Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giustino - Historiarum Philippicarum T Pompeii Trogi Libri Xliv - Liber Xliii - 3

Brano visualizzato 2496 volte
III. Occiso Amulio regnum Numitori restituitur et urbs Romana ab adulescentibus conditur. 2 Tunc et senatus centum seniorum, qui patres dicti sunt, constituitur; tunc et vicinis conubia pastorum dedignantibus virgines Sabinae rapiuntur, finitimisque populis armis subiectis primo Italiae et mox orbis imperium quaesitum. 3 Per ea tempora adhuc reges hastas pro diademate habebant, quas Graeci sceptra dixere. Nam et ab origine rerum pro diis inmortalibus veteres hastas coluere, ob cuius religionis memoriam adhuc deorum simulacris hastae adduntur. 4 Temporibus Tarquinii regis ex Asia Phocaeensium iuventus ostio Tiberis invecta amicitiam cum Romanis iunxit; inde in ultimos Galliae sinus navibus profecta Massiliam inter Ligures et feras gentes Gallorum condidit, magnasque res, sive dum armis se adversus Gallicam feritatem tuentur sive dum ultro lacessunt, a quibus fuerant antea lacessiti, gesserunt. 5 Namque Phocaeenses exiguitate ac macie terrae coacti studiosius mare quam terras exercuere: piscando mercandoque, plerumque etiam latrocinio maris, quod illis temporibus gloriae habebatur, vitam tolerabant. 6 Itaque in ultimam Oceani oram procedere ausi in sinum Gallicum ostio Rhodani amnis devenere, 7 cuius loci amoenitate capti, reversi domum referentes quae viderant, plures sollicitavere. 8 Duces classis Simos et Protis fuere. Itaque regem Segobrigiorum, Nannum nomine, in cuius finibus urbem condere gestiebant, amicitiam petentes conveniunt. 9 Forte eo die rex occupatus in apparatu nuptiarum Gyptis filiae erat, quam more gentis electo inter epulas genero nuptum tradere illic parabat. 10 Itaque cum ad nuptias invitati omnes proci essent, rogantur etiam Graeci hospites ad convivium. 11 Introducta deinde virgo cum iuberetur a patre aquam porrigere ei, quem virum eligeret, tunc omissis omnibus ad Graecos conversa aquam Proti porrigit, qui factus ex hospite gener locum condendae urbis a socero accepit. 12 Condita igitur Massilia est prope ostia Rhodani amnis in remoto sinu, velut in angulo maris. 13 Sed Ligures incrementis urbis invidentes Graecos adsiduis bellis fatigabant, qui pericula propulsando in tantum enituerunt, ut victis hostibus in captivis agris multas colonias constituerint.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile