Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giustino - Historiarum Philippicarum T Pompeii Trogi Libri Xliv - Liber Xxxiii - 1

Brano visualizzato 2210 volte
I. Minore quidem rerum motu Romani Macedonicum quam Punicum bellum gesserunt, sed tanto clarius, quanto nobilitate Macedones Poenos antecesserunt; quippe cum gloria Orientis domiti, tum et auxilio omnium regum iuvabantur. 2 Itaque Romani et legiones plures numero conscripserunt et auxilia a Masinissa, rege Numidarum, et ceteris omnibus sociis acciverunt; et Eumeni, regi Bithyniae, denuntiatum, ut bellum summis viribus iuvaret. 3 Perseo praeter Macedonicum invictae opinionis exercitum decennis belli sumptus a patre paratus in thesauris et horreis erat. Quibus rebus inflatus oblitus fortunae paternae veterem Alexandri gloriam considerare suos iubebat. 4 Prima equitum congressio fuit, qua victor Perseus suspensam omnium exspectationem in favorem sui traxit; S misit tamen legatos ad consulem, qui pacem peterent, quam patri suo Romani etiam victo dedissent, inpensas belli lege victi suscepturus. Sed consul P. Licinius non minus graves quam victo leges dixit. 6 Dum haec aguntur, metu tam periculosi belli Romani Aemilium Paulum consulem creant eique extra ordinem Macedonicum bellum decernunt; qui cum ad exercitum venisset, non magnam moram pugnae fecit. 7 Pridie quam proelium consereretur, luna nocte defecit, id portentum Perseo omnibus praesagantibus finemque Macedonici regni portendi vaticinantibus.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile