Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giustino - Historiarum Philippicarum T Pompeii Trogi Libri Xliv - Liber Xli - 1

Brano visualizzato 2305 volte
I. Parthi, penes quos velut divisione orbis cum Romanis facta nunc Orientis imperium est, Scytharum exules fuere. 2 Hoc etiam ipsorum vocabulo manifestatur, nam Scythico sermone exules "parthi" dicuntur. 3 Hi et Assyriorum et Medorum temporibus inter Orientis populos obscurissimi fuere. 4 Postea quoque, cum imperium Orientis a Medis ad Persas translatum est, veluti vulgus sine nomine praeda victorum fuere. 5 Postremum Macedonibus triumphato Oriente servierunt, 6 ut cuivis mirum videatur ad tantam eos felicitatem per virtutem provectos, ut imperent gentibus, sub quarum imperio veluti servile vulgus fuere. 7 A Romanis quoque trinis bellis per maximos duces florentissimis temporibus lacessiti soli ex omnibus gentibus non pares solum, verum etiam victores fuere; 8 quamquam plus gloriae est inter Assyria et Medica Persicaque memorata olim regna et opulentissimum illud mille urbium Bactrianum imperium emergere potuisse quam longinqua bella vicisse, 9 praeterea cum gravibus Scythicis et vicinalibus bellis adsidue vexati variis periculorum certaminibus urgerentur. 10 Hi domesticis seditionibus Scythia pulsi solitudines inter Hyrcaniam et Dahas et Areos et + Sparnos et Margianos furtim occupavere. 11 Fines deinde non intercedentibus primo finitimis, postea etiam prohibentibus in tantum protulere, ut non inmensa tantum ac profunda camporum, verum etiam praerupta collium montiumque ardua occupaverint. 12 Ex quo fit, ut Parthiae pleraque finium aut aestus aut frigoris magnitudo possideat, quippe cum montes nix et campos aestus infestet.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile