Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giustino - Historiarum Philippicarum T Pompeii Trogi Libri Xliv - Liber Xxviii - 4

Brano visualizzato 3128 volte
IV. Post haec bellum Spartanis infert, qui soli Philippi Alexandrique bellis et imperium Macedonum et omnibus metuenda arma contempserant. 2 Inter duas nobilissimas gentes bellum summis utrimque viribus fuit, cum hi pro vetere Macedonum gloria, illi non solum pro inlibata libertate, sed etiam pro salute certarent. 3 Victi Lacedaemonii non ipsi tantum, verum etiam coniuges liberique magno animo fortunam tulere. 4 Nemo quippe in acie saluti pepercit, nulla amissum coniugem flevit, filiorum mortem senes laudabant, patribus in acie caesis filii gratulabantur, suam vicem omnes dolebant, quod non et ipsi pro patriae libertate cecidissent. 5 Patentibus omnes domibus saucios excipiebant, vulnera curabant, lassos reficiebant;6 inter haec nullus in urbe strepitus, nulla trepidatio, magisque omnes publicam quam privatam fortunam lugebant. 7 Inter haec Cleomenes rex post multas hostium caedes toto corpore suo pariter et hostium cruore madens supervenit8 ingressusque in urbem non humi consedit, non cibum aut potum poposcit, non denique armorum onus deposuit, sed adclinis parieti, 9 cum IV milia sola ex pugna superfuisse conspexisset, hortatus, ut se ad meliora rei publicae tempora reservarent, 10 tum cum coniuge et liberis Aegyptum ad Ptolomeum proficiscitur, a quo honorifice exceptus diu in summa dignatione regis vixit. 11 Postremo post Ptolomei mortem a filio eius cum omni familia interficitur. 12 Antigonus autem caesis occidione Spartanis fortunam tantae urbis miseratus a direptione milites prohibuit veniamque his, qui superfuerunt, dedit, praefatus bellum se cum Cleomene, 13 non cum Spartanis habuisse, cuius fuga omnis ira eius finita sit; 14 nec minori sibi gloriae fore, si ab eo servata Lacedaemon, a quo solo capta sit, proderetur. 15 Parcere igitur solo urbis ac tectis, quoniam homines, quibus parceret, non superfuissent. 16 Nec multo post ipse decedit regnumque Philippo pupillo, annos quattuordecim nato, tradidit.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile