Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giustino - Historiarum Philippicarum T Pompeii Trogi Libri Xliv - Liber Xiii - 7

Brano visualizzato 2231 volte
VII. Cyrene autem condita fuit ab Aristaeo, cui nomen Battos propter linguae obligationem fuit. 2 Huius pater Grinus, rex Therae insulae, cum ad oraculum Delphos propter dedecus adulescentis filii nondum loquentis deum deprecaturus venisset, responsum accepit, quo iubebatur filius eius Battos Africam petere et urbem Cyrenen condere; usum ibi linguae accepturum. 3 Cum responsum ludibrio simile videretur propter solitudinem Therae insulae, ex qua coloni ad urbem condendam in Africam tam vastae regionis proficisci iubebantur, res omissa est. 4 Interiecto deinde tempore velut contumaces pestilentia deo parere conpelluntur, quorum tam insignis paucitas fuit, ut vix unam navem conplerent. 5 Cum venissent in Africam, pulsis accolis montem Cyran et propter amoenitatem loci et propter fontis ubertatem occupavere. 6 Ibi Battos, dux eorum, linguae nodis solutis loqui primum coepit, quae res animos eorum ex promissis dei iam parte percepta in reliquam spem condendae urbis accendit. 7 Positis igitur castris opinionem veteris fabulae accipiunt, Cyrenen, eximiae pulchritudinis virginem, a Thessaliae monte Pelio ab Apolline raptam perlatamque in eiusdem montis iuga; cuius collem occupaverant, a deo repletam quattuor pueros peperisse, Nomium, Aristaeum, Autuchum, Agraeum, 8 missos a patre Hypseo, rege Thessaliae, qui perquirerent virginem, loci amoenitate captos in isdem terris cum virgine resedisse; 9 ex his pueris tres adultos in Thessaliam reversos avita regna recepisse; 10 Aristaeum in Arcadia late regnasse, eumque primum et apium et mellis usum et lactis ad coagula hominibus tradidisse solstitialisque ortus sideris primum invenisse. 11 Quibus auditis Battos virginis nomine ex responsis agnito urbem Cyrenen condidit.


Siamo spiacenti, per oggi hai superato il numero massimo di 5 brani.
Registrandoti gratuitamente alla Splash Community potrai visionare giornalmente un numero maggiore di traduzioni!

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile