Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giustino - Historiarum Philippicarum T Pompeii Trogi Libri Xliv - Liber Xxiv - 7

Brano visualizzato 2163 volte
VII. Igitur Brennus cum in conspectu haberet templum, diu deliberavit, an confestim rem adgrederetur an vero fessis via militibus noctis spatium ad resumendas vires daret. 2 Aenianum et Thessalorum duces, qui se ad praedae societatem iunxerant, amputari moras iubebant, dum inparati hostes et recens adventus sui terror esset; 3 interiecta nocte et animos hostibus, forsitan et auxilia accessura, et, vias, quae tunc pateant, obstructum iri. 4 Sed Gallorum vulgus ex longa inopia, ubi primum vino ceterisque commeatibus referta rura invenit, non minus abundantia quam victoria laetum per agros se sparserat, 5 desertisque signis ad occupanda omnia pro victoribus vagabantur. Quae res dilationem Delphis dedit. 6 Prima namque opinione adventus Gallorum prohibiti agrestes oraculis feruntur messes vinaque villis efferre. 7 Cuius rei salutare praeceptum non prius intellectum est, quam vini ceterarumque copiarum abundantia velut mora Gallis obiecta auxilia finitimorum convenere. 8, Prius itaque urbem suam Delphi aucti viribus sociorum permunivere, quam Galli vino velut praedae incubantes ad signa revocarentur. 9 Habebat Brennus lecta ex omni exercitu peditum sexaginta quinque milia; Delphorum sociorumque non nisi quattuor milia milites erant, 10 quorum contemptu Brennus ad acuendos suorum animos praedae ubertatem omnibus ostendebat statuasque cum quadrigis, quarum ingens copia procul visebatur, solido auro fusas esse plusque in pondere quam in specie habere praedae adfirmabat.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile