Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giustino - Historiarum Philippicarum T Pompeii Trogi Libri Xliv - Liber Xviii - 1

Brano visualizzato 2771 volte
I. Igitur Pyrrus, rex Epiri, cum iterata Tarentinorum legatione additis Samnitium et Lucanorum precibus, et ipsis auxilio adversus Romanos indigentibus fatigaretur, non tam supplicium precibus quam spe invadendi Italiae imperii inductus venturum se cum exercitu pollicetur. 2 In quam rem inclinatum semel animum praecipitem agere coeperant exempla maiorum, ne aut inferior patruo suo Alexandro videretur, quo defensore idem Tarentini adversus Bruttios usi fuerant, aut minores animos Magno Alexandro habuisse, qui tam longa a domo militia Orientem subegit. 3 Igitur relicto custode regni Ptolomeo filio annos XV nato exercitum in portu Tarentino exponit, duobus parvulis filiis, Alexandro et Heleno, in solacia longinquae secum expeditionis adductis. 4 Cuius audito adventu consul Romanus Valerius Laevinus festinans, ut prius cum eo congrederetur, quam auxilia sociorum convenirent, exercitum in aciem educit. 5 Nec rex, tametsi numero militum inferior esset, certamini moram fecit. 6 Sed Romanos vincentes iam invisitata ante elephantorum forma stupere primo, mox cedere proelio coegit, victoresque iam nova Macedonum repente monstra vicerunt. 7 Nec hostibus incruenta victoria fuit. Nam et Pyrrus ipse graviter vulneratus est et magna pars militum eius caesa, maioremque gloriam eius victoriae quam laetitiam habuit. 8 Huius pugnae eventum multae civitates secutae Pyrro se tradunt. 9 Inter ceteras etiam Locri prodito praesidio Romano ad Pyrrum deficiunt. 10 Ex ea praeda Pyrrus CC captivos milites gratis Romam remisit, ut cognita virtute eius Romani cognoscerent etiam liberalitatem. 11 Interiectis deinde diebus, cum sociorum exercitus supervenisset, iterato proelium cum Romanis facit, in quo par fortuna priori bello fuit.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile