti tres, minores quinquaginta duae; scorpionum maiorum minorumque et armorum telorumque ingens numerus; signa militaria septuaginta quattuor. et auri argenti relata ad imperatorem magna vis: paterae aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librales ferme omnes pondo; argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, vasorum argenteorum magnus numerus; haec omnia C. Flaminio quaestori appensa adnumerataque sunt; tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta septuaginta. naves onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque, quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea ferroque et linteis et sparto et navali alia materia ad classem aedificandam, ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa fuerit.

48. Eo die Scipio C. Laelio cum sociis navalibus urbem custodire iusso ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die belli operibus, quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe tantum laboris periculique adissent et capta cum iis qui in arcem confugerant iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora iussit. postero die militibus navalibusque sociis convocatis primum dis immortalibus laudes gratesque egit, qui se non urbis solum opulentissimae omnium in Hispania uno die compotem fecissent, sed ante eo congessissent omnis Africae atque Hispaniae opes, ut neque hostibus quicquam relinqueretur et sibi ac suis omnia superessent. militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque. itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus eius esse qui primus murum adscendisset; profiteretur qui se dignum eo duceret dono. duo professi sunt, Q. Trebellius, centurio legionis quartae, et Sex. Digitius, socius navalis. nec ipsi tam inter se acriter contendebant quam studia excitaverant uterque sui corporis hominum. sociis C. Laelius, praefectus classis, legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. ea contentio cum prope seditionem veniret, Scipio tres recuperatores cum se daturum pronuntiasset qui cognita causa testibusque auditis iudicarent uter prior in oppidum transcendisset, C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P. Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tres recuperatores considere et causam cognoscere iussit. cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studorium fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestria agi, ac proper esse ut manus inter se conferant. Ceterum, etiam si vis absit, nihilo minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio decus petatur virtutis. Satre hinc legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos paratos iurare magis quae velint quam quae sciant vera esse, et obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa militaria et aquilas sacramentique religionem. Haec se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre. Scipio conlaudato Laelio ad contionem advocavit pronuntiavitque se satis compertum habere Q. Trebellium et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare. Tum reliquos prout cuiusque meritum virtusque erat donavit; ante omnis C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis sibimet ipse aequavit et corona aurea ac triginta bubus donavit.

49. Tum obsides civitatium Hispaniae vocari iussit; quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe ubi alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti quattuor fuisse inveniam.
Aeque et alia inter auctores discrepant. Praesidium Punicum alius decem, alius septem, alius haud plus quam duum milium fuisse scribit. Capta alibi decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenias. Scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si auctorem Graecum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maior scorpionumsex milia, minorum tredecim milia; adeo nullus mentiendi modus est.
Ne de ducibus quidem convenit. Plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iulium Silanum dicant; Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias Valerius, Magonem alii scriptores tradunt.
Non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redacta pecunia convenit; si aliquis adsentiri necesse est, media simillima veri sunt.
Ceterum, vocatis obsidibus primum universos bonum animum habere iussit: venisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam metu obligare homines malit exterasque gentes fide ac societate iunctas habere quam tristi subiectas servitio.
Deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos quot cuiusque populi essent, et nuntios domum misit ut ad suos quisque recipiendos veniret. Si quarum forte civitatium legati aderant, eis praesentibus suos restituit: ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaestori attribuit.
Inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erant, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret.
Cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier: "Haud magni ista facimus" inquit; "quid enim huic fortunae non satis est? Alia me cura aetatem harum intuentem nam ipsa iam extra periculum iniuriae muliebris sum stimulat."
Et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro parente colebant. Tum Scipio: "Meae populique Romani disciplinae causae facerem" inquit, "ne quid quod sanctum usquam esset apud nos violaretur: nunc ut id curem impensius, vestra quoque virtus dignitasque facit quae ne in malis quidem oblitae decoris matronalis estis". Spectatae deinde integritatis viro tradidit eas tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.

50. Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma ut quacumque incedebat converteret omnium oculos. Scipio percontatus patriam parentesque, inter cetera accepit desponsam eam principi Celtiberorum: adulescenti Allucio nomen erat.
Extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam parentes adloquitur. "Iuvenis", inquit, "iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia. Ego cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset audiremque tibi eam cordi esse, et forma faceret fidem, quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in recto et legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset, veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo cuius possum amori faveo.
Fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentesque suos verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari tibi donum posset.
Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano sis et, si me virum bonum credis esse quales patrem patruumque meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse, nec ullum in terris hodie populum dici posse quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut amicum malis."
Cum adulescens, simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis tenens deos omnes invocaret ad gratiam illi pro se referendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo animo atque illius erga se merito esset, parentes inde cognatique virgines appellati; qui, quoniam gratis sibi redderetur, virgo ad quam redimendam satis magnum attulissent auri pondus, orare Scipionem ut id ab se donum acciperet coeperunt, haud minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam redditae inviolatae foret virginis.
Scipio quando tanto opere peterent accepturum se pollicitus, poni ante pedes iussit vocatoque ad se Allucio. "Super dotem" inquit "quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent"; aurumque tollere ac sibi habere iussit. His laetus donis honoribusque dimissus domum, implevit populares laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem, vincentem omnia cum armis, tum benignitate ac beneficiis.
Itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem revertit.

51. Scipio retentum secum Laelium, dum captivos obsidesque et praedam ex consilio eius disponeret, satis omnibus rebus compositis, data quinquereme <et> captivis + cum Magone et quindecim fere senatoribus qui simul cum eo capti erant in naves sex impositis nuntium victoriae Romam mittit. Ipse paucos dies quibus morari Carthagine statuerat, exercendis navalibus pedestribusque copiis absumpsit.
Primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt; secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies data; quinto iterum in armis decursum est. Hunc ordinem laboris quietisque quoad Carthagine morati sunt servarunt.
Remigium classicique milites tranquillo in altum evecti, agilitatem navium simulacris navalis pugnae experiebantur.
Haec extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium generum in publicam officinam inclusis.
Dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac navali erat, nunc cum legionibus decurrebat: nunc operibus adspiciendis tempus dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus fabrorum multitudo plurima in singulos dies certamine ingenti faciebat.
His ita incohatis refectisque quae quassata erant muri dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
Et cuncti fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris provinciae convenerunt. Carthaginiensium duces primo ex industria famam captae Carthaginis compresserunt: deinde, ut clarior res erat quam ut tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis: necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem iuvenem immodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse: at ubi adpropinquare tres duces, tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo domesticorum funerum memoriam.
Haec in volgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari quantum sibi ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.


Modalità mobile